Jump to content

Acta conventus Attiniacensis (Carolus II Calvus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Attiniacensis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Attiniacensis (Carolus II Calvus), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaIiCa.AcCoAt2, cc_idno: 9693

NOTA.

138.0751B| Anno incarnationis Dominicae 874 haec quae sequuntur capitula domnus rex Karolus in Attiniaco Kalendis Julii statuit.

1.

Episcopus Barcinonensis se reclamavit, quod Tyrsus presbyter Cordubensis in ecclesia intra muros ipsius civitatis sita seorsim conventus agens, pene duas partes ex decima ipsius civitatis sibi usurpat, et sine illius licentia missas et baptisteria in eadem civitate praesumit celebrare, et convocatos ab episcopo ad matrem ecclesiam, etiam in solemnitatibus paschae ac nativitatis Domini, ad se revocat, atque contempto episcopo eis communionem largitur. Unde sacrum Nicaenum concilium dicit: Quicumque temere ac periculose, neque timorem Dei prae oculis habentes, nec agnoscentes ecclesiarum regulam, 138.0751C| discedunt ab ecclesia presbyteri aut diaconi vel quicumque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam ecclesiam recipi: sed omnem necessitatem convenit illis imponi ut ad suas parochias revertantur. Quod si non fecerint, oportet eos communione privari.

Hoc de Tyrso, qui inregulariter a sua civitate discessit, decretum est. Ceterum de ipso et de aliis contemptoribus Antiochenum concilium dicit: Si quis presbyter aut diaconus episcopum proprium contemnens, se ab ecclesia sequestravit, et seorsum colligens altare constituit, et commonenti episcopo non adquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur, quia suam recipere non potest dignitatem. Quod si ecclesiam 138.0751D| conturbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur. Hinc etiam Africae provinciae canones decreverunt. Sed tantum hoc capitulum de Antiocheno concilio posuisse sufficiat. De basilicis autem et decimis sacri canones decreverunt, ut omnes basilicas, quae per diversa loca constructae sunt, vel quotidie construuntur, secundum priorum canonum regulam in ejus episcopi, in cujus territorio positae sunt potestate consistant. Et sanctus Gelasius in decretis suis: Quatuor, inquit, tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter 138.0752B| est decretum, convenit fieri portiones: quarum una sit pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis adtributa sunt, huic operi veraciter prorogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum: quia nefas est, si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his designata convertat. Ipsam nihilominus adscriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen, juxta quod scriptum est, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in coelis est, oportet 138.0752C| etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri.

Et haec quidem de reditibus illis oblationibus fidelium decreta sunt quae specialiter ad episcopos ecclesiarum in illis regionibus pertinent, quae non abundant rebus, sed tantum de fidelium decimis ac votis subsistunt. Ceterum de rusticanis parochiis, quantum episcopus in partibus Septimaniae atque Galliciae a presbyteris exigere debeat, Bracarense concilium capitulo secundo, et Toletanum concilium capitulo quarto demonstrant. De his autem qui contra auctoritatem et Barcinonensis episcopi voluntatem Tyrsum presbyterum in ecclesia Barcinonae civitatis retinent, capitulare augustorum domni Karoli et domni Hludowici decernit hoc modo: De his qui sine consensu episcopi 138.0752D| presbyteros in ecclesiis constituunt, vel de ecclesiis ejiciunt, vel ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur, et per fidejussores ad palatium nostrum venire jubeantur: et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat ut aut illum bannum persolvant, aut aliam harmiscaram sustineant. Quia vero longum est istos ad praesentiam regis adducere, vel periculosum est longius a marcha eos abducere, domnus rex commendabit suo marchioni qualiter eos distringat atque castiget. De decimis vero quae in potestate et dispositione episcopi esse debent, quas illi a matre 138.0753A| ecclesia abstrahunt, et pro suo libitu alibi donant, idem capitulare dicit: Quicumque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per justitiam debet dari, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam vel aliam quamlibet occasionem ad aliam ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut ejusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat. Et item: De his qui nonas et decimas jam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc negligentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat.

138.0753B|

2.

De hoc quod se reclamavit, quoniam castrum Terracinense suae subditum potestati, factione Bajonis, per presbyteri insolentiam suo resultat ministerio, definitio praefati Antiocheni concilii sequenda est in causa insolentis presbyteri. Contra factionem autem Bajonis sequendum est capitulum Carthaginensis concilii, quo dicitur: Visum est universis ab imperatoribus postulari defensores, propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur ecclesia, ut defensores eis adversus potentias 138.0754A| divitum cum episcoporum provisione delegentur. Sequendum est etiam supra positum capitulum ex capitulari augustorum, de his qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis ejciunt.

3.

De hoc quod se reclamavit, quia Gothus quidam Madascius fraude atque subreptione per praeceptum ecclesiam sancti Stephani nobilem et antiquam impetravit; ubi, postposito Dei cultu, foeda efficitur conversatio rusticorum, et similiter Ricosindus Gothus fraude et subreptione agrum sanctae Eulaliae per praeceptum obtinuit, jussio regia haec per fideles missos diligenter ac veraciter inquirere jubeat, et ipsam inquisitionem per fidelium custodiam sub sigillo ad notitiam suam perferri faciat. Et 138.0754B| si inventum fuerit, quod praedicta ecclesia sancti Stephani et ager sanctae Eulaliae a praefatis Gothis per praecepta obtenta sunt, ipsa praecepta secundum legem sigillentur, et una cum ipsa inquisitione ad praesentiam regiam perferantur; ut secundum jura forensia, qui in precibus fuere mentiti, non illis prosint quae impetraverunt, et ibi careant ipso scriptorum beneficio quo perducentur rescripta, et regia magnificentia recipiat quod est sui juris Barcinonensis ecclesia.