Migne Patrologia Latina Tomus 99
Acta S. Ludgeri (Altfridus Monasteriensis), J. P. Migne
INDEX CAPITUM.
(0769B)
De persecutione Vursingi.
De expulsione ejus.
Quomodo Radbod tentavit revocare illum.
De obitu Pippini.
De obitu Vursingi.
(0769C)
De nativitate Liafburge.
Quomodo Liafburge de periculo mortis erepta sit.
De nativitate S. Ludgeri.
De industria ejus.
De adventu Aluberti, et qualiter una cum Ludgero trans mare rediit.
Quomodo iterum S. Ludgerus transmarina petiit.
Quomodo S. Ludgerus ad patriam rediit.
De adventu S. Liafuvini.
De obitu S. Liafuvini.
Quomodo S. Ludgerus in Fresia idola destruxit.
De ordinatione Albrici et S. Ludgeri.
Qualiter S. Ludgero gubernacula plebium revelata sint.
Qualiter S. Ludgerus in Effresia docuisset.
Versus Joseph ad S. Lud. . . . ( Caetera hujus indicis desunt. )
PROLOGUS AUCTORIS.
1.
Altfridus Dei gratia episcopus dilectis fratribus (0769D)et monachis in coenobio S. Salvatoris et S. Patris Ludgeri Domino servientibus in Christo. Petitioni vestrae idcirco consensum praebui, quia charitati vestrae nihil denegare potui. Postulastis igitur crebris precibus, ut de Vita S. Patris Ludgeri aliquid scribere studerem, quatenus tam veneranda illius exempla multis ad aedificationem proficerent. Ad quod studiosum opus peragendum, quamvis imparem me esse, et scientia et doctrina debilem scirem, tamen charitate cogente ad illud scribendum animum appuli, quia nefas putabam tanti viri latere virtutes. Cum beati Gregorii ad indagationem sacri verbi sonus dicat: Sunt nonnulli, quos ad amorem coelestis patriae plus exempla quam praedicamenta incendunt. Fit vero plerumque animo duplex adjutorium (0770B)in exemplis Patrum. Exempla etiam et actus sancti Ludgeri ideo plene comprehendere nequeo, quia non ea visu, sed auditu didici, illis attestantibus, qui ab infantia illum noverant. Hildigrimo scilicet episcopo fratre ejus, et Gerfrido episcopo nepote ejus, (0770C)sed et sanctimoniali femina Herburga germana ejus, nec non et venerabilibus ejus presbyteris Aluberto, Atingo et Thiatbaldo. Virtutibus igitur multis atque signis, quae per illum Dominus operatus est. per negligentiam praetermissis, ea sola huic libello inscribi feci, quae una vobiscum aut visu deprehendi, aut facta certe cognovi.
INCIPIT VITA.
2.
Vitam sancti Ludgeri scripturus, ratum duxi altius repetendam, ut quibus in hoc saeculo sit parentibus editus, evolvam. Fuit in diebus Radbodi regis Fredsonum vir quidam nobilis in ea gente Vursingus nomine, cognomento Ado; qui quamvis fidem sanctae Trinitatis nondum sciret, erat tamen (0770D)adjutor pauperum, defensor oppressorum, in judicio quoque justus. Et quia gens illa eo tempore in errore infidelitatis erat excaecata, multi multa injusta a rege et ab ejus ministris sunt perpessi. Alios enim rex idem insidiando necaverat, et haereditates eorum possidebat, et nihilominus sibi haereditates eorum vindicabat. Sed vir praefatus se minime subtrahens, quominus veritatem coram rege et ejus principibus defenderet, nullius personam in judicando juste, et amplectendo veritatem respiciebat. Qua de re contigit, ut magnas a rege crudeli insidias pateretur, ita ut juberet illum callide interfici, et facultates suas tolli. Quod lethale consilium illi continuo unus ex consiliariis regis nuntiare curavit, eo quod a pluribus diligeretur.(0771A)
3.Tunc Vursingus una cum conjuge sua Adalgarda et filio uno, quem habebat, Nothgrimo nomine, et cum paucis domesticis suis occulte fugiens ad ducem Francorum, nomine Grimoldum pervenit. Qui benigne ab eodem duce susceptus, habitavit in regione Francorum et imbutus fide catholica baptismi consecutus est gratiam, una cum conjuge sua et filio ac domo reliqua. Post praefati vero ducis obitum singuli duces Francorum venerabilem Vursingum honoratum beneficiis retinuerunt secum, uxor vero ejus in peregrinatione ejus alterum sibi genuit filium nomine Thiatgrimum, et filias novem, et defuncta obiit in pace, nec non et sex filiae ejus in virginitate subtractae sunt. Pater igitur filios duos cum filiabus tribus, quae remanserant, cum timore Domini nutriens, servavit (0771B)castitatem suam reliquum tempus vitae suae.
4. His ita gestis, rex Radbodus infirmari coepit infirmitate, qua et mortuus est, et sex annis continuis ante diem mortis suae paulatim traxit dolorem, coepitque regnum ejus deficere, regnum quoque Francorum augmentando proficere. Infirmatus autem misit ad virum memoratum Vursingum, postulans ut ad se rediret recepturus haereditatem suam, insuper et alia multa se daturum ei spopondit, si pacem secum tenere voluisset. Sed vir catholicus precibus ejus non acquievit. Iterum autem Radbodus misit ad eum postulans, ut si ipse venire noluisset, saltem filium suum ad se mitteret, et juravit se ei daturum quidquid sibi promiserat. Igitur Vursingus precibus victus misit ad eum filium suum (0771C)juniorem, quem ille benigne suscipiens fecit honorifice habitare secum, et restituit ei haereditatem patris. Ipse tamen pater cum seniore filio et filiabus habitavit in regione Francorum usque ad obitum regis. . . Contigit autem Pippinum ducem Francorum de hac luce migrasse, et filium ejus Carolum regno potiri patris, qui multas gentes sceptris adjecit Francorum, inter quas etiam cum triumphi gloria Fresiam, exstincto Radbodo, paterno addit imperio, in qua tunc gente sanctus Willibrordus positus est praedicator, sedesque episcopalis in Trajecto castello delegata est, sicut in libello de Vita ipsius Willibrordi scriptum legitur. Dedit igitur Carolus memorato Vursingo beneficium in confinio Fresonum, et direxit (0771D)eum ad patriam suam causa fidei roborandae. Qui veniens, accepta haereditate propria, habitavit in loco qui dicitur Suabsna juxta Trajectum, et coepit esse adjutor sancti Willibrordi cum filiis et propinquis suis, in quibuscunque potuerat. Diligebat eum sanctus Willibrordus valde, eo quod esset vir bonus et plenus fide et acceptabilis universae plebi et castitatem servans.
5. Nothgrimus igitur filius ejus senior duxit uxorem fidelem similiter, et filiae tres cum timore Domini (0772A)conjugio copulatae sunt, vivente patre, habuitque progenies illa magnam familiaritatem cum sancto Willibrordo, nec non et cum sancto Bonifacio, qui post eum partibus illis doctor serenus illuxit, quoadusque pro fide Christi martyrio coronatus, spiritum reddidit in pago, cui nomen Astrache, in loco qui Doccinga vocatur, sicut et de illo scripta testantur. Post obitum vero patris Thiatgrimus filius junior memorati Vursingi duxit uxorem, nomine Liafburch (Hafburch), filiam cujusdam Nothradi et Adelburgae; quae videlicet Adelburch pridem duos suos germanos fratres sancto commendaverat Willibrordo, de quo superius diximus, Domino nutriendos; quorum major Wullibrat, minor autem Thyatbrat vocabatur: (0772B)qui etiam primi omnium gentis Fresonum clericatus officium acceperunt. Horum prior in levitarum obiit gradu, junior non pervenit ad gradum, sed ita in juventute de hac luce migrabat.
6. Memorata Liafburch, cum nata esset, habebat aviam gentilem, matrem videlicet patris sui abrenuntiantem omnino fidei catholicae: quae non nominanda cum furore conversa, eo quod praenominata conjux filias tantum genuisset, et filium viventem non haberet, misit lictores, qui reparent eamdem filiam tunc natam de sinu matris, et necarent priusquam lac sugeret matris, quia sic mos erat paganorum, ut si filium aut filiam necare voluissent, absque cibo terreno necarentur. Lictores autem, sicut illis fuerat imperatum, rapuerunt eam et deduxerunt eam (0772C)et portavit illam unum mancipium ad situlam aqua plenam, cupiens eam in ipsam aquam mergere, ut finiret vitam. Sed miro Omnipotentis dono actum est, ut puella, quae necdum suxerat ubera matris, extensis brachiis suis utraque manu apprehenderet marginem situlae, renitens ne mergeretur. Hanc ergo fortitudinem tenerrimae puellae ex divina credimus actam praedestinatione, eo quod ex ea duo episcopi fuissent oriundi, sanctus videlicet Ludgerus et Hildigrimus. In hac ergo colluctatione mirabili juxta misericordis Dei dispositionem supervenit vicina mulier, et misericordia mota eripuit puellam de manu praefati mancipii, cucurritque cum ea ad domum suam, et claudens post se ostium, pervenit ad cubiculum in quo erat mel, et misit ex melle illo in os (0772D)juvenculae, quae statim sorbuit illud. Venerunt interea praedicti carnifices jussa dominae suae expleturi: dominabatur enim illa furibunda in tota domo filii sui. Mulier autem quae infantem rapuit, occurrens lictoribus dixit, mel comedisse puellam, et simul ostendit illis eam adhuc labia sua lingentem, et propter hoc illicitum erat juxta morem gentilium necare illam. Tunc lictores dimiserunt illam, et mulier quae eam rapuerat, occulte nutrivit eam mittendo lac per cornu in os ejus. Mater quoque occulte misit (0773A)ad eam nutricem puellae afferentem quae necessaria fuerant, quoadusque praefata illa ferox mulier vitam finiret: et tunc demum accepit mater filiam suam nutriendam. Sed de his ista sufficiant.
7. Nunc etiam quia de sancto Ludgero loqui inchoavimus, libuit de eo verum replicare sermonem. Cum venisset autem Thiatgrimus, pater ejus, de quodam itinere, et mater ejus praegnans esset, vicinaque partui gestans in utero eumdem futurum episcopum, audito quod vir ejus veniret, immoderate gaudens properavit ad eum, et offenso pede corruit, intravitque palus per latus ejus, et ablata est mortua, ita ut nullus putaret eam vel vitae praesenti restituendam, vel filium quem gestavit in utero; sed miserante divina clementia revixit spiritus ejus, et bene (0773B)fuerat curata; in puero quoque post paucos dies edito nulla laesionis macula apparuit. Baptizatus autem accepit vocabulum Ludgerus. Qui statim ut ambulare et loqui poterat, coepit colligere pelliculas et cortices arborum, quibus ad luminaria uti solemus, et quidquid tale invenire poterat, ludentibusque pueris aliis, ipse consuit sibi de ipsis collectionibus quasi libellos. Cumque invenisset sibi liquorem imitabatur scriptores, et afferebat nutrici suae quasi utiles libros custodiendos: Et cum ei quis diceret, Quid fecisti hodie? dixit se per totum diem aut componere libros aut scribere, aut etiam legere. Cumque iterum interrogaretur, Quis te docuit? Respondit: Deus me docuit. Meditabatur autem in tenera aetate quod postea devotus implevit.(0773C)
8.Post haec etiam auctus majori gratia, rogavit parentes suos ut se alicui viro Dei committerent erudiendum. At illi, cum essent benigni, glorificaverunt Deum, videntes intentionem juvenis, commendaveruntque eum viro venerabili Gregorio discipulo et successori sancti Bonifacii martyris, Domino nutriendum, qui libenter eum suscepit, et comperta sagacitate pueri, studiose illum erudiebat. Crevit itaque Ludgerus proficiens in timore Dei, et deposito saeculari habitu in Triecto (Trajecto) monasterio se contulit ad studium artis spiritualis. Erant autem in illa schola Gregorii et alii condiscipuli nobiles et prudentes, e quibus alii episcopi postea exstiterunt, alii in minoribus gradibus doctores ecclesiarum; (0773D)apud quos idem Ludgerus in magno habebatur affectu, eo quod esset vir mirae mansuetudinis, vultu hilari, non tamen facilis in risu, et in omnibus actibus prudentiam cum temperantia amplectens. Erat enim assiduus meditator divinae Scripturae, et ejus praecipue quae ad laudem Dei, et ad doctrinam pertinebat catholicam, pro quibus a venerabili magistro, velut unicus filius, diligebatur. 9. (0774A)Venit interea vir quidam de terra Anglorum Alubret nomine ad abbatem Gregorium, cupiens Domino cooperante plebi partis illius in doctrina prodesse (erant enim rudes in fide), quem abbas Gregorius libenter suscepit, et comperto quod esset vir bonus et doctus, suasit ut sibi episcopus fieret: non enim fuerat idem Gregorius ad gradum episcopalem ordinatus, sed presbyterii perseveravit in gradu. Vir igitur prudens, ad haec: Ut scias, inquit, me cum licentia et consilio episcopi mei huc transmeare, mitte mecum fratres fideles ad terram de qua egressus sum, ad episcopum meum, ut ab eo ordiner ego et illi, tali modo consensum praebeo. Quod abbas Gregorius libenter audiens, direxit eum et cum eo Ludgerum aliumque fratrem fortiorem aetate, Sigibodum (0774B)nomine, ad episcopum, de quo Alubertus dixerat: qui eumdem Alubertum ordinavit episcopum, Sigibodum presbyterum, Ludgerum diaconum, et manserunt illic anno uno. Alcuinus etiam illo in loco tunc magister erat, qui postea temporibus Caroli Turonis et in Francia magisterium exercuit. Cui statim Ludgerus hauriens spiritalia dogmata. . . post anni vero circulum revertentes, qui missi erant, Domino gubernante, venerunt ad abbatem Gregorium, qui benigne suscipiens eos, gavisus est valde in adventu eorum, et mansit cum eo Alubertus, collaborans in opere Domini.
10. S. Ludgerus igitur cupiens se saturare praelibati dulcedine favi, petiit ab abbate Gregorio licentiam redeundi ad magistrum Alcuinum, quod ille (0774C)moleste ferens, fieri retinuit; noluit tamen contristari petentem, sed blandis sermonibus coepit compescere eum. Cumque cerneret se nullis objectionibus illum a sua intentione revocare posse, accersito patre illius postulavit, ut conaretur revocare eum a coepto itinere, sed studiosus levita instanter in suo voto permansit. Tunc parentes ejusdem Ludgeri et Gregorius, quandove precibus evicti, direxerunt eum ad praefatum magistrum Eboraicae civitatis Anglorum, praebentes quae illi opus erant in via: quem magister illustris Alcuinus cum magno suscepit gaudio. Susceptus itaque Ludgerus, erat consueto more omnibus charus, eo quod esset ornatus moribus bonis, et studiis sanctis, et mansit ibi annis tribus et mensibus sex, proficiens in doctrinae studio. Cupiebat (0774D)enim ibidem diutius in sancto manere studio; sed non fuit concessa facultas: nam ingredientibus civibus illis ad bellum contra inimicos suos, contigit ut per rixam interficeretur filius cujusdam comitis ipsius provinciae a Fresone quodam negotiatore, et idcirco Fresones festinaverunt egredi de regione Anglorum, timentes iram propinquorum interfecti (0775A)juvenis. Tunc Alcuinus necessitate compulsus direxit Ludgerum, et cum eo diaconem suum nomine Putul, cum praefatis negotiatoribus, timens ne amore discendi aliam regionis illius civitatem adiret, et pro ultione praedicti juvenis aliquas pateretur insidias. Dicebat enim se potius velle mori quam ut filius suus dilectus quidquam pateretur lethalis mali. Directus itaque Ludgerus, prospero cursu pervenit ad patriam suam bene instructus, habens copiam librorum, eratque patri Gregorio et caeteris tanto tunc dignior et acceptior, quanto fuit et in monasticis eruditionibus illustrior. Diaconus vero, qui venerat cum eo, juxta dispositionem Alcuini perrexit Romam, iterum reversurus, qui etiam postea cum Alcuino venit in Galliam in ordine presbyterii.(0775B)
11.Cum talia gerebantur, venit quidam presbyter sanctus et doctus, de genere Anglorum, nomine Liafuvinus, ad abbatem Gregorium, dicens sibi a Domino terribiliter trina admonitione fuisse praeceptum, ut in confinio Francorum atque Saxonum secus fluvium Isla plebi in doctrina prodesse deberet, rogavitque ut ad locum illum se perduci juberet et ad fluvium sibi a Domino praenominatum. Tunc Gregorius, eo quod locus idem ad parochiam suam pertineret, benigne eum illic dirigere statuit, agens gratias pastori summo, eo quod visitaret plebem suam. Misit etiam cum eo et Marchelmum servum Dei de genere Anglorum, et a sancto Willibrordo episcopo a pueritia sanctis instructum moribus, ut eum praeponeret populo. Susceptus ergo presbyter Liafuvinus a matrona (0775C)quadam nomine Averhilda, caeterisque fidelibus seminabat documenta salutis, et rigabat prata mentium. Fecerunt autem ei oratorium in Occidentali parte praefati fluminis, in loco qui Hulpa vocatur.
12. Post haec etiam aedificaverunt ei ecclesiam in littore orientali ejusdem fluminis, in loco cujus vocabulum est Daventre, cumque ad eam populus ob viri sancti doctrinam conflueret, Saxones qui eo tempore paganis fuscabantur ritibus, in furorem conversi collecto exercitu effugaverunt Christianos ab illis locis, et ecclesiam combusserunt igni. Tunc vir Dei Liafuvinus reversus ad abbatem Gregorium praestolabatur consolationem a Domino. Sedato igitur tumultu reversisque praedonibus in sua, vir Dei reaedificavit (0775D)ecclesiam quae fuerat combusta; et more solito non cessabat documenta salutis impendere gregi, quoadusque pastori summo dilectam redderet animam, et defunctus in eadem ecclesia est sepultus.
13. Post S. Liafuvini obitum iterum impii Saxones vastaverunt locum illum, et succenderunt ecclesiam, corpusque ejus per tres dies quaesiverunt, nec invenire potuerunt. Sed et abbas Gregorius migravit ad Dominum, et suscepit curam pastoralem Albricus nepos ejus, qui venerabilem Ludgerum cum magno diligebat affectu, atque eum ita allocutus est, (0776A)dicens: Nunc quia frater meus dilectissimus es, peto ut desiderium meum impleas; locus enim in quo sanctus Domini, Liafuvinus presbyter, quem nosti, in opere Domini usque ad mortem persistendo laboravit, ubi sacrum ejus corpus sepultura tegitur, in solitudinem est redactus; quamobrem peto ut eum restaurare studeas, et super corpus sancti ecclesiam reaedifices.
14. Dei igitur famulus Ludgerus magistri jussis obtemperans quaesivit in loco praenominato corpus sancti et non invenit, sed tamen intra spatium loci ubi illud esse putabat, coepit construere ecclesiam. Cumque posuisset bases, et parietes conaretur erigere, apparuit ei sacerdos Domini Liafuvinus in somniis, dicens: Frater dilectissime Ludgere, bene (0776B)fecisti restaurando Dei templum jamdudum deletum a gentilibus, sed et corpus meum quod quaesisti invenies sub australi, quem erexisti, pariete humatum. Ludgerus igitur mane Domini laudibus expletis invenit corpus sancti in loco sibi in visione praedicto, et collecta multitudine fecit transvehi bases ejusdem aedificii in partem australem, et ita infra ecclesiam collegit sepulcrum viri Dei. Perfecta itaque est ipsa ecclesia et consecrata, quae nunquam deinceps a gentilibus fuerat contaminata. Sed in loco illo per servum suum Liafuvinum Dominus multas virtutes operatur usque in hodiernum diem, ubi est etiam nunc coenobium canonicorum Domino famulantium.
15. Post haec misit Albricus Ludgerum et cum eo (0776C)alios servos Dei ut destruerent fana deorum, et varias culturas idolorum in gente Fresonum. At illi jussa complentes attulerunt magnum thesaurum eum quem in delubris invenerant, ex quo Carolus imperator duas partes accepit, tertiam vero partem ad usus suos Albricum recipere praecepit. Albricus autem cum in Colonia gradum accepisset episcopalem, fecit et Ludgerum secum presbyterii percipere gradum, et constituit eum doctorem ecclesiae in pago, cui nomen Ostrache ( id est, Ostergau), in loco ubi sanctus Bonifacius martyrio est coronatus. Divisitque idem Albricus annum in distributiones quatuor, ita ut in Trajecto monasterio prae caeteris praepositis ipse in tempore vernali in doctrinae studio et sanctae conversationis praeesset fratribus (0776D)menses tres, deinde post eum in aestate Adalger presbyter in vice sua menses tres, post hunc Ludgerus presbyter menses tres, deinde in hieme Thiatbrat presbyter menses tres.
16. Ludgerus igitur in ordine vicis suae nocturnis temporibus post psalmodiam et orationes, quas semper amaverat, in solario ecclesiae sancti Salvatoris, quam sanctus Willibrordus confluxerat, membra quieti dare consueverat, ubi ei nocte quadam venerabilis abbas Gregorius per visionem apparuit dicens: Frater Ludgere, sequere me; quem dum ipse sequeretur, (0777A)ascendit in eminentiorem locum, jactavitque coram eo particulatim quasi membranas et vestimentorum partes, et dixit: Collige ex eis acervos. Cumque congregasset ex eis tres tumulos, dixit ei: Distribue ista bene in opere Domini et ego tibi satis dabo; et signavit eum signaculo crucis et abscessit. Cumque mane facto retulisset somnium praeposito monasterii Haldoni nomine et custodi ecclesiae sanctitate praedito Marchelmo, cujus superius memoriam feci: confestim Marchelmus ad haec ea quae probavit rei eventus, exorsus est, dicens: Tres tumuli, quos congregasti, trium sunt gubernacula plebium, quibus adhuc pastorali regimine te oportet praeesse. At ille dixit: Utinam in loco mihi credito aliquem Domino fructum perficiam. Hic etiam Ludgerus, qualiter in (0777B)gente Fresonum optatum evangelizandi exercuisset officium, et semina vitae supernae gratiae rore irrigante, in agris multorum cordium ad ejus praedicationem uberrime pullulassent, testes sunt usque hodie populi regionis illius, quod ad veritatis agnitionem a prisco revocavit errore; testes quoque ecclesiae, quas per loca singula construxit; testes et famulantium Deo congregationes, quas aliquibus coadunavit in locis.
17. Cui etiam testimonium perhibuit quidam Alcuini discipulus versibus heroicis talia mandans:
Frater amore Dei cognato dulcior omni
Et consanguineis merito pretiosior ipsis.
Ludger amate mihi, Christi te gratia salvet:
(0777C)Vive tuae gentis Fresonum clara columna,
Presbyter occiduis laudabilis orbis in oris,
Doctus, in eloquio prudens, et mente profundus;
Ipse gradum meritis ornas, et moribus almis.
Et puer, en, senibus humili de corde ministras:
Et germanus agis cunctis aequalibus aevo:
Atque parens pueris vitae documenta rependis.
In melius crescendo, mei memor esto, sacerdos,
In precibusque tuis commendes quaeso Tonanti
His brevibus vatem, qui te laudavit in odis;
Cui teretis baculi pro tali carmine donum
Munificus tribuas. Fors haec mercedula vati
Concordat modico. Felix sine fine valeto.
Hic Pater egregius meritis Bonifacius almis
Cum sociis pariter fundebat sanguinis undam,
(0777D)Inclyta martyrii sumentes stemmata sacri.
Terra beata nimis sanctorum sanguine dives,
Transvolat hinc victor miles ad praemia coeli,
(0778A)Ultima cespitibus istis vestigia linquens.
Suadeo quae propter curvato poplite supplex,
Tu quicumque legis, terris his oscula fige.
Spes tibi magna fiat [ Forte, fiet] lacrymas ascendere coelum
Hinc potuisse tuas fultas patronibus istis.
Sic manet ille cruor cuncto pretiosior auro,
Membraque coelesti rore hic perfusa quiescunt.
Adjuvat hinc Paulus doctor, Bonifacius inde,
Haec illis quando constat simul aula dicata.
18. Cumque vir Dei Ludgerus in eadem regione annis fere septem in doctrinae studio persisteret, consurrexit radix sceleris Wutukint dux Saxonum eatenus gentilium, evertit Fresones a via Dei combussitque ecclesias et expulit Dei famulos et usque ad (0778B)Fleo fluvium fecit Fresones Christi fidem relinquere, et immolare idolis juxta morem erroris pristini. Sed et Albricus episcopus in ipsa perversa commotione migravit ad Dominum. Tunc Ludgerus necessitate compulsus deseruit partes illas, et disposita turba discipulorum, duos ex eis secum assumens, Hildigrimum scilicet germanum ejus, et Gerberium, qui cognominabatur Castus, perrexit Romam, et inde progrediens pervenit ad monasterium S. Benedicti in regno Beneventino, et illic in sancta conversatione consistens didicit regulam ejusdem sancti Patris Benedicti. Erat enim cupiens haereditate sua coenobium construere monachorum, quod ita postea Domino opitulante concessum est in loco qui vocatur Vuerthina.(0778C)
19.Post duos igitur annos et menses sex reversus est ad patriam suam, et pervenit ejus fama ad aures gloriosi principis Caroli, qui constituit eum doctorem in gente Fresonum ab orientali parte fluminis Labeki super pagos quinque quorum haec sunt vocabula: Hugmerchi, Hunusga, Fuulga, Emisga, Fedirga et unam insulam, quae dicitur Bant. Ipse vero cura solerti, doctrinae Domini gregi sibi tradito fluenta ministrare studuit, fana destruere, et omnes erroris pristini abluere sordes. Curavit quoque ulterius doctrinae derivare flumina, et consilio ab imperatore accepto transfretavit in confinio Fresonum atque Danorum ad quamdam insulam quae a nomine Dei sui falsi Fosete, Foseteslant est appellata. Cui (0778D)cum navigando appropinquassent, tenens in manu sua crucem, et ad Dominum preces cum laudibus fundens, viderunt, qui in ea navi erant, caliginem tenebrosam (0779A)de eadem navi egredientem, qua recedente, magna in ea serenitas perstitit. Tunc vir Dei ait: Videtis, qualiter per misericordiam Dei effugatus est inimicus, qui prius caligine occupaverat insulam hanc. Pervenientes autem ad eamdem insulam, dextruxerunt omnia ejusdem Fosetis fana, quae illic fuere constructa, et pro eis Christi fabricaverunt ecclesias. Cumque habitatores terrae illius fide Christi imbueret, baptizavit eos cum invocatione sanctae Trinitatis, in fonte, qui ibi ebulliebat, in quo S. Willibrordus prius homines baptizaverat, a quo etiam fonte nemo prius haurire aquam nisi tacens praesumebat. Cujusdam etiam eorum principis filium Landricum nomine accepit a fonte, quem sacris litteris imbutum ordinavit presbyterum, qui multis annis (0779B)genti Fresonum in doctrinae praefuit studio. Tunc iterum operante maligno ab orientalibus Fresonibus nox infidelitatis magnae fuerat exorta, cujus Maluinno (Malumno) et Eilrat fuere principes, et combustae sunt ecclesiae servique Dei repulsi; sed radiante sole justitiae effugatae sunt tenebrae radiantis erroris, ita ut post anni circulum S. Ludgerus cum suis prisca consuetudine fiducialiter plebi illi pabula fidei ministrare non desisteret, et Domino opitulante in ea, quam tunc receperant, perseverabant fide.
20. Interea per dispositionem misericordis Dei Saxones conversi sunt ad Dominum, et rex Carolus eumdem virum Dei Ludgerum pastorem in orientali parte Saxonum constituit, cujus parochiae sedes est principalis in loco Mimigernefor ( Infra: Minigerneford), (0779C)ubi Domino ipse honestum construxit monasterium sub regula canonica Domino famulantium. Itaque more solito cum omni aviditate et sollicitudine rudibus Saxonum populis studebat in doctrina prodesse, (0780A)erutisque idololatriae spinis verbum Dei diligenter per loca singula serere, ecclesias construere, et per eas singulos ordinare presbyteros, quos verbi Dei cooperatores sibi ipsi nutriverat. Cupiebat igitur in coepto evangelizandi opere multis subvenire gentibus; sed tamen pontificalem gradum humiliter declinare: idcirco suos frequenter petiit alumnos. ut aliquis ex eis pro eo episcopalem susciperet ordinem. Cui cum Hildibaldus episcopus persuaderet, ut episcopus ordinari debuisset; illud apostolicum ei respondit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. At ille, ut erat humilis, et viro Dei amicissimus, cum gemitu dixit: Hoc in se minime fuisse completum. Tandem consensu omnium superatus, et magis Dei dispositione coactus, acquievit, (0780B)ne plurimorum consilio, imo Dei voluntati contrarius esse videretur.
21. Accepto itaque sacro ordine pontificali cum omni sagacitate et modestia gregi Saxonico sibi credito documenta salutis uberrime ministravit, quo adusque Domino largiente ad perfectam illos perduceret fidem. Illis etiam quinque pagellis, quos in Fresia ad agnitionem verae et individuae Trinitatis de gentilitate perduxerat (eo quod prius non haberent episcopum) simili modo pontificali praeerat regimine. Sed et successores ejus utraque loca pro una habuerunt parochia, deditque ei rex Karolus ut in regno Francorum in pago Brachante (Bracbante), in loco qui Locus vocatur monasterium sancti Petri gubernandum cum omnibus adjacentibus suis, (0780C)ecclesiis et villulis. Tunc adimpletum est somnium quod ei vir Dei Marchelmus prius fuerat interpretatus de collectione trium tumulorum, significantium trium gubernacula populorum.
LIBER SECUNDUS. (0779)
1. (0779C)Quamvis praeponendum sit ministerium evangelicae (0779D)praedicationis, et multorum illuminatio cordium operationibus miraculorum, ostensionibusque signorum, ad honorem tamen largientis Domini stylo alligari fecimus, quae ab eodem sancto viro facta recolimus.
Cum evangelizandi gratia in Fresia ad quamdam villam nomine Helewirt pervenisset, matrona quaedam Mensuit nomine excepit illum in domum suam, et ecce illo discumbente cum discipulis suis oblatus est caecus, vocabulo Bernlef, qui a vicinis suis valde diligebatur, eo quod esset affabilis, et antiquorum actus et regum certamina bene noverat psallendo promere; sed per triennium continua caecitate percussus est, ita ut nullum sibi lumen vel extremae visionis remaneret. Quem dum vultu hilari esset intuitus, interrogavit si poenitentiam a se vellet accipere, (0780C)acceptaque ab eo hujus rei sponsione, jussit ut (0780D)die crastina veniret ad se. Crastina vero equitanti viro Dei obvius factus est idem caecus: accepto ergo Dei famulus per frenum ejus caballo, et duxit eum a turba seorsum et confitenti peccata sua poenitentiam indixit. Deinde signum sanctae crucis oculis ejus imposuit, et tenens manum suam coram eo, interrogavit si aliquid videret? Ipse vero cum magno gaudio dixit, se manum illius videre posse; at ille, Age, inquit, omnipotenti Deo gratias. Sermocinantibus quoque eis de fide catholica pervenerunt ad villam nomine Vuerthen [ Al., Werfhem, Wersheim, Imerfhem], et interrogavit: si ipsam videre potuisset? Ille vero statim ipso vocabulo nominavit eam et arbores et quaeque ejus aedificia se bene posse conspicere professus est. Ait autem ille: Omnipotenti Deo age gratias, qui te illuminavit. Cumque (0781A)venissent ad villam Wiscuuirt [ Al., Usquurd, Vuscuurdis, Vosgurd, Wuscurdus] nomine, ubi oratorium erat constructum, fecit eum secum orare et Deo gratias agere, constrinxitque eum sacramento, ut ante diem obitus sui nulli, qualiter illuminatus fuerit, indicaret. Complevit ille viri Dei praeceptum, et per dies aliquos caecitatem simulando ducatu alieno utebatur; sed post obitum ejus, qualiter illuminatus fuerit, asseruit.
2. In secunda igitur expulsione servorum Dei a Fresia, de qua superius jam diximus, jussit sanctus vir Ludgerus eumdem Bernlevum (eo quod diligeretur a multis) per singulorum domos discurrere, et persuasis matronis, morituros illorum infantulos baptizare, benedicta simpliciter aqua in nomine Domini (0781B)intinctos vel superfusos cum invocatione sanctae Trinitatis. At ille jussis ejus libenter obediens baptizavit in ipsa perturbatione infantes decem et octo, qui omnes nuper, ut baptizati fuerant, defuncti sunt, exceptis duobus quos beatus Ludgerus, redeunte pace, cum sancta chrismatis unctione confirmavit. Ipse vero Bernlef ubicunque virum Dei reperisset, didicit ab eo Psalmos, et in ea, quam receperat illuminatione permansit, quoadusque senex, et plenus dierum obiret in pace. Quem dum morientem uxor sua flendo interrogaret, qualiter post eum vivere potuisset, respondit dicens: Si ego a Domino aliquid impetrare potero, post meum obitum non longo tempore in hoc saeculo eris victura. Dumque sana et incolumis hanc ejus responsionem audisset, (0781C)die quinto decimo moriendo subsecuta est.
3. Alio quoque tempore dum esset beatus Ludgerus secus mare, in loco qui vocatur Werdina, ubi ipse sibi in haereditate paterna construxit ecclesiam, terribile vidit somnium, quod narrans Herburgae sorori suae dixit: Vidi per somnium quasi solem fugientem supra mare a partibus Aquilonis, et nubes teterrimas sequentes, qui fugiens ac deficiens pertransivit nos, ita ut elongatus a nobis videri non posset, et caligines quae erant secutae, obtinuerunt omnia loca haec maritima. Post multum vero temporis, reversus est sol minor et pallidior, quam fuisset prius, effugavitque caligines trans mare. Et haec dicens, ubertim faciem suam irrigavit lacrymis. Quem dum flentem soror sua conspiceret, flevit et (0781D)ipsa, dicens: Quid sibi vult hoc sompnium? Cui ille respondit: Venturae sunt a Northmannis persecutiones magnae, et instantia bella, vastationesque immensae, ita ut haec delectabilia loca maritima peccatis exigentibus pene inhabitabilia remaneant. Deinde posthaec, favente Deo, reddita erit pax ecclesiae, et severissima plaga quae regionibus his incubuerat, infra ipsos Northmannos retorquebitur. At illa cum gemitu dixit: O utinam dignetur me Dominus auferre de hoc saeculo, priusquam superveniant. Cui ille: Non ita erit, inquit, sed in diebus tuis haec erunt; ego vero pestem illam in hoc corpore non (0782A)videbo. Hujus ergo vaticinii veritas ejusdem sororis suae nostrisque est probata temporibus. Nam omnibus diebus quibus idem Dei famulus in hoc seculo vixerat, pax fuit undique laeta, ut nullus putaret his regionibus aliquam perturbationem a Northmannis evenire posse; sed post obitum ejus a gente severissima [ Antwerp. et Bened., saevissima] Northmannorum innumerabilia pene annis singulis perpessi sumus mala. Nam concrematae sunt ecclesiae; monasteria destructa; deserta ab habitatoribus praedia, in tantum, ut peccatis exigentibus regiones maritimae, quas prius multitudo tenebat hominum, pene sint in solitudinem redactae. Sed solem justitiae, qui pro nostris peccatis elongatus abscessit, reversurum speramus, et juxta praesagium viri Dei pacem (0782B)ecclesiae redituram.
4. Venit quoque idem vir Dei in loco, qui vocatur Bilurbike [ Ant. et Bened., Billurbeki] ad ecclesiam, et ecce mulier quaedam, quae illicito erat connubio suo copulata viro, ejus volens mitigare terrorem, misit illi mel quasi pro benedictione; at ille tale munus accipere despiciendo renuit. Quidam tamen juvenes ex discipulis ejus illud mel concupiscentes acceperunt, et in ecclesia retro altare occulte posuerunt, cumque vir Dei ad idem altare missam celebraturus, accederet, et os ad preces aperuisset, confestim vas testeum, in quo illud inobedientiae mel habebatur, minutatim crepuit, et dispersum est mel quod colligentes projecerunt foras. Non cessavit autem miles Christi quominus illud illicitum destrueret (0782C)conjugium, sed et virum ipsum, qui illud perpetrare ausus est, exterminavit a patria.
5. Cum igitur in Fresia docendi gratia ad ecclesiam suam venisset, juxta fluvium Lade petiit illius loci piscatores, qui ei pisces afferre solebant, ut aliquem sturionem comprehensum afferrent. At illi dixerunt longe esse praeteritum tempus, quo tales pisces comprehendi poterant (erat enim in proximo tempus hiemis). Quibus ille laeto vultu ait: Ite, filii, facite quae dixi; potens est Deus omni tempore servis suis desiderata praestare. Ipsi vero precibus viri Dei coacti coeperunt more solito rete per aquas trahere, et, ecce, subito elevatis oculis, viderunt avem magnam descendentem de coelo coram se, et dum intente in illam oculorum figerent aciem, dixit (0782D)unus ad alterum: Vere similitudinem habet piscis. Mirantibus itaque eis ac pavore perterritis cecidit ipsa piscis effigies sive avis coram ipsis in aquam, cumque ad ipsum locum pervenissent, intravit in illorum rete piscis mirae magnitudinis, quem sturionem vocant, quem vir Dei desiderabat. At illi comprehensum illum attulerunt viro Dei, narrantes miracula, quae fuerunt gesta. Quibus ille, Agamus, inquit, omnipotenti Deo gratias, qui dat escam omni carni. Commonuit etiam eos, ne hoc idem pro cujusquam sanctitate vel meritis actum narrare praesumerent.(0783A)
6.Erat S. Ludgerus in Scripturis sacris non mediocriter eruditus, sicut in libro ab eo composito de Vita venerabilium ejus doctorum Gregorii scilicet et Albrici aperte probatur; sed et primordia S. Bonifacii adventus atque ordinationis, quae fuerant in alio opusculo praetermissa, pulchro sermone ipse conscripsit. Discipulis etiam suis mane diebus singulis tradere per se lectiones non neglexit, et quicquid in sacris Codicibus faciendum invenit, illud instantissime studuit observare et docere. Caverat ergo, ne sibi aliquando nomen faceret inane, et idcirco secundum Apostolum omnia mensurate facere concupivit. Cucullam, eo quod promissionem observationis monachorum non fecerat, portare desivit, cilicii tamen indumentum, quod magis abscondi potuit, ad carnem (0783B)usque ad finem vitae suae habuit. Carnis esum certis temporibus non renuit; satiatum tamen illum cibo vel potu, discipulorum ejus nemo unquam vidit; sed cum ad se more solito pauperes ac divites pransuros invitasset, dulcia aeternae vitae illorum cordibus infundere documenta non cessavit, ita ut plus spiritualibus, quam carnalibus deliciis satiati remearent. Erat itaque pater egenorum et despector sui: et secundum Apostolum, sic se omnibus coaptare curavit, ut omnibus prodesse potuisset. Fuit autem cupiens anxie, gratia docendi, Northmannos adire, sed rex Carolus nullatenus assensum praebuit.
7. Cumque omnipotens Deus perennem mercedem reddere suis piis studiis decrevisset, ante obitum suum aliquanto tempore corporis molestia depressus (0783C)est. In infirmitate tamen positus consueto more sanctis semper actibus intentissime mentem occupavit, aut in lectionibus sacris audiendo, aut in Psalmis canendo, vel etiam in aliis quibuslibet rebus spiritualibus agendo; ne unquam a superna contemplatione dissoluta mens tepesceret, et pene diebus singulis missarum sacramenta quamvis aegrotus corpore, infatigatus tamen animo celebravit. Ipso vero die Dominico, cum in subsequenti nocte de hoc mundo esset iturus ad Dominum, quasi valefaciens creditis sibi omnibus in duabus suis ecclesiis publice praedicavit, mane scilicet in loco, qui dicitur Coasfelt, canente presbytero missam, et circa horam tertiam in loco (0784A)nuncupato Billurbike, ubi infirmatus ipse corpore, ut supra retulimus, sed fervore charitatis validus devote missarum ultima celebravit solemnia; ubi etiam ipsa subsequenti nocte assistentibus discipulis dilectam Domino reddidit animam. In ipsa igitur exitus sui hora clementiae suae Dominus dignatus est ostendere signum. Nam Gerfridus presbyter nepos ejus et successor cum nocte eadem una cum fratribus, gratia visitandi, ad illum festinus properasset, et paululum adhuc itineris remaneret, viderunt ante se lumen magnum, quasi ignem in sublime ascendere, ac cunctas tetrae noctis illius effugasse tenebras. Et per hoc statim indicium intelligentes sancti ac venerabilis viri obitum, quod reliquum erat viae, cum magna velocitate peregerunt, jamque eum defunctum invenerunt, (0784B)et subtiliter requirentes, agnoverunt quod eodem momento veri luminis assiduus speculator et amator migravit ad Dominum, quo eis fuit per lumen ostensum.
8. Igitur discipuli non immemores, qualiter idem sacerdos Domini disposuerat adhuc vivens, ut in loco nuncupato Werthina, ubi in haereditate propria ob habitaculum monachorum in honore S. Salvatoris, sanctae Dei genitricis, sanctique apostolorum principis Petri ipse construxit ecclesiam, ejus sepeliretur corpus. Sed cum ad hoc agendum, populus illius sancta recolens merita, vehementer resisteret, inito consilio ad monasterium ab eo constructum vocabulo Mimigerneford, de quo jam superius diximus, perduxerunt illud; atque in ecclesia sanctae Mariae inhumatum (0784C)reliquerunt, donec venerabilis episcopus ecclesiae Cadolonensis, Hildigrimus nomine, germanus ejusdem viri Dei atque eruditus ab eo, ageret cum glorioso rege Carolo, ut ejus imperio, imo Dei consilio, in loco, ubi ipse vivus decreverat, sanctum illius conderetur corpus, extra ecclesiam in parte orientis, ut jusserat ipse: non enim erat unquam consentiens, ut in ecclesia sua consecrata sepeliretur corpus humanum. Defunctus est itaque anno dominicae incarnationis octingentesimo nono, septima Kalendas Aprilis, et tricesimo secundo die sui sancti obitus, hoc est, sexto Kalendas Maii mirifice fragrans in eodem loco sepultus est.
LIBER TERTIUS. (0783)
1. (0783D)Divina igitur donante clementia, ut vivus ante desideravit profuisse multis, sic etiam post ejus obitum sancta illius merita suffragari non cessant, quibusdam longe manentibus, quibusdam etiam ad illius sepulcrum meantibus, aliis vero illic manentibus, vel inde domum redeuntibus; ex quibus ea, quae ad memoriam veniunt, intimamus.
Fuit quidam in pago Nortgo Irmingerus nomine, qui eidem sancto Ludgero in juventute serviebat, cui contigit, ut lumen oculorum amitteret, et tredecim annis continuis in caecitate permansit. Cui nocte quadam sanctus vir per visionem apparuit, et cum nomine (0784D)proprio vocavit, dicens: Irmenger, vigilas? Qui cum se vigilare diceret; tetigit faciem ejus dicens: Sicuti reliquae hoc in loco color dissimilis apparuerit, dic Dindoni domino tuo, ut te faciat venire ad ecclesiam meam in Werthina, quam ibidem Domino fabricavi, ubi etiam corpus meum sepultura tegitur, et ibi Domino largiente lumen oculorum recipies. Qui cum taliter fuisset admonitus, narravit domino suo quale a sancto viro mandatum acceperat, et simul, quod faciei ejus imposuerat signum, ostendit, quod erat juxta verbum Dei viri dissimile cuti reliquae omnibus diebus vitae suae. Tunc dominus suus una cum conjuge (0785A)sua ad eumdem locum gratulabundus pergens, secum ipsum Irmingerum duxit. Contigit etiam, ut Gerfridum episcopum S. Ludgeri nepotem et successorem una cum fratribus et monachis invenirent ibi, quibus cum gesta narrarent, fecerunt eumdem Irmingerum in praefata ecclesia ea nocte jacere, in qua cum orasset et vigilasset, continuo per Dei gratiam lumen oculorum recepit secundum verba viri Dei. In eadem nocte circa gallorum cantum, ante sepulcrum viri Dei mulier quaedam paralytica repente sanitati corporis restituta est, et abiit incolumis, magnificans Deum, qui per servum suum tam subito eam curare dignatus est.
2. In pago Suderge [ Al., Sudergoe] matrona quaedam nomine Sigiburch colonum habuit Reinoldum (0785B)nomine, cujus uxor longa aegritudine depressa jacebat, ac pene corporalem desperata salutem. Cum igitur nocte quadam inter aegra suspiria paululum membra defessa laberentur in somnum, vidit per somnium quemdam assistentem et dicentem sibi: Loquere cum Ludgero episcopo. At illa, ut postea narrare solebat, nec graviter dormiens, nec perfecte vigilans, vidit illum stantem ad orientem conversum: cumque eum alloqui non praesumeret, ille verso vultu ad eam inquit: Probavi patientiam tuam, patientiam habeto et Dominus curabit te. Completa ergo visione tantum vigorem accepit corpus ejus, ut pene ab ea tolleretur memoria prioris molestiae; et facto mane laeta surrexit, narrans ordinem suae restaurationis. Vir autem ejus et filii cum familia congaudentes benedixerunt (0785C)Deum. At illa deinceps S. Ludgeri consueverat cum gratiarum actione visitare sepulcrum, cui etiam posthaec revelatum est quod sacro non esset abluta baptismate, et ejusdem revelationis veritate comperta baptismi suscepit gratiam.
3. Alius quidam Berthricus nomine in eodem pago colonus Igonis nostri presbyteri, et alumni S. Ludgeri, filiam habuit adolescentulam paralysi doloribusque destitutam. Qui cum famam sancti audisset, spe puellae sanitatis accensus arrepto itinere ad sacrum illius sepulcrum perducere eam festinavit. Quibus illuc pergentibus, dixit illa fratri suo, qui eam ante se equitando in sago ferebat, nullum se in corpore sensisse dolorem. Ac deinde subjunxit: Deponite (0785D)me et sinite abire; quod cum fecissent, stetit illa sano corpore et ambulabat; et exiliens cucurrit, gaudebatque vehementer in ambulando. Illi vero haec videntes glorificaverunt Deum, pervenientesque ad locum praefatum, narraverunt miracula quae gesta erant in via, simul ostendentes illam nullam laesionis habentem maculam. Completaque oratione ac gratiarum actione cum gaudio redierunt ad propria.
4. Cuidam nostro diacono monacho accidit Hildirado nomine, dum adhuc in eodem monasterio viri Dei scholasticus esset, ut in longa aegritudine contractis nervis popliteque curvato, ejus tibia jungeretur femori, et post longam fatigationem sanato corpore reliquo ipsa tibia, ut fuerat, curvata remansit. Utebatur enim pro ea in ambulando sustentatione (0786A)baculi per dies plurimos. Cumque pater illius Sigibertus nomine, jam tunc monachus tractare coepisset, si aliqua medicorum curatione contractio nervorum ejus relaxari potuisset; ecce sacerdos Domini Ludgerus eidem scholastico in veste sacerdotali cidarim in capite gestans, per visionem apparuit, dicens: Vide, ne pro eo, quod pateris, carnalem alicubi medicinam quaerere praesumas; quia si hoc feceris, nullam ipsius medicaminis curationem recipies, et similiter pro levitate ac puerili mobilitate increpavit eum et abscessit. Mane autem facto, narravit quae viderat: et cum die eodem peractis vespertinis laudibus domum infirmorum, in qua ei priore nocte vir sanctus per visionem apparuit, intrasset, cernentibus fratribus, qui illic aderant ex templo ad terram corruit, et erecta (0786B)est ejus tibia sine dolore, audiebaturque sonitus nervorum in poplite, ac si illic sarmenta sicca frangerentur, et surrexit continuo sanus, nihil sentiens debilitatis pristinae, sed exultans una cum fratribus referebat Deo laudes. Ipse vero deinceps juxta verbum viri Dei vitam suam cautius corrigere studuit.
5. Puella quaedam nomine Modswith lumen amiserat oculorum, et sine lumine duodenos menses permansit, ut nec extremae frui valeret visionis. Pater vero et mater audientes famam sancti Ludgeri, quanta per eum faceret Dominus ad consolationem infirmantium, peracto itinere perduxerunt eam ad supradictam ecclesiam, in qua accepta licentia una cum caeca filia ante sepulcrum egregii confessoris in oratione transegere (0786C)noctem: mane autem facto dixit se puella jam proprias videre posse manus: et sic largiente Domino lumen paulatim crescere coepit, ut antequam domum rediisset, clare videre potuisset, atque in ea donum, quod caret figmento, tota permansit aetate.
6. Alia quoque puella a daemonio muto vexata perducta est ad memoratam ecclesiam, quam mox ut ingressa fuit, statim ab ea spiritus immundus abscessit, et locuta est, quae fuerat muta; interrogavitque matrem suam; quomodo illuc adveniret? Et dixit se famem pati. Cui cum mater miserabilem passionem suam ex ordine retulisset, prostravit se ante sepulcrum athletae Dei, gratias agens Domino Salvatori, qui per servum suum de tam crudeli eam contaminatione (0786D)liberare dignatus est; et accepta poenitentia pro actis suis abiit incolumis.
7. Contigit igitur juvenem quemdam, Heliduvin nomine, paralysin incurrere, et diebus multis, destituto omnium membrorum officio, lecto incumbere. cujus tibia sinistra contracta adhaesit femori, et brachium dextrum similiter contractum abriguit. Caetera vero membra, ut praediximus, sibi inutilia remanebant, sed et cum emissione miserabilis soni, indicis doloris, foras efferri solebat. Cumque diu haec pateretur, die quadam sororem suam, quae prae caeteris ejus conpatiebatur doloribus, affatus est dicens: Audivi de sancto Ludgero, qualiter per illum Deus infirmantibus sanitates praestare dignatus est, in loco, ubi sancta ejus membra tumulata quiescunt: (0787A)fac etiam me foras ferri, et contra viam quae ducit illuc, poni, ut me voveam illi serviturum, si ejus meritis sanitatem mihi Dominus donare dignatus fuerit. Quod cum factum fuisset, statim in ipsa nocte praestante divina gratia, quievit dolor ejus, restituta sunt ei omnia corporis officia, praeter unam tibiam, quae ita permansit, ut erat contracta. Peracta igitur gratiarum actione rogavit dominum suum, ut ad memoratum se locum perduci juberet. Dissimulante autem illo, is quem necessitas regebat, baculo regente debile latus corporis, pervenit ad sepulcrum praenominatum. Peractis ergo ibi noctibus quinque supervenit solemnitas ejusdem S. Ludgeri. Cumque in ea porticu, quae est ante basilicae januam, infra quam sancti sacerdotis sepulcrum susceptum est, ipsa nocte (0787B)membra sopori dedisset, ei per visum idem vir Dei comitatus magno lumine atque clericorum obsequio, apparuit, tetigitque membra illius, et abscessit, eo in sopore relicto. Qui, dum signa ad nocturnas vigilias expergefactus audisset, surrexit sanus, et oblitus baculi, priorisque debilitatis, intravit cum aliis in templum laetus et incolumis. Oratione autem facta ad cor rediens narravit omnia quae circa se fuerant gesta, et peracta celebratione operis Domini egressus est, baculumque suum in ingressu ejusdem basilicae in loco, ubi fuerat sanatus, infixit pro signo curationis, nec immemor voti prioris redemit se a temporali domino suo, et votum servitutis implevit.
8. Quaedam autem femina ad eumdem locum de Saxonia caeca perducta est. Cumque coram sepulcro (0787C)Dei famuli, missarum solemnia agerentur, in hora evangelicae lectionis repente lumen accepit, et peracta gratiarum actione incolumis ad propria rediit.
9. Quidam juvenis in Fresia nomine Osbrat, a daemonio muto vexatus, per singulas ecclesias a patre suo deductus est, ut curari potuisset. Sed cum in nulla earum curari potuisset, tandem pater ejus coelitus inspiratus peracto longo itinere perduxit eum ad memoratam ecclesiam, et accepta licentia a custodibus ante sepulcrum sacerdotis Christi Ludgeri nocturno tempore in oratione persistens, habebat secum eumdem filium sensu et voce carentem. Cui per misericordiam Dei daemone expulso integra sanitas fuerat concessa loquelae et sensus. Sed et vicina ejusdem Osberti, quae erat paralytica, ad eamdem (0787D)ecclesiam perducta est, et accepta continuo plena restauratione propriis gressibus remeavit ad patriam, gratias agens salvanti Domino, qui per servum suum ejus corpus cunctorum membrorum officio destitutum tam velociter restaurare dignatus est.
10. Igitur in pago Borathra colonus quidam Follit ( Ant. et Ben., Folcbad) nomine, filium habuit caecum nomine Gerbaldum, qui dum per multa sacra loca deductus, nullam medelam susciperet, pio domino instigante demum S. Ludgeri fama ad memoriam venit; continuo parentes illius pueri spe gaudentes, duxerunt eum foras, et statuerunt (0788A)contra viam quae ducit ad ecclesiam, in qua idem Domini sacerdos corpore pausat, devoveruntque se illum ad illud sacrum sepulcrum cum oblationibus adducturos. Hac itaque sponsione facta ingressi sunt domum, et ecce subito puer ille tersit oculum dextrum, et aperto eo statim videre potuit; tersit alterum, et similiter eo reserato accepit visum, exclamansque cum gaudio dixit se clare posse videre. Quo agnito parentes ejus cum familia immenso repleti sunt gaudio, et benedixerunt Deum, qui per servum suum tam subito sanitatem puero praestare dignatus est. Sed et promissa complentes ad memoratam ecclesiam perduxerunt eum, et cum voto gratulationis designaverunt illum nulla signa laesionis in oculis habentem.(0788B)
11.Offerebatur autem puella quaedam, quam longa aegritudo continuusque dolor paralyticam fecerant, quae etiam brachiis continue caput constringere consueverat, cui maximus incubuerat dolor, ita ut de cerebro sonus quasi sibilus potuisset audiri. Cumque in crypta nova necdum peracta ad sepulcrum Ludgeri Deum rogatura deponeretur, mira omnipotentis Dei gratia, surrexit continuo curata ab omni debilitate corporis, et benedicens Deum abiit incolumis.
12. Contigit cuidam viro de Saxonia in loco qui dicitur Vuerthina [ Ant. et Ben., Werina], ut per tentationem fieret surdus, ita ut nullum omnino sonum auribus caperet. Qui cum diu funditus officio careret aurium, tandem spe recuperationis ductus, pervenit ad sepulcrum Dei famuli Ludgeri; cumque (0788C)signa ad nocturnas vigilias sonarent, subito apertae sunt aures ejus, et dixit se aperte sonum cloccarum audire posse, monachosque psallentes. Et ita continuo percepta restauratione auditus, rediit domum magnificans Deum.
13. Aliquando etiam ipsam ecclesiam, infra quam sepulcrum ejusdem Dei famuli receptum est, nocturno tempore columna lucis obtinendo protexit, et ad coelum usque porrecta foris excubantibus conspicua stabat; sed et cloccarum illic sonitus frequenter audiebatur, humana non tangente manu, sed agente potius cognitione Deitatis arccana.
14. Caecus quidam ad sepulcrum Dei famuli Ludgeri perductus est, ubi dum prostratus orasset, repente a Domino lumen recepit.(0788D)
15.Alius quidam caecus nomine Richbertus, ad idem sanctum sepulcrum adductus est, sed illic celeriter Domino miserante illuminatus, et Deo gratias agens, sanus ad propria rediit.
16. Monachus noster nomine Adalvardus affirmare solet rem, quae eo tempore gesta est, quo custodia ejusdem ecclesiae S. Ludgeri sibi credita fuerat. Narrat quod quodam tempore, die advesperascente, cum ad eamdem ecclesiam lumen, quod illic semper ardere solebat, restauraturus accederet, juxta ipsius ecclesiae angulum, ubi interius lectulus ejus positus fuerat, antiquum hostem stantem aspexit, cujus visio (0789A)nigerrima ac teterrima fuit. Quo viso praefatus monachus signum sanctae crucis sibi imposuit, et, ut asserit, interritus contra eumdem daemonem aspiciens diu stetit. Cum autem tantam fiduciam ejusdem monachi diabolus cerneret, talem ac tantum sonum excitavit, ut paries ecclesiae et lectulus ejus, qui interius locatus fuerat, minutatim confringi videretur. Quo facto idem monachus clamavit dicens: Sancte Ludgere, adjuva. Cumque nomen viri Dei invocando nominasset, annuente Domino idem diabolus repente constrictus, et in partem occidentalem abstractus est, atque cum qua violentia traheretur, garriendo, et miserabiles voces emittendo monstravit. Monachus vero ille lumen, quod illic paulo ante reliquit, invenit, et lectum suum et omne illud aedificium (0789B)sanum consistere vidit, et adhuc vocem daemonis in parte occidentali garrientis audivit.
17. Mulier quaedam cum multo tempore membrorum officio destituta, miserabiliumque vocum suspiria emittens lecto incumberet, quandoque ad memoratum sepulcrum viri Dei Ludgeri cum magno gaudio et labore allata est. Ubi dum Deo favente celeriter pristinam membrorum sanitatem reciperet, gratulabunda et exultans Deumque laudans, propriis gressibus ad sua reversa est.
18. Igitur instigante maligno, juvenis quidam, nomine Adam, Henricum fratrem suum per rixam interfecit, et pro hac causa, judicante Jona episcopo, flagellatus atque in carcerem trusus est, in quo etiam uno anno jacuit, deinde circumdatis brachiis ferro (0789C)et corpore medio, indicto fortissimo jejunio discalceatus, et sine lineo indumento in exsilium missus est. Quarto vero exsilii sui anno ante sepulcrum Gerthrudis ferrum de sinistro ejus brachio cecidit; deinde post anni circulum in Roma in ipsa crypta S. Petri ferrum, quo praecinctus erat, nihilominus cecidit. Cum autem iterum Romam peteret, contigit, ut infirmitate valida illic deprimeretur, cumque in ipsa aegritudine vita ejus desperata fuisset, quidam in specie sacerdotali per visum apparuit ei, dicens: Surge, vade et sepulcrum S. Ludgeri quondam episcopi Saxonum Fresonumque perquire, et illic domino miserante pro meritis suis sanitatem recipies. Qua visione expleta confestim de infirmitate, qua (0789D)deprimebatur, absolutus est, adhuc tamen ferrum brachium ejus dextrum ut prius fortiter strinxit, et ita consumpta carne nervisque ipsum etiam os eodem ferro tam valide praecinctum est, ut omnes ejusdem dexterae digiti praeter pollicem et indicem debiles ac rigidi permanerent. Erat enim memoratus miser juvenis, et ideo ad augmentum doloris sui carnes ejus et ossa in tempore vinculorum suorum creverunt. Cumque mane somnium retulisset, ibidem statim multi, (0790A)qui eumdem sanctum Ludgerum in corpore viderant, et sancta ejus studia bene noverant, Romae inventi sunt; qui cum viam illuc eundi, et locum venerandi sepulcri ipsi juveni intimassent; peracto itinere ad memoratum sepulcrum S. Ludgeri eo tempore, quo illic monachi matutinas laudes Domino celebrabant, ferrum quod dextrum brachium cinxerat, repente dissiliens, longius Domini virtute projectum est.
19. Mulier quaedam debilis erat, cujus brachium dextrum infirmitate agente inflexibile fuit; manu vero curvata persistente ungues palmae illius fortiter imprimebantur. Quae dum diu haec pateretur, memorati viri Dei fama ad mentem ejus pervenit, cumque spe sanitatis ducta ad sepulcrum ejus properasset, priusquam eo pervenisset, in ipso itinere plenam (0790B)corporis sanitatem ei Dominus pro sancti viri meritis repente tribuit. Quae tamen peracto itinere ad idem sepulcrum cum oblationibus sana exultans, et salvatorem laudans pervenit, et ita incolumis ad propria rediit.
20. Cobbonis venerabilis comitis colonus quidam adolescentem filium Warmundum nomine habuit, quem malignus spiritus invasit, et tam vehementer vexare coepit, ut ad desperationem vita ejus perducta esset. Cujus mater haec dominae suae videlicet uxori Cobbonis sollicite per nuntium indicare studuit. Illa vero confestim mandavit ei dicens: Si adhuc filius vivit, fac eum celeriter efferri, et statue illum contra viam quae ducit ad sepulcrum S. Ludgeri, et credo quod pro ejusdem famuli Dei meritis (0790C)sanandus sit. Cum ergo mater pro eodem semivivo puero juxta praeceptum dominae suae vota perageret; continuo in eodem loco, et in eodem momento, daemone expulso, plenam sanitatem accepit. Deinde secundum sponsionis votum, ad memoratum viri Dei sepulcrum sanus a matre perductus est, sanusque rediit.
21. Verum Ludgerus quamvis cuncta hujusmodi opera occultare vellet, non tamen hae Deo revelante usquequaque effecit. Villa est in Saxonia in pago Suderge, Alna nuncupata. Ad hanc dum parochias suas circuiens veniret, die quadam sedente eo ad mensam, audiebatur foris clamare pauper, anxie obsecrans, ut episcopus caecum hominem respicere (0790D)dignaretur. Festinavit diaconus, cujus id erat officii, putans unum esse de pauperibus, qui stipem petierit, sumensque panem et cibum porrexit illi. Renuit ille accipere, aliud sibi dicens esse necessarium. Deferebatur potus. Ille, nec hoc se velle respondit, nec propter stipem petendam se venisse, sed ut ante episcopum intromitteretur, ut caeco homini subveniret. At diaconus, non intellecto quod postulaverit, dimisso illo in domum regressus est. Porro ille foris relictus (0791A)cum iterato diu vociferaretur, tandem circumspiciens Ludgerus: Quare, inquit ad diaconum, tam diu dissimulare vis, quod audis? et respondit: Detuli illi cibum potumque; sed ille nihil horum curat. Nummum, ait, da ei; quod cum fecisset, et nihilominus sperneretur, jussit eum episcopus ad se introduci. Dum introductus esset, ait illi, Quid est, frater, quod habes; quid est quod expetis? Ille respondit: Fac ut videam, rogo, propter amorem Dei. Videas, inquit Ludgerus, propter amorem Dei. Et mirum in modum, cum hoc non imperando dixerit, sed tantum miratus petitionem, similia verba responderit; statim ille vidit, jussusque accedere ad mensam laetior comedit et bibit abiitque in viam suam.
22. Ferebant autem veracissimi viri de discipulis (0791B)ejus, quod quodam tempore, dum ad comitatum pergens, per provinciales, qui Hassi dicuntur, iter ageret, per orationes ejus homo mortuus revixerit. Qui scilicet propter furtum caballorum Widekindi ducis Saxonum huic morti adjudicatus fuit, ut in campo ad stipitem ligatus, jactatis in eum sudibus acutis et lapidibus necaretur. Quod dum factum fuisset, corpus exanime in campo relictum est. Venit autem Ludgerus secus locum, et comperto quod Christianus fuerit, mittens ad Witikindum, penetravit ad humandum corpus. Dehinc discerpta totius corporis membra pallio colligi jussit, et inferri in tentorium suum, donec humando corpori sepulcrum pararetur. Dum ad hoc ventum esset, ut elatum de tentorio, in fossam ponerent, astante episcopo; (0791C)Efferte, inquit, eum ex tumulo, nam illi spiritus inest. Qui dum elevatus esset, respirare coepit, et iterum illatus in tentorium oblato potu refocillabatur, et ligari jussit antistes vulnera ejus, et in brevi tempore convaluit. Stat adhuc in eo loco lapidea crux in monumentum miraculi hujus ab incolis erecta: et ex nomine ejus dein viri, quia Buddo vocabatur, campus ille Buddonuelt usque hodie nominatur.
23. Oppidum est in Saxonia notum plurimis Meppea nominatum, in cujus vicinia, dum antistes sanctus Fresiam pergens veniret, aspexit non longe a via, vulgi concilium die dominica congregatum. Divertit illuc volens cognoscere quae causa hujusmodi conventiculi existeret tali die, viditque in colle, quem circumvallaverant rei cuidam suspendium praeparari; (0791D)accedensque propius affatus est eos blande, postulans sibi concedi hominem, aut si necesse esset eum interfici, hoc eo die nequaquam facerent, magis ipsi ad ecclesiam missas audire convenirent. Cumque nihil horum a rusticis impetrare posset, contumeliosis insuper verbis clerico insultantes, quia ad ejus parochiam locus ille non pertinebat, vix obtinere potuit, ut parumper cum homine de poenitentia se loqui (0792A)permitterent. Factum est hoc. Discessit antistes, et homo in patibulo est suspensus. At vero vespere illius diei, cum episcopus itineris sex ab eo loco milliaria peregisset, manens in villa quae vocatur Aschandorp, en veniens homo ille, quem paulo ante suspenderant, ad pedes episcopi corruit. Mirantibus ac sciscitantibus cunctis, quomodo de eo gereretur, rem taliter pandit: Cum ego, inquiens, episcopo inde digresso, sursum in patibulum traherer, videbam duos viros a latere episcopi equitantes aliquandiu cum eo per iter loqui, dehinc post paululum alter festine regrediens, nescio quid mihi pendenti supposuit, super quod firmiter stans non sentiebam cruciatum; donec dispersis hiis qui me suspenderant, et ad occasum vergente sole, me idem ipsi deponeret. (0792B)Depositum jussit iter vestrum quantocius sequi et pro concessa vita sancto Antistiti gratias agere, quam mihi ipse dum a fatuis contemneretur, a Domino impetravit, addiditque se nullo pacto scire; qualiter ipse post virum Dei tantum viae spatium in momento percurrerit. Ferunt et alia multa miranda venerabiles viri de discipulis ejus a beato Ludgero gesta vel dicta, quae cuncta ponere immoderatioris fortasse prolixitatis videretur.
24. Praeterea monasterium quod in honore sanctarum reliquiarum, quas ab apostolico acceperat, olim construere decrevit, ubi posset construi, agnita maritimarum regionum desolatione, sollicite requirebat. Duo autem loca construendis monasteriis apta videbantur, unus in Witmundi juxta fluvium Isla, (0792C)alter qui Ad Cruces dicitur secus fluvium Arnapa; sed divinae praescientiae voluntatem super hiis demonstrari sibi devotis jejuniis et orationibus deposcebat. Unde cum ad locum, quem juxta amnem Arnapa eum elegisse diximus, hiemis tempore veniret, crucem ligneam in eo loco jussit erigi, et ipse solus coram cruce in nive maxima duri frigoris et longae noctis prolixas usque ad lucem in oratione protraxit vigilias. Proinde divina revelatione monasterium ibi esse non posse, cognovit; sed locum in quodam saltu juxta fluvium rura fundando monasterio a Deo fore praescitum. Quapropter dum suae viae comitibus quae divinitus cognoverat, referret, ad promissum a Deo locum properavit, et cum possessore ejus locutus locum illum data terra alia comparavit. Post haec autem, (0792D)cum occupationibus variis liberior factus tempus huic vacationi aptum invenire potuit, assumptis secum, quos huic operi necessarios scivit, ad ipsum denuo locum profectus est.
25. Erat ibi sarculum quoddam arborum opacitate, et silvarum densitate undique conclusum, ibi fixis tentoriis mane primo arbores diruere et locum monendis aedificiis expurgare, si qua facultas daretur, (0793A)disponebant. Quod tamen illis fieri omnino impossibile videbatur: unde et beatum virum a sua intentione penitus revocare studentes, dixerunt incredibile prorsus videri illum locum unquam habitabilem fieri posse, quoniam arborum densitate et ramorum obductione coelum quoque ipsum absconderetur. At ille spem suam in Domino ponens; quae hominibus, inquit, impossibilia sunt, Deo possibilia sunt. Itaque nocte ingruente cum temperius ad vigilias nocturnales surrexissent, post peractum officium se cubitum denuo receperunt; cumque jam omnes dormire putaret, tacite surrexit et tentorium egressus paululum orationis gratia secessit: sed quia quidam ex ejus contubernio clericus nomine Thiatbat eadem hora vigilavit, ipsum confestim foras (0793B)exeuntem secutus est, quod mox vir Dei cognovit, et paulisper quasi pro horae inspectione substitit, deinde tabernaculum ingressus rursus exiit. Sed eumdem clericus, quem diximus, secutus est. Ita secunda quoque vice oratione ejus intercepta clericum stratum suum repetere, nec ante lucem surgere praecepit. Ipse quoque, ut ejus curiositatem eluderet, se cubitum recepit. Cumque aliquandiu exspectaret, et neminem vigilare suspicaretur, tertio surrexit, et egressus sub quadam arbore se in orationem dedit; verum cum memoratus clericus contra auctoritatis praeceptum, sequi non auderet et omnino, quid agere vellet, explorare intenderet, papilione juxta lectum suum levata, in oratione positum vidit: erat enim nox luna et stellis admodum clara. Et cum diutissime (0793C)orasset, et se per spiritum a Deo auditum cognovisset, tentorium, cunctis, ut putabat, ignorantibus, repetivit. Mutata illico quae tunc erat coeli serenitas, obscurata astra, et ventis hinc inde surgentibus tempestas nimia subsecuta est. Cadebant annosa circumquaque arbusta, et cum magno licet omnium timore ipsa elementa famulo Dei militabant. Nam cum diluculo exsurrexissent, videbant silvam hinc inde erutam fundando monasterio locum satis amplum dedisse; et arbores passim jacentes sufficientem lignorum ad aedificationem copiam praebuisse. Unde S. Ludgerus cum die jam clara suos reliquo operi instare hortaretur, eos percunctari gratulabundus coepit: anne adhuc coelum se ex illo loco crederent conspecturos?(0793D)
26.Mane ex arboribus, quas illic corruisse diximus, una solum non diruta remansit, sub qua eadem nocte vir Dei oravit, sub hac sellula, jam luce clara, posita, suos ad operandum hortabatur. Ibi quidam ad eum ex ejus clericis nomine Odilgrimus ex itinere, quo directus fuerat, venit; quem inter mutua quae habuerunt colloquia, ipse interrogavit quid sibi de illo loco videretur? utrumnam eum monachorum collegio congruum arbitraretur? At ille vultum ejus clariorem solito videns: In vestra, inquit, facie video, hoc opus sine Dei voluntate inchoatum non esse, locum jam olim electum a Deo opportunissimum divino servitio futurum. Qua responsione ipse delectatus, Gratias, inquit, habe, quoniam secundum (0794A)voluntatem meam locutus benevolentiam, quam solum homo potest, tuam ostendis; caeterum effectus in Dei potestate est constitutus. Illud sane te nosse volo, quod tamen vivo me aliis te publicare nolo, in hoc loco me diem judicii expectaturum, et me hic, ubi nunc sedeo, monumentum habiturum. Ita clericus arborem quandiu ibi stetit diligenter observavit; sed cum postea in usum ecclesiae quo ad occidentalem ejus partem construebatur, praecisa esset, lapidem in eo loco nullo alio sciente pro signo infodit, qui ibidem cum postea sepulcrum sancto foderetur, effossus est.
27. In angustiis positus vel sollicitus in majoribus rebus tractandis hoc statim exordium sumere moris habuit, sacerdos missas celebrare monuit, religiosis (0794B)viris vel feminis jejunia mandavit, invitavit pauperes et egenos, et sic in omnibus gressibus ejus se Domino commendavit. Omnem censum, qui in haereditate propria vel in episcopio colligebatur, mox distribuere studuit, nihil omnino praeter solum necessarium usum super angustioribus [ F., augustioribus] aedificiis vel ambitiosis ministeriis curans. Quapropter cum a quibusdam regis principibus quasi stirpator episcopii criminaretur, et qui nullas aedificiorum honestates nec ipsis ecclesiis congruos metallorum ornatus praevidere scierit, gloriosissimus imperator ad ejus audientiam invitavit. Unde dum veniens mansionem apud palatium accepisset, mane primo ad eum imperator cubiculario misso, ad suum jussit venire colloquium. Forte tunc antistes, dum consuetudinariis (0794C)ex more psalmis et orationibus instaret, dixit cubiculario, ut praecederet, se mox divino peracto officio secuturum. Dum secundo et tertio nuntiis venientibus ille ab incoepto non moveretur opere, occasionem se accusatores ejus invenisse laetati ex hoc ipsius facto criminationem cumulabant. Verum dum completis psalmodiis ante imperatorem venisset, dixit imperator: Quare nostrum mandatum sic difficile accepisti, episcope, ut tot accersitus nuntiis statim venire despiceres? Quia, inquit Ludgerus, et tibi, o rex, et cunctis hominibus Deum praeponendum arbitrabar: hoc enim mihi praecepisti, curam episcopalem committens; idcirco a tuis licet vocatus nuntiis omnipotentis servitium intermittere (0794D)inconveniens judicavi: at mox divino peracto servitio paratior ad regis imperium veni. Quod responsum ejus imperator optimus veneratus, Gratias, ait, habeto, episcope, quia talem te modo invenio, qualem antea aestimabam. Fuerunt autem aliqui qui facta bonitatis tuae malivole apud me interpretati sunt, sed hos deinceps minus gratos habebo, et nullius verba super tua criminatione me ulterius spondeo accepturum.
28. Porro quia sanctorum officiorum indicit mentio, narrant quod, dum ad opus diurnum (divinum) staret vir Dei, ineffabiliter timorata intentione fixaque mente manserit. Aliquando dum in itinere esset, lectu illi ad vicinum focum struebatur, unde dum noctu stans juxta lectum matutinas laudes cum clericis (0795A)cantaret, et tectis cinere prunis fumus evaporans illi in faciem exhalavit; ille quasi nihil sentiens inmotus mente et corpore stabat: at unus ex clericis auferre hoc volens incommodum curvato genu carbones detegit et insufflans sopitos suscitat ignes. Mane autem vocans clericum distincte ( Forte, districte) sciscitatus est; quare hujus mentis fuerit, ut sacris hymnis dimissis se magis incurvaverit ad construendum focum? Et poenitentiam aliquot dierum sibi indicens, docuit clericos, dum ad opus divinum assisterent, omnes occurrentes cogitatus amovendos, et quantum humani cordis fugacitas patitur, nihil aliud cogitandum.
29. Igitur de sancto transitu beatissimi viri non tam nobis dolendum quam gaudendum esse videmus. (0795B)Gratias enim agere debemus, quod talem nostris temporibus virum concessit, qui et prioribus sanctis aequandus, et hujus aetatis hominibus incomparabilis, et posteris imitandus exstitit. Gratias enim agere debemus, quod nos eum ex pastore patronum habere fecit. Nam quamvis omnes sanctos nos patronos habere confidamus, ipsum tamen speciali licet nos ( Forte, nos licet) indignos patrocinio tueri non absurde speramus. Quantum autem apud Deum ejus patrocinia valeant; testantur sanitates morbidorum, (0796A)quibus in variis necessitatibus succurrit. Proinde non ut mortuum plangimus, sed ut viventem subsidio suarum precum nobis subvenire oramus. O vere beatum et omni laude dignissimum, angelis, prophetis, apostolis, martyribus, confessoribus, virginibus non immerito comparandum: angeli munditia et coelestium contemplatione; prophetis futurorum notitia; apostolis pastoralis curae successione et praedicationis imitatione; martyribus carnis castigatione et martyrii desiderio; confessoribus divini nominis coram regibus et principibus confessione; virginibus corporis simul et mentis castitate. Quis ejus sanctitatem non veneretur? Quis miraculorum operationem non obstupescat? Quis ejus humilitatem in signis occultandis non miretur? Majora sunt (0796B)illa, quam ut digne ea nostrae linguae ariditas valeat explicare. Nec eget ille nostri sermonis praeconio, qui tantis apud mortales prodigiis clarus; qui tantum inter angelos et omnium sanctorum choros in coelo est glorificatus: ubi nunc Christo conjunctus pro nobis ejus servis, suisque servitoribus apud ipsum intercedat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saeculorum saecula. Amen.