Jump to content

Acta synodi Bellovacensis (Auctores varii)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodi Bellovacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Acta synodi Bellovacensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcSyBe, cc_idno: 9677

Nota. ¶

138.0543D| Haec capitula quae sequuntur facta sunt in synodo habita apud Belvacum civitatem, anno incarnationis dominicae 845, mense Aprilio, anno sexto regni domni Karoli, indictione septima. Quae collata sunt inter eumdem principem domnum Karolum et episcopos regni sui. Et eadem isdem princeps gloriosus, 138.0544D| Deo teste, sub fidei suae adstipulatione se servaturum promisit erga omnes ecclesias et episcopos regni sui. Quae ad vicem omnium episcoporum sui principatus qui erant, quique futuri erant, de manu horum episcoporum conservanda suscepit, id est, Wenilonis, Erchanradi, Ymmonis, Rothadi, Simeonis 138.0545A| , Lupi, Ragenarii, Heliae, Erpoini , Aii, Hincmari presbiteri et vocati archiepiscopi .

1.

Ut jus ecclesiasticum et legem canonicam nobis ita conservetis, sicut antecessores vestri qui hoc bene et rationabiliter observaverunt, juxta quod sciri poterit et Deus vobis posse dederit et vestri praedecessores conservaverunt.

2.

Quod in mea persona nec in meo ordine, nisi forte, quod absit, inantea contra Deum et contra vos manifeste fecero, ut dampnari canonice debeam, adversum me et meum ordinem ita dampnabiliter non faciatis pro quacumque praeterita causa, ut mihi dehonoratio aut dampnatio veniat.

3.

Quod res ad ecclesiam mihi commissam pertinentes 138.0545B| et tempore principatus vestri ablatas, ita praesentaliter restituatis et restitutas conservetis, sicut tempore avi et patris vestri fuerunt, et excepto superposito quod in usus possidentium vel ex aedificiis absumptum est, quomodo tunc erant, quantum ad hoc quod res usitato nomine appellamus constat, quando vos inde illas tulistis. 138.0546A|

4.

Ut praecepta inlicita de rebus ecclesiae mihi commissae a vobis facta rescindantur, et ut de caetero, ne fiant, caveatis.

5.

Ut ab ecclesia mihi commissa indebitas consuetudines et injustas exactiones de cetero non exactetis; sed sic eas conservetis, sicut tempore avi et patris vestri conservatae fuerunt.

6.

Ut contra depraedatores et oppressores ecclesiarum nostrarum, et rerum ad easdem pertinentium, defensionem secundum ministerium vestrum, quantum posse vobis Deus dederit, exhibeatis.

7.

Ut praecepta quae avus et pater vester ecclesiis nobis commissis fecerunt et firmaverunt, et stabilia conservaverunt, quae etiam vos confirmastis, et de cetero rata conservetis. 138.0546B|

8.

Ut si vos contra haec capitula, aut nos, quod absit, non malitia, nec perverso studio, sed aut per humanam fragilitatem, aut per ignorantiam, vel per subreptionem, non dampnabiliter contra vos egerimus, mutuo hoc consilio corrigamus; et firmata deinceps convenientia maneat.