Migne Patrologia Latina Tomus 61
Acrostichis in Leontium episcopum
(PL 61 1079)
Agnoscat omne saeculum
Antistitem Leontium,
Burdegalense praemium,
Dono superno redditum.
Bilinguis ore callido,
Crimen fovebat invidum,
Ferens acerbum nuntium,
Hunc iam sepulcro conditum.
Celare se non pertulit,
Qui triste funus edidit,
Et si nocere desiit,
Insana vita prodiit. (1080D)
Deceptus arte noxia
Cassata deflet crimina,
Dum quae putabat tristia,
Conversa sunt in gaudia.
Exempla saeva protulit,
Calcanda cuncto tempore,
Ut iam sibi conscriberet
Decreta vivo antistite.
Fucata res haec contigit
Vitanda casto pectore,
Superstite ut praesumeret,
Post fata quod vix defuit. (1081A)
Gravat sacerdos ordinem
Qui episcopatum sic petit,
Praecepta qui complectitur
Fugit honoris ambitum.
Hoc si cui sit debitum
Coactus ascendat gradum,
Non se petente callide,
Sed dante Christi munere.
Ineptus est quis ipse se
Praeferre vult Ecclesiae:
Nam rem sacratam sumere
Electio divina sit. (1081B)
Carus sacerdos ordinem
Hilarius non ambiit,
Martinus illud effugit,
Gregorius vix sustulit.
Leges refutant ambitum,
Invasor omnis pellitur,
Quod respuunt praetoria,
Vitet nefas Ecclesia.
Maligna erant certamina,
De sede non tamen sua,
Quae nec pati desiderat,
Non inferat mens improba.
Nec longiore tempore
Versatur in hoc murmure,
Dum cogitant succedere,
Redit sacerdos qui fuit. (1081C)
Orante plebe protinus,
Dum nemo credit, redditur,
Quae confluunt post tristia
Maiora sunt haec gaudia. (1082A)
Plausu favebat civitas,
Cui reddita est felicitas
Orbata quem defleverat,
Partem recepit anxia.
Quem vix putabat redditum
Praeventa voto prospero,
Res mira quando cernitur
Solet stupere visio.
Recolligit rector gregem,
Errore captum semitae,
Pastoris arce cognita
Gavisa sunt ovilia.
Sumpsit gradum quo tempore
Regressus est: eo die,
Quis non superno munere
Hoc contigisse praedicet? (1082B)
Tantum nec ante praemium
Plebi fuit, cum factus est,
Laetata quantum tunc fuit
Quando recepit praesulem.
Venite, cives, plaudite,
Et vota votis addite;
Quo facta sunt miracula,
Servent eum coelestia.
Christus sereno lumine
Circumvolet, quem reddidit,
Ut trina crescat gratia,
Mercede, vita, gloria. (1082C)
Imum canendo concrepet,
Quisquis Deo non invidet;
Laus eius est, qui praesulem
De mortis ore retranit.
Zelante fido pectore,
Iam vera dici non pudet,
Haec parva nobilissimo
Papae damus Leontio.