Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus apud Pistas (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApP, cc_idno: 9668
NOTA.
138.0731C| Haec quae sequuntur capitula constituta sunt a domno nostro Karolo, rege glorioso, cum consilio et consensu episcoporum ac ceterorum Dei et suorum fidelium qui adfuerunt in loco qui dicitur Pistis, anno incarnationis Dominicae 869, anno autem regni sui 30, indictione secunda, et ab eo denuntiata sunt a se et ab omnibus fidelibus suis secundum uniuscujusque ordinem et personam inviolabiliter conservanda.
- 1.
De honore et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum in regno nostro decernimus, ut sicut tempore avi et patris nostri excultae et honoratae fuerunt, et sicut a nostra largitate honoratae et ditatae sunt, vel deinceps fuerint, salva aequitatis ratione, ita sub immunitate permaneant. Archiepiscopi quoque et episcopi et ceteri sacerdotes ac servi et ancillae Dei, 138.0731D| quique vel quaeque in ordinis sui dignitate, honorem atque immunitatem secundum sacras leges et canones habeant.
- 2.
Ut ab archiepiscopis et episcopis et ab aliis 138.0732C| fidelibus nostris honor regius et potestas ac debita obedientia, atque adjutorium ad regnum nostrum continendum et defensandum, nobis in omnibus et ab omnibus secundum uniuscujusque ordinem et dignitatem atque possibilitatem, sicut tempore antecessorum nostrorum juste et rationabiliter consueverat, exhibeatur.
- 3.
Ut omnes nostri fideles veraciter sint de nobis securi, quia quantum sciero et juste ac rationabiliter potuero, Domino adjuvante, unumquemque secundum sui ordinis dignitatem et personam honorare et salvare et honoratum ac salvatum conservare volo, et unicuique eorum in suo ordine secundum sibi competentes leges, tam mundanas quam ecclesiasticas, 138.0732D| rectam rationem et justitiam conservabo: et nullum fidelium nostrorum contra legem et justitiam, vel auctoritatem ac justam rationem, aut damnabo aut dehonorabo, aut opprimam, aut indebitis machinationibus 138.0733A| affligam; et legem, ut praediximus, unicuique competentem, sicut antecessores sui tempore antecessorum meorum habuerunt, in omni dignitate et ordine, adjuvante Domino, conservaturum perdono, cuilibet duntaxat ex eis qui mihi fideles et obedientes ac veri adjutores atque cooperatores juxta suum ministerium et personam, consilio et auxilio secundum suum scire et posse, et secundum Deum ac secundum seculum fuerint, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu regi suo et suo seniori esse debet. Et capitula quae avus et pater noster pro statu et munimine sanctae Dei Ecclesiae ac ministrorum ejus et pro pace ac justitia populi et quiete regni constituerunt, et quae nos cum fratribus nostris regibus et nostris ac eorum fidelibus communiter 138.0733B| constituimus, sed et quae nos consilio et consensu episcoporum ac ceterorum Dei et nostrorum fidelium, pro suprascriptis causis in diversis placitis nostris conservanda statuimus, permanere inconvulsa decernimus.
- 4.
Ut quia regia nostra potestas hoc, adjuvante Domino, exequi per omnia cupit, regni ministri, quantum Deus scire et posse illis donaverit, episcopis et ceteris sacerdotibus ac servis et ancillis Dei, ut suum ministerium implere possint, sicut ab antecessoribus nostris imperatoribus et regibus et a nobis constitutum est, adjutorium praestent, et sanctis ecclesiis et sacerdotibus ac servis et ancillis Dei, secundum sacras leges tam mundanas quam ecclesiasticas, et secundum capitula avi et patris nostri 138.0733C| ac nostra, debitum honorem et immunitatem conservent et exhibeant, ut quiete pro stabilitate regni ac nostra et illorum salute Dominum exorare possint.
- 5.
Ut episcopi comitibus, missis, et vassis nostris, sed et ipsis suis subditis, tam clericis quam laicis, et comitum ac vassallorum nostrorum hominibus, paternam benignitatem secundum suum ministerium, et debitum honorem ac legem et justitiam, unicuique secundum suum ordinem ac dignitatem impendant et conservent, sicut sacrae leges tam mundanae quam ecclesiasticae, et capitula avi et patris nostri decernunt, et sicut in capitulis a nobis et a fratribus nostris regibus ac communibus fidelibus nostris est constitutum, et sicut temporibus avi et 138.0733D| patris nostri justa et rationabilis consuetudo fuit. Similiter comites et missi ac vassi nostri episcopis ac presbyteris debitam reverentiam, et vassallis episcoporum legem et justitiam et debitum honorem impendant, secundum praefatas leges et praefata capitula ac praefatam consuetudinem.
- 6.
Ut si episcopi suis clericis injuste fecerint, secundum quod sacri canones et sacrae leges, quas ecclesia catholica probat et servat, praefigunt, hoc eorum judicio, quorum interest, emendare procurent.
- 7.
Ut si episcopi suis laicis injuste fecerint, et ipsi laici se ad nos inde reclamaverint, nostrae regiae potestati secundum nostrum et suum ministerium 138.0734A| ipsi archiepiscopi et episcopi obediant, ut secundum sanctos canones, et juxta leges quas ecclesia catholica probat et servat, et secundum capitula avi et patris nostri, hoc emendare curent, et sicut temporibus avi et patris nostri justa et rationabilis consuetudo fuit.
- 8.
Ut presbyteri parochiani suis senioribus debitam reverentiam et competentem honorem atque obsequium secundum suum ministerium impendant, sicut in legibus sacris et in praefatis capitulis continetur, et sicut temporibus avi et patris nostri justa et rationabilis consuetudo fuit. Quod si ipsi presbyteri non fecerint, seniores illorum episcopis, non per occasionem aut malitiam, sed per rationem et veritatem, hoc innotescere studeant; et episcopi 138.0734B| presbyteros secundum suum ministerium et leges ecclesiasticas taliter castigent, ut hoc illos emendare delectet; qualiter cum necessaria benignitatis concordia et illi pro senioribus suis orare, et seniores illorum sacra officia et divina mysteria puro corde per illos suscipere possint.
- 9.
Ut si abbates vel abbatissae, aut comites seu vassi nostri, aut ceteri laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis canonice consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos episcopi vel ministri eorum rejiciant; et episcopi praevideant quem honorem presbyteri pro ecclesiis suis senioribus suis tribuere debent. Et episcopi parochias et decimas antiquis ecclesiis servent; et seniores immunitatem de manso ad ecclesiam 138.0734C| dato conservent: et non sine auctoritate vel consensu episcoporum, presbyteri in quibuslibet ecclesiis constituantur vel expellantur, sicut in primo libro capitulorum avi et patris nostri, et sicut in capitulis patris nostri, anno 16 imperii ejus factis, continetur. Et senioribus presbyterorum hoc sufficiat, et amplius per ingeniosas machinationes a presbyteris non exigant vel exquirant, nisi sicut in eisdem capitulis avi et patris nostri ac nostris est constitutum, ne Deum offendant, et pro lucro terreno, quod absit, suas animas perdant, et nostram offensam incurrant, ac post debitam emendationem dignam harmiscaram a nobis dispositam sustineant. Et episcopi tam seniores presbyterorum quam presbyteros, sed et seipsos, custodiant, ne laici per 138.0734D| ignorantiam, et presbyteri per necessitatem, et ipsi episcopi vel ministri eorum per cupiditatem et avaritiam, quod absit, in Simoniacam haeresim cadant; quia, ut sanctus Gregorius dicit, qui praemio vel gratia aut supplicatione indebita ad sacros ordines accedit vel promovetur, haereticus a Domino deputatur, tam ille qui promovetur, quam ille a quo taliter promovetur, et cujus interventu taliter promovetur; et qui pro tali ordinatione inlicita quolibet malo ingenio, quod Deum latere non potest, aliquid dederit vel acceperit, vel mediator factus fuerit, a Deo, sicut canones Dei spiritu conditi demonstrant, condemnatur per illorum judicium qui cum Deo in coelis regnant et in terris miraculis coruscant. Damnantur 138.0735A| utique in praesenti seculo, comburendi igne perpetuo, tales negotiatores pravi, cum quod juste bene meritis dare gratis debent, justitiam, sicut Judas Christum, qui, ut dicit Apostolus, factus est nobis a Deo justitia, vendidit, ita et isti Deum patrem omnipotentem, et eandem justitiam Christum, atque consubstantialem illis sanctum Spiritum, qui per impositionem manuum sacerdotalium hominibus tribuitur, quoniam sanctae Trinitatis una est natura, voluntas, et operatio, gradus ecclesiasticos temporali commodo dantes vel accipientes vendunt; et qui pretium proinde donant, emunt peccatum, et haeretici fiunt; et qui praemium proinde accipiunt, sicut idem sanctus demonstrat Gregorius, facti et ipsi haeretici eos malitiae suae gladiis occidunt quos vivificare 138.0735B| orationis suae intercessione debuerunt.
- 10.
Ut nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur propter quam ecclesiastici canones hoc fieri jubent, et donec illum qui peccavit, et inde aut sponte confessus aut aperte convictus fuerit, secundum evangelicum praeceptum, ut ad emendationem et poenitentiam redeat, commonitum habeat. Qui peccator si commonitus de certa et manifesta causa ut ad emendationem et correptionem redeat, inobediens et incorrigibilis permanserit, et ad emendationem redire noluerit, et excommunicationem canonicam de causis designatis et manifestis parvipenderit, regiam vel rei publicae potestatem per se vel per ministros suos aut per litteras suas episcopus adeat, ut constringatur, 138.0735C| quatenus ad emendationem ac poenitentiam isdem peccator redeat; ne dicatur nobis a Domino quod olim populo veteri ab eo legimus dictum: Anathema in medio tui. Non poteris stare coram inimicis tuis. Si autem idem peccator de manifesta et comprobata vel a se sponte confessa causa ad poenitentiam venire voluerit, sed ipsam poenitentiam propter faidam secundum canones suscipere et quiete agere non potuerit, episcopus per se vel per ministros aut per litteras suas regiam nostram vel rei publicae nostrae potestatem adeat, ut ipsa faida secundum constitutionem avi et patris nostri legaliter pacificetur, aut juxta leges secundum quas in aliis regionibus quilibet vivunt sedetur (ANSEG. IV, 25). Et tunc peccator medicinam poenitentiae secundum sacros 138.0735D| canones, cum pia et salubri discretione, secundum regulas sacras suscipiat et peragat, et reconciliationem atque communionem percipiat, sicut in eisdem sacris regulis discretissime et misericorditer continetur.
- 11.
Ut comites et missi ac vassi nostri et ministeriales regni nostri, unusquisque secundum ordinem et dignitatem ac possibilitatem suam, pacem et justitiam in suis ministeriis faciant, et juste omnes sub Dei respectu judicent, attendentes quod Dominus 138.0736A| omnibus judicantibus dicit: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Et: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore. c
- 12.
Ut episcopi atque abbates, et comites ac vassi nostri, et omnes fideles laici, concordi dilectione et unanimi voluntate ad Dei et sanctae ecclesiae ac nostrum et regni nostri honorem et statum atque communem nostram salvationem, sine invidia et malivolentia atque indebita contentione, communiter decertare procurent, ut pax et justitia, et vera cum Dei voluntate concordia, inter nos omnes et in regno nostro maneat; quia, sicut sancta Scriptura dicit: Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Et ubi non est vera cum Dei voluntate concordia, ibi nisi ad judicium non habitat Deus, qui, sicut 138.0736B| psalmus dicit, facit unanimes habitare in domo, id est, in sancta ecclesia. In qua fideliter consistentibus spiritum caritatis infundit; qui propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, tradidit semetipsum pro nobis; et cum essemus mortui in peccatis nostris, convivificavit nos in semetipso, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate, et simus sectatores bonorum operum, in quibus cum fide recta perseverantes perveniamus omnes, ipso praeveniente adjuvante et subsequente, ad regna coelorum.
- 13.
Episcopi privilegia Romanae sedis et regum praecepta ecclesiis suis confirmata vigili solertia custodiant, ut exinde auctorabili firmitate tueantur. Nonas et decimas, unde statutum est, absque alicujus 138.0736C| contradictu recipiant. De terris censalibus et potestate ecclesiae suae et culturis indominicatis et absitatibus et manufirmatis major ecclesia, quae caput episcopatus est, decimam recipiat: similiter et de carruca indominicata. De mansis hereditariis presbyter parochiae, sicut constitutum est, decimum consequatur. Et ne de hoc contentio oriatur, summopere cavendum est.
Adnuntiatio Karoli regis.
- 1.
Volumus vos scire quia secundum consuetudinem antecessorum nostrorum consideravimus in hoc placito cum episcopis et ceteris fidelibus nostris de honore sanctae ecclesiae et episcoporum ac ceterorum servorum Dei, ut debitum honorem habeant, sicut tempore antecessorum nostrorum habuerunt. Et 138.0736D| hominibus fidelibus nostris, unicuique in suo ordine, legem et justitiam conservabimus, sicut eorum antecessores tempore antecessorum nostrorum habuerunt.
- 2.
Et volumus atque jubemus ut vassalli episcoporum, abbatum et abbatissarum, atque comitum et vassorum nostrorum, talem legem et justitiam apud seniores suos habeant, sicut eorum antecessores apud illorum seniores tempore antecessorum habuerunt. Et si aliquis episcopus, abbas aut abbatissa, 138.0737A| vel comes ac vassus noster, suo homini contra rectum et justitiam fecerit, et se inde ad nos reclamaverit, sciat, quia sicut ratio et lex atque justitia est, hoc emendare faciemus.
- 3.
Et volumus atque jubemus, ut episcopi atque abbates, comites ac vassi nostri, concordi dilectione et unanimi voluntate ad Dei et sanctae Ecclesiae ac nostrum et regni nostri honorem et statum atque communem nostram salvationem decertare procurent, ut pax et justitia et vera cum Dei voluntate concordia inter nos omnes et in regno nostro maneat, et omnes ita sint semper parati, ut si nobis necessitas evenerit, ad defensionem patriae contra 138.0738A| paganos aut contra alios Dei et nostros inimicos, sicut consuetudo fuit tempore antecessorum nostrorum, absque mora, statim ut eis nuntiatum fuerit, possint venire.
- 4.
Et volumus ut sciatis, quia commendamus, ut unusquisque de sua opera tale certamen habeat, sicut scit necesse esse ad defensionem istius sanctae Dei Ecclesiae, secundum nostram commendationem. Gratias vobis agimus, quia fideliter secundum nostram commendationem in nostro venistis servitio. Et ite cum Dei gratia sani et salvi, et Deus nobis concedat, ut iterum cum sanitate et gaudio ad suam voluntatem reconjungamur