Ab excessu divi Augusti (Annales)/Liber XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XI Liber XIII Fairytale right blue.png
Hic est indiculum libri XII.

I - II

I[recensere]

Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. Nec minore ambitu feminae exarserant: suam quaeque nobilitatem, formam, opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare. Sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam, M. Lollii consularis, et Iulliam Agrippinam, Germanico genitam; huic Pallas, illi Callistus fautores aderant; at Aelia Paetina, e familia Tuberonum, Narcisso fovabatur. Ipse, huc modo, modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus discordantes in consilium vocat ac promere sententiam et adicere rationes iubet.

II[recensere]

Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora.