Jump to content

Acta (Conventus Parisiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Acta
(Conventus Parisiensis)
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98


Acta (Conventus Parisiensis), J. P. Migne

PROLEGOMENA.(Ex Mansi, ampl. conc. Collect.)

REFUTATIO LIBELLI FALSO SYNODUS PARISIENSIS INSCRIPTI A rev. cardinali Bellarmino edita.(1293A)

Anno 1596 prodiit Francofurti libellus cum hoc titulo: « Synodus Parisiensis de imaginibus anno Christi 824 ex vetustissimo codice descripta, et nunc primum in lucem edita. » Hoc autem praesenti anno, cum mihi is libellus ab amico ostensus esset, animadverti continuo, nec vere synodum esse, nec scriptum luce dignum. Quare, ne forte inscriptio fallat incautos, operae pretium me facturum existimavi, si libellum brevissime confutarem.

CAPUT PRIMUM.

Principio igitur non esse synodum ullam Parisiensem quae hoc libello contineatur, argumento esse potest, quod nulla in eo conspiciantur decreta, nulli canones, nulla exstet episcoporum subscriptio, nulla (1293B)synodi mentio. Sed et ipse libellus aperte redarguit sui tituli vanitatem. Sic enim legimus pag. 126: « Nos non synodum congregando, sed quemadmodum a vobis postulavimus, licentiamque agendi percepimus, una cum familiaribus nostris, filiis vestris, quantum pro multiplicibus regni diversis occupationibus impediti per intervalla potuimus, considerare studuimus quid almitati vestrae de tanta necessitate significare potuissemus. »

Ac, ut verborum istorum sententia intelligatur, totius libelli argumentum exponemus. Scripsit Michael Balbus imperator Graecus ad Ludovicum Pium imperatorem Latinam epistolam bene longam in qua, post alia multa, significavit Ecclesiam propter imagines Christi et sanctorum in duas partes esse divisam, cum alii adorandas, alii non adorandas esse contenderent, et simul petiit, ut Ludovicus in Occidente operam daret, ut sublato superstitioso cultu imaginum, Ecclesia pacem et unionem recuperaret.

Ludovicus his litteris acceptis a summo pontifice (1293C)facultatem obtinuit convocandi viros aliquot doctos, qui veterum patrum testimonia de cultu imaginum diligenter colligerent. Quo facto scribi jussit epistolam, quam nomine summi pontificis, ipso consentiente pontifice, cui primum ostendenda erat, ad Michaelem imperatorem dirigere cogitabat. Denique tum epistolam praedictam, tum aliam a se ad ipsum pontificem, qui Eugenius dicebatur, proprio nomine scriptam per duos episcopos misit.

Haec igitur quinque in libello nuper edito continentur. (1294A)Primum, epistola Michaelis Balbi ad Ludovicum Pium Caroli magni filium. Secundo collecta testimonia ex veteribus Patribus, quibus probatur imagines neque frangendas esse, ut volebant iconomachi, neque colendas, ut synodus Nicaena II statuerat. Tertio, epistola summi pontificis nomine scripta a Francis doctoribus ad Michaelem imperatorem, qua docetur imagines neque injuria afficiendas esse, neque etiam adorandas. Quarto, epistola Ludovici imperatoris ad Eugenium pontificem ejus nominis secundum, qua eum hortatur ad legationem in Graeciam mittendam, et Ecclesiam pacificandam. Quinto, epistola ejusdem Ludovici ad Jeremiam et Jonam episcopos, quos Romam ad summum pontificem mittit, eosque instruit, quemadmodum prudenter cum pontifice se gerere debeant, ut eum ad suam sententiam pertrahant.

Ex his promptum erit intelligere fucum facere voluisse eos, qui hunc libellum specioso nomine synodi Parisiensis ornare voluerunt; qui quidem causam iconomachorum juvare et catholicae fidei (1294B)detrimentum aliquod afferre conati sunt; sed, Deo juvante, mox efficiemus, ut oleum et operam se perdidisse doleant.

CAPUT II.

Nam, ut ad epistolam Michaelis, quae primam partem libelli occupat, veniamus, ea quidem plena videtur religiosi studii, ut si quis aliunde quis iste Michael fuerit ignoret, arbitretur eum unum ex optimis et Christianissimis principibus fuisse.

Sed exstant annales publici Joannis Zonarae, Georgii Cedreni, et aliorum, qui res gestas Graecorum principum litteris mandaverunt. Ex his cognoscere licet Michaelem non solum cognomine, sed etiam reipsa Balbum, virum fuisse impium et scelestissimum, quippe qui magis Hebraicae superstitioni quam Christianae religioni addictus esset; qui resurrectionem carnis pernegaret, et ob id prophetas et apostolos qui eam praedicaverant irrideret; qui fornicationem licitam esse diceret, et sacrum caelibatum adeo contemneret, (1294C)ut e monasterio sanctimonialem jam Deo sacram sibi conjugem deligeret; qui septimam synodum oecumenicam, atque ab Adriano pontifice maximo approbatam respueret; qui sacras imagines nullo honore dignas arbitraretur; qui iconomachis impense faveret, et Constantinum Copronymum iconomachorum principem sibi praeter caeteros imitandum proponeret; qui sanctum Euthymium, sanctumque Methodium, aliosque pios veritatis defensores, vel exsilio, vel carcere, vel morte mulctaret.

(1295A)Hic igitur est ille Michael, qui ovinam pellem indutus, cum esset revera lupus rapax, quasi fidei zelo accensus, nihil aliud optare se fingit, nisi Ecclesiae reformationem et pacem. Sed quemadmodum in illa ipsa epistola deplorat necem Leonis imperatoris, cui proxime ipse successit, quem dicit ab improbis quibusdam conjuratione facta misere necatum, cum satis aperte constet ex auctoribus supra citatis ipsum eumdem Michaelem conspirationis principem fuisse, sic etiam pie queri videtur, Ecclesiam ob dissensiones de cultu imaginum esse divisam cum ipse potissimum dissensionis et divisionis auctor esset, qui synodum generalem, quae dissensiones sustulerat, rejecisset, et iconomachiam propagare studeret: et non contentus dissensionibus orientalibus, in occidente quoque dissensiones serere ac propagare satageret.

Quod vero in extrema epistola catholicos reprehendit, quod vivificam crucem despiciant, quod imagines ut deos quosdam adorent, quod eis sacrificia (1295B)offerant, quod ab eis nescio quo artificio de sacro fonte suscipi, et sacram communionem percipere velint, denique quod alias id genus superstitiones vel ineptias in cultu sacrarum imaginum ostendant, merae calumniae atque imposturae sunt, neque mirabitur ejusmodi mendacia Graecum imperatorem in sua epistola ad Latinos longe positos scribere potuisse, qui cogitare voluerit, quam crassa et quam incredibilia mendacia nostri temporis haeretici de catholicis in vicinis locis degentibus fingant.

Sed ex concilio Nicaeno secundo vere legitimo et oecumenico, velit nolit Michael Balbus, illis ipsis temporibus celebrato, luce solis clarius effici potest, illa esse commenta fraudesque haereticorum. Docuit enim concilium illud, cui catholici omnes assentiebantur, imaginibus sacris deberi quidem suam venerationem, sed non majorem quam vivificae cruci, neque illis ullo modo sacrificandum esse, neque eas cultu latriae, qui Deo est proprius, adorandas. Legatur (1295C)synodus, et imposturae subito evanescent.

Quae cum ita sint, vel Franci, qui Ludovico imperatori a consiliis erant, fidem habuerunt litteris Michaelis, vel non habuerunt. Si fidem habuerunt, circumventi sunt atque decepti; si fidem non habuerunt, abusi sunt litteris illis ad permovendum summum pontificem, ut majorum suorum acta rescinderet, et synodum Nicaenam ab Adriano approbatam improbaret ipse atque damnaret.

Sed sive decepti fuerint, sive decipere voluerint, nihil attinebat istum vel errorem vel istud scelus ipsorum orbi terrarum prodere, praesertim cum non sine causa majores nostri libellos ejusmodi, qui nihil utilitatis, detrimenti autem plurimum, afferre poterant, libenter delitescere passi sint.

CAPUT III.

Venio nunc ad ea testimonia quae pauci illi viri a Ludovico imperatore vocati ex veterum monumentis (1295D)collegisse se dicunt; multis enim nominibus viri illi peccasse videntur, ac primum quidem ante collectionem satis audacter judicium sibi de scriptis apostolicis desumpserunt, nec solum de pontifice, sed etiam de generali synodo a pontifice approbata temere judicarunt. In qua re longe superarunt peccatum auctoris illius, qui nomine Caroli Magni librum edidit adversus cultum sacrarum imaginum. Ille enim (quod etiam Patres concilii Francofordiensis fecerunt) Nicaenam synodum secundam improbavit, quoniam celebratam fuisse existimavit sine consensu apostolicae sedis. At consiliarii isti Ludovici imperatoris, quorum scripta discutimus, fatentur synodum pro cultu imaginum, id est Nicaenam secundam, ab Adriano summo pontifice coactam, et probatam, et tamen tum ipsam synodum, tum epistolam ejusdem Adriani ad Constantinum imperatorem pro cultu imaginum, et rursum defensionem ejusdem synodi ab Adriano (1296A)ad Carolum missam examinare, dijudicare, reprehendere non verentur.

Haec enim sunt ipsorum verba pagina 19: « Primum epistolam domini Adriani papae, quam quidem pro imaginibus erigendis Constantino imperatori et Helenae matri ejus ad eorum deprecationem in transmarinis partibus direxit, coram nobis legi fecimus, et quantum nostrae parvitati res patuit, sicut juste reprehendit illos qui imagines sanctorum temerario ausu in illis partibus confringere et penitus abolere praesumpserunt, sic indiscrete noscitur fecisse, in eo quod superstitiose eas adorari jussit, pro qua etiam causa synodum congregari praecepit. » Et infra pagina 21, de defensione Nicaenae synodi ab Adriano edita, sic loquuntur: « Per singula capita in illorum excusationem respondere quae voluit, non tamen quae docuit, conatus est, etc. »

Ita nimirum judicem suum et totius mundi judicare, pastorem omnium Christi ovium pascere, et doctorem universorum docere non erubuerunt; qua (1296B)temeritate nulla major cogitari potest.

CAPUT IV.

Sed fortasse nova aliqua atque recondita testimonia repererunt, quibus freti resistere in faciem apostolico praesuli non reformidarunt. Imo vero notissima et vulgaria, et quae nihil ad rem faciant, sine ulla ratione vel ordine collegerunt.

Ac, ut exempli gratia pauca discutiamus, primum testimonium sumunt ex libro sancti Augustini de Haeresibus, ubi legimus Simonem magum jussisse imaginem suam, et Helenae meretriculae suae a discipulis adorari. Atque hanc esse dicunt primam originem adorandarum imaginum. Quasi vero, si de falso cultu agitur, non ante Simonis tempora vituli aurei ab Hebraeis, et simulacra hominum mortuorum a gentilibus adorata fuerint. Sed Ecclesia catholica non discit cultum rerum sacrarum ab hostibus suis, (1296C)et si ex eo testimonio liceret colligere non esse Christi et sanctorum imagines venerandas, licebit eadem ratione colligere, ne ipsum quidem Christum ullo honore dignum esse: propterea siquidem impium erat Simonis et Helenae imagines colere, quod Simon et Helena indignissimi essent qui colerentur.

Sed ridicula plane sunt quae ex epistola 56 ejusdem Augustini ad Dioscorum testimonia desumpserunt. Ridicula, inquam, si ad id de quo agimus referantur. Quae namque sanctus Augustinus disputat de imaginibus, quae a corporibus defluentes in animum penetrant, ut per eas aliquid cernamus, vel cogitemus, ea proferunt isti ad probandum non esse Christi et sanctorum imagines depictas vel sculptas ullo modo colendas. Quae quam bene cohaereant cum praesenti disputatione, lectoris esto judicium.

Quid? quod plurima testimonia, quae summus pontifex Adrianus in epistola illa sua doctissima pro imaginibus posuit, isti rursum allegant, qui contra imagines pugnant.

(1296D)Quod vero dicunt et nonnullis etiam testimoniis probare nituntur, non esse consuetudinem, vel annorum numerum, aut quamlibet vetustatis auctoritatem praeferendam veritati; tunc recte diceretur, si probari posset cultum, quem Ecclesia catholica imaginibus exhibet, ex manifesto errore, non ex certa veritate descendere. Sed cum de re aliqua litigatur, multum valere consuetudinem, et venerandam esse antiquitatem, ne ipsi quidem negare possunt: quorsum enim tantopere laborarunt in evolvendis antiquitatis monumentis, si nullum probabile argumentum ex antiquitate peti potest? Nonne vident se hoc suo facto contra sua verba pugnare? et re ipsa destruere quod verbis astruere nitebantur? Certe si liberet testimonia sancti Augustini, sancti Basilii, aliorumque veterum Patrum in medium afferre, quibus ipsi ex antiquitate vel Ecclesiae consuetudine probant ecclesiastica dogmata, nullus finis esset.

(1297A)Sed quod superat omnem admirationem, illud est, quod multa testimonia proferunt pro adoratione crucis, et cum rationem reddere volunt, cur signum, vel lignum crucis adorandum sit, et imagines Christi non sint adorandae, dicunt eam esse causam, quia Christus in cruce suspensus fuit, non in imagine, et quia per crucem nos redemit, non per imaginem. Quod si refellere voluero, ne nimiae tarditatis lectores existimare videar? Certe enim Christus non in signo crucis, quod in pariete, vel in tabella, vel in aere pingimus, suspensus fuit, neque etiam in ligneis illis crucibus quae passim cernuntur et adorantur in Ecclesiis, sed in illa una cruce, cujus ista nostra signa, quae pingimus, vel erigimus, imagines sunt. Cum ergo liceat per adversarios crucis imaginem colere, cur imaginem crucifixi colere non licebit? et si jure crucis adoramus imaginem, quia per crucem redempti sumus a Christo, quae causa fingi potest cur non jure coli possit imago Christi, qui proprie (1297B)nos redemit?

At, inquiunt, nihil manu factum colere fas est. Quid igitur? Lignum vel signum crucis non est manufactum? Codex Evangeliorum, et sacra vasa, quae horum opinione veneranda sunt, quid sunt aliud nisi opera manuum humanarum? Et tamen verum est, nihil manufactum esse colendum eo genere cultus, quo Deus ipse, qui omnino non est factus, sed omnium rerum factor, colendus est.

Quare poterant collectores isti maximam partem testimoniorum quae attulerunt omittere, quoniam iis nihil probatur aliud, nisi solum Deum esse colendum cultu latriae sibi uni proprio, et non esse imagines ita adorandas, ut etiam sacrificia illis offerantur: quae neque nos negamus, neque sancta Nicaena synodus negavit.

Ac ut videas, lector, quantas vires veritas habeat, ipsi quoque qui eam oppugnant non raro vel inviti vel imprudentes eam tuentur. Id accidit collectoribus nostris: nam inter alia testimonia colligunt etiam (1297C)nonnulla, ut probent imagines non esse frangendas, vel injuria afficiendas. Sed in iisdem testimoniis non habetur solum quod ipsi volunt, imagines videlicet non esse afficiendas injuria, sed habetur etiam quod nolunt, afficiendas honore, quod quidem illi collectores aliquando viderunt, et textum audacter corruperunt; aliquando viderunt, et testimonium contra se in ipso suo libello imprudentes reliquerunt.

Prioris rei exemplum habes actione 6 septimae synodi, ubi allegatur sanctus Gregorius, qui in epistola 5 lib. VII, ad Januarium, reprehendit acriter nonnullos, qui beatae Virginis imaginem et crucem Dominicam contumeliae causa ad Judaeorum synagogam detulerunt, et mandat Januario episcopo, ut sublatam ex eo loco cum ea qua dignum est veneratione imaginem atque crucem in ecclesiam referat. Hic boni collectores nomen imaginis simpliciter deleverunt vel omiserunt, ne viderentur contra eorum dogma non solum crux, sed etiam imago beatae Virginis veneranda, nisi forte librariorum errore nomen (1297D)imaginum sit omissum.

Jam vero ejusdem synodi actione sexta paulo post ascribunt haec verba ex epistola synodica Gregorii papae: « Nos non ob aliud nomen imagines facimus et adoramus, sed pro nobis incarnato Verbo Dei, » etc. Audisne, collector, vocabulum, adoramus? et tamen a se hoc testimonium prolatum est. Sed habemus clariora.

Paulo infra ponuntur haec verba ex libro sancti Basilii ad Amphilochium de Spiritu sancto cap. 17: « Imaginis honor ad primam formam transit, » etc. Ecce tibi rursus honorem imaginis. Sed ad clarissima veniamus.

Paulo post afferuntur haec alia verba ex epistola ejusdem magni Basilii ad imperatorem Julianum. « Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, Deum Patrem, Deum Filium, et Deum Spiritum sanctum, unum Deum, haec tria adoro et glorifico. Confiteor (1298A)autem et Filii incarnati dispensationem, et Dei genitricem, quae secundum carnem eum genuit, sanctam Mariam; suscipio vero et sanctos apostolos, prophetas et martyres, et ad Deum deprecationem, quae per eos propitium mihi efficit misericordissimum Deum, pro quo et figuras imaginum eorum honoro et adoro, specialiter hoc traditum est a sanctis apostolis, et non prohibitum, sed in omnibus ecclesiis nostris eorum designari volo historias, etc. » Quid audimus? Sanctus Basilius Magnus ab adversario advocatur testis, et vere testis est omni exceptione major. Is vero palam affirmat se honorare et adorare apostolorum, prophetarum et martyrum imagines. Idque affirmat, dum fidei suae confessionem edit, ac de rebus non dubiis aut verisimilibus, sed certissimis et exploratis loquitur. Addit vero id ab apostolis traditum, et ab omni Ecclesia susceptum et observatum. Quid, quaeso, responderi potest? Auctor gravissimus aperte loquitur, et ejus testimonium ab (1298B)adversariis profertur. Neque desunt alia testimonia similia in eodem libello, Athanasii, Germani, Leontii et aliorum, quae imprudenter ab adversariis contra se et pro nobis, hoc est pro cultu sacrarum imaginum proferuntur. Sed ego brevitati studeo, neque libenter in his refellendis ineptiis tempus tero

Sequitur pars tertia, id est epistola Eugenii papae ad Michaelem et Theophilum ejus filium imperatores, quam epistolam iidem collectores scripsisse videntur: neque enim Eugenius ullam talem epistolam scripsit, sed (ut supra diximus) scripta fuit, ut nomine pontificis mitteretur, si ipse probaret. In qua re cogimur desiderare prudentiam collectorum. Qua enim fronte Romano pontifici praescribere ausi sunt, quid ipsum scribere oporteret? Qua vero fiducia sperare potuerunt, Romanum pontificem scripturum ad Graecum imperatorem contraria iis quae praedecessores ejus non semel scripserunt?

(1298C)Sed videamus, si placet, paulo diligentius, an epistola illa summum pontificem deceat. Omitto autem quod in hoc libello epistola illa caret principio, quod peccatum non primo auctori, sed ei qui nunc demum post tot saecula libellum hunc in lucem edidit, tribuendum videtur. Nihil etiam quod epistola verbosa est admodum obscura, barbara, imperita: detur enim noc tempori. Taceo denique quod dum conatur tollere repugnantiam quae in verbis Gregorii esse videbatur, tanto se magis involvit, quanto magis conatur evolvere. Sed tria quaedam tacitus praeterire non possum. Primum enim facit haec epistola pontificem summum, adulatorem imperatoris imprudentissimum, dum ita loquitur: « O venerandi mundi princeps, cum universa sancta Dei, quam Domino disponente et committente gubernatis, Ecclesia. » Et infra: « Propter adunandam, quam Domino Deo ordinante regitis, Ecclesiam. » Quae foedior adulatio? Michael Balbus interfecto legitimo imperatore, cum esset ipse pro sceleribus suis jam morti adjudicatus, (1298D)tyrannice invasit imperium, et pontifex maximus affirmabit, Deo disponente, committente, et ordinante, hunc ipsum Balbum gubernacula suscepisse, non solum imperii, sed etiam Ecclesiae. Et si Ecclesia Dei ab ipso Deo gubernanda imperatori tradita est, quid faciunt in Ecclesia episcopi? quid ipse summus pontifex? « Imperator (inquit sanctus Ambrosius) in Ecclesia est, non supra Ecclesiam; filius Ecclesiae, non rector; ovis, non pastor. » Et sanctus Joannes Chrysostomus diacono suo dixit: « Si is qui diademate coronatur indigne adeat ad sacra mysteria percipienda, cohibe et coerce; majorem tu illo habes potestatem. »

Deinde in eadem epistola non semel repetitur hoc argumentum: « Si nulla unquam picta vel ficta fuisset imago, nihil periret de fide, spe, et charitate, quibus ad regnum pervenitur aeternum. » Et tamen propter imagines orta est dissensio et divisio in Ecclesia, (1299A)turbata pax, charitas violata: et non animadverterunt, qui eam epistolam nomine summi pontificis scribunt, eo argumento non solum effici (si quid tamen efficitur quod mox videbimus) imagines omnino de medio esse tollendas, quod ipsi nolunt. Nec tamen argumentum illud aliquid valet.

Quamvis enim nihil periret de fide, spe et charitate, si nulla picta vel ficta esset imago, tamen quando picta vel ficta est, peccat in fidem, qui eam negat esse venerandam, quoniam honor imaginis ad prototypum refertur, quod venerandum esse fides docet, et adversarius non negat. Et potest hoc ipsum similitudine illustrari. Si libellus aliquis divinae Scripturae, ut Epistola ad Philemonem, non exstaret, nihil deperiret de fide, spe, et charitate: et tamen quia nunc exstat, qui eam negaret esse cum veneratione suspiciendam, peccaret in fidem, et si propterea dissensiones orirentur, non esset Epistola abjicienda, sed imperitia dissidentium coarguenda et instruenda.

(1299B)Postremo in eadem illa epistola reprehenditur Constantinus, et mater ejus Irene, quod edicto suo jusserit sacras imagines juxta concilii generalis decretum, cum veneratione esse habendas. Quae sane reprehensio a summo pontifice, nisi plane amente, scribi non potuit. Quid enim? Adrianus papa Constantinum et Irenen summis laudibus effert, quod sacrarum imaginum religioso cultui faveant, et Adriani successor Eugenius eosdem imperatores ob causam eamdem reprehendet? Et quae major stultitia fingi potest, quam ut summus pontifex moleste ferre se dicat, quod ab imperatore decreta conciliorum generalium a sede apostolica approbata serventur ac defendantur?

Sed si parum prudentes collectores fuerunt, non fuit inconstans apostolicae sedis antistes: permansit (1299C)enim in iis quae praedecessores non sine magna deliberationis (1300A)maturitate statuerant. Nam neque Eugenius eam epistolam misit: et paulo post Adrianus II synodum oecumenicam octavam Constantinopoli celebrandam curavit, in qua synodus septima de cultu imaginum iterum approbata est. Denique Anastasius Bibliothecarius Romanus in praefatione VII synodi ad Joannem VIII pontificem, qui Adriano II proxime successerat, scribit in eadem sententia fuisse omnes Romanos pontifices. « Quae, inquit, super venerabilium imaginum adoratione praesens synodus docet, haec et apostolica vestra sedes, sicut nonnulla scripta innuunt, antiquitus tenuit, et universalis Ecclesia semper venerata est, et hactenus veneratur, quibusdam duntaxat Gallorum exceptis, quibus utique nondum est horum veritas revelata. »

CAPUT VI.

Restat pars ultima, hoc est epistola Ludovici imperatoris ad Eugenium pontificem, et altera ejusdem Ludovici ad Jeremiam et Jonam episcopos: in quibus (1300B)nihil observandum occurrit, nisi quod in eis quaedam dicuntur, quae redolere videntur fraudes recentium haereticorum. Unde venit in mentem suspicari ne forte vel totus hic libellus sit confictus, vel, quod est credibilius, depravatus, et auctus ad invidiam Romanae Ecclesiae conciliandam.

Sed sive sit verus liber, sive confictus, sive partim sincerus, partim adulterinus, illud unum constat non esse librum dignum in quo legendo tempus conteratur. Titulus falsus, dictio barbara, sententiae insulsae, ordo perversus, eorumdem testimoniorum crebra repetitio, facile potuissent persuadere typographo, si is commune commodum, et non proprium lucrum spectasset, ut sibi ab edendo ejusmodi opere temperaret.

( De eadem pseudosynodo Parisiensi plura scribit (1300C)Baronius annis 824 et 825.)

CONVENTUS PARISIENSIS, EXCELLENTISSIMIS AC VICTORIOSISSIMIS DEOQUE AMABILIBUS AUGUSTIS DOMINIS HLUDOWICO ET HLUDHARIO IMPERATORIBUS. (1299) (1299C)Nos servi ac fidelissimi oratores vestri, qualiter proximis Kalendis Novembris apud Parisiorum urbem juxta praeceptum vestrae magnitudinis in unum convenimus, qualiterque de negotio a vestra pietate nobis injuncto, de causa videlicet imaginum, egerimus, ad memoriam vestrae celsitudinis reducimus. Sed ut melius nobis manifestum fieret, ob quam causam vestra pietas, quae erga Dei sanctaeque suae Ecclesiae amorem ardentissime flagrat, ad hoc inquirendum (1299D)primum accensa fuerit, necessarium duximus, initium hujusce rei cognoscere, et ideo primum epistolam domini Adriani papae, quam pridem pro imaginibus erigendis Constantino imperatori et Herenae matri ejus ad eorum deprecationem in transmarinis partibus direxit, coram nobis legi fecimus, et quantum nostrae parvitati res patuit, sicut juste reprehendit illos, qui imagines sanctorum temerario ausu in illis partibus confringere, et penitus abolere praesumpserunt, sic indiscrete noscitur fecisse in eo, quod superstitiose eas adorare jussit; pro quarum etiam causa synodum congregari praecepit, et sua auctoritate sub jurejurando censuit, ut erigerentur, et adorarentur, et sanctae nuncuparentur, cum eas erigere licitum, adorare vero nefas sit. Inseruit etiam in eadem epistola quaedam testimonia sanctorum patrum, quantum nobis datur intelligi, valde absona, et ad rem de qua agebatur, minime pertinentia.

Ex hujus namque epistolae textu, imperator et clerus, (1300C)simulque et populus, auctoritatem sumentes synodum fecerunt, in qua sicut illi multum deviaverunt, qui imagines sanctorum in illa alia synodo, quae sub Constantino avo memorati Constantini facta est, penitus abdicandas esse decreverunt, sic isti non mediocriter erraverunt, qui eas non solum coli et adorari, et sanctas nuncupari sanxerunt, verum etiam sanctimoniam ab eis se adipisci professi sunt. Et ut id verum esse quod nitebantur astruere, demonstrarent, (1300D)quaedam sanctarum Scripturarum testimonia et sanctorum Patrum dicta ad suum superstitiosum errorem confirmandum violenter sumpserunt, et eidem suo operi incompetenter aptaverunt, quoniam non eo sensu quo dicta, nec eo intellectu, quo a sanctis Patribus exposita ab illis esse produntur prolata vel intellecta.

Eamdem porro synodum cum sanctae memoriae genitor vester coram se suisque perlegi fecisset, et multis in locis, ut dignum erat reprehendisset, et quaedam capitula, quae reprehensioni patebant, praenotasset, eaque per Angilbertum abbatem eidem Adriano papae direxisset, ut illius judicio et auctoritate corrigerentur, ipse rursus favendo illis, qui ejus instinctu tam superstitiosa tamque incongrua testimonia memorato operi inseruerant, per singula capitula in illorum excusationem respondere quae voluit, non tamen quae decuit, conatus est. Talia quippe quaedam sunt, quae in illorum objectionem opposuit, quae remota (1301A)pontificali auctoritate, et veritati et auctoritati refragantur. Sed licet in ipsis objectionibus aliquando absona, aliquando inconvenientia, aliquando etiam reprehensione digna testimonia defensionis gratia proferre nisus sit, in fine tamen ejusdem apologiae sic se sentire et tenere et praedicare ac praecipere de his quae agebatur, professus est, sicut a beato papa Gregorio institutum esse constabat. Quibus verbis liquido colligitur, quod non tantum scienter, quantum ignoranter, in eodem facto a recto tramite deviaverit. Nisi enim in conclusione objectionum suarum retinaculis veritatis, beati scilicet Gregorii institutis, astrictus, iter devium praecavisset, in superstitionis praecipitium omnino labi potuisset.

His igitur pro captu ingenii animadversis et intellectis, ut plenius etiam nobis cuncta patescerent, fecimus epistolam nobis relegi, quam vobis legati Graecorum anno praeterito detulerunt. Venerabilis namque Freculfus episcopus subtiliter prudenterque, (1301B)qualiter ipse et Adegarius socius illius, de hac re cum domino apostolico et cum venerandis episcopis et ministris illius egissent, viva voce parvitati nostrae innotuit. Sed cum prudenti relatu illius cuncta cognovissemus, qualiter partim veritatis ignorantia, partim pessimae consuetudinis usu hujus superstitionis pestis illis in partibus inolevisset, et priora et posteriora studiosissime considerassemus, intelleximus, quantum nobis res patuit, quo zelo ad haec consideranda vestra sancta devotio excitata fuerit. Non enim ignoramus animum vestrum magno taedio posse affici, cum illos a recto tramite quoquomodo conspicitis deviare, qui summa auctoritate praediti, deviantes quosque debuerant corrigere. Illo nempe zelo accensi estis, de quo beatus Paulus apostolus dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI)? Cum enim duos in periculo constitutos conspexistis, et a via regia declinantes, unum scilicet ad sinistram in abruptum confringendarum imaginum prolapsum, alterum vero ad dexteram in superstitiosam videlicet earumdem imaginum (1301C)adorationem proclivem, voluistis vos affectu pietatis medium opponere, et utriusque partis morbo salutiferam medicinam conferre.

Sed quoniam maximum vobis in eo obstaculum erat, eo quod pars illa quae debebat errata corrigere, suaque auctoritate hujusce superstitionis errori obniti, ipsa prorsus eidem superstitioni non solum resistere, verum etiam incauta defensione contra auctoritatem divinam et sanctorum patrum dicta nitebatur suffragari, aperuit vobis Dominus ostium juxta optatum vobis desiderium, ut licentia vobis ab eadem tribueretur auctoritate tantae rei cum vestris quaerendi familiariter veritatem, ut quoniam inerat vobis voluntas consulendi, et deerat auctoritas quaerendi, ejus auctoritate quaereretis veritatem, cujus auctoritas deviare videbatur ab ipsa veritate, quatenus sancto vestro desiderio ac vigilanti studio veritas patefacta, dum se in medium ostenderet, etiam ipsa auctoritas volens nolensque veritati cederet atque succumberet. Verum quoniam (1301D)fratrum salus non est negligenda, et eminens auctoritas non est facile reprehendenda, visum est extremitati nostrae, ut omnis vestrae serenitatis sermo ad illos specialiter ex apostolicarum auctoritate litterarum dirigatur, quorum primum causa ad haec quaerenda estis excitati, et quidquid reprehensione in utrisque partibus dignum cognoscitur, ad illorum personam potius referatur, qui libere admoneri possunt, et quorum scandalum, si pro veritate ortum fuerit, facilius tolerari potest.

Credimus itaque, quod illos reprehendendo, illisque compatiendo, istos vero demulcendo, laudando et praeferendo, eorumque auctoritatem magnis laudum praeconiis efferendo, et sanctae Romanae Ecclesiae condignam laudem deferendo, veritatem tamen ex testimoniis sanctarum Scripturarum et sententiis sanctorum Patrum in medium proferendo, et veraciter sobrieque exponendo, poterit vestra sanctissima devotio, sicut optat, utrisque consulere. (1302A)Sic quippe refragator vinculis veritatis modo blandiendo, modo honorando, modo secundum rationem veritatem demonstrando subtiliter astrictus, non audebit aliter docere, quam quod veritas habet, nec poterit aliter tenere, quam quod veritas habet, nec poterit aliter tentare quam quod veritatis documento aliis tenendum tradiderit.

Tali nempe modo visum est nostrae mediocritati, ut utriusque partis saluti commodissime prodesse, magnamque vobis a Domino remunerationem hujus rei gratia praeparare possitis. Credimus sane, quia quanquam aliqua ex parte superstitiosam sibi consuetudinem forte vindicare velint, nullatenus tamen ab eadem sede aliter quam auctoritas et veritas se habet, mandare in aliquam partem praesumet. Verebitur siquidem, potestatem vestram, auctoritatem sedis, et testimonia veritatis. Cum igitur a vestra sancta devotione ita peracta fuerint, licet, quod non optamus, in aliquo aut isti aut illi deviare voluerint, et vestram saluberrimam admonitionem, quae tota (1302B)ex auctoritate veritatis profertur audire contempserint, non minor ob id vobis a Domino recompensatio fiet, quia totum secundum verba beati Eliae prophetae, quod vestrum fuit facere studuistis (III Reg. XIX).

Nos denique servi vestri, sicut superius praemissum est, in unum convenientes, et de nobis injunctis pro captu intelligentiae nostrae familiariter conferentes, testimonia ex auctoritate divina et sententias sanctorum patrum, quas prout temporis angustia permisit, collegimus, et coram nobis legi fecimus, et quidquid in his de negotio, de quo agitur, necessarium aptumque judicavimus, et in unum congerere studuimus, vestraeque imperiali potentiae per venerabiles viros Halitgarium et Amalarium dirigere praesumpsimus, ut videlicet vestra a Deo vobis collata sapientia ex his eligat, quidquid necessarium dignumque ad idem negotium pertinens judicaverit. Obsecramus itaque humiliter abundantissimam pietatem vestram, ut non nobis ascribatur, quidquid (1302C)ibi minus aut indecens, aut . . . inventum fuerit. Vere enim fatemur, quia angustia temporis praepediente, nec quanta voluimus, nec quanta potuimus, collegimus, sed tantum vestris sacris jussionibus, ut decet et oportet, totis nisibus parere cupientes, quae parvo in tempore ad manus nobis occurrere potuerunt, breviatim collegimus, et huic operi usque ad vestram sagacissimam examinationem inservimus. Nam quidam nostrorum de longe venientes non habuerunt spatium temporis quaerendi; quidam vero nec causam, pro qua ad hunc conventum venire jussi sunt, donec pervenerunt, veraciter nosse potuerunt. Moduinus namque infirmitate, in qua diutissime laborat, detentus venire nequivit.

Scit itaque plenissime excellentia vestra, quia illud, quod per omnes catholicorum libros indagari necessitas urget, prolixi temporis spatio ad legendum indiget. Nam si sufficiens spatium temporis nobis tributum fuisset, tanta Domino opitulante poteramus (1302D)colligere, quae huic operi copiose poterant abundare. Tamen in his quae collecta sunt, summam hujus negotii de quo agitur, discrete comprehensam esse juxta auctoritatem divinam et sanctorum patrum sententias arbitramur, ita videlicet, ut unusquisque fidelis ea perlegens animadvertere queat, quod imagines sanctorum stulta praesumptione non sunt confringendae, et ad injuriam sanctorum abolendae, et penitus despiciendae nec assertione superstitiosa colendae aut adorandae, sed potius hujuscemodi superstitione remota, juxta veram religionem memoriae et amoris causa, ob recordationem eorum quorum imagines habendae, sicut a beatissimo Gregorio satis catholice perspicueque dictum declaratur.

Quia igitur nos his, qui in sacra sede beati Petri apostoli resident, dignam honoris reverentiam jure tribuendam non dubitamus, et illorum erga imagines superstitiosam venerationem quidam visu, omnes vere aliorum relatu cognoscimus, voluimus primum contra (1303A)illos sententias ponere, quod imagines praesumptiosa temeritate confringere praesumpserunt, quatenus inde isti animati aliorum errata valentius vobiscum corrigerent, et ad suam superstitionem cognoscendam veritatis testimonia suscipienda animum facilius flecterent. Sicut igitur nobis videtur, et superius praemisimus, aperte sermo vestrae correctionis contra illos usquequaque dirigi potest, a quibus vobis illa epistola quam relegimus directa esse cognoscitur, quoniam ejus textu utramque partem reprehensione dignam demonstravit, et illam scilicet quae indebito ac superstitioso cultu imagines venerabatur, et illam, quae ab inferioribus locis easdem imagines evertere ac delere praecepit. Et ideo credimus, quanquam caetera alia secundum auctoritatem veritatis, sicut in suis scriptis continetur, idem imperator fecerit, propter hoc tamen factum quosdam illarum partium infirmos scandalizasse, nec non quosdam nostrae urbis Romanae perturbasse.

(1303B)Ad exaltationem et pacem sanctae suae Ecclesiae humillimam Deoque amabilem, ac Christianae religioni necessariam dominationem serenitatis vestrae Dominus Jesus Christus incolumem dextera suae pietatis tueri, ac felici protectione per immensum conservare, et post hujus vitae cursum supernis civibus consortem dignetur efficere.

CAPUT PRIMUM.

Congruum necessariumve judicavimus primum sententias sanctorum patrum colligere contra eos qui imagines non solum ab aedibus, sed etiam a sacris vasis indiscrete abolere praesumunt.

Ex libro Eusebii ecclesiasticae Historiae VII, cap. 15: « Verum quia urbis hujus fecimus mentionem, justum videtur commemorare etiam illud in ea gestum quod historia dignum duximus, mulierem quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam Evangelia tradiderunt, hujus urbis civem constat (1303C)fuisse, domusque ejus in ea etiam nunc ostenditur. Pro foribus vero domus ipsius basis quaedam in loco editiore collocata monstratur, in qua mulieris ipsius velut genibus provolutae palmasque simpliciter tendentis imago aere videtur expressa. Astat vero alia aere nihilominus fusa statua habitu virili, stola compta circumdata, et dexteram mulieri porrigens; hujus ad pedem statuae, e basi herba quaedam nova specie nascitur, quae cum exorta fuerit, excrescere usque ad stolae illius aerei indumenti fimbriam solet, quam cum summo vertice crescere herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit, ita ut quaecunque illa fuerit infirmitas corporis, haustu exiguo madefacti salutaris graminis depellatur, nihil omnino virium gerens, si antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Jesus formatam tradebant, quae permansit ad nostra usque tempora, sicuti ipsi oculis nostris inspeximus, (1303D)et nihil mirum si hi, qui ex gentibus crediderunt, pro beneficiis quae a Salvatore fuerant consecuti, hujusmodi velut munus videbantur offerre. Cum videamus etiam nunc et apostolorum Petri et Pauli vel ipsius Salvatoris imagines designari, tabulisque depingi, sed et antiquas ipsorum imagines a quibusdam conservatas nos vidimus. Quod mihi videtur ex gentili consuetudine indifferenter observatum, quod ita soleant honorare quos honore dignos duxerunt: insignia etenim veterum reservari ad posterorum memoriam, illorum honoris, horum vero amoris indicium est. »

In Actibus Silvestri papae leguntur « apparuisse Constantino imperatori in visione apostoli sanctus Petrus et Paulus, eique ita dixisse: Quoniam flagitiis tuis posuisti terminum, et effusionem innocentum sanguinis horruisti, missi sumus a Christo illorum (1304A)Domino, dare tibi sanitatis recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra, et fac quaecunque indicamus tibi. Silvester episcopus civitatis Romanae ad montem Syrapti persecutiones tuas fugiens, in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet. Hunc cum ad te adduxeris, iste tibi pietatis piscinam ostendet, in quam dum te tertio merseris, omnis te valetudo ista deseret leprae. Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo Salvatori compensa, ut omnes jussu tuo per totum orbem Romanum ecclesiae restaurentur, tu autem in hac parte purifica te, ut relicta superstitione idolorum, Dominum unum, qui solus et verus est, adores et excolas, et ad ejus voluntatem attingas. Exsurgens itaque a somno, statim convocat eos qui observabant palatium, et secundum tenorem somnii sui, misit ad montem Syrapti, ubi sanctus Sylvester in cujusdam Christiani agrum persecutionis causa cum suis clericis receptus lectionibus et orationibus insistebat. Ac ubi a (1304B)militibus se conventum vidit, credidit se ad martyrii coronam evocari. Et conversus ad clerum qui cum eo erat dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Profectus itaque ut dictum est, pervenit ad regem, cui nuntiatus cum tribus presbyteris et duobus diaconibus ingressus dixit: Pax tibi et victoriae de coelo ministrentur. Quem cum rex alacri animo et vultu placidissimo suscepisset, omnia quae illi facta, quae dicta sunt, quae etiam relata secundum textum superius comprehensum exposuit. Post finem vero narrationis suae, percontabatur qui isti essent dii Petrus et Paulus qui illum visitarent, ob quam causam salutis suae ejus latebram detexissent. Sylvester respondit: Hos quidem Dominus noster sibi idoneos servos Christi et apostolos elegit ab eo missos ad invitationem gentium, ut credentes salutem consequantur. Cumque haec et his similia Augusto diceret papa, interrogare coepit Augustus utrumnam istos haberet aliqua imago (1304C)expressos, ut ex pictura disceret hos esse quos revelatio docuisset. Tunc sanctus Silvester misso diacone imaginem apostolorum exhiberi praecepit, quam imperator aspiciens ingenti clamore coepit dicere ipsos esse quos viderat, nec debere jam differre episcopum ostensionem piscinae, quam istos promisisse suae saluti memorabat. »

Joannes Chrysostomus, in homilia de superscriptione psalmi quinquagesimi: « Pictores imitantur arte naturam, et colores coloribus permiscentes visibiles corporum depingunt imagines, et faciunt homines, et animalia, et arbores, et reges, et rusticos, et barbaros, et pugnas, et rixas, torrentes sanguinum, et lanceas, et loricas, et scuta, et sedem regalem, et imperatorem sedentem, et barbarum subditum, et gladium acutum, et fluvios decurrentes, et campos variis floribus adornatos, et omnia quae videntur per artem imitantes, mirabilem historiam videntibus praestant. »

(1304D)Paulinus lib. IX.

Nunc volo picturas fucatis agmine longo
Porticibus videas pauloque supina fatiges.
Colla reclinato dum perlegas omnia vultu.
Qui videt haec vacuis agnoscens vera figuris,
Non vacua fidem sibi pascit imagine mentem.
Omnia namque tenet serie pictura fideli,
Quae senior scripsit per quinque volumina Moses,
Quae gessit Dominus signatus nomine Jesus.

Et post pauca:
Forte requiratur quanam ratione gerendi,
Sed sit haec nobis sententia pingere sanctas
Raro domus animantibus assimulatis?
Accipe et paucis tentabo exponere causas.
Quos agit huc sancti Felicis gloria coetus
Obscurum nulli; sed turba frequentior his est
(1305A)Rusticitas non cassa fide neque docta legendi.
Haec assueta diu sacris servire profanis,
Ventre dum tandem convertitur advena Christo,
Dum sanctorum opera in Christo miratur aperta,
Cernite quam multi comeant ex omnibus agris,
Quamque pie rudibus decepti mentibus errent.
Longinquas liquere domos, sprevere ruinas,
Non gelidi fervente fide, et nunc esse frequentes
Per totam vigiles extendunt gaudia noctem,
Laetitia somnos, tenebras funalibus arcent.

Et paulo post:
Dum fallit pictura famem sanctasque legendi
Historias, castorum operum subrepit honestas,
Exemplis inducta piis potatur hianti
Sobrietas, nimii subeunt oblivia vini,
Dumque diem ducunt spatio majore ruentes
Pocula rarescunt, quia per miracula tracto
Tempore jam paucae subeunt epulantibus horae.

(1305B)Et infra:
De Genesi precor hunc orandi collige sensum.
Ne maneam terrenus Adam, sed virgine terra
Nascar et exposito veteri nova former imago.

Beatus Gregorius Nyssenus episcopus, inter caetera, ubi de Abraham sermonem instituit: « Vidi, inquit, imaginem passionis, et non sine lacrymis visionem praeterii, opere artis ad faciem deducens historiam, etc. »

Item idem in interpretatione Cantici canticorum: « Qui, inquit, imaginem conspicit, ex eadem arte per colores completam tabulam, non tinctionis praefert contemplationem, sed ad visionem depictam conspicit tantummodo, quam per colores magister demonstravit. »

Augustinus in lib. XVI de Civit. Dei: « Quosdam sine cervice oculos habentes in humeris, et caetera hominum, quasi genera hominum, quae in maritima (1305C)platea Carthaginis musitio puta sunt, ex libro deprompta velut curiosioris historiae. » --Item ipse post pauca: « Quapropter aut illa quae et alia de quibusdam gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt, aut si sunt, homines non sunt, apparet liquido, quoniam sicut per picturam utiles et verae recordationes ad memoriam aliquando redeunt, quae compunctionem ingerant, ita et jam nocivae falsae, humanis mentibus semper imagines ludificando ingerunt. »

Item Augustinus in libro de decem Chordis, inter caetera, sic ait: « Quomodo facio ipsi Domino injuriam? corrumpis teipsum. Et unde facio injuriam Domino, quia corrumpo meipsum? Unde tibi facit injuriam, qui voluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns, si quis illam lapidet, nonne tibi facit contumeliam? »

In libr. Tripartiae Historiae, lib. X, cap. 30: « Neque (1305D)enim sanctus Paulus dum venisset Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset, aras ab illis honoratas destruxit, sed ratione ignorantiam redarguit, veritatis jura monstravit. » --Item in eodem libro VI: « Illud quoque quod sub Juliano provenit, narrare non sileo. Fuit enim signum quidem virtutis Christi, et judicium contra principem iracundiae Domini. Cum enim agnovisset in Caesarea Philippi civitate Phoeniciae, quam Paneam vocabant, insigne Christi esse simulacrum, quod sanguinis liberata profluvio constituerit, eo deposito, suam ibi statuam collocavit. Quae violento igne de coelo cadente, circa ejus pectus divisa est, ut caput cum cervice una parte dejectum atque in terra fixum, reliqua vero pars hactenus restitit, atque fulminis indicia reservavit. Statuam vero Christi tunc quidem pagani trahentes confregerunt. Postea vero Christiani colligentes in ecclesiam recondiderunt, quod hactenus reservatur. »

CAPUT II. (1306A) Nunc qualis discretio sit tenenda erga sanctorum imagines habendas et historiarum picturas, sanctissimi et egregii atque admirabilis totiusque catholicae Ecclesiae doctissimi viri beati Gregorii papae sequentia dicta declarant.

Scribit autem ad Serenum Massiliensem episcopum: « Indico, inquit, ad nos dudum pervenisse, quod frater Nitasuram [fraternitas vestra], quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem ecclesiis imagines confregit atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manu factum adorari possit, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse judicamus. Idcirco enim pictura in ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant, quae legere in codicibus non valent. Tua ergo fraternitas, et illa servare, et ab eorum adoratu populum prohibere debuit, quatenus et litterarum nescii haberent, unde scientiam historiae colligerent, et populus in picturae adoratione (1306B)minime peccaret. »

Item idem ad eumdem: « Perlatum, inquit, siquidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines, sub hac quasi excusatione ne adorari debuissent, confringeres. Et quidem quia eas adorare vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non aliud, vel illud te debuit revocare, ut despectis aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud picturae historia quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident quid sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde praecipue gentibus pro lectione pictura est, quod magnopere ab te, qui inter gentes habitas, attendi decuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit, quod non (1306C)ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum, et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condisses, sine dubio et ea quae intendebas, salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare, ut pastoris in te merito nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Hinc autem dum in hoc animi tui incaute nimis motus exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ovile Dominicum errantes oves adducas, qui quas habes detinere non praevales? Proinde hortamur ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac te praesumptione compescas, et eorum animos, quos a tua disjunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine, omni adnisu, omnique studio revocare festines. Convocandi enim sunt diversi Ecclesiae filii, (1306D)eisque Scripturae sanctae testimoniis ostendendum, quia omne manu factum adorare non liceat, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi servies (Deut. VI, Matth. IV). Ac deinde subjungendum, quia picturae imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes quod dictum sit discere, transisse in adorationem videras. Idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes, atque eis dicendum, si ad hanc instructionem, ad quam imagines antiquitus factae sunt, habere vultis in ecclesiis, eas modis omnibus et offerri, et haberi permittas. At judica quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur, displicuerit, sed illa adoratio, quae picturis fuerat incompetenter exhibita, atque in his verbis eorum mentes demulcens eos ad concordiam tuam revoca. Et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe; adorare vero imagines omnimodis devita. Sed hoc sollicite fraternitas tua (1307A)admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adorationem solius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur. »

Item idem ad Januarium episcopum: « Judaei, inquit, de civitate vestra huc venientes, questi nobis sunt quod synagogam eorum, quae Taralis sita est, etc., Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Domino volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est, Dominica ipsa festivitate paschali cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate, atque imaginem illic genitricis Domini nostri, et venerandam crucem vel birrum albam, qua fonte surgens indutus fuerat, apposuisset. » --Et post pauca: « Considerantes, inquit, hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis judicium, his hortamur affectibus, ut sublata exinde cumea, quia dignum est veneratione, imagine atque cruce debeatis, (1307B)quod violenter ablatum est, reformare. »

Item idem ad Secundinum servum Dei inclausum: « Imagines, inquit, quas a nobis tibi dirigendas per Dulcidium diaconum tuum rogasti. . . valde nobis tua postulatio placuit, quia illum in corde tota intentione quaeris, cujus imaginem prae oculis habere desideras, ut visio corporalis quotidiana reddat exortum, ut dum picturam vides, ad illum animo inardescas, cujus te imaginem videre consideras. Abs re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus. Sic homo qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsam amando desiderat, quam videre conatur, si contingit eam ad balneum ire, aut ad ecclesiam procedere, festinus in via se praeparat, ut de visione hilaris recedat. Scimus quia tu imaginem Salvatoris nostri ideo non petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem Filii Dei, ut in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre consideras. Et nos quidem non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, sed illum adoramus, (1307C)quem per imaginem aut natum aut passum, vel in throno sedentem recordamur, et dum nos ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducimus, animum nostrum, aut de resurrectione laetificat, aut de passione mulcet. Ideoque direximus tibi syrterias duas, imaginem Salvatoris, et sanctae Mariae Dei genitricis, beati Petri et Pauli apostolorum per supradictum filium nostrum diaconum, et unam crucem cum clavo pro benedictione, ut ab ipso maligno defensus sis, cujus sancto ligno te esse munitum credis. »

CAPUT III. Haec contra eos qui imagines sanctorum abominando evertunt, breviter dicta sufficere credimus. Nunc contra eos, qui indebito cultu eas colunt, et adorant, et sanctas nuncupant, et sanctimoniam se per eas assequi fatentur, sicut in illa synodo Graecorum insertum invenimus, sanctorum Patrum (1307D)dicta adnectendo subjecimus. Sed unde primum adorandarum imaginum origo inoleverit, ponere necessarium judicavimus.

Scribit itaque beatus Augustinus in libro de diversis Haeresibus: « Simoniani a Simone Mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis apostolis emere, ut etiam per impositionem manuum ei daretur Spiritus sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos. Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi feminis, nec Deum mundum fecisse dicebat; negabat etiam carnis resurrectionem, et asseverabat se Christum, idemque Jovem se credi volebat. Minervam vero meretricem quamdam Helenam, quam sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et Helenae discipulis suis praebebat adorandas, quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat: in qua urbe apostolus Petrus cum vera virtute Dei (1308A)omnipotentis exstinxit. » --Item idem post pauca: « Sectae Carpocratis fuisse creditur quaedam Marcellina, quae colebat imaginem virorum et Pauli, et Homeri, et Pythagorae, adorando incensumque ponendo. »

Item ipse in epistola ad Dioscorum, inter caetera: « Demonstrat quondam Epicurus per imagines plures se finxisse et suis tradidisse. Democritus etiam juste reprehenditur, qui per imagines quamvis aliter quam Epicurus sentiret, ad interiorem cultum pervenire arbitratus est. » --Item post pauca: « De Epicuro, quae tamen ut cogitet, imagines dictae ab ipsis rebus, quas atomis formari putat defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines, quae ad oculos veniunt. Nam et videndi causam hanc esse dicit quasdam imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus. » --Item post pauca: « Ille quare non vidit, non opus esse, nec fieri posse, ut incorporeus animus, adventu atque contractu corporearum imaginum (1308B)cogitet, de visu certe oculorum ambo pariter redarguuntur. »

Item ipse in lib. VIII de Civitate Dei: « Ermes Aegyptius, quem Trismegiston vocant, sensit ita et scripsit: Quoniam ergo proavi nostri increduli, et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem qua efficerent deos, cui inventae adjunxerunt virtutem de mundi natura convenientem, eamque miscentes, quoniam animas facere non potuerunt, evocantes animas daemonum vel angelorum, eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola, et bene faciendi et male, vires habere potuissent. »

Idem ipse in epistola ad Marcellinum: « Quando primum insuevit exercitus populi Romani amare, portare signa, tabulas pictas, vasa caelata, mirarica, privatim et publice rapere, tunc coepit perire laudabile illud decus salusque reipublicae. »

Item ipse in libro VII de Civitate Dei. « Unum (1308C)verum Dominum, id est, omnis animae corporisque Creatorem, colere quisque contendat, non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum, non ut colendus est colit. Qui vero et rebus talibus, id est, turpibus et scelestis, et non Dominum verum, id est, animae corporisque factorem, sed creaturam, quamvis non vitiosam colit, sive illa sit anima, sive corpus, sive anima simul et corpus, bis peccat in Dominum, quod et pro ipso colit, qui non est ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est. » --Et paulo post: « Unde remotis constat ambagibus nefarios daemones atque immundissimos spiritus hac omni civili theologia invisendis stolidis imaginibus, et per eas possidendis, et jam stultis cordibus invitatos. »

CAPUT IV.

Haec de initiis adorandarum imaginum dicta sint. Nunc vero quid nostri doctores de indebito superstitionis (1308D)cultu sentiant, breviter exsequendum est.

Origenis in Homilia 8 de initio Decalogi, inter caetera: « Ego sic arbitror accipiendum quod verbi causa, si quis in quolibet metallo auri, vel argenti, vel ligni, vel lapidis facit speciem quadrupedis, alicujusve serpentis vel avis, et statuat illam adorandam, non idolum, sed similitudinem fecit, vel etiam si picturas ad hoc ipse statuat, ipse nihilominus similitudinem fecisse dicendum est. » --Et infra « Sermo Dei universa complectens simul abjurat et abjicit, et non solum fieri idolum vetat, sed et similitudinem omnium, quae in terra sunt, et in aquis, et in coelo; addit autem et dicit: Non adorabis ea neque coles (Exod. XX): aliud est colere, aliud adorare. Potest quis et interdum et invitus adorare, sicut nonnulli regibus adulantes, cum eos in hujusmodi studia deditos viderint; adorare se simulant idola cum in corde ipsorum certum sit quia nihil sit idolum. Colere vero, est toto vis affectu et studio mancipare. (1309A)Utrumque ergo resecat sermo divinus, ut neque affectu colas, neque specie adores. »

Hieronymus in expositione Danielis prophetae: « Notum sit tibi, inquit, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti non adoramus, sive statuam, ut Symmachus, sive imaginem auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo judices et principes saeculi cum imperatorum statuas adorant, et imagines, hoc se facere intelligant, quod tres pueri facere nolentes, placuerunt Deo; et notanda proprietas, deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque servis Dei non convenit. »

Idem Origenes in Homilia 6 de cantico quod cantavit Moyses: « Licet apostolus Joannes dicat: Filioli, nondum scimus quid futuri sumus. Sin autem revelatum nobis fuerit de Deo, scilicet dicens, similes illi erimus (I Joan. III). Similitudo tamen haec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur. Verbi causa, (1309B)ut si dicamus picturam similem esse ejus cujus imago in pictura videtur expressa, quantum ad gratiam pertinet, visus similis dicetur, quantum ad substantiam longe dissimilis. Illa enim species carnis est et corporis vivi, ista colorum fucus est, et cera tabulis sensu carentibus superposita. »

Isidori ex libro Etymologiarum: « Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicujus, quae dum visa fuerit, ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura. Est enim imago ficta, non veritas, hinc et fucata, id est, quodam fuco illita, nihil fidei et veritatis habentia. Unde et sunt quaedam picturae, quae corpora veritatis studio coloris excedunt, et fidem dum augere contendunt ad mendacium provehunt. » --Item ipse post pauca: « Picturam autem Aegyptii excogitaverunt, primum umbram hominis lineis circumductam, itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis, sicque paulatim sese ars ipsa distendit, et invenit (1309C)lumen atque umbras differentias colorum, etc. »

Item Hieronymus in expositione Ezechielis prophetae: « Et septuaginta viri de senioribus domus Israel et Jechonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. Quando dicit septuaginta viros fuisse de senioribus domus Israel, qui tenerent thuribula manibus, ostendit multos et alios fuisse probos qui hoc non faciebant, sed forsitan peccatis aliis tenebantur, unumque nomen Jechoniam filium Saphan stetisse in medio eorum quasi principem sceleris eorum atque sacrilegii, qui omissa religione Dei colebant idola, et in templo non adorabant Deum, cujus erat templum, sed picturas parietum. »

Firmianus Lactantius in libro I de falsa Religione, inter caetera, inquit: « Illa quae sunt extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? Virtus enim colenda est, non imago virtutis, et colenda est (1309D)non sacrificio aliquo, aut thure, aut precatione solemni, sed voluntate sola atque proposito: nam religio ac veneratio nulla alia nisi unius Dei tenenda est. Quid igitur opus est, o vir sapientissime, tantos sumptus vel fingendis vel colendis imaginibus impendere? Firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc veris illis numinibus impleatur. Has enim falsas consecrationes sequitur quod necesse est, qui enim sic virtutes colunt, id est qui umbras et imagines virtutum consectantur, ea ipsa, quae vera sunt, tenere non possunt, et caetera. »

Augustinus in libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti: « Christiani, ut pote pauperes, quos stultos vocant, unum Deum colunt in mysterio, ex quo sunt omnia; nec aliquid quod ab eo conditum est, venerantur: ipsum enim solum sufficere sibi et abundare sciunt ad salutem. » --Item idem post pauca: « Non ergo nobis videtur, ut quod homo (1310A)fecit, adorari debeat: factor enim a factura, non factura a factore adorari judicatur. »

Item Firmiani Lactantii de falsa Religione, lib. II: « Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus, primum quod elementa, id est, Dei opera Deo praeferunt. Deinde quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt. » --Item ipse in eodem libro: « Nihil aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen. » --Item ipse in eodem libro: « Supra ergo non infra est Deus, nec in ima potius, sed in summa religione, qua credendus est. » --Et infra: « Nihil potest esse coeleste in ea re, quae fit ex terra: quidquid enim simulatur, falsum esse necesse est, nec potest unquam veri nomen accipere, quod veritatem fuco et imitatione mentitur. » Idem ipse in eodem libro: « Ut intelligas nihil colendum esse, quod oculis mortalibus cernitur. »

Augustinus, in psalmum CXIII: « Noli ergo addere (1310B)manus nominum, ut ex eo metallo quod fecit verus Deus, velis facere falsum deum, imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo, quem quisquis pro vero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim et affectu quodam infirmo rapit infirma corda mortalium formae similitudo et membrorum imitata compago. »

Fulgentius in libro de Fide ad Donatum: « Quia ipse Deus sibi soli praecipiens tantummodo serviendum, seque jubens a fidelibus adorandum, prorsus interdixit, ne quis audeat creaturam adorare, creaturaeque servire; propterea in fine primi illius praecepti de omnibus, quae creavit ita loquitur: non adorabis ea, nec servies eis. » (Exod. XX.) --Et post pauca: « Vera enim religio in unius constat Dei servitio. » --Item ipse post pauca: « Sic veraciter unum Deum cum Patre Filium vera fides adorat, quae sic Deo novit a creaturis omnibus serviendum, ut noverit creaturae non deberi divinae servitutis obsequium. »

(1310C)Augustinus, in epistola ad Maximum grammaticum: « Scies a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam Ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique adorari quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum qui fecit et condidit omnia. »

Item Augustinus in libro de Quantitate animae: « Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur. Ergo tu velles . . . . . . . . talia fieri dixerim, sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudinem suam, sic et nos immortales facti a Deo, ad similitudinem nostram quod facimus immortale esse deberet. Recte diceres, si ad ejus imaginem pingeres tabulam, quod in te immortale esse credis nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est. Quomodo ergo sum similis Deo cum immortalia nulla possum facere ut ille? Quomodo nec imago corporis tui potest hoc valere, quod tuum corpus valet, sic (1310D)anima non mirandum est, si potentiam tantam non habet, quantam ille ad cujus similitudinem facta est, etc. »

Si enim imago humani corporis nec tantum valere asseritur, quantum veraciter ipsum corpus valere perhibetur, qua causa sibi suffragari posse putant nonnulli reprehensione digni, qui in illa synodo Graecorum mediationem imaginum, sibi necessariam esse dicere praesumpserunt?

Augustinus, libro VIII de Civitate Dei. « Quapropter merito homo deficit ab illo qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse quod fecit. Demonstrat enim idem Ermes, quod homines mortui divino colebantur honore, velut Aesculapius atque Mercurius, quem suum esse dicit avum, et reliqui. Hac enim occasione accepta, daemones ut intercessores exsisterent apud bonos deos, quos nos angelos sanctos, seu archangelos, vel potestates dicimus. Tali enim ratione, (1311A)nubiloso velamine sapientes gentilium sua numina obtegere nitebantur. »

Ambrosius in expositione Epistolae ad Romanos: « Nunquid tam demens est aliquis, aut salutis suae immemor, ut honorificentiam regis vindicet comiti, cum de hac re, si qui etiam tractare fuerint inventi, jure ut rei damnantur majestatis, et isti se non cogitant reos, qui honorem nominis Dei deferunt creaturae, et relicto Domino conservos adorant, quasi sit aliquid quod plus reservet Domino. Nam ideo ad regem per tribunos aut comites itur, quia homo utique est rex, et nescit quibus debeat rempublicam credere. Ad Deum autem promerendum, quem nihil utique latet, omnium enim merita novit, suffragatione non est opus, sed mente devota. »

Item Augustinus in libro de vera Religione, inter caetera, dicit: « Ad percipiendam veritatem nihil magis impedire quam vitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae, varias (1311B)opiniones erroresque generant. Nec errorem ullum in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam aut corpus, aut phantasmata sua, quae nihil sunt aliud, quam de specie corporis corporeo sensu attracta figmenta. » --Item in eodem: « Non sit nobis religio humanorum operum cultus: meliores enim sunt ipsi artifices, qui talia fabricant, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris, melius enim qualemcunque virum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest, et tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit, cum falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est vera stipula, quam lux inani cogitatione pro suspicantis voluntate formata, et tamen stipulam quam sentimus, et tangimus, dementis est credere colendam. »

Item idem libro decimo de Civitate Dei: « Multa denique de cultu divino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, sive humilitate nimia, sive (1311C)adulatione pestifera, ita tamen ut quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi; si autem eis multum additur, adorandi. Quis vero sacrificandum censuit, nisi ei quem Deum aut scivit, aut putavit, aut finxit? »

Item Augustinus in libro Quaestionum LXXXIV: « Minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, qui vero talia opera colunt, quantum deviaverint a veritate, hinc colligi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt, et quorum sunt ea imitamenta, quid eis infelicius diceremus? »

Qua ratione quave auctoritate imagines sanctorum adorandae sint, eisque, ut fertur, incensum ponendum, cum ipsi angeli vel sancti homines vivos se adorari noluerint.

(1311D)Unde beatus Augustinus in libro XI de Civitate Dei sic ait: « Putaverunt quidem deferendum angelis honorem vel adorando, vel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti, jussique hoc ei deferre, cui uni fas esse noverunt, imitati sunt angelos sanctos, et jam sancti homines Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis, putati sunt dii, eisque Lycaonii victimas immolare voluerunt, quod a se humili pietate removentes, eis in quem crederent annuntiaverunt Deum. » --Et post pauca: « Quaecunque igitur mortalis potestas, quantalibet virtute praedicta, si nos diligit sicut seipsam ei vult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia privatur Deo. Si autem colit Deum, non vult se coli pro Deo: illi enim potius divinae sententiae suffragatur, et dilectionis viribus favet, quia scriptum est: Sacrificans diis, eradicabitur, nisi Domino soli. Nam ut (1312A)alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est, qui audeat dicere deberi nisi Deo. »

Item idem in psalmo XCVI, inter caetera: « Homines autem sanctos attendite, qui sunt similes angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro Deo, prohibet te, non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. » --Et post pauca: « Sic et sancti angeli illius gloriam quaerunt quem diligunt, ad ejus cultum, ad ejus orationem, ad ejus contemplationem, omnes quos diligunt rapere et inflammare student, ipsum illis annuntiant non se, quoniam angeli sunt, et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere nisi imperatoris sui. » --Item post pauca: « Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et (1312B)Deum amat; quomodo daemones irascuntur, si non colantur, sic angeli indignantur, si pro Deo colantur. »

Item lib. X de Civitate Dei: « Non itaque debemus metuere ne in mortales et beatos uni Deo subditos, non eis sacrificando offendamus, quod enim non nisi uni vero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, exhiberi sibi volunt. Daemonum est haec arrogantia, superborum atque miserorum, a quibus longe diversa est pietas subditorum Deo. » --Item idem in eodem: « Nos autem martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivum species fabricamus; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo, et martyrum et nostro, ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, (1312C)suo loco, vice et ordine nominantur. Non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur, Deo quippe non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet corum, quia Dei sacerdos est, et non illorum; ipsum vero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. »

Item Augustinus in sermone evangelico de potestate quam dedit daemonibus ut abirent in porcos: « Noli inclinari angelis, ut eis sacrificandum putes, nec bonis et sanctis: nolunt enim, quando facis, non te diligunt; diligunt autem, si cum eis adores quem adorant. »

Item idem in libro de Quantitate animae: « Homo autem quilibet alius quanquam sapientissimus et perfectissimus, vel prorsus quaelibet anima rationis compos atque beatissima est amanda tantummodo atque imitanda est, eique pro merito atque ordine quod ei congruit deferendum. Nam Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. »

Origenes in Epistola ad Romanos: « Cum possent (1312D)homines Deum agnoscere ab ejus cultu declinantes ad imagines hominum adorandas et animalium, deverterunt. Ut enim breviter et omni in unum collecta definitione dicamus, adorare alium praeter Patrem et Filium et Spiritum sanctum, impietatis est crimen. »

Item Augustinus in libro de vera Religione: « Non sit ergo nobis religio cultus corporum aetheriorum atque coelestium, sed ejus, cujus contemplatione beati sunt. Neque enim et nos videndo angelum beati sumus, sed videndo veritatem, qua etiam ipsos diligimus angelos, nec invidemus, quod ea paratiores, et nullis molestiis interpedientibus perfruuntur, sed magis eos diligemus, quoniam et nos tale aliquid sperare a communi Domino jussi sumus. Quare honoramus eos charitate, non servitute, nec eis templa constituimus: nolent enim sic honorari a nobis, quia nos ipsos, cum boni sumus, templa summi Dei esse noverunt. »

(1313A)Item ipse in libro VIII de Civitate Dei: « Sane nec martyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus; honoramus sane memorias eorum tanquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis, quod etiamsi qui antea sentiebant timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare, et jam super sanctum corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum dicere in precibus: Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane, cum apud eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines et martyres fecit, et sanctis suis angelis coelesti honore sociavit? ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum eodem invocato in auxilium ex illorum memoriae renovatione adhortemur. Quaecunque igitur (1313B)adhibentur religiosorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tanquam deorum. »

Hieronymus ad Riparium presbyterum: « Acceptis primum litteris tuis, non respondere superbiae est, respondere temeritatis. De his enim rebus interrogas, quae et proferre et audire sacrilegium est. Ais Vigilantium, qui κατ' ἀντίφρασιν hoc vocatur nomine, nam Dormitantius rectius diceretur, os fetidum rursus aperire, et putorem spurcissimum contra sanctorum martyrum proferre reliquias, et nos, qui eas suscepimus, appellare cinerarios et idololatras, qui mortuorum hominum ossa veneramur. O infelicem hominem, et omni lacrymarum fonte plangendum, qui haec dicens non se intelligit esse Samaritam et Judaeum, qui corpora mortuorum pro immundis habent, et etiam vasa quae in eadem domo fuerint pollui suspicantur, sequentes occidentem litteram, et non spiritum vivificantem. Nos autem non dico martyrum reliquias, sed ne solem quidem et lunam, non angelos, (1313C)non archangelos, non seraphim, non cherubim, et omne nomen quod nominatur, et in praesenti saeculo et in futuro colimus et adoramus, ne serviamus creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias martyrum, ut eum cujus sunt martyres adoremus; honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, quia qui vos suscipit, me suscipit. » --Idem ipse adversus Vigilantium. « Quis enim, o insanum caput, aliquando martyres adoravit? Quis hominem putavit Deum? nonne Paulus et Barnabas, cum Lycaonibus Jupiter et Mercurius putarentur, et eis vellent hostias immolare (Act. XIV), sciderunt vestimenta sua, et se homines esse dixerunt, non quo meliores non essent olim mortuis hominibus Jove atque Mercurio, sed quod sub gentilitatis errore honor eis Deo debitus deferretur, quod et de Petro legimus, qui Cornelium se adorare cupientem, manu sublevavit et dixit: Surge, nam et ego homo sum. » (Act. X.)

(1313D)Augustinus in libro de Solutione quaestionum, capite 3: « Proinde sicut impia superbia sive hominum sive daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel jubet vel cupit, ita pia humilitas vel hominum vel angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. »

In libro XIX de Civitate Dei dicit Augustinus: « Sed Deus ille quem coluerunt sapientes Hebraeorum, et jam coelestibus sanctis angelis et virtutibus Dei, quos beatissimos tanquam cives in hac nostra peregrinatione mortali veneramur et amamus, sacrificari vetat et coli, intonans in lege sua, sacrificans diis eradicabitur. »

CAPUT VI. Haec contra eos qui annorum numero superstitionem imaginum vindicare volunt, consuetudinem sequi cupiunt potius quam veritatis auctoritatem.

Augustinus in libro Quaestionum Veteris et Novi (1314A)Testamenti: « Irrationabile, inquit, vulgus, aut apparentes umbras, aut daemonia, aut simulacra mortuorum, ut deos colere coeperunt. Quae res in consuetudine vetustatis deducta arbitratur rationis sibi veritatem posse defendi, cum veritatis ratio non ex consuetudine atque ex vetustate, sed ex Deo sit, quia non vetustate Deus probatur, sed aeternitate: quamobrem fides non coepta res, sed sine initio est. In Deum enim credere nostrum incipere est: nam quod creditur aeternum est. » --Et post pauca: « Quod colunt pagani post Deum est, opus post opificem est; pagani colunt opera, nos opificem, illi creaturam, nos creatorem. Factus homo coepit venerari suum conditorem, quia et dignum est, et causa hoc exegit. »

Jeremias propheta: Post Baalim, inquit, abierunt, quos didicerunt a patribus suis. Unde Hieronymus: « Ergo nec parentum, nec majorum error sequendus est, sed auctoritas Scripturarum, et Dei docentis imperium. »

(1314B)Augustinus in psalmum CXIII: « Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt, nec simulacrum, nec daemonium colo, sed effigiem corporalem ejus rei signum intueor quam colere debeo. » --Item post pauca: « Audent respondere, non ipsa corpora colere, sed quae illis regendis praesident numina. »

Si enim, sicut praemissa sanctorum patrum documenta declarant, sancti angeli et sancti viri non sunt colendi nec adorandi, hoc enim et ipsi refugiunt, sed sola charitate, non autem servitute honorandi, nec sanctis martyribus templa, sacra et sacrificia, sed soii Deo constituenda, praesertim cum honorandi sint propter imitationem, non adorandi propter religionem, qua ratione antiqua auctoritate adoratio, incensum, luminaria, et caetera, quae in epistola Graecorum annumerantur eis exhibenda sunt? Quapropter omissa omni superstitione convenit sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae religioni (1314C)erga sanctorum imagines hanc discretionem tenere, sicut eximius doctor beatus papa Gregorius docuit, et in suis scriptis nobis tenendum sequendumque reliquit.

CAPUT VII.

Ne igitur ex superstitione aut ex qualibet alia occasione scandala infirmioribus fratribus provenire possent, hoc summopere sancti viri provida consideratione vitare studuerunt, et dictis factisque suis nobis vitandum usquequaque evidenter ostendunt.

Hinc enim beatus Augustinus in libro IV de Civitate Dei: « Majores, inquit, nostri, superstitionem a religione separaverunt. »

Item idem in libro X de Civitate Dei ejusdem operis: « Legimus serpentum morsus mortiferos poenam justissimam peccatorum in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subveniretur afflicto, et mors morte destructa, vel ut crucifixae mortis similitudine signaretur. Quem sane serpentem (1314D)propter facti memoriam reservatum, cum postea populus errans tanquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo serviens cum magna pietatis laude contrivit. »

Tale quid et beatum Epiphanium virum sanctissimum et doctissimum zelo divino succensum, in epistola quam ad Joannem Constantinopolitanum episcopum scribit, et beatus Hieronymus de Graeco in Latinum sermonem transtulerat, legimus fecisse:

« Audivi, inquit, quosdam murmurare contra me, quando simul pergebamus ad sanctum locum qui vocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablata, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem qui locus esset, didicissemque esse ecclesiam, et intrassem ut orarem, inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiae, tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi, vel sancti cujusdam. Non enim satis memini (1315A)cujus imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejusdem, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent, illique contra murmurantes dicerent, si scindere voluerit, justum erat ut aliud daret velum, atque commutaret; quod cum audissem me daturum esse pollicitus sum, et illico se missurum; paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum velum pro eo mittere, arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut jubeas presbytero ipsius loci suscipere velum a lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt non appendi. »

Nam et beatus Paulus apostolus in Epistola prima ad Corinthios ob scandalum infirmiorum fratrum vitandum ita scripsit: De his autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus, et (1315B)quia idolum nihil est. Quod beatus Ambrosius ita exponit: « Hi, inquit, inflati erant per scientiam, qui idolo contra salutem fratrum imperitorum carnes sacrificatorum edebant, scientes licere carnem edere, et quod nihil est idolum, ideo non contaminari edentem, hi scandalum fratribus erant charitatem prae oculis non habentes, quia plus erat carnem contemnere, quam fratri scandalum facere. » --Et post pauca: « Propter quod si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem, in tantum charitati studendum docet, ut licita pro illicitis habeantur, ne obsint fratri; quantum enim mali est per illicita non delinquere, et per ea quae concessa sunt offendere, ut lex servetur in illicitis, et in licitis non custodiatur, dum inconsiderate edunt. »

Ubi beatus Apostolus dicit: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quod beatus Augustinus ita exponit: « Potest ergo aliquid licere et non expedire. (1315C)Expedire autem quod non licet non potest, ac per hoc non omnia licita expediunt, omnia autem illicita non expediunt. Sunt quippe licita, quae non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus (I Cor. VI et X), sed id quod inter illicitum est, et ideo non expedit, atque quod licitum est, nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula diffinire difficile est. » --Et infra: « Quapropter quia verum dixisse apostolum dubitare non possumus, et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen si licitum est, non esse peccatum, quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. » --Et post pauca: « Ut igitur si possumus enitamur inter id quod licet et non expedit, et id quod non licet atque ideo nec expedit, aliquo certo fine distinguere, ea mihi videntur licere, et non expedire, quae per justitiam quidem quae coram Deo est permittuntur, sed propter offensionem hominum ne impediantur a salute vitanda sunt, ea vero non licere et ideo non expedire, (1315D)quae sic ipsa justitia vitantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata non laudentur. » --Item post pauca: « Expedit tunc, quando non solum per justitiam quae coram Deo est permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quid, sed usu ipsius potestatis affert impedimentum salutis. »

Haec ideo inseruntur, ut hi qui imagines erigunt memoriae causa et amoris, illud caveant, ne quod ab illis forte devote et licite fit, infirmis in scandalum evenire contingat, ut sic suae devotioni satisfaciant, quatenus salutem infirmorum non obliviscantur, et infirmam conscientiam fratrum, occasione superstitionis praebendae, commaculent.

CAPUT VIII.

Propter eos autem qui sibi ob hoc suffragari ad (1316A)adorationem imaginum putant, quod dicunt adorasse Jacob Joseph filium suum, vel certe adorasse fastigium virgae ejus, necessarium duximus, qualiter id a beato Hieronymo et beato Augustino exponatur subnectendum.

Scribit itaque beatus Hieronymus in libro Hebraicarum Quaestionum: « Postquam, inquit, juraverat ei filius, securus de petitione quam rogaverat, adoravit Deum coram caput lectuli sui; sanctus et Deo deditus vir, oppressus senectute, habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ulla ad orationem esset paratus. »

Augustinus in libro Quaestionum in Genesin, cap. 62: « Quod habent Latini codices, et adoravit super caput virgae ejus, nonnulli emendantes habent adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae, suae, sive in cacumen, vel super cacumen. Fallit enim eos Graecum verbum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae, sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt in codicibus non contemnuntur. Valent (1316B)enim ad magnam discretionem, quamvis et unam plus litteram habere posset, et si esset suae, ut non esset αὐτοῦ, sed ἑαυτοῦ, ac per hoc merito quaeritur, quid sit hoc quod dictum est. Nam facile intelligeretur senem, qui virgam ferebat, eo more quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Dominum adorandum, id utique fecerit super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, adoravit super cacumen virgae ejus, id est, filii sui Joseph, et is forte tulerat ab eo virgam, quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet post verba jurantis nondum illam redditam, mox adoravit Deum. Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae designabatur, quamvis in Hebraeo facillima hujus quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent, et adoravit Israel ad caput lecti, in quo utique senex jacebat, et sic positum habebat, ut in eo sine labore quando vellet adoraret. »

CAPUT IX. (1316C) Contra illos qui hoc se adjuvare putant quod dicitur in Regum, quia adoravit Nathan propheta David, aliquid respondendum est.

De hac enim adoratione ita beatus Gregorius in libro X Explanationum in Job loquitur: « Pene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum cum una eademque sit charitas, si mentem plene ceperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit, cujus diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit. Haec Enoc et inter homines vivere spiritualiter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit. » --Et paulo post: « Haec Nathan, et contra peccantem regem auctoritate liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit. Claret namque quod talis esset (1316D)haec adoratio, sicut et nos ante honorabiliores personas, cum eas salutamus, prosternimur humilitatis gratia, et eas adorasse dicimur, dum eis nullum divini honoris cultum exhibemus, eodemque modo adorasse Jacob Esau fratrem suum haud dubium non est. »

CAPUT X.

Contra illos etiam qui imagines adorare se profitentur, quia sacra ab illis nuncupantur, et sacris vasis eas aequiparant, aliquid dicendum est.

Augustinus in psalmum CXIII: « Simulacra, inquit, gentium argentum et aurum, sed Deus fecit argentum et aurum, opera, inquit, manuum hominum. Hoc enim venerantur, quod ipsi ex auro argentoque fecerunt, sed enim et nos pleraque instrumenta et vasa, ex hujuscemodi materia, vel metallo habemus in usu celebrandorum sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata sancta dicantur, et in ejus honore (1317A)cui pro salute nostra inde servitur. Et sunt profecto etiam ista instrumenta vel vasa quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen nunquid os habent et non loquuntur, nunquid oculos et non videbunt, nunquid eis supplicamus, quia per eas supplicamus Deo? illa maxima causa est impietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum viventi similis forma, quae sibi officit supplicari, quam quod eam manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. »

CAPUT XI.

Contra eos etiam dicendum est qui pro imaginum adoratione duo cherubim assumunt in testimonium, quae in signo mysterii ducta fuerunt.

Unde beatus Augustinus in libro de Doctrina Christiana tertio, inter caetera, inquit: « Miserabilis est animae servitus signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse, quae tamen servitus (1317B)in Judaeorum populo longe a caeterarum gentium more distabat, quando quidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus, et quanquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus observarent nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo, quam custodiam tanquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit apostolus, et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum jam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt, atque inde calumnias, quod sabbato curasset, moliti sunt principes eorum populusque signis illis tanquam rebus astrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Judaeis observabantur, nolebat attendere, sequi crediderunt, ex quibus facta est prima ecclesia Hierosolymitana, satis ostenderunt, quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa, quae temporaliter (1317C)imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram opinionem observantium religarent. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus, quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere, quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur eisque colendis animum obligaveris, nihilominus servili carnalique onere atque velamine non carebis. Quamobrem Christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus tanquam prope inventos interpretatis signis, quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum signa sunt liberavit. Ex his factae sunt ecclesiae sanctorum Israelitarum: quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit, removitque omnia, ut a corruptione multitudinis simulacrorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum gentes converterentur, nec sub (1317D)ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intelligentia spiritali. Sub signo enim servit, qui operatur aut veneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet; qui vero aut operatur aut veneratur utile signum divinitus institutum, cujus vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritalis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum jugo edomandi sunt: tales autem spiritales erant patriarchae et prophetae, omnesque in populo Israel, per quos nobis sanctus Spiritus, ipsa Scripturarum et auxilia et solatia ministravit. Hoc vero tempore posteaquam resurrectio Domini nostri manifestissimum judicium nostrae libertatis illuxit, ne eorum quidem signorum, quae jam intelligimus, operatione gravi onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis eademque factu facillima, et intellectu augustissima, (1318A)et observatione castissima, ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina, sicuti est baptismi sacramentum et celebratio corporis et sanguinis Domini, quae unusquisque cum percipit quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spiritali potius libertate veneretur; ut autem litteram sequi et signa pro rebus quae his significantur accipere servilis infirmitatis est, ita inutiliter signa interpretari male vagantis erroris. Qui autem non intelligit quid significet signum, et tamen signum esse intelligit, nec ipse premitur servitute: melius est autem vel premi incognitis, sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando a jugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere. »

CAPUT XII.

De cultu debito quem Graeci latriam dicunt, vel religione cultuque quae uno vocabulo Graeci thresciam vocant, vel quod non sit manufactum colendum nec (1318B)adorandum.

Augustinus in libro X de Civitate Dei: « Hic est enim divinitati vel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno verbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum Graeco, ubi necesse est insinuo quod velim dicere. Latriam, quippe nostri ubicunque sanctarum Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem; sed ea servitus quae debetur hominibus secundum quam praecepit Apostolus servis dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet. Latria vero secundum consuetudinem qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper, aut tam frequenter, aut pene semper ea dicitur servitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur; dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica vel recordatione, vel praesentia frequentamus, nec solum ea quibus nos religiosa (1318C)humilitate subjicimus, sed quaedam etiam quae subjecta sunt nobis perhibentur coli. Nam ex hoc verbo, et agricolae, et coloni, et incolae vocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant coelicolas, nisi quod coelum colant, non utique venerando, sed inhabitando tanquam coeli quosdam colonos, non sicut appellantur coloni, qui conditionem debent genitali solo propter agriculturam sub dominio possessoris, sed sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor: Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni. VIRGIL. Ab incolendo enim colonos vocavit, non ab agricultura. Hinc et civitates a majoribus civitatibus, vel populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur; ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione verbi hujus omnino verissimum est. »

Item Augustinus libro Locutionum in Genesi, de lapide quem erexit Jacob, ita dicit: « Quod statuit (1318D)lapidem Jacob quem sibi ad caput posuerat, constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit, non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando vel ei sacrificando, sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est. » --Post pauca: « Sumpsit autem Jacob lapidem, et constituit eum titulum. Diligenter animadvertendum est, quomodo istos titulos in rei cujusque testimonium constituebant, non ut eos pro diis colerent, sed ut aliquid significarent. »

CAPUT XIII.

Contra eos etiam qui eadem auctoritate in illa synodo Graecorum se imagines adorare professi sunt, sicut et vivificam crucem debito honore et trophaeo virtutis, pauca inserenda necessarium judicavimus, ut convincantur non se hac occasione suae superstitioni posse suffragari.

(1319A)De cruce, ecclesiastica Historia panxit capit. IX de Constantino: « Erat quidem jam tunc Christianae religionis fautor verique Dei venerator, nondum tamen, ut est solemne nostris initiari, signa Dominicae passionis acceperat. Cum igitur anxius et multa secum de imminentis belli necessitate pervolvens iter ageret, atque ad coelum saepius oculos elevaret, et inde sibi divinum precaretur auxilium, vidit per soporem ad orientis partem in coelo signum crucis igneo fulgure rutilare, cumque tanto visu fuisset exterritus, ac novo perturbaretur aspectu, astare sibi vidit angelos dicentes: Constantine, in hoc vince. Tum vero laetus redditus, et de victoria jam securus, signum crucis, quod in coelo viderat, in sua fronte designat, et ita coelitus invitatus ad fidem, non mihi videtur illo inferior, cui similiter de coelo dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris? ego sum Jesus Nazarenus (Act. IX), nisi quia hic non adhuc persequens, sed etiam exconsequens invitatur. Exin (1319B)signum, quod in coelo sibi fuerat demonstratum, in militaria vexilla transformat, ac Labarum, quem dicunt, in speciem crucis Dominicae exaptat, et ita armis vexillisque religionis instructus, adversum impiorum arma proficiscitur. Sed et in dextra sua manu signum nihilominus crucis ex auro fabrefactum habuisse perhibetur. »

Item in Tripartita Historia, libro I, cap. 4: « In his igitur sollicitudinibus constitutus in somno, vidit crucis signum coelo splendide collocatum, mirantique visionem adfuerunt angeli dicentes: O Constantine, in hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse ei, signum crucis monstrasse ac praecepisse, ut figuram similem faceret, et in praeliis auxilium hoc haberet, quo victoriae jura conquireret. Eusebius itaque Pamphili, cum jurejurando ipso imperatore dicente audisse se refert, quia circa meridiem declinante jam sole crucis signum ex lumine factum et scripturam conservatam ei dicentem, in hoc vince, vidisset ipse et milites qui cum eo tunc essent. (1319C)Pergenti namque aliquo cum exercitu, per iter hoc in quo ei miraculum est ostensum, dumque cogitaret quid esset, nox supervenit et dormienti Christus apparuit cum signo quod vidit in coelo, jussitque ut fieret ejus signi figuratio, quae foret auxilium in congressibus praeliorum. »

Legitur in eodem libro, cap. 5: « Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius erat, eo quod imperatorem praecedere et adorari eum a militibus moris esset. Unde praecipue Constantinum reor nobilissimum decus imperii Romani in signum mutasse crucis, ut frequenti visione atque cura desuescerent a priore more subjecti, et eum solum arbitrarentur Deum, quem coleret imperator, et quo duce et auxiliatore uterentur adversus hostes. Semper enim hoc signum proponebatur ante ordines universos, quod maxime laborantibus aciebus in praeliis adesse praecipiebat. Constituit itaque certos signiferos, qui in eo laborarent, quorum opus erat ut vicibus humeris (1319D)eum veherent, et omnes acies ita lustrarent. Fertur enim quod aliquando quidam ferens hoc signum repente hostibus invadentibus expavisset, dedissetque illud alteri vehendum, cumque se de praelio subtraxisset, et jacula declinasset, subito percussus interiit; ille vero qui sacrum suscepit trophaeum, multis se jaculantibus permansit illaesus: mirabiliter enim divina regente virtute, sagittae hostium figebantur in signo, a signifero autem protinus inter pericula evolabant. Dicitur autem neque alium quam hujus signi ministrum, ut solet, in bello vulnere mortuum, aut cladem captivitatis perpessum. » --Item in eodem libro II, cap. 18: « Dicitur autem quia etiam mortuus crucis tactu surrexit. De hoc ligno sibylla dixit apud paganos,

O ter beatum lignum in quo Deus extensus est. » Item in eodem libro, cap. 9: « Audivi enim et Probianum virum in palatio habentem militiam medicorum, (1320A)crudeli podagra passione detentum ibi doloribus liberatum, eique apparuisse sanctam mirabiliter visionem. Cum enim dudum paganus esset factus, postea Christianus, aliquatenus dogma sequebatur, totius vero salutis causam, id est, sacratissimam crucem nolebat adorare. Hanc habenti sententiam divina virtus apparens signum monstravit crucis, quod erat positum in altario ejus ecclesiae, et aperte palam fecit, quia ex quo crucifixus est Christus, omnia quae ad utilitatem humani generis facta sunt, quolibet modo praeter virtutem adorandae crucis gesta non essent, neque ab angelis sanctis, neque a piis hominibus. » --Legitur in eodem libro II, cap. 46: « Ea siquidem tempestate plurimi inter episcopos effulgebant, sicut Donatus curiae Epyri, de quo dum provinciales miracula multa testentur, maximum tamen est quod de dracone gessit. Is enim circa pontem in via publica jacens cibum habebat, oves, capras, equos, boves et homines arripiens devorabat. (1320B)Ad quam bestiam Donatus sine gladio, sine quolibet jaculo veniens, dum illa levasset caput, quasi voratura virum, tunc ille vexillum crucis ante faciem ejus digito designans in aere, in os ejus exspuit, bestia vero sputum mox ore suo suscipiens exspiravit. »

Joannes Chrysostomus in homilia 11 de Cruce et Latrone: « Hodierna die noster Dominus pependit in cruce, et nos festivitate eximia laetitiam celebramus, ut discamus crucem totius spiritalis gratulationis esse substantiam. Etenim ante ipsum, vocabulum crucis poena fuit, sed nunc ad gloriam nuncupatur, antea condemnationis ferebat horrorem, nunc salutis indicium est. Crux enim nobis totius beatitudinis causa est: haec nos a caecitate liberavit erroris, haec et ex tenebris reddidit luci, haec ebellatos quieti sociavit, haec alienatos Deo conjunxit, longe constitutos proximos praesentavit, haec peregrinantes cives ostendit, haec discordiae amputatio est, haec pacis firmamentum, haec bonorum omnium abunda largitio. » --Et post (1320C)pauca in eadem homilia: « Volo et alia ratione cognoscas, crucem suam non reliquit in terra, sed secum eam levavit ad caelum. Sed, ais, hoc unde demonstratur? Et ideo audivi, quod cum ipsa veniet, cum ipsa secundum gloriam suam praesentiam faciet, ideo gloriosam crucem nuncupavit. » --Item post pauca in eadem homilia: « Et tunc signum videbitur Filii hominis in coelo (Luc. XXI). Vidisti gloriam signi, id est, crucis, solis lumen reddetur obscurum, lunae non dabitur gratia, sed illud radiabit et lucet, et sicut imperatorem regalis pompa praecedit, et militaris ordo praeeunte vexilla humeris portare consueverunt, et his ejus declaratur adventus, sic Domino de coelo veniente, angelorum coetus et archangelorum multitudo, illud signum humeris portant excelsis, et regalem nobis adventum nuntiant. Sola enim Christi crux est, quae dissolvit tenebras, et regnum daemonum dissipavit, et omnem terrorem malignantium abstulit, crux sanctitatem providit, crux nobis sol justitiae facta est, (1320D)ut illuminati misericordia ejus glorificemus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum in saecula saeculorum Amen. »

Item Joannes Chrysostomus in homilia 13, de Cruce Dominica. « Et si nosse desideras, charissime, virtutem crucis, et quanta ut possum ad ejus laudem dicere, audi:

« Crux spes Christianorum, crux resurrectio mortuorum, crux caecorum dux, crux desperatorum via, crux claudorum baculus, crux consolatio pauperum, crux refrenatio divitum, crux destructio superborum, crux male viventium poena, crux adversus daemonas triumphus, crux devictio diaboli, crux adolescentum paedagogus, crux sustentatio inopum, crux spes desperatorum, crux navigantium gubernator, crux periclitantium portus, crux obsessorum murus, crux pater orphanorum, crux defensor viduarum, crux justorum consiliarius, crux tribulatorum quies, crux parvulorum custos, crux virorum caput, crux senum (1321A)finis, crux lumen in tenebris sedentium, crux regum magnificentia, crux scutum perpetuum, crux insensatorum sapientia, crux libertas servorum, crux imperatorum philosophia, crux lex impiorum, crux prophetarum praecentio, crux annuntiatio apostolorum, crux martyrum gloriatio, crux monachorum abstinentia, crux virginum castitas, crux gaudium sacerdotum, crux Ecclesiae fundamentum, crux orbis terrae cautela crux templorum destructio, crux idolorum repulsio, crux scandalum Judaeorum, crux perditio impiorum, crux invalidorum virtus, crux aegrotantium medicus, crux emundatio leprosorum, crux paralyticorum requies, crux esurientium panis, crux sitientium fons, crux nudorum protectio. Nuditatem autem cum dixero, non corpoream aestimes sed infidelitatis per poenam; cum autem in Christum crediderit, vestitus invenietur. »

Item Augustinus in libro XXII de Civitate Dei. « In Carthagine Innocentia religiosissima femina de primariis (1321B)ipsius civitatis, in mamilla cancrum habebat. Hujus morbi, ut ferunt, omnis omittenda est curatio. Haec illa a perito medico acceperat, et ad solum Deum se orando converterat. Admonetur in somnis propinquante Pascha, ut in parte feminarum observantia ad baptisterium quaecunque illi baptizata primitus occurrisset, signaret ei locum; signum crucis Christi fecit, confestim sanitas consecuta est. »

Sedulius in libro IV Paschalis carminis:
Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris
Illustrans propriis poenam vestivit honore,
Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,
Ipsaque sanctificans in se tormenta beavit.
Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam,
Quae Dominum portavit ovans ratione potenti,
Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis:
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous,
Occiduo sacrae labuntur sidere plantae,
Arcton dextra tenet, medium leva subrigit axem,
(1321C)Cunctaque de membris vivit natura creantis,
Et cruce complexum Christus regit undique mundum.

Item Paulinus in libro VIII Natalis Felicis:
Nos crucis invictae signum et confessio munit
Armatique Deo mentem, non quaerimus arma
Corporis, et quanquam membris videamur inermes,
Arma tamen gerimus, quibus et sub pace serena
Contra incorporeos animis decernimus hostes.

Item idem in libro X:
Ipse domum remeans modicum, sed grande saluti
De crucis aeternae sumptum mihi fragmine lignum,
Promo tenensque manu adversis procul ingero flammis
Et clypeum retinens pro pectore quo tegerem me,
Arceremque hostem collato umbone relisum,
Credite, nec donate mihi, et reddite Christo
Grates, et justas date laudes omnipotenti:
Nostra salus etenim in cruce Christi et nomine constat,
Inde fides nobis et in hac cruce nixa periclo,
(1321D)Profuit, et nostram cognovit flamma salutem.
Nec mea vox aut dextra illum, sed vis crucis ignem
Terruit, inque loco, de quo surrexerat ipso,
Ut circumseptam praescripto limite flammam
Sidere, et exstingui fremitu moriente coegit,
Et cinere exortam cineri remeare procellam.
Quanta crucis virtus, ut se natura relinquat,
Omnia ligna vorans ligno crucis uritur ignis,
Multa manus crebris, tunc illa incendia vasis
Aspergens largis cupiebat vincere lymphis.
Sed licet exhaustis pensarent fontibus imbres
Vi majore tamen lassis spargentibus omnem
Vicerat ignis aquam, nos ligno exstinguimus ignem,
Quamque aqua non poterat, vicit brevis astula flammam.

CAPUT XIV.

Contra eos qui signum sanctae crucis in testimonium assumunt, ut eis ita licitum sit adorare imagines, sicuti lignum sanctae crucis.

(1322A)Cultores igitur imaginum venerationem, adorationem seu exaltationem sanctae crucis in defensionem sensus sui opponere soliti sunt, cur non ita imagines sicut cruces adorari liceat? Quibus primo respondendum est, quia Christus non in imagine, sed in cruce suspendi elegit, quando genus humanum redimere voluit et ideo sancta mater Ecclesia toto orbe terrarum inter caetera innumera crucis sacramenta, quae a sanctis Patribus multipliciter longe lateque per universum mundum enumerata sunt, decrevit licitum esse universis catholicis ob amorem solius passionis Christi, ubicunque eas viderint, inclinando si voluerint venerari, et insuper die sancto quo passio Domini in universo mundo specialiter celebratur cum omni devotione universum ordinem sacerdotalem, seu cunctum populum prostratum adorare. Deinde etiam illud specialiter, non contra licite habentes, sed contra illicitum cultum imaginibus exhibentes, opponendum est, quod supradicta universalis Ecclesia tam sacris (1322B)fontibus consecrando quamque etiam baptizandis vel baptizatis eodem signo sanctae crucis consignando vel benedicendo uti decrevit, omniumque fidei catholicae cultoribus frontes et pectora sua post abrenuntiationem Satanae pompis et operibus ejus certissima fide contra omnes insidias diaboli munire docuit, gladioque inexpugnabili dextras cunctorum fidelium armare studuit. Dic, quaeso, contra fas ecclesiasticum adorator imaginum, quid tale huic simile ab Ecclesia catholica in toto orbe terrarum de imaginibus sanctum est? Et licet haec magna sint, quid de consecratione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi dicturi sumus, quae utraque in sacris missarum solemniis ex quo consecrari coeperint, usque in finem pene sine intermissione crucis signaculo benedicantur, nec est quisquam tam sapiens vel insipiens, qui ullo modo hanc consecrationem aliter se posse perficere Deo placite praesumat, nisi hoc semper ejusdem sanctae crucis signaculo consecrare studeat? Quid etiam sicut de universo humano genere, ita pene (1322C)de cunctis humani generis operibus seu quotidianis actibus ejus complectendo dicere valebimus, in omnibus quae die, nocte, mane, vespere, et melius fortasse dicitur omni tempore agere consuevit? Quid est quod in his omnibus quod ad salutem ejus sive in hoc saeculo, sive in futuro pertinere possit, sine ejusdem crucis signaculo incipere, actitare vel consummare velit?

CAPUT XV.

Haec tibi hactenus, imaginum si quis es indiscretus cultor, et haec tibi inante, et contra si quis es intemperans destructor, vide ne haec audiens putes temeritati tuae licentiam dari, ut ubicunque non propter illicitum cultum, sed propter discretum, et ob hoc propter licitum mentis affectum pictas vel fictas similitudines sanctorum viderit, ut illas aut destruas, aut irridendo subsannare debeas.

Quamobrem uterque monendus est, ut neuter, sicut (1322D)quoniam Bardosanus novarum inventionum superstitiosus amator, sed sicut vere catholicus studiosissime matrem virtutum discretionem in omnibus servans, zelumque Dei non secundum fatuitatem insipientium, sed secundum virtutem sapientium in Domino habens, nec ille diligendo, nec iste contemnendo ultra quam oporteat dextra laevaque transiliendo viam rectitudinis amittat, sed quia ita plerique pertinaces sunt ut ratione flecti nequaquam possint, hi merito sancta auctoritate quassandi sunt, ut saltem fracti medicinam quaerant.

Epistola beati Gregorii papae ad Serenum episcopum Massiliensem. « Litterarum tuarum primordia, ita sacerdotalem in se esse benevolentiam demonstrabant, ut major nobis fieret de fraternitate tua laetitia, sed tantum earum finis a suis dissensit initiis, ut non unius, sed diversarum mentium talis crederetur epistola. Et (1323A)post pauca in eadem scribitur epistola. Perlatum quidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confringeres, et quidem, quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus: fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est, quod fecisti? Si non aliud, vel illud te non debuit revocare? Despectis aliis fratribus solum te sanctum, et esse credis sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud picturae historia quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant, in ipsa legunt, qui litteras nesciunt. Unde praecipue gentibus pro lectione pictura est, quod magnopere a te, qui inter gentes habitas, attendi decuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit, quod non ad adorandum, sed instruendas (1323B)solummodo mentes fuit nescientium collocatum, et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historiam, non sine ratione vetustas admisit. » Et post pauca sequitur: « Convocandi enim sunt diversi Ecclesiae filii, eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quod omne manu factum adorare non liceat, quoniam scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI), ac deinde subjungendum, quia picturas imaginum quae ad aedicationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras ipsam historiam intendentes, quid actum sit discerent. » Et item: « Si ad hanc instructionem, ad quae imagines antiquitus factae sunt habere vultis in ecclesiis, eas modis omnibus et offerri, et habere permittas, atque judica, quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter exhibita, atque in his verbis eorum mentes demulcens, ad concordiam tuam revoca, et si quis imagines facere voluerit, minime prohibeatur, adorare (1323C)vero imagines omnimodis devita. Sed hoc sollicite fraternitas tua ammoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adorationem solius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur. »

Item Gregorii papae epistola ad Secundinum servum Dei inclausum. « Dilectionis tuae litteras suscepi, quae in meo sensu amoris melle conditae sapuerunt, etc. » et post quaedam interposita inquit: « Imagines enim quas nobis tibi dirigendas per Dulcidium diaconum tuum rogasti . . . valde nobis tua postulatio placuit, quia illum in corde tota intentione quaeris, cujus imaginem prae oculis habere desideras, ut visio corporalis quotidiana semper reddat exortum, ut dum picturam vides ad illum animo inardescas, cujus te imaginem videre consideras. Ab re non facimus, si per visibilia (1323D)visibilibus invisibilia demonstramus. Sic homo qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsam amando desiderat, quam videre conatur, si contingit ut ad balneum ire, aut ad ecclesiam procedere existimet, viam tendentibus se praeparet, ut de visione hilaris recedat. Scimus namque, quia tu imaginem Salvatoris nostri ideo non petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem Filii Dei in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre consideras, et nos quidem non quasi ante divinitatem ante ipsas prosternimur, sed illum adoramus, quem per imaginem, aut natum, aut passum, vel in throno sedentem recordamur, et dum nos ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducimus animum nostrum, aut de resurrectione laetificat, aut de passione emulcet. Ideoque direximus tibi syrtaria duo, imaginem Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, per supradictum filium nostrum diaconem, et unam crucem cum clavo pro (1324A)benedictione, ut ab ipso a maligno defensus, crucis sancto ligno munitum esse te credis, etc. »

Item epistola Gregorii papae ad Januarium episcopum. « Judaei de civitate vestra huc venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum quae Carati sita est, Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum domino volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismi sui, hoc est Dominica ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate, atque imaginem illic genitricis Dei, Dominique nostri et venerandam crucem vel byrrum album, qui fonte surgens indutus fuerat, posuisse, etc. » Et post pauca inquit: « Considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum ac magis judicium hortamur affatibus, ut sublata exinde cum ea qua dignum est veneratione atque crucem, debeatis quod violenter ablatum est reformare, etc. »

Item epistola Gregorii papae, ad Germanum patriarcham Constantinopolitanum. (1324B) « Qualis et quae libatio meum sic sancte laetificarit animum sicut de te venerabili nempe mihi, et super laudabile nomen sanctissimae et Deo dilectae gratificatae nuntiationis, etc. » Deinde post quaedam interposita adjunxit: « At ubi sic coepisti conflictui sicut ipse Deus tibi monstravit, praeesse praecipiens in castra Christi, et regni gloriosum certe et notum signum, vivificam dico crucem magnum adversus mortem ejus magnitudinis triumphum, ubi mundi quadripartiti orbem terrarum perscripsi distinguens perscriptis, ita et sanctam imaginem omnium dominae, et sanctae Dei genitricis, cujus vultum deprecantur divites plebis. Etenim sancta, sicut patribus videtur, quae sic a vobis pie honorata donavit retributiones. Nam imaginis honor ad primam formam transit secundum magnum Basilium, et sicut inquit Chrysostomus: Ego et cerae perfusae dilexi picturam pietate repletam. » (1324C)Et post pauca in eadem epistola: « Si enim propheticae dispositiones non acceperunt finem, non scribantur causae ad ostensionem, quae nec dum sanctae sunt, videlicet nisi incarnatus est Dominus non signetur, quae secundum carnem signatur, sancta imago ejus, nisi natus est in Bethlehem de semper gloriosa Virgine et Dei genitrice, et magi munera obtulerunt, et pastoribus apparuit angelus, et multitudo coelestis militiae nato laudem retulit, nisi in ulnis genitricis, ut infans porrectus qui portat omnia, et lactis nutrimento pastus est, qui dat escam omni carni (Psal. CXXXVI), neque hoc signetur nisi mortuos suscitavit, et paralyticos erexit, et leprosis purgationem dedit, et oculos caecorum aperuit, et daemones effugavit, et nisi aperuit aures surdorum, et omnia operatus est, quae gloriose et Dei miracula perfecit, non scribantur, nisi passionem voluntarie suscepit, et infernum exspoliavit, et surgens in coelos ascendit, qui venturus est judicare vivos et mortuos, non (1324D)scribantur, neque designentur, quia haec recitantur, et per litteras et per colores scripturae et historiae. Si enim haec omnia facta sunt, et magnum est pietatis mysterium, utinam fuisset possibile coelum et terram, et mare, et animalia omnia, enarrare ea et per voces et per litteras, et historias. Non existentium enim designantium idolica scriptura nominatur, quae non fuerunt in essentia delirate factura et ne una condescensio Ecclesiae Christi cum idolis? Absit; neque enim vitulos adoravimus, neque vitulum in Choreb fudimus, neque Deum nobis mundum existimavimus, neque iterum in sculptili inclinati sumus, et Beel Phegor consecrati sumus, neque filios nostros aut filias aliquando daemonibus immolavimus, non sunt haec nobis, non sunt, nullus accusetur, quoniam nihil, quae existunt aut facta sunt, praeter nomen quod est super omne nomen, vivificam Trinitatem populus Christi usque hodie servivit, aut veneratus est, absit. Si enim quis Judaice motus ad (1325A)calumniandum, quae olim idolorum culturis acclamantia profanantur, et idolorum cultura ascribere Ecclesiae nostrae de venerabilibus imaginibus divinis et mirabilibus ad meliora directis existimemus, nihil aliud aut canem latrantem, et ac sui infundibula procul ejicientem, audiat sicut Judaeus, utinam esset, et Israel per visibilium quam deputatus est, offerre Deo orationem et per exempla memorari factorem, et non vitulum tenere et muscas super tabulas testamenti, utinam sanctum altare diligeret, et non vitulas-Samariae. Bonum illi esset simul et justum rorissimam divinam petram amplectere, et non Beel, utinam esset illi ad virgam Moysi magis aspicere, et ad urnam auream, et arcam, et propitiatorium Lamminae Ephod, mensam, tabernaculum interius et exterius, quae omnia in gloriam facta Dei et si manufacta, sed magis sancta sanctorum dicebantur, et Cherubin sculpta, quorum memoriam faciens Apostolus inquit, Cherubin gloriae obrumbrantis propitiatorium (1325B)(Hebr. IX), quibus et divina vegetari gloria, et Scriptura docemur, si istis attenderet, nunquam idolis inclinaretur. Omne enim opus in nomine Domini factum pretiosum et sanctum dictum est, etc. »

Item Gregorii papae in Synodica epistola.

« Si contraria sentientibus et irrita facere quaerentibus antiquas patrum traditiones salutis occurreret conversio, sufficerent utique ea, quae superius a nobis ex patrum testimoniis vel sacris dicta sunt documentis. Sed quia videmus, quod moerentes dicimus, plerosque turbatis mentibus statuta conturbare Ecclesiae, ideo, fratres charissimi, extenditur sermo, et cupimus ad compescendam erroris insaniam adhuc ex veteribus documentis aliquid dicere, forsan resipiscant inquieti. In libro enim Exodi sic legimus. Locutus est Dominus ad Moysem dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias ab omni homine, qui offert ultroneus; accipietis eas. Haec sunt autem, quae accipere debetis, et caetera per ordinem usque (1325C)ad duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cunctaque mandabo per te filiis Israel (Exod. XXV); et iterum: Mandato Dei a Salomone constructo templo, inter alia fecit in oraculo duo cherubim de lignis olivarum; et infra: Et sculpsit in eis picturas cherubim, et palmarum species, et anoglypha valde prominentia, et texit ea auro, et operuit tam Cherubim quam palmas, etc. (III Reg. VI.) Ecce, charissimi fratres, consideremus quid Deo mandante Moyses effecerit, quidve Salomon sapientissimus divino jussu construxerit, et caetera, quanto debemus puro cordis annisu ipsum Christum Dominum nostrum sanctamque semper virginem ejus genitricem Mariam, apostolos quoque vel omnes sanctos Dei per eorum sacras effigies atque imagines colere, adorare, et ad propitiandum nobis petere, et relaxare delicta. Nos non ob aliud nomen imagines facimus et adoramus, sed pro nobis incarnato verbo Dei. Si autem manufacta omnia abjicienda sunt, neque arcam foederis, (1325D)neque aurea et caelata cherubim ejus debuerant recipi, quae per Beseleel et Eliab facta sunt juxta praeceptum Dei. Si vero illa sicut similia invisibilia facta sunt, ita et haec simili modo secundum visiones et revelationes prophetarum coloribus distincta efficiuntur, etc. »

Joannes Chrysostomus in sermone Coenae Domini: « Omnia facta sunt propter gloriam Dei, usui autem nostro nubes ad imbrium ministerium, terra ad frumenti abundantiam, mare ad negotiandum copiose, absque invidia omnia famulantur homini, magis autem imagini Domini. Neque enim quando imperiales vultus et imagines in civitates introducuntur, et obviam judices et plebes cum laudibus, non tabulam honorantes, neque effusae cerae scripturae, sed figuram imperatoris, sic et creatura non terrenam speciem honorat, sed eamdem ipsam coelestem figuram reveretur. »

Item beati Joannis Chrysostomi de parabola seminis: (1326A)« Indumentum imperiale si injuriaveris, nonne eum qui induitur injurias? Nescis, quia si quis imaginem imperatoris injuriat, ad eum ipsum imperatorem principaliter dignitati ejus affert injuriam? Nescis, quia si quis imaginem ex ligno aut ex colore detrahit, non sicut ad elementum sine anima ausus judicatur, sed sicut adversus imperatorem disgregatam imaginem totidem imperatoris gestans ejus injuriam ad imperatorem deducit. »

Sancti Basilii ex libro ad Amphilochium, de Spiritu sancto, in capitulo 17: « Quoniam imperator dicitur, et imperatoris imago, et non duo imperatores. Neque enim fortitudo scinditur, neque gloria dividitur. Sicut enim quae tenetur noster principatus et potestas una, sic et quae erga nos glorificatio una, et non multae, quoniam imaginis honor ad primam formam transit. »

Item sancti Basilii in epistola ad Julianum imperatorem missa: « Secundum id, quod divinitus datam (1326B)haereditariam, nobis immaculatam Christianorum fidem confiteor et promitto. Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, unum Deum, haec tria adoro et glorifico. Confiteor autem et Filii incarnati dispensationem, et Dei genitricem, quae secundum carnem eum genuit, sanctam Mariam; suscipio vero et sanctos apostolos, prophetas, et martyres, et ad Deum deprecationem, quae per eos (scilicet illis mediantibus) propitiatorem mihi efficit misericordissimum Deum, et remissionem mihi facinorum condonari, pro quo et figuras imaginum eorum honoro et adoro, specialiter hoc traditum tam a sanctis apostolis et non prohibitum, sed in omnibus ecclesiis nostris eorum designantes historiam. »

Item ipse in sermone sanctorum quadraginta martyrum: « Nam et bellorum triumphos, ac victoriae, et sermonum conscriptores multotiens et pictores significant, quidam autem verbo adornantes, quidam vero tabulis praesignantes, et multos uterque (1326C)ad virilitatem exercuerunt. Quae enim sermo historiae per auditum, haec conscripta silens admonitio per imitationem demonstrat. »

Item sancti Athanasii. Interrogatio Antiochi ad sanctum pro imaginibus. « Quomodo lex et prophetae dicentes, Statuas et similitudines non adoretis. Quare ergo vos facitis imagines, et adoratis eas? » Responsio Athanasii: « Non ut Deos imagines adoramus, nos fideles sicut pagani, absit. Sed tantummodo affectu et charitatis nostrae animae ad vultum faciei imagines apparentes. Unde multoties vultu deleto sicut lignum purum atque commune, jam quod dudum fuerat imago, comburimus. Sicut enim Jacob approximans morti, summitatem virgae Joseph adoravit, non virgam honorificans, sed qui eam tenebat, sic et fideles non pro aliquo alio modo imagines adoramus, non pro desiderio effigie declarata. »

Item beati Cyrilli Alexandrini episcopi, in sermone Matthaei evangelistae: « Depingitur enim fides (1326D)quod in forma Dei exsistit verbum, sicut et nostrae vitae redemptione oblatus est Deo secundum nostram similitudinem indutus et factus homo. » Et idem ipse post pauca: « Imaginum nobis explent opus parabolae significantium virtutem, cuidam, quomodo et oculorum adhiberi et palpatu manus afferri, in vestigiis, mentibus, inapparibiliter habens visionem. »

Item sancti Cyrilli: « Quemadmodum imaginem quis designatam jucundam respexerit, mirabitur quidem regis figuram, et quae illo apparet, haec et ejus noscens conscriptionem pariter cernens delectabitur, ut ipsum regem aspiciat, etc. »

Item sancti Epiphanii episcopi Constantiae Cypri. « Etenim imperatores pro eo quod habent imagines non duo sunt imperatores, sed imperator unus cum imagine. »

Item sancti Stephani episcopi Bostron, ad quosdam, de imaginibus sanctorum. « De imaginibus (1327A)sanctorum confidimus, quoniam omne opus quod fit in Dei nomine bonum est et sanctum. Aliud est enim imago, et aliud simulacrum, id est, statunculum. Quando enim Deus Adam plasmavit, videlicet et condidisset, dicebat: faciamus hominem ad imaginem nostram et similitudinem (Genes. I), et fecit hominem imagini Dei. Quid enim? ergo quia imago est homo Dei, idololatria est, id est idolorum cultura est et impietas? nequaquam fiat. Si enim Adam imago daemonum, abjectus fuit et inacceptabilis, sed quia imago Dei est, honorabilis est, et acceptabilis. Omnis enim imago in nomine Domini aut angelorum, aut prophetarum, aut apostolorum, aut martyrum, aut justorum sancta est: non enim lignum adoratur, sed is qui in ligno commemoratur, et contemplatus honoratur. Omnes enim nos honoramus judices et salutamus, etiam si peccatores sint. Quid ergo, nunquid non debemus adorare sanctos Dei servos, et propter memoriam eorum constituere et erigere imagines, quod non obliviscantur? Sed (1327B)dices, quia ipse Deus praecepit et non adorare nos manufactos. Dic itaque, o Judaee, quale super terram non est manufactum post facturam Dei, quid ergo? arca Dei quae ex lignis Sethim fabricata est atque constructa, non fuit manufacta? et altare et propitiatorium, et urna, quae habuit manna, et mensa, et lucerna, et tabernaculum inferius, et exterius non fuerunt ex operibus manuum hominum quae Salomon fecit? et cur sancta sanctorum vocantur manufacta exsistentia? ita cherubim et senarum alarum in circuitu propitiatorii non fuerunt statuae et imagines angelorum opera manuum hominum? Et quomodo non abjiciuntur? Sed quia per praeceptum Dei imagines factae sunt angelorum, sancta sunt, licet statuae fuerint. Etenim idola gentium, quia imagines fuerunt daemonum, Deus prohibuit et condemnavit eas. Nos autem ad memoriam sanctorum imagines facimus Abrahae, Moysi, et Eliae, Isaiae, et Zachariae, et reliquorum prophetarum, apostolorum, (1327C)et martyrum sanctorum, qui propter Deum interempti sunt, ut omnis, qui videt eos in imagine, memoretur eorum, et glorificet Deum qui glorificavit eos. Decet enim eis honor et adoratio et commendatio secundum justitiam eorum, ut omnes qui vident eos, festinent, et ipsi imitatores fieri actionum eorum. Quae enim est adoratio nisi honor tantummodo? sicut et nos peccatores adoramus, et salutamus nos alterutrum secundum honorem et dilectionem. Etenim Deum nostrum aliter adoramus et glorificamus, et contremiscimus. Imago est similitudo ejus qui in ea conscriptus est; impii autem qui bonum non agunt, neque sanctorum commemorantes, non prohibeant, neque scandalizent eos qui benefaciunt, et honorant sanctos et servos Dei, et commemorantur eorum, mercedem enim bonae operationis accipient; impii vero secundum quod cogitaverunt, habebunt desolationis inhonorationem, sicut id quod justum negligentes, et a Domino recedentes; (1327D)propter memoriam namque in imaginibus conscribuntur, et honorantur, imo et adorantur sancti sicut servi Dei, ut pro nobis divinitatem sint exorantes, atque implorantes, dignum enim est commemorari doctorum nostrorum, et gratias referendo. »

Item sancti Dionysii Areopagitae Atheniensis episcopi, in epistola quam scripsit ad sanctum Joannem evangelistam, inter caetera, inquit: « Quid mirabile, si Christus verax et discipulos, inquit, de civitatibus ejiciunt, ipsi digne sibi judicantes, et de sacro scelerati interdicunt, et recedentes a veritate et manifeste imagines sunt visibiles invisibilium, nec enim in saeculis supervenientibus culpabilis erit ex ejus justitia respectus Dei. »

Item ejusdem de coelesti Militia, et infra: « Praedicta enim incorporea agmina diversis coloribus effigurantur, compositionibus variis, quatenus sic tacite nosmetipsos per sacratissimas effigies ad simplices (1328A)et incorporales pia mente transeamus. Etenim impossibile est nostrae menti ad incorporea illa pertingere, coelestis militiae imitationem visionemque, nisi si per elementorum poterimus visibilem decorem ad invisibilem pulcherrimamque attingi effigiem, et visibiles odoriferasque imagines rationali traditione invisibiles praefulgi, et caetera. »

In definitione sancti sexti et magni concilii, cap. 82: « In quibusdam venerabilium imaginum picturis, agnus digito praecursoris monstratus designatur, qui in signum relictus est gratiae, verum nobis per legem praemonstrans agnum Christum Deum nostrum, qui abstulit peccata mundi. » Et post pauca: « Secundum humanam figuram, et in imaginibus nunc pro veteri agno retitulari decernimus, per ipsum humilitatis altitudinem Dei Verbi considerantes, et ad memoriam quae in carne actionis quique passionis ejus et salutiferae mortis manibus educati, et quae ab hinc facta est mundi redemptio, etc. »

(1328B)Unde et beatus Augustinus in psalmum XCII inquit: « Si autem non adoras in Christo ista terrena, quamvis de illis similitudo quaedam data est, ad significandum sanctos de quacunque creatura ducta fuerit similitudo, tu intellige similitudinem creaturae, et adora artificem creaturae, et caetera. »

Item sancti Athanasii episcopi Alexandrini, de Humanatione Domini, cujus initium: « Sufficienter quidem de his multis pauca sumentes intimavimus. » Et post: « Sicut ea quae scribitur in lignis forma abolita exterioribus sordibus, iterum necesse id ipsum recuperari atque uniri is cujus est forma, ut innovari possit imago in eadem materia atque elemento. Per ejus enim formam et ipsa materia ubi et conscribitur non dejicitur, sed in ea ipsa configuratur. »

Item beati Ambrosii Mediolanensis episcopi ad Gratianum imperatorem, ex libro III, cap. 9: « Nunquidne, quando et deitatem et carnem ejus adoramus, dividimus Christum? Aut quando in ipso et Dei (1328C)imaginem et crucem adoramus, dividimus eum? Absit. »

Item beati Gregorii Nysseni episcopi, inter plura, ubi de Abraham sermonem instituit: « Vidi imaginem passionis, et non sine lacrymis visionem transivi, opere artis ad faciem deducens historiam, etc. »

Item ipse in interpretatione in Cantica canticorum: « Sicut vero conscripta doctrina, materia quaedam est, ita omnino in diversis tincturis, quae complent animantis imitationem, qui vero ad imaginem conspicit ex eadem arte per colores completam tabulam, non tincturis praefert contemplationem, sed visionem depictam conspicit tantummodo, quam per colores magister demonstravit. »

Leontii episcopi Neapoli Cypri, in quinto sermone propter Christianorum responsum adversus Judaeos, et de imaginibus sanctorum: « Nunc vero de venerandis pictisque imaginibus responsum faciamus, ut obstruantur ora loquentium iniquitatem. Legalis (1328D)enim et haec traditio, et audi Deum dicentem ad Moysem: Imagines duas cherubim aureas insculptas construe obumbrantes propitiatorium (Exod. XXV). Et iterum, templum quod ostendit Deus Ezechieli: Facies, dixit, palmarum et leonum, et hominum et Cherubim a pavimento ejus, usque ad cameram tecti (Ezech. XL; III Reg. VI), certe terribilis sermo, qui praecepit Israeli ne faceret quodlibet sculptile, neque imaginem, neque similitudinem quae sunt in coelo, et quae sunt in terra, ipse praecepit Moysi facere sculptilia animalia et cherubim. Unde et Salomon ex lege suscipiens signum plenum fecit templum aere et sculptile, et fusile, leonum, boum, et palmarum et hominum, et non est reprehensus a Deo. Si enim me reprehendere vis pro imaginibus, reprehende Deum qui haec fieri jussit, in memoria ejus esse erga nos. Judaeus dixit, sed non adorabantur illae, sicut dii similitudines, sed memoria tantummodo fiebat. Christianus dixit, bene dixisti, neque a nobis ut dii adorantur (1329A)sanctorum effigies et imagines, et signa. Si enim ut Deum adorant lignorum imagines debebant omnino et caetera ligna adorare; si vero ut Deum adorarent lignum, non omnino deleta effigie imaginem incenderent. » --Et iterum: « Damus quae sunt annexa duo ligna crucis, adoro signum propter Christum qui in ea crucifixus est, at ubi divisa fuerint ab alterutrum, projicio ea et incendo. Et sicut qui jussionem imperatoris suscipiens, et osculatus est signum, non lutum honorat aut chartam, aut plumbum, sed imperatori salutem et venerationem reddidit, sic et Christianorum pueri signum crucis adorantes non naturam ligni veneramur, sed signum et figuram Christi, ipsum videntes, per ipsum, qui in ea crucifixus est, osculamur et adoramus, etc. » --Et post pauca: « Sicut enim virgam Christi crucem adoramus, sicut enim sedem et lectum ejus sanctum sepulcrum, sicut enim domum, praesepium, et Bethleem, et caetera sancta ejus tabernacula, sicut enim amicos ejus, apostolos ejus, et sanctos martyres, et reliquos (1329B)sanctos, Christi vero passionem in ecclesiis et in domibus et in plateis, et in imaginibus, et in velis, et in cubiculis, et in vestibus, et in omni loco designamus, ut indesinenter aspicientes haec recordemur, et non obliviscamur, sicut tu oblitus es Domini Dei tui, et sicut tu adorans librum legis non naturam pellium et atramenti adoras, sed verba Dei quae in eo continentur. Sic et ego imaginem Christi adorans, non naturam lignorum aut colorum adoro, absit, sed inanimata in figuram Christi tenens, per eam Christum spero tenere et adorare. » Et infra sequitur: « Nam et ipsos filios nostros, et patres factos existentes, et peccatores saepius osculamur, et non in hoc condemnabimur, non ut deos eos osculamur, sed amorem nostrae naturae, quem erga eos habemus per osculum ostendimus. Sicut enim multoties dixi: Mens scrutatur in omni osculo, et in omni adoratione, etc., sic, o homo, Christianorum populi quanticunque signa crucis et imaginum osculantur, non ipsis venerationem (1329C)lignis aut lapidibus proferunt, aut auro, aut corruptae imagini, aut lipsanis, sed per illa Deo creatori, qui et eorum et omnium creator est, gloriam et osculum, et venerationem offerunt. » Et infra: « Qui enim diligit amicum suum, aut regem, et magis bene merentem sive filium ejus videns, sive virgam, sive sedem, sive coronam, sive domum, sive servum tenens osculatur et honorat per hos benefactorem, et magis Deum. Quando enim vides Christianos adorantes crucem, cognosce, quoniam crucifixo Christo adorationem proferunt et non ligno. Nam si naturam ligni venerati essent, omnino et arbores, et nemora adorarent, sicut et tu aliquando Israel adorabas dicens arbori et ligno: Tu mihi est Deus, et tu me genuisti (Jerem. II). Ergo non sic dicimus cruci, neque figuris sanctorum, dii nostri estis, non enim sunt dii nostri, sed similitudines et imagines Christi, et sanctorum ejus, et ad memoriam et honorem, et decorem ecclesiarum adjacentium et adorantium. (1329D)Qui enim honorat martyrem, Deum honorat, et qui matrem ejus honorat, ipsi Deo honorem offert, et qui apostolum honorat, qui misit eum honorat (Matth. X), etc. »

Item beati Augustini, de eo quod apparuit Deus Moysi, et de virga et manu colorata et aqua in sanguinem, et post quaedam interposita subjunxit: « Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, hoc est quicunque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum. »

Item ejusdem sancti Augustini super Joannem evangelistam, de eodem sermone homilia inter caetera: « Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur, quia sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III). Hoc enim interest inter figuram (1330A)sive imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem, res ipsa, cujus ipsa figura erat, praestabat vitam aeternam, etc. »

Item sancti Augustini de libro tertio sanctae Trinitatis, inter caetera: « Nam sicut unctio lapidis, Christum in carne in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita virga Moysi conversa in serpentem ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem ejus, unde ait, sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo (Psal. LXXII). » Et post caetera: « Si intuentes illum serpentem exaltatum in eremo, serpentum morsibus non peribunt, vetus homo noster crucifixus est cruci cum illo: per serpentem autem mors intelligitur, quae facta est a serpente in paradiso, modo locutionis per efficientem id quod efficitur. Demonstrante ergo virga in serpente, Christus in morte, et serpens rursus in virga, Christus in resurrectione, totus in corpore suo quod est Ecclesia, etc. »

Item beati Augustini in libro Exodi inter caetera:

(1330B)« Facta credimus, quemadmodum facta legimus, et tamen ipsa facta umbram fuisse futurorum, apostolica doctrina cognoscimus. Putamus ergo spiritaliter esse investiganda quae facta sunt, facta tamen esse negare non possumus, etc. »

Item ipse in psalmo LXXI: « Imo jam in nomine Christi venire gaudeamus, jam tenentes sceptrum subduntur ligno crucis, jam fit quod praedictum est, adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI). Jam enim in frontibus regum pretiosius est signum crucis quam gemma diadematis. »

Item Augustini de filio Abrahae ducto ad sacrificium, inter caetera: « Non enim frustra moti estis, cum hoc dicerem, crux cornua habet: sic enim duo ligna compinguntur in se, ut speciem crucis reddant. Sicut ergo imagine crucis multis locis videmus, ut fiant duo cornua, quibus infigantur manus, cornibus haerentem arietem crucifixum Dominum video, etc. »

Item sancti Severiani Gabalensis de sermone sanctae (1330C)crucis, inter caetera: « Putas non erat justum dici, si quis vestrum morsus fuerit, respiciat in coelum sursum ad Deum, et salvabitur? Ut enim et attendi coelo relinquat, non potuit dicere, si quis morsus fuerit, aspiciat lucernam luminis, et salvabitur? Aut aspiciat ad mensam propositionis sanctorum panum, et salvabitur? Aut ad altare, aut ad velum, aut in arcam, aut in imaginem cherubin, aut in propitiatorium, sed nihil horum ad medium adduxit legislator magnus, sed solam fixit crucis imaginem, et hanc per maledictum serpentem. Dic mihi ut fidelis famulus, quod interdicis facis, quod abrenuntias, aedificas, qui dicis, Non facies sculptile et fusile (Exod. XX), sculpis serpentem? Sed illa quidem lege posui, ut materias abscindam impietatis, et populum hunc eruam omni idolorum cultura. Nunc autem effundo serpentem, ut praefigurem imaginem Salvatoris, etc. »

Item sancti Augustini ad Dulcidium, in quaestione (1330D)6, de Samuelis imagine. « Solent enim in scripturis imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt, sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli, aut ligni, vel cujuscunque rei aptae ad opera hujusmodi, quae etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines earum rerum quarum imagines sunt appellari nominibus solent. Quis enim est, qui hominem pictum dubitet vocare hominem? quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus, velut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus, ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Symois, illa Roma. Cum aliud nihil sint, quam pictae imagines, unde cherubim cum sint coelitus potestates, factae tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicit. vidi (1331A)imaginem Augustini aut Simpliciani, sed vidi Augustinum aut Simplicianum, cum eo tempore quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus. Usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri, et Pharao spicas se vidisse dixit in somnis, et boves, non spicarum et boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est quod scriptura dicit, Samuelem visum (I Reg. XXVIII), etc. »

Item Augustini in libro de Doctrina Christiana secundo: « Signum est enim res praeter speciem quam ingerit sensibus aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire, sicut vestigio viso, transisse animal cujus vestigium est cogitamus, et viso fumo, ignem subesse cognoscimus. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Signa data sunt, quae divinitus in Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt, et caetera. Ante (1331B)omnia igitur opus est Dei timorem converti ad cognoscendam ejus voluntatem quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. » Et infra: « Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendam sicut Deum creaturam. » --Et post pauca in eodem sequitur libro: « Appetunt tamen omnes quamdam similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt rebus, quae significantur similia sint, sed quia multis modis simile aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines, nisi consensus accedat, in picturis vero et statuis caeteris hujusmodi simulatis operibus, maxime peritorum artificum nemo errat, cum similia viderit, ut agnoscat quibus sint rebus similia, et hoc totum genus inter superflua hominum instituta numerandum est, nisi cum interest quid eorum, qua de causa, et ubi, et quando, et cujus auctoritate fiat, etc. » --Item Augustini in libro III (1331C)ejusdem: « Qui vero aut operatur, aut veneratur utile signum divinitus institutum, cujus vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritalis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum jugo edomandi sunt. Tales autem spiritales erant, patriarchae ac prophetae, omnesque in populo Israel, per quos nobis spiritus sanctus ipsa scripturarum et auxilia et solatia ministravit, etc. »

Item sancti Athanasii in sermone quarto adversum Arianos: « Arriomanitae, ut dictum est, judicantes semel transgressores fieri. » Et post caetera: « Hoc et ab exemplo imaginis imperatoris attentius quis considerare poterit. Igitur in imagine imperatoris, similitudo et forma est: et in imperatore quidem quae in imagine similitudo est, immutabilis enim est forma quae in imagine imperatoris similitudo, quatenus (1331D)qui conspicit imaginem, videt in ea imperatorem, et iterum, qui vidit imperatorem, cognoscit quoniam hic est qui in imagine. Ideo quod non immutetur similitudo qui voluerit cum imagine videre imperatorem, dicat namque: Ego et imperator unum sumus, ego enim in eo sum, et ille in me, et quod conspicis in me, hoc in illo vides, et quod vidisti in illo, hoc vides et in me, qui enim salutat imaginem, in ipsa salutat imperatorem. Enimvero illius forma et species est imago, etc. »

Item sancti Athanasii, episcopi Theopoleos, ad Simeonem, episcopum Bostrae: « Si, patres, oportet secundum eloquium ut tu asseris interrogare, insuper autem et seniores. » Et post pauca: « Sicut enim absente quidem imperatore, imago ejus pro eo adoratur, praesente ergo ipso superfluum est relinquere primam formam, et adorare imaginem, nonne quia praefertur propter praesentiam pro quo adoratur, inhonorari eam oportet? » Et iterum: « Sicut (1332A)enim qui injuriat imaginem imperatoris, poenam justam sustinebit, sicuti eum ipsum imperatorem inhonorans. Etenim imagine nihil aliud existente nisi lignum cum coloribus cerae mixtis et contemperatis, simili modo, qui signum cujuslibet inhonorat, in eum ipsum, cujus signum est refert injuriam, etc. »

In Historia Tripartita libri sexti, cap. 1, Sozomenus inquit. « Illud quoque quod sub Juliano provenit narrare non sileo. Fuit enim signum quidem virtutis Christi, et indicium contra principem iracundiae Dei. Cum enim agnovisset in Caesarea, Philippi civitate Phoeniciae, quam Paneam vocabant, insigne Christi esse simulacrum, quod sanguinis liberata profluvio constituerat, eo deposito, suam ibi statuam collocavit, quae violento igne de coelo cadente, circa ejus pectus divisa est, et caput cum cervice una parte dejectum atque in terra fixum, reliqua vero pars hactenus restitit, et fulminis indicium (1332B)reservavit, statuam vero Christi tunc quidem pagani trahentes confregere, postea vero Christiani colligentes, in ecclesiam recondiderunt, quo hactenus reservatur. » --Item ipse cap. 42: « Hoc itaque simulacrum sicuti refert Eusebius, omnium passionum et aegritudinum noscitur esse medicamentum, juxta quod quaedam herba germinat, cujus speciem nullus nostrae terrae medicus licet expertus agnovit, mihi namque videtur, quia adveniente Domino nullum miraculum, nullumque beneficium putari debet incredulum, etc. »

In Historia Anglorum, libri primi cap. 25, cujus initium: « Roboratus confirmatione beati Patris Gregorii Augustinus confamulus Christi qui erant cum eo, rediit in opus verbi, pervenitque Britanniam. Erat eo tempore rex Edilbereth in Cantia potentissimus. » Et post pauca in eadem sequitur epistola: « Post dies ergo venit ad insulam rex, et residens sub divo, jussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim ne in aliquam (1332C)domum ad se introirent vetere usus augurio, ne superventu suo, si quid maleficii artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemonica sed divina virtute praediti, veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam, litaniasque canentes pro sua simul et eorum propter quos et ad quos venerant, salute aeterna Domino supplicabant. » --Item sequitur: « Fertur autem quia appropinquantes civitati more suo cum cruce sancta, et imagine magni regis Domini nostri Jesu Christi, hanc laetaniam consona voce modularentur: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus, et ira tua a civitate ista et a domo sancta tua, quoniam peccavimus, etc. »

In epistola beati Germani, patriarchae Constantinopolitani, ad Joannem episcopum Synadorum, postquam litteras beati Gregorii papae suscepit, inter caetera inquit: « Epistolam vestrae sanctitatis suscepi, (1332D)in qua referebatur de episcopo Natholiae: significamus enim nunc vobis, sicut et pridem quam susciperemus litteras vestrae sanctitatis, conjungente hic eodem Deo amabili episcopo in verbis, venimus cum ipso sciscitantes sensum ejus, unde nobis relatum fuerat de illo, ipse vero nobis hunc dedit responsum. Opportunum enim est, singillatim omnia intimare vestrae sanctitati, quoniam audiens divina Scriptura dicente: Non facies tibi omnem similitudinem ut adores ea, quanta in coelo sursum, et quanta in terra deorsum (Exod. XX), secundum hoc dixi, quoniam non debetur manufactis adoratio. Nam sanctos Christi martyres, qui verae sunt margaritae fidei, omni honore dignos putamus, et intercessiones eorum invocamus. Ad haec quidem nos illi responsum dedimus, quoniam Christianorum fides venerationem et adorationem ad unum et solum Deum refert, sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Glorificatio (1333A)enim nostra et servitium ipsi soli offertur. » Et post pauca: « In sanctis vero qui in coelis sunt et invisibilibus et incorporeis virtutibus sancta laudatur et glorificatur Trinitas, in singulari dominatione et divinitate, sicut et unus Deus a nobis confitetur, et non est praeter illum, qui dominetur in virtute sua in aeternum. » Et post pauca: « Neque enim divinae dominationis venerationem in confamulos transferimus, neque enim imperatores aut principes in terra adorantes similitudinem, ut ad Deum adorationem facere videmur, neque imaginum facturam, quae per ceram et colores designantur, in transmutationem divinae venerationis suscepimus; neque enim invisibilem deitatem imagine, aut similitudine, aut habitu, aut forma aliqua designamus, etiam neque ipsorum angelorum quibus exsistunt ordinibus aut sentiri vel investigari ullo modo possunt, sed quoniam unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, revocans propriam creaturam a morte judicii (1333B)bonae voluntatis Patris et Spiritus sancti homo fieri dignatus est, sicut inquit Apostolus, per omnia similis nobis factus absque peccato (Philipp. II), humanum ejus vultum et secundum carnem ejus humanam similitudinem imagine designantes, et non incomprehensibilem aut invisibilem ejus deitatem, etc. Simili enim modo secundum carnem ejus incontaminatae matris sanctae Dei genetricis ipso modo similitudinem demonstrantes, quoniam mulieris natura exsistente, et non aliena nostrae massae facta, Deum invisibilem et omnia manu continentem in suo concepit utero, et genuit incarnatum. Etenim ut proprie et vere matrem Dei veri veneramur eam et magnificamus. Sanctos enim martyres Christi, apostolosque et prophetas miramur et beatificamus, et ad memoriam fortitudinis eorum similitudines imaginum ipsorum describimus, non ut divinae naturae sonos eos aestimemus, neque quae debetur deitati gloriae quidem et potestati, honorem et adorationem illis (1333C)impendimus, sed amorem nostrum, quem in ipsis habemus, per haec manifestamus, et ea quae per auditum veraciter credimus, designamus. Nam et ipsi sancti Dei in unum et solum Deum servitutem et glorificationem et adorationem observantes, et ad hoc omnes convocantes atque docentes eorum effuderunt sanguinem, et in veritate confessionis coronam adepti sunt. Iste est modus in imaginum picturis, et non sicut invisibili deitati in spiritu et veritate adorationem immutamus in manufactis imaginibus, sed charitatem nostram quam juste habemus ad servos charos Dei nostri tali modo ostendentes, et in eorum honore glorificatur Deus, qui glorificavit eos, etc. »

In actione septima de significatione adorationis: « Adoratio multis modis intelligitur. Est enim adoratio secundum honorem et amorem, et timorem, sicuti adorantur principes et illorum potestas.

« Est alia adoratio timoris proprie, sicut Jacob adoravit Esau (Genes. XXXIII).

(1333D)« Est iterum adoratio secundum gratiam, sicut Abraham propter agrum quem accepit a filiis Seth, in sepulturam Sarae mulieris ejus, et adoravit eos (Gen. XXIII).

« Est iterum adoratio, cum creditur aliqua protectio adipisci a supereminentibus, sicut Jacob Pharaonem (Gen. XLVII).

« Est vera et certissima adoratio, quae soli debetur omnipotenti et divinae majestati, sicut dicit Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Hanc autem adorationem ad nullam creaturam licet transferre, nec in manufactis immutare, etc. »

Augustinus libro sanctae Trinitatis, cum de Spiritu sancto loqueretur, inter caetera inquit: « Patri et Filio prorsus Spiritus sanctus aequalis et in Trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. maxime (1334A)vero illo loco satis apparet, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur non servire creaturae sed creatori, non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν, sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est Graece λατρεύειν, unde idololatrae dicuntur, qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur Deo. Secundum hanc enim servitutem dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Nam hoc distinctius in Graeca Scriptura invenitur, λατρεύσεις enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur, quandoquidem dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Unde Apostolus detestatur eos, qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori: non est utique creatura Spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur, dicente Apostolo: Nos enim sumus circumcisio Spiritui Dei servientes (Philipp. III), quod est in Graeco λατρεύοντες. Plures (1334B)enim codices etiam Latini sic habent, qui Spiritui Dei servimus. Nam Latria Graece Latine servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem attinet, non nisi uni et soli Deo debetur, etc. »

Item Augustini in libro de Quantitate animae: « Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur. Ergo tu velles talia fieri ab hominibus, qualia Deus fecit? Non equidem hoc dixerim, sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudinem suam, sic et nos immortales a Deo facti ad similitudinem nostram, quod facimus immortale esse deberet, recte diceres si ad ejus imaginem pingeres tabulam quod in te immortale esse credis. Nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est, quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possum facere ut ille? Quomodo nec imago corporis tui potest hoc valere, quod tuum corpus valet, sic anima non mirandum est, si potentiam (1334C)tantam non habet quantam ille, ad cujus similitudinem facta est, etc. »

Isidori episcopi, de Pictura: « Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicujus, quae dum visa fuerit ad recordationem mentem reducit. » -- Item: « Picturam enim Aegyptii excogitaverunt. Primum umbram hominis lineis circumductam. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis, sicque paulatim sese ars ipsa distinxit et invenit lumen atque umbras, differentiasque colorum. Unde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducunt, deinde coloribus complent tenentes ordinem inventae artis. » --Item:-- « Colores autem dictos, quod calore ignis vel solis perficiuntur, sive quod initio colabantur, ut summae subtilitatis exsisterent, etc. »

Item Augustinus in libro de Magistro: « De his quae intelliguntur interiorem veritatem ratione consulimus, quid dici potest, unde clareat verbis nos aliquid discere praeter ipsum qui aures percutit sonum. (1334D)Namque omnia quae percipimus, aut sensu corporis, aut mente percipimus, illa sensibilia, haec intelligibilia sive ut more auctorum nostrorum loquar, illa carnalia, haec spiritalia nominamus. De illis cum interrogamur respondemus, si praesto est ea quae sentimus velut cum a nobis quaeritur intuentibus lunam novam, qualis aut ubi sit, hic ille qui interrogat si non videt, credit verbis, et saepe non credit. Discit autem nullo modo, nisi et ipse quod dicitur videat, ubi jam non verbis, sed rebus ipsis et sensibus discit: nam verba eadem sonant videnti, quae non videnti etiam sonuerunt. Cum vero non de his quae coram sentimus, sed de his quae aliquando sensimus, quaeritur, non jam res ipsas, sed imagines ab eis impressas, memoriaeque mandatas loquimur, cum omni quomodo vera dicamus cum falsa intueamur ignoro: nisi quia non nos ea videre ac sentire, sed (1335A)vidisse ac sensisse narramus, ita illas imagines in memoriae penetralibus rerum antecessarum quaedam documenta gestamus, quae animo contemplantes bona conscientia non mentimur cum loquimur, sed nobis sunt ista documenta. Is enim qui audit, si ea sensit atque affuit, non discit meis verbis, sed recognoscit ablatis secum et ipse imaginibus. Si autem ille non sensit, quis non eum credere potius verbis, quam discere intelligat? Cum vero de his agitur quae mente conspicimus, id est intellectu atque ratione, ea quidem loquimur, quae praesentia contuemur, in illa interiore luce veritatis, qua ipse qui dicitur homo interior illustratur et fruitur, etc. »

CAPUT XVI. Unde primum exorta sit in Ecclesiis Orientalium imaginum destructio. Tyrannus quidam fuit Seleman nomine, Aggarenus genere, quo defuncto, successit Humarus in (1335B)regno, cui iterum successit Ezidus, vir valde levis et insipiens. Hujus enim temporibus erat quidam in Beriade [ Al., Tiberiade] maleficus ac divinus, Serantapicus [ Al., Sarantapechy] nomine, praeceptor iniquorum Hebraeorum, et inimicus Dei Ecclesiae, qui, ut comperit levitatem Ezidi protosymboli, accessit ad eum coepitque illi quaedam divinare ac praedicere. Ilii autem ex hoc acceptabilis factus, ac non multo post ei dicere coepit: Benignitati tuae exponere volo, unde me si audias, addatur tibi longitudo vitae, et perseveres in hoc principatu annos triginta, si quidem impleveris sermones meos. Ille vero insipiens tyrannus, obscuratus mente desiderii longae vitae: Quidquid mihi, inquit, praeceperis, paratus ad perficiendum exsisto. Et si consecutus fuero, quod pollicitus es, maximos tibi honores retribuam. Maleficus vero et divinus ait ad eum: Jube mox generalem scribere epistolam, quatenus omnis imaginaria pictura deleatur in omnibus Christianorum ecclesiis, sive in parietibus, sive in vasis sacris, et in vestibus altarium, (1335C)et non solum haec, sed quae in civitatum plateis sunt adornatae. Quod audiens perfidus ille tyrannus, praecepit omni praefecturae, in cunctis locis, ecclesiarum imagines et caeteras similitudines abolere, et ita exornavit ecclesias Dei. Abhinc enim coeperunt corruptores imaginum inveniri. Sed ipse tyrannus anno altero mortuus est, et imagines in pristinum statum restitutae cum honore, etc.

Hic desunt nonnulla.

Epistola nomine Ludovici imperatoris ad pontificem Romanum.. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . Quia ergo per charitatem Dei quae ab ipso largiente diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, universae Ecclesiae notum esse non dubitatur, quod omnia quae intra eamdem sanctam Dei Ecclesiam ad perennem capiendam salutem pertinentia aguntur, ita per ejusdem sancti (1335D)Spiritus gratiam caute agendae sint, ut illud praecipuae charitatis privilegium conservetur, quod ipse auctor et largitor omnium bonorum Dominus de mundo corporaliter abscessurus pro summo atque altissimo munere fidelibus suis dando pariter et relinquendo largiri dignatus est, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Illud etiam Apostoli pariter attentissime cogitandum: Pacem sequimini et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII). Et idcirco valde necesse est, ut quisquis ad illam patriam desiderat pervenire, ubi nunquam discordia potuit vel poterit introire, illud summopere agere studeat, per quod et ipse illam Deo placitam charitatis pacem cum omnibus habere studeat, et omnes contra illam pacem discordantes ad veram concordiam revocare contendat. (1336A)Certum est enim quia sicut quisquam si eamdem charitatem illam Deo placitae fraternitatis charitatem servare poterit, et noluerit ad palatium charitatis pervenire non poterit. Ita si illos quos contra eamdem dilectionis unitatem dissidentes cognoverit, et illos ad tantae beatitudinis viam revocare poterit, et virtute qua valet non certaverit, ipse sibi ejusdem beatitudinis januam seris validissimis claudit. Similiter quoque justissimo Dei judicio eamdem calcandi semitam obstaculum sibi opponit, si secundum qualitatis suae modum omnes in Deo unanimes, ne in barathrum discordiae corruant, quantum reniti praevalet viriliter non contendit. Haec ad hoc non humana argumentatione reperta, sed divina tota orbi terrarum docente auctoritate diffusa, atque notissima ubique valere debent, ut ubicunque fuerint discordantes, ad concordiam revocentur, concordes vero ne in discordiam proruant ab universis qui praevalent tueantur.

(1336B)His ita summatim praemissis, series hujus dictionis postulat, ut subsequens sermo cur talia praemissa sint lucide pandat.

Quia igitur ut universo ecclesiastico ordini revelante Spiritu sancto notum est inter caetera pietatis documenta, testante apostolo, fides, spes, charitas praeeminent, ipsaeque rursum virtutes per prudentiam, temperantiam, fortitudinem, atque justitiam auctore Deo inviolabiliter conservantur, ita rursus illae quatuor ad humanam derivatae sobriam conversationem per rationem, discretionem, honestatem, atque utilitatem habentur atque utuntur, nullusque istis carens illas perfecte habere potuit, nec eis rite istis spretis aliquando uti praevaluit, et quamvis sint quaedam ex eis humanam rationem excedentes, ut sunt nonnulla, quae sola fide attingi possunt, et ob hoc ineffabilia vel incomprehensibilia dicuntur, auctoritate tamen divina in sacris voluminibus, sanctorum etiam catholicorum Patrum edictis, Deo revelante, (1336C)qualiter eadem tenenda vel confitenda sint, sufficienter reperiuntur; ideoque pene ab omnibus desideratur, optatur, quaeritur, ut ratione praeeunte, comitante, vel subsequente, in omnibus, vel de omnibus unde certus esse desiderat, salva et anteposita semper et ubique divina auctoritate, non prius qualibet humana adinventione opponatur, quam utili ratione instruatur, et undecunque certus esse desiderat, pleniter imbuatur.

Idcirco ergo summopere cavendum est, ne homini rationali rationem desideranti atque poscenti ullo modo ratio interdicatur, nisi tantum in his ut supra commemoratum est, ineffabilis tanta ac talis occurrat sublimitas, cui merito universa humana se substernat ratiocinationis humilitas. Quia vero uno pretio Christi videlicet sanguine redempti fratres sumus, et ipso miserante, cujus misericordia id simus, cognosci meruimus, cum omni mentis affectu, ut supra commemoratum est, necessitatem fratrum nostrorum, totius scilicet imperii Orientalium Romanorum, ad intima (1336D)cordis nostri viscera admittere debemus, quorum inviolabilem charitatem ob nullam aliam disceptationis occasionem, nimis duriter, et ut multis videtur, irrationabiliter scissam esse cognovimus, nisi quod quidam illorum una cum Michaele et Theophilo imperatoribus charissimis fratribus nostris imagines sanctorum non habere volunt, quidam vero e contra ex eadem sancta plebe non solum habere, sed etiam adorare volunt. Quorum altercationis discordiae summa talis est, ut nolentes illas habere, volentes nec habere consentiant: volentes vero nolentes etiam adorare compellant, qui hinc et inde in diversa tendentes adversus alterutrum, sive humana argumentatione, vel ratione, sive etiam ex divina auctoritate, vel sanctorum Patrum scriptis; voluntati suae excerpta vel coacervata habent, ut utrisque videtur congrua (1337A)plurima testimonia, quibus et isti suam, et illi e contra vindicare et obtinere suam putant posse sententiam.

Unde sicut dignum et vere dignum et justum est, ut praeeunte Spiritus sancti virtute, ille inter eos in nomine Domini talia correcturus, et ad viam veritatis sanctissimo moderamine reducturus primus in hominibus arbiter occurrat, quem Deus omnipotens in sede apostolica collocare, eorumque vicarium eidem sanctae suae Ecclesiae dare dignatus est, et ob hoc ei nomen speciale in toto orbe terrarum ab eadem sancta Dei Ecclesia prae omnibus pontificibus decretum est, ut solus non sua abusione, sed tantorum apostolorum auctoritate universalis papa dicatur, scribatur, et ab omnibus habeatur. Et quia sicut omnibus notum est, dicente Joanne apostolo, hora novissima est (I Joan. II). Et Paulo: Nos in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). Et ideo tempus instat, dies judicii absque ulla diuturna dilatione appropinquat, (1337B)nulli dubium quin diabolus inter reliqua perditionis suae argumenta illud praecipue contendit, ut in novissimo die sanctae Dei Ecclesiae charitatem mutuam scindat; unanimitatem per quamlibet occasionem scindat, viscera dilectionis corrumpat, ut eam non in pace superius commemorata, sed discissam et laceratam dies ille horrendus inveniat.

Sed nec illud latet, quod ipse infelix infelicium, miserrimusque omnium miserorum non curat, per quamlibet occasionem corporalem, spiritalem, mundanam, ecclesiasticam id efficere possit, dum tamen quolibet argumento ejus Deo placitam mutuam in diligendo soliditatem scindere valeat; et cum universus ei ecclesiasticus ordo merito obviare debeat, nullus tamen sub hac conditione majori constringitur debito, quam ille qui tanto in sede apostolica illorum auctoritate pro eorum reverentia in universali mundo, ac tali honorari meruit privilegio. Qui tamen universalis merito non dicitur, si pro universali (1337C)Ecclesiae statu viribus, quibus valet, non agonizatur.

Haec, domine Pater, ac toto mundo venerande atque reverende sanctissime pontifex, ad insinuandam in tanta re mentis nostrae devotionem praemittere studuimus.

Abhinc vero, si adeo conservanda almitas vestra ita elegerit, non insinuando sed admonendo, qualiter communis legatio nostra ad illam sanctam Dei Ecclesiam corrigendam dirigi possit, subnectere curabimus, non ut sanctae et a Deo datae sapientiae vestrae, quod absit, altius sublimiusque progrediendi terminum ponere praesumpserimus; sed ne id, quod exinde nobis omnipotentis Dei omnipotenti misericordia ad obsequium vestrum salutem nostram conferre dignata est, silentio tegeremus, sicut filium decet patris in gremio examinis vestri collocavimus, confisi in Domino, quod ipse vobis exinde, quod sibi placitum et acceptabile est, inspirare dignabitur.

Nos tamen non synodum congregando, sed, quemadmodum (1337D)a vobis postulavimus, licentiamque agendi percepimus, una cum familiaribus nostris filiis vestris, quantum pro multiplicibus sollicitudinibus regni diversis occupati per intervalla potuimus considerare studuimus, quid almitati vestrae de tanta necessitate significare potuissemus, qualiter idem populus a Deo per vestram conservandus orthodoxam sanctitatem ad veram concordiam revocari potuisset, ut vera pace conglutinari, et in hoc, et in futuro saeculo omnium Domino placere potuissent. Et quidquid exinde salubre Domino inspirante invenire potuimus, paternitati vestrae per praesentes filios vestros, fratres nostros, quaedam dictis, quaedam scriptis intimando direximus.

Epistola nomine Romani pontificis ad Michaelem atque Theophilum imperatores Graecorum.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . Oro autem et obsecro in universo mundo (ut (1338A)beati praedecessoris mei domini Gregorii papae utar verbis) fratres, et Domini mei: in quantum peccatores, fratres mei, in quantum justi, domini mei; quantum ex me, humiliter supplico, quantum vero ex tanta auctoritate, sublimiter moneo, ut nemo me hoc loco propter me despiciat, quia et si ad invitandum nequaquam dignus appareo, magna est tamen virtus charitatis, pacis et unitatis, ad quam vos alta potestate in vice beatorum apostolorum Petri et Pauli, in nomine Domini nostri Jesu Christi invitare praesumo. Cum enim Paulus veridica voce dicat: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, quia sine illa nemo videbit Deum (Hebr. XII), quid felicius, quam et in hoc saeculo desiderando, et in illo fruendo Deum videre? quid e diverso infelicius, quam nec in hoc saeculo feliciter optando, nec in illo felicius fruendo videre meruerit Deum? Et cum hujus assertionis vel veritatis in universo mundo tanta sint testimonia, quae in praesenti tempore nulla evolvere (1338B)praevaleat lingua, nullusque mortalium praescire valeat, quando vel uniuscujusque, vel (quod majus est) totius mundi occasus terminusve fieri debeat, magna me, ut in omnibus notum est, urget necessitas, ut id, quod ex debito reddere debeo, diutius deferre [differre] non audeam, ne forte tanto charitatis debito subtracto, in conspectu aeterni judicis pro vobis omnibus reus appaream. Quamobrem oro vel moneo, ut primo me [ Bar. primi mei] summi Dei Ecclesiae filii Michael et Theophilus, gloriosi vero et sublimiter a Deo exaltati imperatores Romanorum, una cum universo catholico nobilissimoque senatu ac populo vobis a Deo ad gubernandum credito, ut ea, quae pro salute vestra ex auctoritate beati Petri, cui Dominus et Deus noster Jesus Christus claves committere dignatus est regni coelorum dicens: Quodcunque ligaveris super terram, ligatum erit et in coelis, et quodcunque solveris super terram, solutum erit et in coelis (Matth. XVI), admonere et exhortari, et insinuare necessarium (1338C)duximus, patienter audiatis, animumque Deo placitum vestrum, non ad contemnendum, sed ad obediendum et conservandum praeparare studeatis. Ideo autem ad obediendum nobis hortamur, quia omnia, quae vobis de hac causa dicturi sumus, tribus hoc capitulis principaliter et ordinare et confirmare parati sumus, id est, ratione, auctoritate; et consilio, videlicet rationem texendo, et eamdem rationem in quantum rationabilis, discreta, honesta et utilis fuerit, auctoritate firmando; eamdem vero auctoritatem secundum catholicae fidei veritatem et rectitudinem salubriter intelligendo. Ad ultimum vero quid in his ad salutem universalis Ecclesiae tenendum sit, consilium Deo placitum dando, et idem consilium confirmando. Et quamvis, ut dignum est, divina praecellet auctoritas, primo tamen ad mitigandos atque ad adunandos animos in diversa tendentes, ratiocinando omnibus satisfacere volumus, ut eo facilius et divinam auctoritatem secundum sanum catholicae fidei (1338D)intellectum concordes suscipiant, ac deinde certum nobis consilium suavius amplectantur, amplexumque in futuro custodiant.

Apud omnes igitur hujus sanctae Occidentalis Ecclesiae, quae se auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, largiente Domino fidei, spei, et charitatis sumpsisse exordium gloriatur, ita hactenus per eosdem apostolos protegente Spiritu sancto, et ipsis intercedentibus ac protegentibus, ab omni haeresi illibata, nunc usque conservata est, ut non solum ipsa ad quodlibet erroris diverticulum minime declinaret, sed potius omnes a recto fidei tramite quoquo modo deviantes, per orthodoxos eorumdem successores toto orbe terrarum ad rectitudinem potius revocaret. Testis enim hujus rei non quilibet angulus, sed orbis terrarum universus, quia quoties tales per mundum perceptiones [persecutiones] motae sunt, quae ad periculum fidei universalis Ecclesiae imminere putabantur, ob inveniendam inventamque (1339A)conservandam catholicae fidei veritatem, semper hoc universalis Ecclesia, praesente ob hujus sanctitatem sedis pontifice, aut certe cum consensu illius verbis vel litteris porrecto corrigere, porrectumque ad conservandum statuere consuevit.

Simili modo etiam et in his, quae ad conservandum in humanis actibus ejusdem Ecclesiae incontaminabilem statum, moderante, non qualibet dolosa vel sophistica, nec non duplici calliditate, sed veritate subnixa, simplici ratione, ipsaque discretione, honestate, utilitate, pariter inradiata ratione, non solum noxia vel nociva, verum quoque et ipsa superflua et non necessaria resecare consuevit, et ea, ut praedictum est, quae ad salutem totius Ecclesiae pertinere, et insuper merito cavere non debuisset, disserendo et ordinando sancire solita fuit. Et hoc non tantummodo de causa fidei, vel, sicut praemissum est, de statu humani generis, vel cursu rectitudinis, verum quoque de omni dissensione in sancta Dei Ecclesia, (1339B)quae pacem illam turbare videbatur, quam Dominus apostolis et per apostolos nobis omnibus vicariam praesentiae suae dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Ubicunque per quodlibet pietatis argumentum pertingere potuit, semper hujus sanctae sedis vicarii apostolorum quaedam mulcendo, quaedam vero, si ita res poposcisset, sublimi ac veneranda auctoritate, ut dignum erat, docendo pariterque praedicando ad pacis concordiam revocare studuit.

Quorum vicem, qualescunque simus, ministerium tamen auctoritate subeuntes, charitate pariter et eadem auctoritate roborati dissensionem illam quae infra [inter] ipsam semper Deo amabilem Romanorum Graecorumque Ecclesiam exortam durius eamdem Ecclesiam quam saluti illius ullo modo convenire possit, scindentem diuturno tempore cognovimus, non audemus declinare; ut non illam ex auctoritate tantorum apostolorum ad pacis concordiam ipsis (1339C)mediantibus non debeamus advocare. Maxime vero in eo quod ejusdem miserrimae dissensio ea sit materia, sine qua, sicut multis videtur, salva per fidem, spem, et charitatem incunctanter et in hoc saeculo, et in futuro salvari potest Ecclesia. Quorum sensus et sententia talis est. « Quid fidei, spei, et charitati obesse potuisset, si imago nulla toto orbe terrarum picta vel ficta fuisset? » Et quanquam idem filii nostri, qui haec dicunt, rationabiliter se ostendere posse nullatenus dubitat [dubitabant], melius illud nunquam fuisse, sine cujus cultu perfecta fide spe, et charitate universalis sancta Dei Ecclesia salva potuisset consistere, quam sub hac occasione non dubium, sed certissimum illud malum discordiae debere incurrere, quod nisi correctum fuerit, nullatenus cum hac dissensione ad Dominum, qui est pax, omnium sibi placitam pacem habentium, nunquam in perpetuo posse pertingere. Et quamvis devotio illorum hoc constanter postulet, ut eis ratiocinando qualiter de ipsis imaginibus discrete et rationabiliter (1339D)sentiant, postea disserere liceat. Quod si est, qui suscipere justo moderamine velit salubre omni homini esse non dubitant, ad comparationem tamen tanti mali eamdem imaginum causam pro nihilo computant, si pax illa, quae ad aeternam vitam, qui est via, veritas, et vita, ducit, ad eamdem viam, veritatemque perducta non fuerit.

Et idcirco cunctus chorus sacerdotum nec non et omnis senatus totius gentis seu imperii Francorum, et universa Ecclesia per totam Galliam cum caeteris provinciis eidem a Deo conservando imperio subditis, audita fama delendae dissensionis fratrum suorum, irrevocabiliter postulant, ut prius per istius sanctae sedis a Deo conservatam in futuroque usque in finem saeculi, sicut ipsi indubitanter, et nos omnes per merita apostolorum confidimus, conservandam auctoritatem, illud summopere quaerere festinemus, ut quia auctore Deo, haec duo regna in toto orbe terrarum principalia mutua sibi Deo placita charitate (1340A)devincta sunt, illud diaboli telum ab eadem Ecclesia dissipetur, ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, in eadem beata plebe pleniter restituatur.

Vociferantur enim in coelum uno ore et uno corde omnipotentis Dei judicium inevitabiliter nobis incumbere, si auctoritate summorum in toto orbe terrarum apostolorum quorum doctrinis et consilio universus flectitur mundus, discordiam vestram ad veram concordiam non certamus reducere. Dicunt etiam, quid acturi erant de tam praecipuo coram Deo amisso solatio, si illos, quos post hujus sanctae sedis immutabilem tuitionem, illud in tam praecipue charissimis fratribus solatium perdiderint, qui simile in universa Ecclesia nullum habebunt? Si enim cum illis veram fidem, integrumque charitatis ardorem non servaverint, quid in judicio Domini tanta neglecta charitate et in nomine Domini certissime confirmata neglexerint? Sed nos diuturnae lectioni vestroque fastigio [fastidio] in legendo parcentes, ubi (1340B)tanta ab eis charitate urgente, de Deo placita mutua dilectione vestra, plorando, imo lugendo conquesti sunt, quae in unum colligi difficile possunt, omissis, ad eamdem seriem detexendam, quam ipsi de imaginum reddenda ratione spoponderant, redeamus. Aiunt enim:

Oramus ergo, sanctissime atque beatissime pontifex, ut nobis antiquorum patrum nostrorum hac de causa vitae cursum recitare liceat, simulque prout rationis ordo poposcerit, sensus sui affectum in hac duntaxat re, cur ita vel ita tenuerint interserendo adjungere. Nec vobis taedium fiat, si ad ostendendam rationem veritatis, veritatemque rationis sese paulo longius sermo protraxerit, dummodo linea veritatis, quae ab antiquis patribus nostris usque ad nos inflexibiliter ducta est beato Dionysio scilicet, qui a sancto Clemente beati Petri apostoli in apostolatu primus ejus successor exstitit, in Gallias cum duodenario numero primus praedicator directus, et post aliquod tempus una cum sociis suis huc illucque (1340C)praedicationis gratia per idem regnum dispersis martyrio coronatus est. Et quanquam plures exsistant, quidam martyres, quidam etiam confessores, quorum merita, qualia apud Deum habeantur, quamvis quotidianis miraculis coruscent, quia tamen propter longitudinem terrarum vobis minus cogniti fortasse exsistunt intermissis, sanctum tamen Hilarium antiquum ecclesiasticum doctorem, nec non et beatum Martinum toto orbe venerandum, vobis notissimos esse minime dubitantes, ad memoriam reducere necessarium aestimamus, quorum vitae magisterio edocti, haec ita tenenda atque servanda suscepimus. Sed quia apud nos vel majores nostros, ex quo ulla praesens aetas recordari potest, nunquam ejusmodi quaestio mota vel ventilata fuit, ideo semper talis exinde mos ex praedictis antiquis temporibus retentus, in universa istius regni Ecclesia exstitit, ut nullus, ac si ex auctoritate ejusdem sanctae Dei Ecclesiae juberet, nullus cuicunque imaginem volenti pingere (1340D)aut fingere prohiberet. Unde usque hodie eadem apud nos consuetudo tenetur, ut quia hoc auctoritas nulla jubet, nemo jubeat, similiter quia auctoritas nulla prohibet, nemo prohibeat. Quia vero propter praemissam rationem aliter esse non potest, nisi ratio inde habeatur, fortasse eadem ratio tale exordium non inconvenienter habere poterit. Si igitur imago in toto orbe terrarum nulla picta vel ficta esset, nunquid aliquid fidei, spei, vel charitati sanctae Dei Ecclesiae obesset? Rursus si ita, ut in quibusdam locis maxime Ecclesiis seu palatiis principum, ob nullum alium catholicae fidei seu religionis cultum, sed tantummodo scientibus pro amoris pii memoria seu ornamento eorumdem locorum; nescientibus vero pro ejusdem pietatis doctrina pictae vel fictae sunt, ita per reliqua ejusdem imaginibus congrua domicilia ad eumdem sensum pertinentes pictae vel fictae essent, quid praefatis virtutibus unquam aut usquam obesse potuisset? Et ideo quia res ita se habet, (1341A)quid superest, nisi ut qui nolunt, ita non faciant, ut tamen eis, qui illas eo sensu (ut praemissum est), habere volunt vel faciunt, in faciendo, vel habendo minime contradicant. Et illi similiter, qui illas habere volunt, nolentes ad habendum vel faciendum nullatenus cogant. Atque ita auctore Deo, uterque illaesus servatur, dum et habere volens propter [praeter] cautelam illiciti cultus, et habere nolens propter cautelam illiciti contemptus salvus permanere indubitanter poterit. Atque ita miserante Deo majorum nostrorum imaginibus vel picturis morem imitantes, in jubendo vel prohibendo, in habendo vel non habendo, in colendo vel non colendo, illaesus hactenus hac de causa Domino opitulante nos transisse, et ipso gubernante transituras nequaquam dubitamus. Quamobrem monendi sunt omnes, qui illas habere volunt, ne amando, vel quolibet modo orando vel complectendo, ultra quam oportet, cultum eis illicitum ullatenus impendant. Similiter et illis [nec illi], (1341B)qui eas habere noluerunt, sicubi eas aspexerint, qualibet ignominiosa vel probrosa detestatione spernere, contumeliare, vel lacerare praesumant. Hinc ergo indubitanter colligi potest, quae illum ratio hoc cum periculo quocunque compellat habere, quod illum procul dubio sine ullo periculo licet non habere. Ideo ergo totius hujus rationis talis est summa, ut qui volunt propria memoria vel sana doctrina, in locis competentibus absque ullo illicito cultu pictas vel fictas habeant imagines. Qui autem nolunt absque ullo illicito contemptu taliter habentes, vel habitas imagines nullatenus spernant.

Essent utique plura, quae hic ratiocinando, his per omnia congrua dici vel scribi potuissent, si aut brevitas temporis permitteret, aut id aliqua, si ea confirmando scribi necessitas poposcisset.

AUCTORITAS.

His etiam pro satisfactione praedictorum fratrum nostrorum vel Ecclesiae superius commemorati regni, (1341C)in sua, quia aliter esse non potuit separatim relatione vel serie competenter praemissis, ut quicunque ratiocinando animo suo satisfacere voluerit, cur eadem Ecclesia tali se moderamine hac in re ex antiquis temporibus in habendis vel non habendis imaginibus tractare voluerit; tanto compendiosius facere possit, quanto non sparsim, sed simul sensum illorum opportune collectum legendo addiscere poterit. Modo autem eadem ratio docet, sicut supra significatum est, ut nunc ad auctoritatem sanctorum Patrum, qui inde aliquid scripserunt, nobisque scriptum reliquerunt, redeamus, et videamus, si eadem auctoritas praemissam rationem congruendo affirmare debeat, an non. Videtur igitur nobis, quamvis plures inde in reliquis contractibus [ For., tractatibus] suis, quos de statu sanctae Dei Ecclesiae inspirante Spiritu sancto studiose texuerunt, nonnulla interserant, juxta quod sensus ille postulat unde agebatur; merito tamen illi ad hujusmodi examinationem primi ponantur, (1341D)qui de hac re specialiter et ob hanc solummodo solvendam quaestionem scripsisse reperiuntur. E quibus nobis beatus papa Gregorius hujus sanctae Dei Ecclesiae pontifex primus occurrit, qui ad Serenum Massiliensem episcopum hoc specialiter scripsit, sicut et in epistola illius ad eum facta in armario sanctae Dei nostrae Ecclesiae continetur, eo quod audiret illum propter, ut sibi videbatur, superfluum imaginarium cultum tali zelo succensum, omnes imagines, quas in ecclesia sua receperat deposuisse, confregisse, et extra eamdem ecclesiam funditus projecisse, ut hoc facto a cultura vel adoratione illicita populum compesceret. Qua de re, nihil congruentius in hac causa posse fieri arbitrati sumus, quam ut prima eadem epistola huic nostro operi, quod maxime ob amorem verae pacis sanctae Ecclesiae texere, ordinare, de meritis beatorum apostolorum confisi, fideli mente aggressi sumus, credentes per eos posse obtinere, ut tam per necessarium ecclesiasticum (1342A)opus a Deo placitam consummationem debeamus perducere. Scribit enim ita: « Indico, inquit, ad nos dudum pervenisse, quod fraternitas vestra quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem ecclesiis imagines confregit, atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manufactum adorari possit, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse judicamus. Idcirco enim pictura in ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant, quae legere in codicibus non valent. Tua ergo fraternitas, et illa servare, et ab eorum adoratu populum prohibere debuit, quatenus et litterarum nescii haberent, unde scientiam historiae colligerent, et populus in picturae adoratione minime peccaret. »

Item idem ad eumdem. « Perlatum, inquit, siquidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines (1342B)sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confringeres, et quidem quia eas adorare vetuisses, omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ut despectis aliis fratribus solum te sanctum, et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud picturae historia quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scripturae, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde praecipue gentibus pro lectione picturae est, quod magnopere a te, qui inter gentes habitas, attendi decuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit, quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias, non sine (1342C)ratione vetustas admisit, si zelum discretione condisses, sine dubio et ea, quae intendebas, salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare, ut pastoris in te merito nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Hinc autem dum in hoc animi tui incaute nimis motus exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ovile Dominicum errantes oves adducas, qui quas habes, detinere non praevales? Proinde hortamur, ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac te praesumptione compescas, et eorum animos, quos a tua disjunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine omni adnisu omnique studio revocare festines. Convocandi enim sunt diversi Ecclesiae filii, eique Scripturae testimoniis ostendendum, quia omne manufactum adorare non liceat, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Ac deinde subjungendum, quia picturas imaginum, quae ad (1342D)aedificationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes, quod actum sit discerent, transisse in adorationem videras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes, atque eis dicendum, si ad hanc instructionem, ad quam imagines antiquitus factae sunt, habere vultis in ecclesiis, eas modis omnibus et offerri et haberi permittas. At indica, quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur, displicuerit, sed illa adoratio, quae picturis fuerat incompetenter exhibita. Atque in his verbis eorum mentes demulcens, eos ad concordiam revoca, et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe. Adorare vero imagines omnimodis devita. Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adorationem soli illius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur. »

Item idem ad Januarium episcopum. (1343A) « Judaei, inquit, de civitate vestra huc venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum, quae Caralis sita est, Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est Dominica ipsa festivate Paschali, cum gravi scandalo sine vestra voluntate occupasset, atque imaginem illic genetricis Dei, Dominique nostri et venerandam crucem vel byrrum album, quo fonte surgens indutus fuerat, apposuisset, etc. » Et post pauca inquit: « Considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum ac magis judicium his hortamur affectibus, ut sublata exinde cum ea, qua dignum est, veneratione imagine atque cruce debeatis quod violenter ablatum est reformare. »

Item idem ad Secundinum servum Dei inclusum. « Imagines, inquit, quas a nobis tibi dirigendas per (1343B)Dulcidium diaconem tuum rogasti . . . . . valde nobis tua postulatio placuit, quia illum in corde tota intentione quaeris, cujus imaginem prae oculis habere desideras, ut visio corporalis quotidiana reddat exortum, ut dum picturam vides, animo inardescas, cujus te imaginem videre consideras. Abs re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus: sic homo, qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsam amando desiderat quam videre conatur, si contingit, aut ad balneum ire, aut ad ecclesiam procedere, festinus in via se praeparat, ut de visione hilaris recedat. Scimus quia tu imaginem Salvatoris nostri ideo non petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem Filii Dei, ut in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre consideras. Et nos quidem non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, sed illum adoramus, quem per imaginem aut natum, aut passum, vel in throno sedentem recordamur. Et dum nos ipsa pictura, quasi scriptura, ad memoriam Filii Dei reducimus animum nostrum, (1343C)aut de resurrectione laetificat, aut de passione mulcet. Ideoque direximus tibi systerias duas, et imaginem Salvatoris et sanctae Mariae Dei genitricis, beati Petri et Pauli apostolorum, per supradictum filium nostrum diaconum, et una cruce clavem pro benedictione, ut ab ipso maligno defensus sis, cujus sancto ligno te esse munitum credis. »

Huc usque epistola Gregorii. Sed quia hic ordo verborum ita praeposterus atque a non intelligentibus confusus videri potest, ut nisi caute consideretur, ita a nonnullis minus capacibus intelligi possit, quasi beatus Gregorius id, quod prius omnibus illicitum esse praedixit, se fecisse, sibique faciendi licitum esse testetur: quod quam absurdum, quamque contra sanctae Dei Ecclesiae religionem de tanto ecclesiastico doctore sentire indignum sit, nullus, qui dicta ejus scrutando vel legendo cognovit, ignorare permittitur. Nam ut sibimetipsi (1343D)contrarius esse debeat, justitia vel rectitudo sanctae Dei maximeque Romanae Ecclesiae sustinere non valet, quod et si paupertas insipientiae nostrae id intelligere non valet, melius ut contra insipientiam, quam contra tantam a Deo datam sapientiam insurgere praesumat. Sed et si ipsum modicum sensum nostrum virtus misericordiae Dei aliquantulum illuminare dignatur, quomodo idipsum contrarium sibi non sit facillime intelligitur. Nam quia ab imaginum adoratione adorantes compescuerit, nulla dubitatio est. In eo vero, quod ad Secundinum scripsit, « nos quidem non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, sed illum adoramus, quem per imaginem natum, aut passum, vel in throno sedentem recordamur, » ubi ut praemissum est, ac sibimet contraria dixerit, intelligentiae nostrae se caligo confundit. Sed ne nos non necessaria ignorantia id non intelligendo diutius torqueat, sensus ejusdem sententiae talis est: Nos quidem ante ipsam non prosternimur, (1344A)quasi ante divinitatem, sed illum adoramus, etc. Quod tale est, ac si regi in throno sedenti dicas: Nos quidem, o rex, non quasi ante divinitatem ante te prosternimur, sed illum adoramus, quem per imaginem tuam, quia homo es, Dominum Jesum Christum hominem recordamur natum, aut passum, vel in throno sedentem, cujus imitator es tu sedens in throno. Nunquid tali dicto mox consequens est, ut eumdem regem adorare compellar sedentem in throno? Ita nec in eo, quod dicitur: « Nos quidem non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, sed illum adoramus, » etc., ad imaginum adorationem invitamur, quia sicut in multis divinae auctoritatis voluminibus sententias ordine verborum praepostero scriptas invenimus, ita quoque factum esse eo sensu, ut supra dictum est, hoc in loco minime dubitamus.

Cum enim ibi scriptum sit: « Nos quidem non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, » quis non (1344B)animadvertat, idipsum magis refutando, quam imperando, vel adorando, eamdem adorationem imaginum dictum esse, ita ut dictum est? quanto magis, sicut supra factum est, ordo verborum suo restituatur in ordine, omnem quemcunque ob nimiam simplicitatem errantem, in eo quod beatum sanctae Dei Ecclesiae doctorem adversum seipsum sensisse aestimabat, corrigere poterit. Insuper etiamsi quemquam subtilius intelligentem hoc negligentius minusve intente legere contigisset, facillime seipsum dijudicante, cur aliquando aliter senserit, ad sobrium intellectum revocare poterit. Si quis autem, quod quidem a sane sapientibus omnibus absit, magis suum sensum sequendo illum voluerit condemnare quam se corrigere, nulli dubium, quin merito ab universa, maxime tamen a sancta Dei Romana Ecclesia debeat condemnari. Nequaquam enim fieri potest, ut hae duae sententiae sibimet contrariae non exsistant, una qua populus ab adoratione imaginum, ne criminis id agendo reus appareat, prohibeatur; altera vero, (1344C)quae illum ad ipsum egisse, caeterosque ut hoc faciant docuisse perhibeatur. Sed absit hoc a tanto talique generali catholicae Ecclesiae magistro, ut qui universas perplexas scripturae quaestiones, quae sibi contrariae videbantur, eique ad explanandum vel tractandum occurrerunt, nunquam dissidentes relinquere consuevit, sua sibimet dicta discordantia reliquisset.

His ita propter vitandam hujusmodi temeritatem summatim praemissis; nunc videndum, utrum ei quisquam catholicorum patrum, quamvis ei specialiter fortasse talis scribendi necessitas minime incumberet, et in caeteris tractatibus suis tale aliquid inditum habeat, in quo ejusdem Patris sensui de imaginibus concors esse videatur.

Ecce enim beatus Ambrosius antiquus Ecclesiae Dei probabilis doctor, ita in epistola Pauli ad Romanos tractans ait: « Qua ratione, quave auctoritate imagines angelorum, vel aliorum sanctorum (1344D)adorandae sint, cum ipsi sancti angeli vel sancti homines vivos se adorari noluerunt? »

CONSILIUM. Auctoritate ergo, ut proposuimus secundo loco inserta, non quidem quantum ex thesauro uberrimo ecclesiastico potuit, sed quantum epistolaris brevitas rite permisit, monere vos et exhortari, o venerandi mundi principes, cum universa sancta Dei, quam Domino dispensante et committente gubernatis, Ecclesia, ut ea quae vobis non quaelibet temeritas, sed vera humilitas nostra intimare studuerit, attentius audiatis, et ob illorum reverentiam, qui cum Domino ipso promittente in die novissimo totius mundi venturi sunt judices reverenter suscipiatis, et ad salutem omnium vestrum strenue conservare studeatis.

Praemisimus enim paulo superius, ut post redditam rationem, post insertam auctoritatem propter (1345A)adunandam, quam Domino Deo ordinante regitis, Ecclesiam, consilium vobis non nostra adinventione, sed divina auctoritate illud dare debuissemus per quod eadem sancta mater Ecclesia ita sibi mutuo in vera pace foederari debuisset, qualiter et in hoc saeculo, et in futuro ei placere potuisset, qui ascensurus de mundo suis promisit dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV). Et quia attestante Paulo inter caetera verum est, Si quis tradiderit corpus suum ut ardeat, charitatem autem non habuerit, nihil est (I Cor. XIII). Ideo praedictam sanctam Dei Ecclesiam in verae pacis concordiam adunari totis viribus optamus, quia quomodo sine illa charitatem mutuam habere possit, nullo modo intelligimus. Potest enim fieri, ut aliquis cum altero ex parte vel fictam pacem temporaliter habeat, quomodo autem sine vera mutua pace habita cum altero veram possit habere charitatem, nulla docet auctoritas. Unde magnopere considerandum est, quanta (1345B)temeritate, quantave audacia ad aeternam ille pervenire se posse existimat, qui praesentem in hoc saeculo pacem Domini per quamlibet occasionem scissam restaurare cum proximo non curat, quam primum munus humano generi collatum angeli nuntiant mox nato Domino in mundo, eamdemque novissime fidelibus suis in vice sua idem Dominus reliquit discessurus de mundo. Et quanquam multa et pene innumerabilia essent, quae de tanta re subtiliter, sublimiter, et nimis terribiliter dici potuissent, cavendum est unicuique, ne hoc quisquam de illa solummodo pace intelligendum putet, quae habetur in coelis. Quia et Dominus recedens ait: Pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Et angeli praemittentes: Gloria in excelsis Deo, mox non in coelis subjungunt, sed in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Cogita igitur tecum, o plebs et populus Dei, si ad perpetuam vis pervenire salutem, ut in hoc saeculo non fictam, sed veram habere mutuam studeamus pacem.

(1345C)Sed minus fortasse prodesse poterit, libet merito tanta talisque auctoritas causa consilii sufficere debuisset, necesse erit, ut huic assertioni caetera adjungantur, quae nequaquam juste adderentur, si a Deo ab initio catholicae fidei data vobis sapientia, sicut oportuit, pro vobis sollicita esse studuisset. Dicit enim Apostolus, Judaei signa petunt, Graeci sapientiam quaerunt (I Cor. I), ubi est ergo sapientia vestra, qui propter quamlibet occasionem illud habere contemnitis, sine quo ad regna coelestia pervenire nullo modo valebitis? Et haec non arguendo vel increpando, sed admonendo interim dicimus, ut vos ad interiorem hominem vestrum, in quo Deus per fidem, spem, et charitatem inhabitare consuevit, revocemus. Quem si ita secundum, ut supra dictum est, sapientiam a Deo vobis datam, cogitare, diligere, vel metuere vultis, mirum est, quomodo cum fratribus invicem tanto jam tempore scandalum et discordiam habere non metuitis. Ecce etenim, si non amplius, (1345D)jam annus est, ex quo hanc inter vos miserrimam dissensionem pullulasse audivimus. Quam videlicet discordiam Deo (ut dignum est) semper odibilem, diabolo vero, ut ei decet, semper amabilem, omnes antecessores mei ad corrigendum, prout eis possibile fuit, multum laborasse non ignoratur.

Haec in paucis ad excitanda Deo amabilia corda vestra ideo praemittere curavimus, ut ea, quae vobis studiosius pro salute omnium animarum nostrarum dicenda providimus, auctiores [ Fort., acutiores. Baron., avidiores] vos ad audiendum et per omnia sollicitos in Domino redderemus. Sed sicut non solum sacra auctoritate discimus, verum quoque et humana quotidiana bene consuetudine agendo cernimus, quia arbor fructus malos faciens, nullo modo salubrius exstirpatur, quam si radicitus evellatur, melius saepe dictam discordiam vestram omnipotente Domino opitulante una vobiscum, qui huic miserrimae nimiumque (1346A)infelici conditioni prostrati non succumbitis, sed auctoritate bonorum omnium Domino Deo tantae spurcitiae celso in cacumine praeeminentis corrigere valemus, si quae sit hujus perditionis origo vel fomes detegendo pandamus.

Nullus nempe sana sapientium fideliumque in Domino fratrum vestrorum dubitare permittitur, esse plures in hac sancta et a Deo conservanda Ecclesia, qui tantae miseriae succumbere dedignentur, licet eis manus humana validior, ne id, quod exinde justum esse non dubitant, restaurare vel perficere valeant, obsistat. Quamobrem amabiliter ammonendi estis, ut totis viribus omnipotentem Dominum exorare studeatis, ut tantam ab hoc regno infelicitatem amovere jubeat, et illam, quam mundus dare non potest, pacem sua vobis immensa clementia concedat.

Et quia tantae auctoritatis ordo, vel tantae sublimitatis ratio necdum poscebat, ut priusquam illa omnia, quae merito praemittenda erant, praeponerentur, ut (1346B)facilius quovis in loco secundum sui qualitatem haberentur illa, quibus salva fide, spe, vel charitate totius Ecclesiae status carere potuisset, propter satisfactionem tamen in hoc opere laborantium principalis hujus saepedictae discordiae vestrae, causa imaginum exstitisse traditur. Ejusdem quoque causae origo in eo contigisse fertur, quod imperator considerans quosdam in eadem plebe indiscreto zelo inflammatos ultra quam oportuisset, vel unquam prius actum esset, in imaginum cultura, veneratione vel adoratione ultra progredere, quam ut antea unquam in universa Ecclesia factum esset, volens ut tunc sibi cum illis, qui ei favebant, eamdem superstitionem qualiscunque esset, ab Ecclesia penitus amoveret, postposita hac in re salubri discretione sine qua omnis humanae actionis virtus in vitium vertitur, elegit praemissam superstitionem aliter emendari non posse, nisi omnes imagines penitus delerentur. Atqui si ita erat, ut dictum est, illicitum cultum in hominibus, vel ab hominibus compescendum erat, non in imaginum (1346C)destructione, quae nihil peccaverunt; imo eo sensu, quo supra praemissum est, scientibus pro pia memoria, nescientibus vero pro doctrina utiles erant infrangendo [infringendo] vel dissipando sinistram extendit pro dextera. Et qui ita hac in re incautos reducere debuit, sicut forte, quia recens erat causa, facillime potuit, instigante qui nunc late patet, ecclesiasticae pacis vel charitatis inimico.

Hanc ei ac si [etsi] luculentissimam ostendit semitam, heu quam longe ab illa sinistris anfractibus incedentem, quae de semetipso ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV), quid putas quam dulcia quamque religiosissima, imo sanctissima satagebat fingere itinera, ut per illa ad haec, quae nunc omnes plangimus, pertrahere potuisset dissidia? Sed nec hoc ullo modo aliter aestimatur peragere potuisse, nisi illum prius cum sequacibus suis illius impiae dulcedinis demulcendo cor tangeret, cujus idem diabolus pestifero telo perforatus, de coelo merito cecidisset.

(1346D)Sed quid agimus, quid dicimus? Ad comparationem namque malorum omnium, quae hic congruente spatio, quod omnino non deest, non solum de diabolo, sed etiam de ipso imperatore cum fautoribus suis dici poterant, nihil est quod dicimus. Universa denique mala, quae ex eo usque in praesentem diem per hujusmodi discordiam in vobis perpetrata sunt, hinc sumpsere principium. Quamvis enim propter singultum plorationis tacere non permittamus, licet propter arctissimum temporis spatium, et propter innormitatem earumdem miseriarum, ut lugentibus mos est, innumera ad dicendum flebilia occurrerint, paucis ad inchoationem hujus infelicitatis redire [agere] placet, ut contueamur diabolum in hujus vitae excursu in bivio stantem, ubi imperator e duobus unum ad eligendum indeclinabiliter cogitur, aut cultui illicito favendo imaginibus contra jus ecclesiasticum cervicem flectere, aut certe hujusmodi (1347A)cultoribus contradicendo, vel non favendo ingratus existere; et qui facilius poterat ad imitationem antiquorum principum vel patrum suorum, et istos ab illicito cultu revocare, et cum caeteris omnibus morem antiquum sine offensione Dei prosequentibus pacem vel charitatem leniter retinere, persuasit eum praedictus pacis semper et charitatis inimicus, illud iter in destruendis imaginibus arripere, per quod omnes per discretionem sane sapientes atque servantes perturbando confunderet, et illos, qui saepe dicta discretione vel temperantia, quae una de cardinalibus ecclesiasticis virtutibus esse cognoscitur, spreta, elegit ultra quam unquam Deo placuit, vel placere debeat, imaginum cultui deservire, ut eisdem, qui hoc electum habebant, potuisset placere. Non considerans illud quod terribiliter scriptum est: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit illos (Psal. LII).

Sicque factum est, ut ex die illo ab eodem antiquo (1347B)semper Deo placens populo fidelium exilia non cessarent, cruces et cruciatus non quiescerent, et, ut fertur, membrorum detruncationes, ipsa etiam homicidia, causa earumdem imaginum, nimia perpetrata sint. Et haec diu cucurrerunt, quousque idem humani generis antiquus hostis, quasi in hac parte satiatus, convertit se ad alia perditionis argumenta, ut denuo suscitaret sibi contra cultores imaginum, Herenam videlicet cum filio, tam pestifera illusione decipiens, ut absque ulla misericordia vel metus superinspicientis omnipotentis Dei majestate, talis ab eis promulgaretur sententia, ut omnis homo eorum ditioni subjectus imagines adoraret, aut certe exsilio poenisve diversis cruciaretur, et si non acquiesceret, ab universali Ecclesia anathematis vinculo sequestratus religaretur. Sed quid nunc denuo e diverso agat, ad priorem iterum recurrens semitam, praesentem denuo incitans imperatorem, ut eas pictas vel scriptas habere quempiam volendo (1347C)permittat. Quis igitur tam eloquens sub coelo habetur, qui hanc pestiferam cladem enumerare praevaleat? Quis tam ferrea habeat praecordia, cui non dico scribendi, verum quoque per defectum lacrymarum vocem non tollat ejulandi?

. . . . . . . . . caetera desunt. . . . . . . . . . .

Epistola Ludovici et Lotharii ad Eugenium papam. Sanctissimo ac reverendissimo domino et in Christo patri Eugenio summo pontifici, et universali papae HLudovicus et HLudarius, divina ordinante providentia imperatores et Augusti, spiritales filii vestri sempiternam in Domino nostro Jesu Christo salutem.

Quia veraciter nos debitores esse cognovimus, ut his quibus regimen ecclesiarum, et ovium Dominicarum cura commissa est, in omnibus causis ad divinum cultum pertinentibus opem atque auxilium pro qualitate virium nostrarum et intellectus nostri (1347D)capacitate feramus. Idcirco praetermittere nequivimus, quin tunc, quando legati Graecorum nobis manifestaverunt, qualem ad vos deberent perferre legationem, summa cura ac sollicitudine tractaremus, quale vobis adjutorium in hoc negotio cum Dei auxilio exhibere potuissemus. Et ob hoc a vestra sanctitate petimus, ut sacerdotibus nostris liceret de libris sanctorum Patrum sententias quaerere atque colligere, quae ad eamdem rem, pro qua idem legati vos consulturi erant, veraciter definiendam convenire potuissent.

Quas cum illi juxta concessam etiam a vobis licentiam solerter inquirerent, et divina opitulante gratia quidquid invenire tam brevi temporis spatio potuerunt, collegissent, nobis ea perlegenda direxerunt. Quibus perlectis, ea vestrae sanctitati legenda atque examinanda per hos legatos nostros Jeremiam scilicet et Jonam, venerabiles episcopos, mittere curavimus. Cum quibus si vestra paternitas dignum (1348A)duxerit, de eadem legatione, quae in Graeciam a vobis mittenda est non inutilem, sed potius proficuam collationem habere potestis, quia et in sacris sunt litteris admodum eruditi, et in rationibus disputatoriis non minimum exercitati. Quos non ob hoc ad vestrae almitatis praesentiam commemoratis sententiarum collectionibus misimus, ut hic aliquo velut magisterii officio fungerentur, aut huc docendi gratia directi putarentur, quia sicut jam commemorati sumus, nos debitores exsistere, ut huic sacratissimae sedi in quibuscunque negotiis auxilium ferre debeamus. Ideo et hos missos, et quas deferunt litteras, si quid vobis adjutorii conferre potuissent, mittere dignum duximus. Hos vestrae sanctitati commendamus, ut et benignam apud vos receptionem, et familiariter vobiscum loquendi locum inveniant.

Novit quippe sanctitas vestra qualiter populus Graecorum in hac imaginum veneratione divisus sit. Ideo rogamus, ut almitas vestra curam et diligentiam (1348B)adhibere dignetur, quomodo per vestram saluberrimam doctrinam atque admonitionem magis ad concordiam et unitatem revocetur, quam propter hoc ad majorem discordiam et dissensionem impellatur. Et ideo cautissime considerare debetis, ut legatio vestra, quam illuc dirigere disponitis, tanta prudentia, tantoque moderamine suffulta sit, ut a nemine neque a Graeco neque Romano juste valeat reprehendi; sed talis sit, qualem semper decet in omnibus causis ab ista sacratissima sede proficisci. Et si vestrae sanctitati placet, ut pro hac ipsa legatione missi nostri simul cum vestris illas in partes dirigantur, et hoc nos tempore congruo scire permittite. Et non solum hoc, sed etiam si ituri sunt, ubi et quando cum vestris missis se jungere debeant. Non ideo tamen de nostris missis illuc dirigendis interrogamus, quasi necessarium nobis videatur, aut nos vestros missos hanc legationem per se perficere dubitemus, sed potius propter hoc eos vobis offerimus ut sciatis nos in omnibus esse (1348C)paratos, quae hujus sacratissimae sedis necessitas aut voluntas postulaverit. Optamus sanctam et venerabilem, ac piam paternitatem vestram, semper in Christo bene valere, et nostri ac nostrorum omnium in sacrosanctis orationibus meminisse, sanctissime ac beatissime Pater.

Jeremiae et Jonae venerabilibus episcopis in Domino salutem. Venerunt ad praesentiam nostram Halitgarius et Amalarius episcopi VIII Idus Decembr. deferentes collectiones de libris sanctorum Patrum, quas in conventu apud Parisios habito simul positi collegistis, quas etiam coram nobis perlegi fecimus. Et quia placuerunt, ad id, propter quod collectae sunt, necessariae atque utiles a nobis judicantur, sub omni celeritate censuimus dirigendas. Idcirco admonendo praecipimus solertiae vestrae ut priusquam de his aliquid Domino apostolico indicetis, diligenti (1348D)cura eadem vos recensere curetis; et ea quae melius et aptius praesenti negotio convenire inveneritis, excerpere atque describere, illique ad legendum offerre studeatis. Quia enim, ut nostis, nos ab eo petere voluimus licentiam, quatenus has collectiones a sacerdotibus nostris fieri permitteret, et ideo non poterit praetermitti, quin ostendatur, quod ex ipsius permissione collectum est.

Illud tamen summopere praevidete, ut ea illi de his ostendatis, quae rationi de imaginibus habendae per omnia conveniunt, et quod ipse vel sui minime rejicere valeant. Sed et vos ipsi tam patienter ac modeste cum eo de hac causa disputationem habeatis, ut summopere caveatis, ne nimis ei resistendo eum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere compellatis, sed paulatim verbis ejus quasi obsequendo magis quam aperte resistendo ad mensuram, quae in habendis imaginibus tenenda est, eum deducere valeatis. Et ideo potius efficere contendatis, (1349A)ut negotium, de quo agitur, ad meliorem quam ad pejorem statum cum Dei adjutorio perducatur.

Postquam vero hanc rationem de earumdem imaginum causa consummaveritis, si tamen hoc ad nihilum Romana pertinacia permiserit, ut ratio inter vos habita, aliquo bono et convenienti fine claudatur, et ille vobis indicaverit, quod legatos suos ob eamdem causam in Graeciam permittere velit, volumus, ut eum interrogetis, si ei placeat, ut nostri legati pariter cum suis in Graeciam pergant. Et si hoc ei melius visum fuerit, seque hoc omnino velle responderit, (1350A)tunc volumus, ut sub omni festinatione litteris vestris a vobis ad nos directis nos inde certos faciatis, simulque et de vestro adventu ad nos, ut eo tempore, quo vos ad nostram veneritis praesentiam, Halitgarium et Amalarium nobiscum inveniatis. Vos autem cum domino apostolico considerate, ubi ille vel quando velit, ut sui ac nostri legati ad naves conscendendas se jungere debeant, et hoc nobis per vosmetipsos cum, Deo volente, veneritis, annuntiare potestis.

(no appara