Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus Carisiacensis (Auctores varii), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AucVar.AcCoCa, cc_idno: 9650
Capitula quae Karolus fecit apud Carisiacum palatium. 138.0643A|
- 1.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Karolus, gratia Dei rex, illi episcopo et dilectis ac fidelibus missis illis comitibusque nostris, salutem. Notum sit fidelitati vestrae, quia 16 Kal. Mart. secundum sacram auctoritatem synodum venerabilium episcoporum ac conventum fidelium nostrorum apud Carisiacum fecimus convenire. Cum quibus inter caetera ecclesiasticae utilitatis ac regni necessitatis negotia consideravimus, qualiter rapinae et depopulationes, quae partim occasione superinruentium paganorum, partim mobilitate quorumdam fidelium nostrorum in regno nostro, per eos etiam qui ecclesiam Dei defendere et tueri, et regni soliditatem 138.0643B| ac quietem debuerant providere, grassantur, aliquo modo, annuente Domino, sedari valeant et amoveri.
- 2.
Quorum consultu decrevimus, ut quia peccata, quae in suo initio, ut sunt, magni ponderis aestimantur, pernicioso processu, ipso etiam exitiabili usu pravis mentibus leviantur, et quasi insensibiles reddunt, ac si quando resipiscere moliuntur, eas saepius obligant, ut si surgere velint non possint, antequam censura ecclesiastica et legales sententiae hujusmodi praedatores terribiliter et damnabiliter feriant, episcopi quique in suis parochiis et missi in illorum missaticis, comitesque in eorum comitatibus, pariter placita teneant, quo omnes rei publicae ministri, et vassi dominici, 138.0643C| omnesque quicumque vel quorumcumque homines in eisdem parochiis vel comitatibus commanent, sine ulla personarum exceptione vel excusatione aut dilatione conveniant.
- 3.
Et episcopus illius parochiae breviter adnotatas sententias de hujusmodi causa, evangelicae videlicet et apostolicae atque propheticae auctoritatis, necnon et decreta apostolica atque canonica omnibus relegat, et aperto sermone cunctis quale quantumque peccatum sit, et qualem quantamque poenitentiam et quam immanem severissimamque vindictam exposcat, cum aliis debitis et necessariis atque utilibus praedicationibus innotescere curet.
- 4.
Missi quoque legales sententias, sicut eas cognitas habent, adnotent, et praedecessorum nostrorum 138.0643D| regum atque imperatorum, nostraque capitula de hac causa in unum collecta omnibus nota faciant. Et episcopi Dei et episcopali auctoritate tales depraedationes omnibus interdicant. Et missi ac comites nostri cunctis ex nostro regio banno prohibere firmiter studeant, ut cognoscant omnes, quia si 138.0644A| abhinc inante in nostro regno talia facere aliquis praesumpserit, secundum divinas sententias episcopalem excipiet sententiam, et secundum leges ac capitula regia emendare cogetur, et secundum judicium fidelium nostrorum condignam vindictam suscipiet. 5. Et si talis persona fuerit, ut episcopi vel missi nostri ac comites in illorum ministeriis quod pravum actum fuerit potuerint emendare, secundum praefixum modum illud emendare studeant, aut per fidejussores ad nostram praesentiam venire faciant.
- 6.
Si autem aliquis quiscumque inobediens extiterit, cum summa festinatione nobis notum facere curent, ut quantocius ad nostram praesentiam illum 138.0644B| venire jubeamus, et dignam ultionem secundum judicium fidelium nostrorum sustineat.
- 7.
Et si, quod absit, talis emerserit qui Dei timorem postponat, et ecclesiasticam auctoritatem contemnat, et regiam potestatem refugiat, sciat quiscumque ille fuerit, quia et secundum canonicam auctoritatem ab omnium christianorum coetu et a sanctae ecclesiae consortio et in coelo et in terra alienus efficietur, et regali potestate atque omnium regni fidelium unanimitate, sicut Dei et ecclesiae inimicus et regni devastator, persequetur usque dum a regno exterminetur.
- 8.
Et si aliquis comes fuerit qui hoc in suo comitatu fecerit, aut ibi talia increscere permiserit, 138.0644C| ut aut ipse illa non emendet, aut nobis nota non fecerit ut nostra auctoritas talia corrigat, sciat quia talem sententiam inde sustinebit, sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit.
- 9.
Et si aliqui iterantes depraedationes et rapinas per regnum nostrum fecerint, et episcopi ac missi vel comites hoc emendare non potuerint, quam citius possunt nobis notum facere curent, ut jubeamus ipsos depredatores per eandem viam cum misso nostro redire, et illa omnia quae male egerant legaliter emendare, et talem harmiscaram, sicut nobis visum fuerit, aut judicium, sicut cum fidelibus nostris consideravimus, sustinere.
- 10.
Si autem dilecti fratris nostri aut nepotum nostrorum homines fuerint, qui talia egerint, et 138.0644D| hoc nobis innotescant, ut illis notum faciamus, et illi suos homines, sicut illis melius visum fuerit, de talibus castigare procurent, sicut et nos nostros homines castigare volumus, si in illorum regnis indecentia et aliqua noxia facere, quod absit, praesumpserint.
Collectio de raptoribus. 138.0645A|
Sanctus Gregorius in libro pastorali dicit: Ammonendi sunt qui aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant quid veniens in judicio Dominus dicat: Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare. Et caetera. Quibus dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Hinc ergo colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui aliena rapiunt, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quid meretur injustitia inlata, si tanta percussione digna est pietas non impensa. Audiant raptores: Vae ei qui multiplicat non sua usquequo, et adgravat contra se densum lutum. Densum lutum contra se adgravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Audiant quid Christus dicat: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum fiat? 138.0645B| id est, quid prodest homini si totum quod extra se est congregat, sed hoc solum quod ipse est damnat? Audiant quod illa quae rapiunt in hoc seculo deficient, aut in seculo dimittent; sed secum ad judicium causas rapinae, id est, damnationem secum ferent. Et alibi scriptum est. Audiant quid propheta Esaias dicit: Rapina pauperis in domo vestra, et causa viduae non ingreditur ad eos. Et: Lacryma viduae usque ad maxillam descendit, et Dominus non delectabitur in illis. Audiant quia in cujus domo rapina est, sive in domo corporis, sive in domo mansionis, non habitat in illa domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus; et si accedit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem a peccato, sed plenius, sicut Judas, quando in coena plenus rapina et iniquitate communicare praesumpsit de manu Christi, possidetur a diabolo: unde et suspensus crepuit medius. Et ad quem causa viduae non ingreditur, 138.0645C| nec ipse, si digne non satisfecerit, in coelestem ecclesiam intrare valebit. Audiant rapaces et praedatores quid iterum propheta dicat: Qui praedaris: nonne et ipse praedaberis? Videlicet quia ille qui praedatur res pauperum et ecclesiarum ac servorum Dei, praedatur a diabolo, et praeda illius fit. Audiant quid sanctus Paulus apostolus dicat, per quem locutus est Christus, et qui raptus fuit usque ad tertium coelum, et qui raptus fuit in paradisum, et audivit talia secreta verba quae non licebat homini loqui: Ait namque quia neque rapaces, neque homicidae, neque adulteri regnum Dei possidebunt. Unde intendat quale quantumque peccatum est rapina, quam cum adulterio et homicidio sanctus comparavit apostolus. Item ipse dicat: Si quis fornicator, aut adulter, aut rapax, aut homicida est, cum hujusmodi nec cibum sumere Christi discipulo, id est christiano, licet ante satisfactionem, id est, correctionem ac emendationem et dignam poenitentiam. Audiant quia sanctus 138.0645D| Johannes apostolus electus et dilectus Christi, qui in coena super pectus ejus recubuit, talem hominem salutare vetat, dicens: Nec ave ei dixeris, neque in domum receperis. Audiant quid in Toletano concilio sancti episcopi, qui in coelo cum Deo regnant, et in terris miraculis coruscant, de totius mundi partibus congregati, decreverunt. Si quis, inquiunt, de potentibus clericum, aut quemlibet pauperem, aut religiosum esxpoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat; et si contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus habeatur donec audiat et reddat aliena. Ecce de pauperum raptoribus. Audiant raptores et praedones rerum ecclesiasticarum quid sanctus Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, cum totius 138.0646A| mundi sacerdotibus judicavit. Dicit namque: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, homicidiae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit: mater vero nostra, Ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert, vel fraudatur, homicida est, atque homicida ante conspectum justi judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur. Qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est. Item sanctus Urbanus papa et martyr: Res et facultates ecclesiae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum. Si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae, et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. Item sanctus Lucius papa: Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica 138.0646B| auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus; et non solum eos, sed et omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt, rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt: par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Et sanctus Augustinus in sermone evangelii sancti Johannis ita dicit: Fur sacrilegus loculorum sacrorum et dominicorum est Judas; et qui aliquid de ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. Item in sacris canonibus, sancto Spiritu dictatis et Christi sanguine confirmatis, scriptum est: Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit.
Episcopus autem omnibus dicere debet quid sit anathema; et ne desperent, ostendere debet quandiu duret anathema, id est, quandiu quisque errorem non corrigit et digna satisfactione non emendat, ut 138.0646C| reconciliationem et indulgentiam valeat promereri. Si quis vero ante satisfactionem et reconciliationis indulgentiam in peccatis suis perseverans mortuus fuerit, jam anathema perpetuum illi erit, et peccatum ad mortem, pro quo non dicit Apostolus ut oretur. Sed et plura, si necesse fuerit, episcopus quisque colligere et dicere procurabit.
Secuntur capitula domni Karoli et domni Hludovici imperatorum. ¶
(ANSEG., II, 6.) Vobis vero comitibus dicimus, vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adjutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis; ut et vos ipsi in ministeriis vestris pacem et justitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in ministeriis vestris studiose perficiatur, studeatis. 138.0646D| Proinde monemus vestram fidelitatem, ut memores sitis fidei nobis promissae, et in parte ministerii nostri vobis commissi, in pace scilicet et justitia facienda, vosmetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeatis, ut et nostri veri adjutores et populi conservatores juste dici et vocari possitis. Et nulla quaelibet causa, aut munerum acceptio, aut amicitia cujuslibet, vel odium, aut timor, aut gratia, ab statu rectitudinis vos deviare compellat, quin inter proximum et proximum semper juste judicetis; pupillorum vero et viduarum et caeterorum pauperum adjutores ac defensores, et sanctae ecclesiae vel servorum illius honoratores juxta vestram possibilitatem sitis. Illos quoque qui temeritate et violentia in furtis et latrociniis, sive rapinis, communem pacem populi perturbare moliuntur, vestro studio et correctione, 138.0647A| sicut decet, compescite. Et si aliqua persona in aliquo vobis impedimentum fuerit quin ea quae dicimus facere non valeatis, nobis ad tempus illud notum faciatis, ut nostra auctoritate adjuti ministerium vestrum digne adimplere possitis.
(7.) Omnes vero laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et jejunia ab illis communiter indicta reverenter conservent, et suos observare doceant et compellant. Ut etiam dies dominicus sicut decet honoretur et colatur, omnes studeant. Et ut liberius fieri possint, mercata et placita a comitibus, sicut saepe admonitum fuit, illo die prohibeantur.
(II, 14.) De pace vero in exercitali itinere servanda usque ad marcham hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicunque auctorem damni sibi praeterito anno Inlati nominatim cognoscit, ut justitiam de illo quaerat et accipiat.
138.0647B| (II, 15.) Deinceps tamen omnibus denuntiare volumus, ut unusquisque cognoscat omnes qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni; ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum, ut quicquid in pace violanda deliquerint, ad ipsius debeat periculum pertinere. Ea scilicet conditione, ut pacis violator primum juxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram misso nostro, dignas poenas persolvat, et senior qui secum talem duxerit quem aut constringere noluit aut non potuit ut nostram jussionem servaret, et insuper in regno nostro praedas facere non timuerit, pro illius neglegentia, si ante eum de his non admonuerit, et postquam neglegentia contemptoris ad ejus notitiam pervenerit, eum corrigere, sicut decet, neglexerit, honore suo privetur, ut scilicet neuter illorum sine justa vindicta remaneat.
(II, 23.) Comites vero ministris ecclesiae in eorum ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de 138.0647C| se et de suis hominibus obtinere possint, adjutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem ejus neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur, subire cogatur.
(III, 1.) De pace admonemus, ut omnes qui per aliqua scelera rebelles sunt, constringantur.
(62.) De pace et justitia infra patriam, sicut saepe per alia capitula jussimus, adimpletum fiat.
(65.) Si quis domum alienam cujuslibet infregerit, quicquid exinde per vim abstulerit aut rapuerit vel furaverit, secundum legem eam illi cujus domus fuerit infracta et spoliata in triplum componat, et insuper bannum dominicum solvat. Si servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum suam legem compositionem faciat. Si quislibet homo aliquod tale damnum alicui fecerit 138.0647D| pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadio pro servo dare studeat usque dum plenam compositionem adimpleat.
(III, 66.) Si quis messes aut annonas in hoste super bannum dominicum rapuerit, vel paverit, aut furaverit, aut cum caballis vastaverit, aestimato damno secundum legem in triplum componat. Et si liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur. Servus vero secundum legem tripla compositione damnum in loco restituat, et pro damno disciplinae corporali subjaceat.
(BENEDICT. I, 341.) Si quis in exercitu infra regnum sine jussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit, aut foenum tollere, aut granum, sive pecora majora vel minora, domosque infrangere vel incendere, haec ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum 138.0648A| fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subjaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetraret: quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.
(II, 97.) Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli ejusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero a comite ante nos adducatur, ut in bastonico retrusus usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam juxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: 138.0648B| quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde judicetur; quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris Ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae atque firmiter denotandae.