Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus ad Sablonarias
Sequuntur adnuntiationes quas tres reges apud Sablonarias adnuntiare debuerunt.
- 2.
Acta conventus ad Sablonarias (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoAdS, cc_idno: 9662
Sequuntur adnuntiationes quas tres reges apud Sablonarias adnuntiare debuerunt. ¶
Adnuntiatio domni Hludowici. --
- 1.
Sicut scitis qui ibi adfuistis quando proxime apud Confluentes nos adjuvante Domino conjunximus, et capitula a nobis et a fidelibus nostris observanda statuimus, convenit nobis, ut congruo tempore et oportuno loco iterum simul conveniremus, et cum Dei adjutorio, et fidelium nostrorum consilio, quae in statu sanctae ecclesiae et in nobis et in regnis nostris, atque in nostris 138.0696C| fidelibus emendanda erant, emendaremus, et ut emendata de cetero observarentur statueremus. Et ad haec agenda jam per tres vices et tempus et locum condiximus; sed aut mihi aut fratri meo aut communi nepoti nostro tales causae acciderunt, pro quibus hoc quod condiximus implere non potuimus.
- 2.
Interea pervenit ad me, quia meus frater et communis nepos noster ita inter se non erant, sicut tunc fuerunt quando nos simul conjunximus. Et ideo ad hoc veni, ut inter eos privatus mediator existerem, et ipsi sic inter se sint, sicut per rectum esse debent. Unde frater noster per me et per episcopos nostros ac per episcopos nepotis nostri, et scripto et verbo tales causas nepoti nostro mandavit, pro quibus 138.0696D| illi sic privatus non erat sicut antea fuerat; quas si ille emendare vellet sicut ei mandabat, voluntarie illi erat sicut diligens patruus dilecto nepoti, et christianus rex christiano regi esse per rectum debet. De quibus causis nos et episcopi qui nobiscum fuerunt ex parte nepotis nostri, fratri nostro et episcopis qui cum eo erant tale responsum reddidimus: quia illas causas quas ei reputabat, 138.0697A| paratus erat aut emendare, aut de illis certam reddere rationem, et dignam facere satisfactionem. Quod responsum frater noster et episcopi libenter receperunt; et, Deo gratias, sunt ita modo frater et nepos noster, sicut per rectum esse debent.
- 3.
Et volumus, ut sicut nobis convenit, ut inter nos fideles missi discurrant, et quae in uniuscujusque nostrum regno emendanda sunt, et alter alteri innotuerit, emendentur, et casae Dei et sacerdotes ac servi Dei legem et honorem debitum habeant, et unusquisque fidelium nostrorum in regnis nostris, cujuscumque nostrum sit homo, legem et justitiam et in se et in suis proprietatibus et in suis honoribus habeat, sicut tempore antecessorum nostrorum habuerunt, et sicut inter nos jam convenit, et in 138.0697B| illis capitulis est constitutum quae antecessores nostri reges constituerunt, et sicut nos apud Marsnam firmavimus, et sicut nunc proxime apud Confluentes statuimus; donec, adjuvante Deo, congruo tempore et oportuno loco iterum simul conveniamus, et una cum communi fidelium nostrorum consilio quae perfecta non fuerint, pacifice tractemus atque perficiamus, et ita nos ad invicem adjuvemus, ut cum Dei adjutorio nos et fideles nostros salvemus, et oppressoribus sanctae ecclesiae resistamus. Et hanc adcognitationem ideo scribi communi consensu fecimus, ut unusquisque nostrum illam habeat, et certius sciat, quid et qualiter exinde observare expressius debeat; quia non decet, ut rex a sua cognitatione deviet, sicut non convenit, ut episcopus a sua 138.0697C| recta praedicatione discordet.
Adnuntiatio domni Karoli. --
- 1.
Hoc quod dilectus frater noster dixit nos proxime apud Confluentes constituisse, quantum ex me fuit, hactenus observavi, et observare cupio, si et erga me ita fuerit observatum; et ei reputare non volo, ut ipse similiter erga me illa observata non habeat. Credo etiam, quia nec ille velit, nec aliquis alius mihi reputare possit, ut erga eum illa observata non habeam. Quod si aliquis fecerit, paratus sum aut illa quae emendanda sunt emendare, aut de hoc quod mihi reputatum fuerit, certam reddere rationem.
- 2.
Et si hic communis nepos noster fecerit, sicut frater noster et episcopi qui cum eo inter nos mediatores fuerunt, mihi et episcopis qui mecum erant 138.0697D| ex parte illius nuntiaverunt, et frater noster nunc dixit, et ita mihi familiaris et amicus atque adjutor secundum rationabilem possibilitatem extiterit, sicut nepos patruo et christianus rex christiano regi esse per rectum debet, sic ei privatus et amicus atque adjutor secundum rationabilem possibilitatem esse volo, sicut diligens patruus dilecto nepoti et sicut christianus rex christiano regi per rectum esse debet.
- 3.
De fidelibus autem missis inter nos discurrendis, 138.0698A| et de his quae in regnis nostris emendanda sunt emendandis, et de statu atque honore ecclesiarum et sacerdotum ac servorum Dei, et de lege ac justitia conservanda unicuique fidelium nostrorum in regno nostro, cujuscunque nostrum sit homo, et in illo et in suis proprietatibus, et in suis honoribus, et de capitulis observandis, sicut frater noster nunc dixit, ita et ego per omnia cupio observare.
Adnuntiatio Hlotharii. --1. Postquam iste patruus meus Hludowicus me in sua bonitate in filii loco suscepit, sic erga me semper in sua mercede fecit, sicut et illum decuit et mihi necesse fuit. Unde paratus sum illi debitum obsequium exhibere, sicut per rectum debeo facere.
- 2.
Et de his quae patruus meus Karolus proxime 138.0698B| nunc, quando primum simul convenimus, mihi mandavit, sic observare cupio, sicut patruus meus Hludowicus et episcopi qui cum eo inter me et patruum meum Karolum mediatores fuerunt, ex mea parte illi et episcopis qui cum eo erant nuntiaverunt. Et si ipse mihi ita privatus et amicus atque adjutor, secundum rationabilem possibilitatem, exstiterit, sicut patruus nepoti et christianus rex christiano regi esse per rectum debet, ita et illi et familiaris et amicus atque adjutor, secundum rationabilem possibilitatem, esse volo, sicut diligens nepos dilecto patruo et christianus rex christiano regi esse per rectum debet. 3. De fidelibus autem missis inter nos discurrendis, et de his quae in regnis nostris emendanda sunt 138.0698C| emendandis, et de statu atque honore ecclesiarum et sacerdotum ac servorum Dei, et de lege ac justitia conservanda unicuique fidelium nostrorum in regno nostro, cujuscumque nostrum sit homo, et in illo et in suis proprietatibus et in suis honoribus, et de capitulis observandis, sicut isti mei patrui nunc dixerunt, ita et ego per omnia cupio observare.
NOTA. Anno incarnationis Dominicae 862, quando Hludowicus Karolo mandavit ut cum eo simul et Hlotharium reciperet ad osculum atque conloquium, misit Karolus per eum, et per Altfridum, atque per Salomonem, et per Adventium, et per Hattonem episcopos, Hlothario haec quae sequuntur capitula, dicens quia pro his causis ei non auderet communicare, nisi ita perficeretur sicut ibidem scriptum est. Renuntiantibus autem ex parte Hlotharii Hludowico et praefatis episcopis Karolo et Hincmaro, itemque Hincmaro et Hodoni atque Christiano episcopis, quod ita se velle et se facturum esse fuerat professus Hlotharius, sub hac convenientia receperunt eum ad osculum atque conloquium Karolus atque episcopi qui cum eo fuerunt. 1. Posteaquam proxime apud Confluentes nos invicem mutua indulgentia, annuente Deo, communi fidelium nostrorum consilio reconciliavimus, et sacramento de observanda inter nos pace et de praestando alterutrum adjutorio nos confirmavimus, et capitula a communibus fidelibus nostris dictata et nobis relecta nos observaturos promisimus, et publice communibus fidelibus nostris adnuntiavimus, vobis, unice et carissime frater, reputare non volo, ut illa quae invicem nobis promisimus, hactenus erga me observata non habeatis; nec spero ut vos aut aliquis alius mihi reputare possit aut velit, ut similiter erga vos illa observata non habeam. Quod si quis fecerit, paratus sum inde vobis certam reddere rationem, et dignam facere satisfactionem. Et si aliquis mihi reputare voluerit, quod quantum ex me est, illa quae debeo nepoti nostro Hlothario observata non habeam, similiter paratus sum certam reddere rationem et congruam facere satisfactionem. Qualiter autem ea quae mihi promisit ille, erga me observata habeat, non solum ego, sed et plures alii sciunt 2. Sed et sicut nobis tunc ibi convenit, ut tempore statuto ad locum condictum cum primoribus regnorum nostrorum conveniremus, ut ibi quaeque in regnis nostris emendatione digna et necessaria erant, et in sancta Dei ecclesia et in nostro ac populi salvamento, tractaremus, et nos erga fideles nostros, et fideles nostri erga nos, emendaremus, et observanda de cetero statueremus, et semel et secundo ad haec exequenda paratus fui, et ad hoc etiam nunc conveni, sicut saepe mihi per communes fideles nostros mandastis. 3. Pro quibus autem causis cum praefato nepote nostro antea loqui non volui, quam vobiscum inde acciperem consilium, quaedam volo hic designare, quaedam vero postea congruo loco et convenienti modo vobis innotescere. 4. Quando altera vice pro his quae dixi tractandis ad Tusiacum veni, adportavit mihi et episcopis regni nostri Boso ex parte domni apostolici epistolas quasdam nepoti nostro et episcopis regni sui mittendas, quas illis secundum mandatum domni papae transmisimus, quasdam autem nobis legendas et observandas, quarum et hic textum habemus: in quibus invenimus nos increpatos cur fornicarios in regno nostro immorari permitteremus, et non solum ipsam feminam, sed et omnes faventes facinori ejus, a corpore et sanguine Domini excommunicatos, usque dum ipsa mulier ad virum suum rediret. Et scimus, sicut sanctus dicit Gregorius, quoniam qui resecanda, si potest, non corrigit, ipse illa committit. Nos autem audivimus praedictam feminam in regno nepotis nostri commorari, et hanc sententiam postea non audivimus immutatam. Et qui gravamur nostris, timemus alienis etiam communicare peccatis, communicando excommunicatis. 5. Filiam nostram Judith viduam, secundum leges divinas et mundanas sub tuitione ecclesiastica et regio mundeburde constitutam, Balduinus sibi furatus est in uxorem: quem post legale judicium episcopi regni nostri excommunicaverunt secundum sacros canones et diffinitionem sancti Gregorii papae, qui dicit: Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, ipse et consentientes ei, anathema sint. Quae et verbis et litteris nos et episcopi regni nostri nepoti nostro Hlothario innotuimus. Nos etiam, sicut scitis, consilio et consensu fidelium nostrorum communiter confirmavimus, ut nemo nostrum hujusmodi hominem in regno suo recipiat, neque immorari permittat, sed ad rectam rationem reddendam et ad poenitentiam agendam, sicut statutum est, illum redire cogat. Qualiter autem nepos noster Hlotharius non solum erga nos et consanguinitatem nostram, verum et contra Deum et sacram auctoritatem et communem christianitatem inde egerit, spero quia vos non latet quod est plurimis cognitum. Et sanctus Paulus, per quem loquutus est Christus, dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. 6. Nota est vobis causa de uxore nepotis nostri Hlotharii, unde et a nobis et ab episcopis regni nostri, sed et ab aliis episcopis praesentibus nobis consilium quaesivit et audivit: sed secundum illud consilium exinde non fecit. Scimus etiam quia et ad domnum apostolicum pro hoc transmisit, et ab illo epistolas exinde recepit. Negare quoque non volumus nos scire, quid domnus apostolicus et illi et quibusdam episcopis inde mandavit; et scimus, quod negare non possumus nec volumus, quoniam non debemus, quia domni apostolici commendatio ab evangelica veritate et ab apostolica atque canonica auctoritate in nullo discordat; et secundum mandatum illius de hoc facto executum non audivimus nec videmus. Illa etiam sancta et prima in toto orbe terrarum sedes, per divinum Paulum, coelestem scilicet tubam, qui ad tertium coelum et ad paradisum raptus hoc ab ipso Domino didicit, nobis et omnibus christianis semper in omni mundo clamat, cum hujusmodi nec cibum sumere. Et per beatum Joannem apostolum, qui de aeterno et vivo Christi pectoris fonte in coena, quando sacramenta redemptionis nostrae sunt celebrata et tradita, super eo recumbens hausit quod redemptis omnibus propinavit, manifestissime sedes apostolica interdicit hujusmodi hominem non debere quemquam in domum suam recipere, nec ave ei dicere: quia qui dicit ei ave, communicat operibus ejus malignis. Et per beatum Gregorium papam in homeliis Ezechielis dicit, quia sicut ille qui fide a Deo recedit, apostata est, ita et ille qui a Deo recedit opere, sine dubio apostata est. Quoniam, sicut dicit Apostolus, Fides sine operibus mortua est. Et item, sicut alius dicit Apostolus: Sunt qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ipse Dominus dicit de semel et secundo ac tertio legaliter commonito et non correcto, ut sit nobis sicut gentilis et publicis criminibus implicatus, cum quo et apostolica et canonica auctoritas nec cibum sumere, ut praemisimus, nobis concedit. 7. Propterea, unice et frater carissime, et vobismetipsis consilium accipite, et mihi consilium date, et ipsi nepoti nostro suae salutis et honoris date consilium, et praestate auxilium, quia et ego ad hoc, quantum mihi Dominus scire et posse donaverit, sum paratus simul vobiscum agere, si voluerit ipse recipere. 8. Quod autem consilium ego cum episcopis et ceteris fidelibus nostris, sollicitus et pro nostra communi, vestra scilicet et mea, sed et pro ipsius nepotis nostri salute et honore, et pro communi omnium fidelium nostrorum indemnitate et salvatione, nunc proxime et in synodo et in placito nostro accepi, vobis cui nullum bonum negare, sed omne bonum meum paratus sum participare, dico si placet, et si ita vobis bene visum fuerit, bene accipiamus illud communiter. Et si melius nobis per rationem et auctoritatem divinam et humanam nostrae salvationi et christianitati congruentem ostenderitis, paratus sum illud cum omni devotione accipere, et vobiscum, Deo cooperante et communium fidelium nostrorum consilio et auxilio adminiculante, libentissime sequi et exequi. 9. Quia scriptum est, dicente bono rege, qui tamen deliquit ut homo et recognovit se ut felix, ex voluntate mea confitebor illi, profiteatur idem nepos noster coram vobis et coram episcopis qui vobiscum fuerint, et remandet nobis per vos et per illos, quia vult secundum domni apostolici et episcopale immo divinum consilium, ad placitum convenire cum episcopis et fidelibus atque amicis Dei et nostris ac suis, quoniam haec causa generalis est omnibus christianis, et aut ostendere, quia secundum legem divinam et humanam christianis congruam hoc factum de uxore sua habeat executum, aut secundum Dei consilium, et legem christiano regi convenientem, hoc et illa duo quae praemisimus emendare velit et debeat. Et paratus sum cum tali caritate et honorabilitate illum recipere, sicut christianus rex christianum regem, et sicut diligens patruus dilectum nepotem debet recipere, et in illius amicitia ad illius salvationem et honorem, si ita fecerit, permanere. Et constituatur tempus congruum et locus oportunus quando simul pacifice conveniamus, et hanc causam, sicut de nobis ipsis, quia sicut Scriptura dicit, os nostrum et caro nostra est, ad communem nostram et fidelium nostrorum salvationem et honorem diffiniamus; ne, qui fidelibus nostris et omnibus christianis in bono exemplum esse debemus, et perditionis exemplum donamus, et qui malorum correctores esse debemus, caput malorum, quod absit, fiamus. Sed et ea quae, ut supra diximus, apud Confluentes promisimus nos tractaturos et observanda constituturos, tractemus et statuamus; ut qui undique propter peccata nostra et malum discordiae quod in regnis nostris manet percutimur, placato Deo misericordiae illius solatium consequi mereamur. Et non sit nepoti nostro hoc agere in mente sua durum; quia scriptum est: Qui mentis est durae, corruet in malum. Sed timeat Deum, et compescat istud scandalum, quod tam grande in ista christianitate sine ulla necessitate est generatum et propagatum, cum per rationem et auctoritatem potuisset ad debitum effectum perduci, quod multis hominibus videtur sine plena ratione et auctoritate debita executum. Et quia scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus, et Dominus dicit: Diligentes me diligo, pro amore et timore Dei honoret se, et suam christianitatem, et suum nomen regium, et exuat se et nos omnes ab ista calumnia quae illum sequitur, et per illum ac propter illum nos propinquos illius; et honoret inde Deum, sciens Dominum dicere: Honorantes me honorabo; et qui contempnunt me, erunt ignobiles. 10. Et si ita noluerit, faciat quod judicaverit faciendum. Ego in vestra amicitia et debita fraternitate persistere, et omni debito obsequio illam promereri cupiens, qui non quaero quae illius sunt, sed illum, si eum salubriter habere non possum, me Deo pro illius amicitia tollere nolo. Nec ad malum alicui praestare auxilium volo; quia legimus in scriptura Dominum dixisse cuidam regi: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris: idcirco iram Domini merebaris quidem, et sicut ibidem in reliquo scriptum est. Et item legimus, quia de quacumque impietate quiscumque impius conversus fuerit, et ex corde suo se converti velle dixerit, jam non inter impios computatur, sed a piis pie recipi debet et salubriter potest, dicente Scriptura: Verte impios, et non erunt: non quia non erunt in essentia, sed non erunt in impietatis culpa. Haec autem diximus, non ut nepotem nostrum in numero impiorum computari cupiamus, quem piorum numero sociari a Domino exoptamus.
p. 0698C
- NOTA.
Quoniam istas, quae praecedunt, adnuntiationes Hludowicus et Hlotharius cum illorum sequacibus, postquam coram omnibus, qui adfuerunt, trium regum consiliariis fere ducentis, tam episcopis quam abbatibus et laicis, relectas penitus rejecerunt, ne populo legerentur, ut causa Hlotharii penitus taceretur, hanc quae sequitur adnuntiationem domnus Karolus istis ipsis verbis jam vesperi adnuntiavit apud Sablonarias, anno incarnationis Dominicae 862, indictione 11, 3 Nonas Novembris, in ipsa casa ubi relectae sunt praecedentes adnuntiationes, in quam pauci alii intraverunt quam qui antea fuerunt, quoniam fere plena de ipsis erat. Adnuntiatio Karoli. --Sicut ego verbis et scriptis per fratrem meum et per episcopos nepoti meo mandavi, et illi de sua parte mihi renuntiaverunt, sic illi amicus esse et illum salvare volo, sicut avunculus per rectum nepotem salvare debet, si ille, sicut nepos per rectum avunculum salvare debet, me et meos salvaverit. p. 0698D