Jump to content

Acta Timothei

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Acta S. Timothei
ex lingua Graeca Latine reddita
saeculo V
editio: incognita
fons: [1]

Incipit passio sancti Timothei discipuli sancti Pauli apostoli quae est XI kal. febr.

Martyrium sancti Timothei discipuli quidem facti sancti Pauli apostoli, primi autem patriarchae constituti Ephesiorum metropolis Asiae.

Cunctis huius Asiae et Frigiae, Pamphyliae, Ponti et Galatiae et omnibus in catholica pace degentibus compresbyteris: ego omnium vestrum minimus Polycrates, sicut ipsi qui viderunt nobis tradiderunt et nos statim sicuti succepimus in aedificationem innotescere iustum duximus, pax et salus in Christo fratribus.

Multi multas historias et vitas, mores etiam et conversationes ac fines Deo amabilium et sanctorum virorum conscripserunt, quibus eorum notitiam posteris commendaverunt. Quapropter non extra iustum et nos tale quid existimantes, memoriae tradere vitam et conversationem ac transitum sancti apostoli et primi patriarchae Ephesiorum magnae metropolis Timothei festinavimus.

Nam beatissimus ille, sicut etiam ex constitutis a Luca sancto evangelista catholicis actibus cognovimus, erat natione patris Mellinis, matris vero Iudaeae fidelis; ortus civitate Listris, quae est una Lycaoniae praefecturae, doctus autem a magno Dei cultore Paulo apostolo et multa ab eo testificatus, conperegrinus nihilo minus eius factus et conpatiens in evangelio Christi, et valde commodum illi se ipsum praebens devenit cum eo ad splendidissimam Ephesiorum metropolim, a quo et episcopatum primus apostolicae sedis ipsius splendidae metropolis consecutus est, regnante tunc in Romanorum civitate Nerone, proconsulante autem Asiam Maximo.

Ubi siquidem in doctrinis et miraculorum ostensionibus sanitates et conversationes super ascendentes humanas cogitationes peregit, quae tinus quisque in differenter in ipsum dictis sufficienter in sanctorum apostolorum nostrorum actibus potest discere, nos autem ostendere dignum ducimus, quia ipse sanctissimus apostolus et patriarcha Timotheus non tantum beatissimi Pauli apostoli, sed et gloriosi theologi loannis, qui supra pectus requievit magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, visor et ipsius auditor factus est. Nerone enim principes apostolorum Petrum et Paulum martyrio male tractante, gloriosis etiam eorum condiscipulis differenter finitis, convenit Ioannem magnum theologum adesse splendidae metropoli scaturientem de naufragio, sicut volentes discere ex his quae ab Irenaeo Lugdunensi episcopo de eodem excellentissimo Ioanne conscripta sunt, valent nosse. Quando etiam et qui secuti fuerunt discipulos domini nostri Iesu Christi, apud se possim constitutas cartas differentibus linguis conscriptas de factis miraculis a domino nostro Iesu Christo, nescientes ordinatim componere, convenientes ad Ephesiorum urbem, secundum communem sententiam Ioanni favorabili theologo obtulerunt, qui omnia considerans et ex eis gaudenter motus, quae ab ipsis dicta sunt in tribus evangeliis constituit secundum ordinem Mathaei videlicet et Marci et Lucae, eorumque nominationes conscripsit et singulas singulis evangeliis superposuit. Inveniens autem eos dispensationes humanitatis narrantes, quae de divino pectore hauserat et ab illis dicta non fuerant, ipse pleniter narrat, supplens et quae minus ab eis dicta sunt in capitulis divina miracula, unde tali constituto, nullius hominis cogitationibus ante adorso, sacro scilicet evangelio superposuit nomen suum, sequenti denique tempore Domitiani imperantis Romanae civitati post Neronem et per medium imperantium irruentibus in sanctum obtrectationibus multoties dictus theologus apostolus Ioannes de Ephesiorum splendida urbe ab ipso exsul factus est et in Patmo insula, quae una Cycladum est insularum, habitare praeceptus.

Istis autem in his existentibus, et episcopatum sancte et bene saepe dicto sanctissimo Timotheo dispensante, Ephesiorum metropoli reliquiae primae idolatriae in his qui tunc ipsam inhabitabant, remanserant, qui habebant Catagogiarum (sic enim eamdem ipsi vocabant) festivitatem in diebus quibusdam perficientes, praetexta quidem se ipsos circumponentes, et ut cognosci nequirent facialibus udantes illorum facies, et ropala et imagines simulacrorum portantes, ac cantica ludicra quaedam clamantes, superinsiliebant inordinabiliter liberas et venerabiles mulieres, homicidia etiam et alia plura inlicita et nefanda operantes, et multum sanguinem effundentes in designatis locis civitatis et haec quasi necessaria ad profectum animae agentes non sinebant, frequentissime ipsos devocante sanctissimo tunc archiepiscopante Timotheo. Non praevalente autem illo doctrinis talem eorum insaniam prohibere, in die huiusmodi eorum abominabilis festivitatis transcurrent sanctus in medium porticus, hortabatur illos dicens: “Viri Ephesii nolite idolatriae insanire, sed agnoscite plane illum qui est Deus.” Operarii autem diaboli indignantes in doctrina eius, ipsis quos praediximus superportatis palis et lapidibus usi iustum interfecerunt, servi vero Dei adhuc spirantem eum repausaverunt in monte ipsi splendidae civitati adiacente in ultra portus partibus: et cum pace ibi sanctum spiritum Deo reddidit, accipientes namque eius sacratissimum corpus, reposuerunt illud in loco vocato Pioni, in quo nunc existit sanctissimum eius martyrium. Domitiano etenim, imperatore demoliente vitam, imperium Nerva accepit, qui divinum apostolum et evangelistam Ioannem revocat. Isque rediens et superstans Ephesiorum ipsi splendidae metropoli, inveniens etiam secundum praedictum modum finisse inante vitam sanctissimum Timotheum, per eorum postulationem qui tunc inventi sunt sacrorum principes, praesulatum apostolici throni suscepit, qui et persuffecit moderans ipsam magnae metropolis sacratissimam sedem usque ad Traiani imperium.

Finivit autem sanctus et gloriosus apostolus et patriarcha ac martyr Christi Timotheus post [...] vocatarum Catagogiarum, quae est secundum Asianos quidem mensis quarti tricesima, secundum autem Romanos mensis Ianuarii vicesima secunda die, regnante in Romanorum civitate praedicto Nerva, proconsulante autem Asiam Peregrino, apud nos vero regnante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum, amen.