Actio gratiarum Constantino

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Actio gratiarum Constantino
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


EumAug.AcGrCo 8 Eumenius Augustodunensis Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

MONITUM.

De hujus panegyrici auctore, et quo tempore ac loco pronuntiatus sit in Eumenii vita diximus.

SYNOPSIS PANEGYRICI.

In exordio reddit rationem cur Flaviensium nomine imperatori gratias agere Treveris maluerit quam Augustoduni, dum in ea urbe esset imperator.

Distributio.--I. Quam merito Constantinus Aeduis subvenerit. --II. Quanta eorum causa fecerit, n. 2. I. Pars. Aedui omnium primi fratres populi Romani a senatu appellati, iidem reipublicae supra caeteros populos addicti, Galliarum adversus tyrannos quantum in ipsis fuit defensores; et ideo Constantii liberalitatem experti, n. 3, septem mensium obsidionem acerbissimam ferre maluerunt, ac demum Claudio imperatore, cujus opem implorarant, in Gothica expeditione occupato, cum auxilii spes nulla esset urbem hostibus diripiendam tradere, quam fidem suam violare, n. 4. Hunc usque quam bene meritis Aeduis subvenerit; nunc quam graviter afflictis. Novi census acerbitate premebantur, n. 5. Accedebat soli iniquitas, n. 6. Magna ex parte vasta loca et squalida, abrupta itinera.

II. Pars. Eorum urbem ingreditur Constantinus mirifico concurrentium populorum studio, n. 7. Benigne singulos compellat quid omnium maxime sua causa factum velint, n. 9. Relaxat sensum, definit vectigalium numerum reliqua debita remissurus, quantum fisco suo deberent interrogat; iis septem millia capitum remittit, hoc est, quartam amplius partem censuum; utrum id sufficeret percontatus, n. 10. Quinque annorum reliqua vectigalia remittit. In fine lustrum illud laudat, atque inde ad Quinquennalia principis laudanda orationem convertit, n. 13.

INCIPIT ORATIO. I. --Si Flavia Aeduorum tandem aeterno nomine nuncupata, sacratissime imperator, commovere se funditus atque huc venire potuisset, tota profecto coram de tuis in se maximis pulcherrimisque beneficiis una voce loqueretur; tibique restitutori suo, imo, ut verius fatear, conditori, in ea potissimum civitate gratias ageret, cujus eam similem facere coepisti. Sed quoniam id non potest, gestit animo quod natura non patitur; clamoresque suos quibus quotidie laudes tuas tollit in coelum exaudiri a te non sinit interjecta longinquitas sua: id quod fieri decebat, gaudiorum patriae meae nuntium sponte suscepi, ut essem jam non privati studii litterarum, sed publicae gratulationis orator. Nolui enim, sacratissime imperator, cum in illo aditu palatii tui stratum ante pedes tuos ordinem indulgentiae tuae voce divina, porrectaque hac invicta dextera sublevasti, nomini tuo gratias agere. Nec mihi verba quamvis imparata defuissent: quis enim aut praeparare se ad beneficia tam insperata potuisset, aut ab tanta gratulatione cohiberet? Sed habui rationem loci ac temporis, ne meus ille ardor animi, studiumque dicendi tibi quidem, quod mihi ad immortalitatem sufficeret, probaretur, sed propter assistentium paucitatem minus quam te dignum esset iret in populos; et te uno die de salute nostra multa tractantem moraretur oratio, quae pro magnitudine meritorum tuorum festinare non posset. II. Nunc itaque cum in hac urbe, quae adhuc assiduitate praesentiae tuae prae caeteris fruitur, habebit enim felicitatis aemulam Flaviam nostram, totus tibi amicorum tuorum comitatus, et omnis imperii apparatus assistat, et cum omnes homines omnium fere civitatum aut publice missi, aut pro se tibi supplices adsint; dicam, imperator, ea quae libenter agnoscas, et caeteri nobis indulta non crederent, nisi te cognoscente dixissem. Primum est autem, sacratissime imperator, in agendis gratiis ostendere id quod indultum sit, non fortuitae felicitatis, sed justae fuisse clementiae. Nam cum omnes homines coram non indigentes juvare boni sit principis, tum principue bene meritis et graviter affectis subvenire sapientis est. Quod cum ostendero, non tam studio praedicandae patriae meae, quam officio demonstrandae providentiae tuae, tum potissime beneficiorum tuorum magnitudinem prosequar, tam majore voto quam ingenio. Quaenam igitur gens toto orbe terrarum in amore Romani nominis Aeduis se postulet anteponi? Qui primi omnium inter illas immanes et barbaras Galliae gentes plurimis senatusconsultis fratres populi Romani appellati sunt, et cum a caeteris Rhodano ad Rhenum usque populis, ne pax quidem posset nisi suspecta sperari; soli et consanguinitatis nomine gloriati sunt, et nuper, ut media praeteream, Divum Claudium, parentem tuum, ad recuperandas Gallias soli vocaverunt, et ante paucissimos annos, quod maxime praedicandum, plurima patris tui beneficia, partim rebus effecta perceperunt, partim animo significata, laetantur. III. Fuit olim Saguntus foederata, sed cum jam taedio Punici belli novare imperium omnis cuperet Hispania; fuit amica Massilia; protegi se majestate Romana gratulabatur; imputavere se origine fabulosa in Sicilia Mamertini, in Asia Ilienses; soli Aedui non metu territi, non adulatione compulsi, sed ingenua et simplici charitate fratres populi Romani crediti sunt appellarique meruerunt: quo nomine, praeter caetera necessitudinum vocabula, et communitas amoris apparet, et dignitatis aequalitas. Deinde cum finitimae nationes, ipsi illi Romanae fraternitati, non gloriae invidentes, et usque in perniciem sui odiis incitatae, Germanos sibi auxiliarios dominos invocassent, princeps Aeduus in senatum venit, rem docuit; cum quidem oblato consessu, minus sibi vindicasset quam dabatur, scuto innixus peroravit. Imperata ope, Romanum exercitum, Caesaremque cis Rhodanum primus induxit. Semita enim Galliae usque ad id temporis Transalpina Gallia nominabatur. Sed enim Aedui totum istud quod Rheno, Oceano, Pyrenaeis montibus, cunctis Alpibus continetur Romano imperio tradiderunt, hibernis hospitaliter praebitis, suppeditatis largiter commeatibus, armis fabricandis, pedestribus equitumque copiis auxiliantibus. Ita in unam pacem sociatis omnibus Celtarum Belgarumque populis, eripuere barbaris quidquid junxere Romanis. IV. Dicet aliquis: Vetera ista sunt; et quidem hoc sanctiora, quod vetera. Bonis enim meritis cum aetate dignitas et pondus accedit. Atque ut magnos natu parentes magis magisque in dies veneramur et colimus; fratrum vero aequalitas, et liberorum soboles blandiore licet, leviore tamen animos tangit affectu; ita beneficia antiqua graviora sunt, quamvis praesentia suaviora videantur. Sed tamen si illa vetustate obsoleverunt, quid haec recentia quae pueri vidimus? Attende, quaeso, quanti sit, imperator, quod Divum Claudium, parentem tuum ad recuperandas Gallias primi sollicitaverunt, expectantesque ejus auxilium, septem mensibus clausi, et omnia inopiae miseranda perpessi, tum demum irrumpendas rebellibus Gallicanis portas reliquerunt, cum fessi observare non possent. Quod si vobis et conatibus Aeduorum fortuna favisset, atque ille reipublicae restitutor implorantibus nobis subvenire potuisset, sine ullo detrimento Romanarum virium, sine clade Catalaunica, compendium pacis reconciliatis provinciis attulisset fraternitas Aeduorum. Ob haec igitur merita, et prisca divus pater tuus civitatem Aeduorum voluit jacentem erigere, perditamque recreare, non solum pecuniis ad calendaria largiendis, et lavacris quae corruerant extruendis, sed et metoecis undique transferendis, ut esset illa civitas provinciarum velut una mater, quae reliquas urbes quodammodo Romanas prima fecisset. V. Dixi quam bene meritis Aeduis subveneris, imperator, sequitur ut dicam quam graviter afflictis: qui locus nimium quantum plus mihi suppeditaret orationis, si fas esset audiente te rebus tristioribus immorari. Ut igitur in praedicandis laudibus patriae meae verecundia modum fecit, ne arroganter insurgerem, ita in commemorandis ejusdem malis et meus dolor, et tuorum aurium consuetudo cohibebit. Nihil enim libenter audis, nisi quos pro tuis gratuleris. Sed tamen, quaeso, imperator, injunge patientiam sensibus tuis, ut quemadmodum praestantes scientia medici non aspernantur vulnera inspicere quae sanant, ita nunc tu paulisper audias Aeduorum labores quos sustulisti. Neque enim potes sine experimento misericordiae ad laudem clementiae pervenire. Jacebat illa civitas non tam innixa Romanis, quam virium defectione prostrata, ex quo eam novi census exanimaverat acerbitas. Nec tamen juste queri poterat, cum et agros qui descripti fuerant haberemus, et Gallicani census communi formula teneremur, qui fortunis nemini possimus aequari. Quo magis, imperator, clementiae tuae gratias agimus, qui remediis sponte concessis, fecisti ut quod non poteramus jure petere, juste obtinuisse videamur. VI. Habemus enim, ut dixi, et hominum numerum qui delati sunt, et agrorum modum, sed utrumque nequam; hominum segnitia, terraeque perfidia. Unde enim nobis Remus, aut Nervius, aut ipse ille de proximo Tricassinus ager, aut arator, quorum reditus cum labore contendunt? Quanquam merito quivis ignoscat ipsis cultoribus, quos piget laborare sine fructu. Siquidem ager qui nunquam respondet impendiis ex necessitate deseritur, etiam inopia rusticanorum, quibus in aere alieno vacillantibus nec aquas deducere, nec silvas licuit excidere. Ita quidquid olim fuerat tolerabilis soli, aut corruptum est paludibus, aut sentibus impeditum. Quin etiam ipse ille pagus Arebrignus manu seritur invida, cujus uno loco vitium cultura perexigua est: nam retro caetera, silvis et rupibus invia, securarum sunt cubilia bestiarum. Illa autem quae subjecta et usque Ararim porrecta planities fuit quidem, ut audio, aliquando jucunda, cum per singulorum fines continua cultura procursus fontium vallibus patentibus evehebat; nunc autem interclusis vastitate meatibus, quidquid humilitate sua fuerat uberius in voraginem et stagna conversum. Ipsae denique vineae, quas mirantur ignari, ita vetustate senuerunt, ut culturam jam pene non sentiant: radices enim vitium, quarum jam nescimus aetatem, millies replicando congestae altitudinem debitam, scrobibus excludunt et ipsam propaginem non debitam, sed obtectam, produnt imbribus eluendam et solibus perurendam. Nec possumus, ut Aquitanis aliisque provinciis familiare est, novis vitibus locum ubique metari, cum supra saxa perpetua sint, infra humilitas pruinosa. VII. Nam quid ego de caeteris civitatibus illius regionis loquar, quibus illacrymasse te ipse confessus es? vidisti enim, non ut per agros aliarum urbium, omnia fere culta, aperta, florentia, vias faciles, navigera flumina ipsas oppidorum portas alluentia; sed statim ab eo flexu, e quo retrorsum via ducit in Belgicam, vasta omnia, inculta, squalentia, muta, tenebrosa; etiam militaris via sit confragosa, et alternis montibus ardua atque praeceps, ut vix semiplena carpenta, interdum vacua transmittat. Ex quo saepe accidit ut obsequia nostra tarda sint, cum paucarum frugum nobis difficilior sit evectio, quam caeteris plurimarum. Quo magis, Imperator, pietati tuae gratias agimus, qui cum scires itinerum regionum nostrarum aditum atque aspectum tam foedum tamque asperum, tamen illo deflectere, et urbem illam sola opis tuae expectatione viventem illustrare dignatus es. Boni principis est libenter suos videre felices, sed melioris invisere etiam laborantes. Dii boni! quisnam illa tum nobis illuxit dies, jam enim ad praedicanda remedia numinis tui ordine suo pervenit oratio, cum tu, quod primum nobis signum salutis fuit, portas ipsius urbis intrasti? quae te habitu illo in sinum reducto, et procurrentibus utrinque turribus amplexu quodam videbantur accipere. VIII. Miratus es, Imperator, unde se tibi tanta obviam effunderet multitudo, cum solitudinem ex vicino monte vidisses. Omnes enim ex agris omnium aetatum homines convolaverunt, ut viderent quem superstitem sibi libenter optarent. Quod enim ad propagandos aliorum principum solemni verborum more juratur tibi, Constantine, soli, ultra omnium nostrum fata victuro: secure vovemus, cui tam longa aetas propria debeatur. Magna est profecto vis post diuturnam aegritudinem atque moestitiam surgentium gaudiorum. Caluit in nobis ultra vires nostras animus ad laetitiam, et quodam praesagio futurae felicitatis elati, tanta te exultatione suscepimus, quasi jam indulgentiam quam daturus eras haberemus. Exornavimus vias quibus in palatium pervenitur paupere quidem supellectile: sed omnium signa collegiorum, omnium deorum nostrorum simulacra protulimus, paucissima clarorum instrumenta modulorum, per compendia saepius tibi occursura protulimus. Divites nos crederet, qui veritatem studio aestimaret. Sedenim providentiam tuam latere non potuit, quamvis bene dissimulata paupertas, intellexisti officiosam et honestam inopum vanitatem. IX. Sponte nos ad numinis tui aditum vocas; sponte affari, sponte quid opis desideraremus, interrogare dignatus es. Haec sunt, Imperator, vera beneficia, quae non precibus efflagitata, sed ex voluntaria tua bonitate proveniunt, et citra ullam petendi molestiam, adipiscendi voluptatem dederunt. Neque enim parvi negotii est imperatorem totius orbis pro se peculiariter rogare, sub tantae majestatis aspectu perfricare frontem, vultum componere, confirmare animum, verba concipere, trepidanter dicere, apte desinere, expectare responsum. Has omnes difficultates, Imperator, verecundiae nostrae remisisti, non solum ultro percunctando, quid remedii posceremus, sed etiam tibi ipsi suggerendo quae nos tacebamus, dum nos jacentes ad pedes tuos clementissimo attollis affatu. Vidimus misericordiam tuam humentibus oculis eminentem. Ibant per haec ora lacrymae, nobis salutares, tibi gloriosae; et nos invicem jam dolore discusso flebamus gaudio. Nam sicut agros diuturno ardore sitientes expetitus votis imber ubertat; ita lacrymae tuae pectora nostra gaudiis irrigabant: ut quamvis nefas esset te flente laetari, vinceret tamen gratulatio religionem, cum lacrymae illae pietatis essent indices, non doloris.

X. Et haec quidem nobis ad summam gratulationem sufficere potuissent, etiamsi remediorum nostrorum spem distulisses, et quibus nos opibus levaturus esses, dubium reliquisses: sed tam prompta in te est natura bonitatis, ut quod pia mente conceperis, statim voce declares. Sic ingenui largique fontes ut ubique prosint, ire festinant; sic celeriter in terras coelo missa perveniunt; sic denique divina illa mens, quae totum mundum hunc gubernat, quidquid cogitavit illico fecit. In quo tamen, Imperator, si consilium amici callidioris admitteres, esset quod fortasse reprehenderetur; nimium te scilicet facile ea quae sis tributurus aperire, et sine ullo artificio cito promere, quae sperari diu debeant. Nescis, Imperator, tua commendare beneficia, praestandi celeritate occupas tempus optandi. Sedenim indulgentiae celeritate vicisti, Imperator, ipsa elementa quibus animamur et vivimus. Diu venturi hominis partus optatur, diu vagitus inconditi locuturam differunt vocem; diu fruges hyems cohibet, ver elicit, aestas flore solidat, calor ematurat; tu nobis vitam pariter totam dedisti; tu fructus meritorum tuorum statim nos metere, et in conditis referre jussisti. Relevaturus censum, definisti numerum. Reliqua debita remissurus, quantum deberemus interrogasti. Quae interrogatio manifesta promissio fuit. Nam cum is qui omnia potest quid sibi debeatur interrogat, non curiose percunctatur ut sciat, sed liberaliter cupit audire quantum remittat. XI. Separate igitur utraque dicam: neque enim quasi per saturam confundenda sunt tanta beneficia. Septem millia capitum remisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum; et tamen utrum sufficeret hoc nobis saepius requisisti. O nos utrumne verecundos dicam nimium, an satis gratos? qui reticuimus, haesimus, indulgentiae tuae ample fluenti modum fecimus. Plus adhuc praestare cupiebas, si ausi fuissemus exposcere. Quantum sit hoc, Imperator, beneficium, quam necessarium nobis, quam utile etiam devotionis officiis, non queo satis dicere. Remissione ista septem millium capitum, viginti quinque millibus dedisti vires, dedisti opem, dedisti salutem; plusque in eo consecutus es quod roborasti, quam recidisti in eo quod remisisti. Quater tantum tibi firmum certumque redditum est, id quod irrito petebatur. Siquidem desperatio perferendi debiti etiam id quod dari poterat inhibebat, nec erat ratio conandi, cum non esset spes ulla complendi. O divinam, Imperator, tuam in sananda civitate medicinam! Sicut aegra corpora et onerata stupentium torpore membrorum, resecata aliqua sui parte sanantur, ut imminuta vigeant quae exaggerata torpebant; ita nos nimia mole depressi, levato onere consurgimus.

XII. Nescit taxare indulgentiam tuam, qui te putat septem millia capitum sola donasse. Donasti omnia quae stare fecisti. Quanquam enim adhuc sub pristina sarcina vacillemus, tamen levior videtur, quia non omnis perfertur: exonerandi praesumptio dat patientiam sustinendi. Certe et nunc liberi parentes suos chariores habent, et mariti conjuges non gravate tuentur, et parentes adultorum non poenitet filiorum quorum onera sibi remissa laetantur. Ita omnium pietas olim fessa respirat, et suos quemque juvat numerare securum, cum plures adjuvant obsequia paucorum. Quo magis spe futuri temporis elevamur. Recreatur animus securitate praeteriti remissisque reliquis nihil est quod respectandum timendumque sit, quod aliquid virium venturis pensitationibus necet. Ita duorum temporum, quae sunt maxima, molestia liberati sumus, unum, atque id minimum, brevi labore transigimus. Nam cum praeteritum tempus pro modo suo longum, futurum autem infinitum sit; praesens tempus breve, et semper in partem utramque, mutabile, cum et a praeterito relinquatur, et transeat in futurum; unus hic annus prope sensum non habet difficultatis, duorum temporum indulgentiis coarctatus, et quasi terminus quidam positus felicitati et utriusque confinis, quae nos et praeterito liberos facit, et in futuro securos. XIII. Quinque annorum nobis reliqua remisisti. O lustrum omnibus lustris felicius! O lustrum quod merito hanc imperii tui aequavit aetatem! Nobis ergo praecipue te principem dii creaverunt, quibus singulis haec est nata felicitas, ex quo tu imperare coepisti. Quinquennalia tua nobis etiam perfecta celebranda sunt. Illa enim quinto incipiente suscepta, omnibus populis jure communia, nobis haec propria quae plena sunt. Praeclara fertur Catonis oratio de lustri sui felicitate. Jam tunc enim in illa vetere republica, ad censorum laudem pertinebat si lustrum felix condidissent, si horrea messis implesset, si vindemia redundasset, si oliveta larga fluxissent. Quid ergo nos convenit gratulari de hoc indulgentiae tuae lustro? lustro quo licet nulla frugum cessarit ubertas, fecisti tamen ut omnia videantur fuisse largiora quam fuerint. Valet enim nos tantum habuisse; quantum debere desinimus, valet plena fuisse horrea, plenas cellas, cum in nullis reliquis haereamus. Hoc nobis est ista largitio quod terra mater frugum, quod Jupiter moderator aurarum. Quidquid illi parcius dederant, nobis tamen ex beneficio tuo natum est. XIV. Quaenam toto orbe terrarum auri argentique metalla tam larga sunt, quis Tagus, quisve Pactolus tanto fluxerunt auro, quantum liberalitate tua consecuti sumus? non enim majoris est muneris abs te accepisse. Quin imo, quanto est durius extorqueri, quod proprium fuerit, quam non acquirere quod fuerit alienum; tanto dulcior est remissa solvendi necessitas, quam lucrandi optata commoditas. Quam multi, Imperator Auguste, quos inopia latitare per saltus, aut etiam in exilium ire compulerat, ista remissione reliquorum in lucem exeunt, in patriam revertuntur, desinunt pristinam accusare pauperiem, desinunt odisse agrorum suorum sterilitatem, resumunt animos operi, praeparant culturam, melioribus annituntur auspiciis, revisunt domos, referunt vota templis? Praesertim cum tu omnium nostrorum conservator adveneris, et quasi ille majestatis tuae comes et socius, flagrabit tota civitas, gaudiis perstrepet, et cum proficisceris fortasse retinebit. Dabis enim veniam, amoris nostri contumeliam feres. Omnium sis licet dominus urbium, omnium nationum, nos tamen etiam nomen accepimus tuum jam, non antiquum. Bibracte quidem hucusque dicta est Julia, Pola, Florentia: sed Flavia est civitas Aeduorum.