Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus Confluentiae
Acta conventus Confluentiae
9. Acta conventus Confluentiae (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoCo, cc_idno: 9651 Acta conventus Confluentiae ¶
138.0817A| Anno Dominicae incarnationis 922 apud Confluentiam jussu venerabilium principum, Karoli videlicet et Henrici regum reverentissimorum, congregati sunt episcopi numero 8, Herimannus Agrippinae archiepiscopus, Herigerus Mogontiae archiepiscopus, Thiado Wirciburgensis episcopus, Liutharius Mimidanensis episcopus, Dodo Osnebruggensis episcopus, Richgauwo Wormaciensis episcopus, Rihwinus Strazburgensis episcopus, Unwano Paderbrunnensis episcopus, cum abbatibus aliisque sacri ordinis viris quam plurimis.
- 1.
Qui, ipso cooperante et sententias eorum confirmante domino Christo, in synodali residentes conventu, multa utilia ac sanctae Dei Ecclesiae profutura saluberrimo tractantes consilio, inter caetera 138.0817B| quae statuerunt, hoc maxime necessarium et instanti pro dolor! tempore per abusionem frequentissimum, cognationis incestum summa cautela vitandum firmaverunt; hoc est, ne ullus christianus infra quintam generationem nuptias copulare praesumat.
- 2.
Item placuit, ut sicut praecedentium sententiis patrum firmatur, nullus proprium filium vel filiam a fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cujus filium aut filiam ad confirmationem duxerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
- 3.
De eo, ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus sive vir sive mulier. In confirmationibus quoque id ipsum 138.0817C| fiat.
- 4.
(Conc. Tribur. c. 51.) Si mulier vivente legitimo viro ab altero fortassis contra fas adulterata fuerit, non liceat illi adultero, fortassis si legitimus vita decesserit, illam quam prius stupravit moecham legitimo sociare conjugio, sed si hoc fecerint, separati paenitentiae subjaceant.
- 5.
Ut aecclesiasticarum rerum judicia ad solos pertineant episcopos.
- 6.
Hoc quoque statutum est, quatinus aecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parroechiis 138.0817D| sitae, episcoporum ut decet divinitus subdantur regimini, 138.0818A| eisque debita obsequia in exercendis aecclesiasticae curae negotiis sollicite exhibeant. Ipsi procul dubio monachi episcopis suis in omnibus obediant.
- 7.
Item interrogatum est, quid de eo faciendum sit, qui christianum hominem vendiderit. Responsumque est ab omnibus, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere.
- 8.
Si quis vero laicus vel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca vel res alicubi donare delegaverit, decimationum proventum priori aecclesiae legitime assignatum, inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere temptaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur 138.0818B| censura.
- 9.
Perlatum est quoque ad eandem sacram synodum, quosdam seculares inracionabiliter aliquibus presbiteris suas aecclesias commendasse et pro libitu suo cum voluerint auferre. Quo circa unanimiter firmari convenit, ut nullus presbyter deinceps aliquam suscipiat aecclesiam, nisi in praesentia episcopi vel ejus vicariorum, nec habeat quilibet laicus ullam potestatem eam auferendi sine judicio episcopi aut ejus archipresbiterorum. Si enim isdem presbyter ratione justitiae perventus fuerit, quod eam minus provide in aecclesiasticis procuraret officiis, auferatur ab eo. Sin autem, indemnis laboris sui utatur commodo. Cum vero defunctus fuerit, 138.0818C| nullum dominium in substantiae illius possessionibus sibi ecclesiae dominus vindicet, sed duae partes in elemosinam pro ipsius largiantur anima, tertia autem pars aecclesiae cui servivit profutura relinquatur. Si quis praeter haec fecerit, aecclesiasticis correptionibus subjaceat.
- 10.
Hoc quoque statutum est, ut nullus presbyterorum missarum sollemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur; quia cum pluraliter ab eo dicitur: Dominus vobiscum, et illud in secretis: Orate pro me, aptissime convenit, ut et pluraliter ipsius respondeatur 138.0818D| salutationi. Quotation analysis