Migne Patrologia Latina Tomus 19
Actio gratiarum ad imperatorem (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne
Actio gratiarum ad imperatorem
(0937A)Ago tibi gratias, imperator Auguste. Si possem, etiam referrem. Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi vicem, nec nostra suggerit restituendi facultatem. Privatorum ista copia est, inter se esse munificos. Tua beneficia ut majestate praecellunt, ita mutuum non reposcunt. Quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud Deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo: atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eumdem animum praestat et vultum. Sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, ipse mecum, et cum voce patui, et cum meditatione secessi, omni loco, actu, habitu et tempore. Nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata (0937B)profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. Quis enim locus est aut dies, qui non me hujus aut similis gratulationis admoneat? Admoneat autem? O inertiam significationis ignavae. Quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? Nullus inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: Non Palatium, quod tu cum terribile acceperis, amabile praestitisti. Non forum, et basilice olim negotiis plena, nunc votis, votisque pro tua salute susceptis. Nam de sua cui non te imperante securitas? Non curia, honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis moesta querimoniis. Non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari. Non domus commune secretum. Lectus ipse ad quietem datus, (0937C)beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. Somnus abolitor omnium, imagines tuas affert. Ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii (in cujus me fastigio ex qua mediocritate posuisti) quoties a me cogitatur, vincor magnitudine, et redigor ad silentium, non ingratus beneficiis, sed oppressus. Ades enim locis omnibus, nec jam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. Spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris, quaeque animi nostri celeritas Divum instar affectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur. Praestare tibi est quam nobis optare velocius. Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum iisdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat, experiatur hoc idem prosequi, (0937D)sed nihil poterit proferre facundius. Aguntur enim gratiae, non propter majestatis ambitum, nec sine argumentis, imperatori fortissimo: testis est uno pacatus anno et Danubii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe Oriens ordinatus; piissimo: hujus vero laudis locupletissimum testimonium est pater (0938A)divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater ascitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre conjunctus, ad consulatum praeceptor electus. Possum ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur. Vocarem Germanicum deditione gentilium, Alemanicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum. Connecterem omnia merita virtutis, et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter, et breviter omnia quae novimus indicare, nec persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem (0938B)quod diei hujus proprium, de consulatu gratias agam: sed procurrunt et aliae dignitates, atque in vocem gratulationis erumpunt, ac se prius debere profitentur. Tot gradus nomine comitis propter tua incrementa congesti ex tuo merito, te ac patre principibus. Quaestura communis, et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam juncta, cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. Sed illi (ut paulo ante promisi) habebunt sui muneris peculiare secretum. Consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri ejus dignitatem, quem omnibus praetulisti. Quod quidem et ipse sibi invenit gradus, cum clarissimo viro collega meo honore conjunctus, nuncupatione praelatus consul (0938C)ego, imperator Auguste, munere tuo non passus septa, neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos: qui non prensaveram manus, nec cum salutantium confusus occursu: aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim, qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, cum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, et equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. Jure meo, Auguste maxime, affirmare possum, incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt, venturique sunt. (Suus enim cuique animus, suum meritum, sibique mens conscia est.) Jure, inquam, meo (0938D)affirmare possum, me mihi videri a caeteris esse secretum. Sunt quos votorum cruciat inanitas. Non optavi. Quos exercet ambitus. Non petivi. Qui assiduitate exprimunt. Non coegi. Qui offeruntur occasione. Non affui. Quos juvat opulentia. Obstat temporum disciplina. Non emi. Nec possum continentiam jactare. Non habui: unum praestare tentavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum. In tua (0939A)enim positum est opinione, si merui. Fecisti autem, et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari viros gloriae militaris: habent enim tecum ut semper laboris, ita dignitatis plerumque, consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio, viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus, et est Roma pro merito, viros fide inclytos, et officiis probatos, quorum me etsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio. Quartum hunc gradum novi beneficii, tu, Auguste, constituis deferre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam, cruditionemque naturae, quam Deo, et patri, et tibi debes, ad alterius gratiam rectius retorquere, quam verius. Tua haec verba sunt a te (0939B)mihi scripta, Solvere te quod debebas, et adhuc debere quod solveris. O mentis aureae dictum bracteatum, o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam. Quisquamne tam parcus est in ostentatione benefecii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare, quam donum? Certent huic sententiae veteres illi, et Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus, et instar profundae grandinis ductor Ithacensis, et melleo delibutus eloquio jam tertiae Nestor aetatis. Sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit: neque ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit: nec dulcius, cujus lenis oratio mulcendo potius, quam extorquendo persuasit. (0939C)Solvere te dicis, quod debebas, et debiturum esse, cum solveris. Auguste juvenis, coeli tibi et humani generis rector hoc tribuebat, ut praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria singulorum in Menelao regiam dignationem, in Ulysse prudentiam, in Nestore senectutem. Subjiciet aliquis, Ista quidem adeptus es, sed effare quo merito? Quid me oneras sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit. Deus et qui Deo proximus tacito munera dispertit arbitrio, et beneficiorum suorum indignatus per homines stare judicium, mavult de subditis dedisse miraculum. Quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis, et hoc debere latissime pertinet. Sive hoc eruditionis tuae fenus existimas. Sive (0939D)sine fenore gloriam liberalitatis affectas. Sive te pondere conceptae sponsionis exoneras. Seu fidei commissum patris exsolvis. Seu magnanimitate coelesti ostentatione suppressa Dei munus imitaris. Debere te dicis. Cui? Quando? Quo nomine? Lege syngrapham, Nomina creditorem. Accepti et expensi tabulae conferantur. Videbis alio summae istius transire rationem, tibi coepit Deus debere pro nobis. Quid autem mihi debes, gratissime imperator? Patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. Quid tu mihi debes? et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia doctrinaque praestantes (0940A)inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura aetate jam subcinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres. Timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid quod deberes praestare, superesset. Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat. Ego autem jam consul et senex, adhuc aviditatem meam jam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini, et septem C. Marii, et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequipares. Tibi plures potest aetas et fortuna tua praestare, verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior. Ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. Scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar (0940B)laude privata), scis, inquam, septem, ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alteros provehendi continuando conseruit, ita in ejus aviditate derisos, ut hoc eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum fecerit insolentem, nec potuerit praestare felicem. Quod si principi honoris istius temperata (et quae vocatur aurea) debet esse mediocritas, quid privati status hominibus? Quid aequanimis? Quid jam senibus erga se oportet esse moderaminis? Ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota saturavi. Tu tamen, imperator optime, tu piisime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit. Tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es, nec opinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies. (0940C)Sic intellexere omnes, sic nobis ordinem ipse fecisti, sic amicus Deo es, ut a te jam impetratum sit, quod non optatur ab aliquo, et quod nondum optamus, adipiscitur. Et rursum aliquis adjiciet, aut sermone libere, aut cogitatione liberius. Nonne olim et apud veteres multi ejusmodi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor Augusti? Immo ego cum multis conjunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo. Nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. Superiora exstinguam: dives Seneca nec tamen consul arguetur rectius, quam praedicabitur, non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus, honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. Quomodo (0940D)Titianus magister, sed gloriosus ille municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate quidem, sed vilitate consenuit. Unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio, quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. Sed consulatus ille cujusmodi ordinario suffectus, bimestri spatio interpositus, in sexta anni parte consumptus, quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. Ecce aliud quod aliquis opponat, Intanti ergo te oratoris fastigium te gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter, Non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. Celebrant quidem solemnes istos dies omnes (0941A)ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more, et Constantinopolis de imitatione, Antiochia pro luxu, et Carthago discincta, et domus fulminis Alexandria, sed Treviri principis beneficio, et mox cum ipso autore beneficii loca inter se distant, vota consentiunt. Unus in ore omnium Gratianus potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque. Non possum fidei causa ostendere imagines majorum meorum (ut ait apud Sallustium Marius) nec deductum ab heroibus genus ad deorum stemma replicare, nec ignotas opes, et patrimonia sparsa sub regnis, sed ea quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare. Patriam non obscuram, familiam non poenitendam, domum innocentem, (0941B)innocentiam non coactam, angustas opes, verumtamen libris, et liberis dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non illiberalem, victum, vestitum, supellectilem, munda, non splendida. Veteribus ut illis consulibus (excepta quae tum erat bellicarum collatione virtutum) si quis me conferre dignetur, seponat opulentiam, non derogaturus industriam. Verum quoniam gratiis agendis jamdudum succumbo materiae, tu orationi meae, Gratiane, succede. Tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit. Neque enim justius Metellus cognomento Pius, patre revocato, qui esset impius exsulante: aut verius Sylla felix, quam felicior, antequam vocaretur, quam tu, Gratiane, cui et hoc nomen est, et (0941C)illa Metelli, Syllaeque cognomina. Tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur. Tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu, tuaeque virtutes. Bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me. Pietas, qua orbem tuum temperas, quamque in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptore multiplicas. Agat gratias clementia, quam humano generi impertis: liberalitas, qua ditas omnes: fortitudo, qua vincis: et mens ista aurea, quam de communi deo plus, quam unus hausisti. Agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti: ultra progredior, et hoc quia debere te dicis. (0941D)Agat quae optime agere potest, vox ista, quam docui. Jamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui (ut supra dictum est) succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam, et omnium gaudiis testata supprimeret. Quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus, aut temerarii professione culpandus, tamen alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi. Tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, assultantibus tot millibus Barbarorum, quibus Danubii ora protexitur, comitia consulatus mei armatus exerces. Tribunitia ista quod in urbe Syrmio geruntur, (0942A)an ut quod in procinctu Centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur sine arbitrio multitudinis sacerdotum tracta collegio? Sic potius, sic vocentur, quae tu, pontifex maximus, Deo participatus habuisti. Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. Verba sunt litterarum tuarum, quibus apud me auctoritatem summi numinis, et tuae voluntatis amplificas. Sic enim loqueris: Cum de consulibus in annum creandis solus mecum volutarem, ut me nosti, atque ut facere debui, ut velle te scivi, consilium meum ad Deum retuli, ejus auctoritati obsecutus te consulem designavi, et declaravi, et priorem nuncupavi. Cujus orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui, nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? (0942B)Valete modo classes, populi, et urbanarum tribuum praerogativae, et centuriae jure revocatae. Quae comitia pleniora umquam fuerunt, quam quibus praestitit Deus consilium, imperator obsequium? Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium auditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres offendam, divinitatis tuae prope cum piaculo verba transcurro. Cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox, et cura solemnis! Cum solus mecum volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem, et non metuis proditorem. Ut me nosti: quid familiarius? Ut facere debui: quid constantius? Ut velle te scivi; quid dici blandius potest? Consilium meum ad Deum retuli. Et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? An plenius cum (0942C)senatu, cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitu tuo, et provinciis omnibus deliberasses? Consilium meum ad Deum retuli. Non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas ejus auctoritati obsecutus scilicet, ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti. Te consulem designavi, et declaravi, et priorem nuncupavi. Quis haec verba te docuit? ego tam propria, et tam Latina nescivi, designavi, et declaravi, et nuncupavi. Non fit hoc temere, habet moras suas dispartitis gradibus tam matura cunctatio. Has ego litteras tuas in omnibus pilis, atque porticibus (unde de plano legi possint) instar edicti pendere mandavero. Nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum? sed ad planiora festino. (0942D)Ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. Non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens. Pro me cura tam felix? Illyrico arma quatiuntur. Tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas. Loricatus de toga mea tractas. In procinctu et maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis feliciter, et bono omine. Namque iste habitus ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. Parum est, si qualis ad me trabea mittatur, interroges, te coram promi jubes. Nec satis habes, ut largitionum ministri (0943A)ex more fungantur. Eligis ipse de multis, et cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. Palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantinus parens noster intextus est. Me beatum, cujus insignibus talis cura praestetur. Haec plane, haec est picta (ut dicitur) vestis non magis auro suo, quam tuis verbis. Sed multo plura sunt in ejus ornatu, quae per te instructus intelligo. Geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantinus in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur. Accessit tam impenso beneficio tuo pondus quorumdam sciscitatione cumulatum. Interrogatus, quem priorem decerneres consulem: nec dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant. Sed tamen ad hoc dictum (0943B)erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen quod intellexerant, requirebant. Hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti: non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium suum interpretationis errore palpabant. Deinde illico subdidisti. Quid de duobus consulibus designatis quaeritis: quis ordo sit nuncupationis? Anne alius quam quem praefectura constitnit? O felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! Scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorumdam verecundiam dicere noluisti. Scrupulosus hic mihi locus est: et propter eam, quam numquam (0943C)appetivi, gloriam recusandus. Cum priore renuntiatus sim, satis est tuum tenere judicium. Interpretes valete meritorum. Neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. Num est haec gloria ignota Ciceroni? Praetorem me, inquit, Pop. Rom. primum fecit consulem priorem. Ex ipsa ejus sententia intelligitur, commendabilius ei videri uni quam pluribus esse praepositum: nulla enim est quidem contumelia secundi, sed ex duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedonis hoc fertur, cum legisset illos Homericos versus, quibus, Hectore provocante, e novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi conceptione votorum Jovem optimum maximum totus precatur (0943D)exercitus, ut Ajacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: Occiderem, inquit, illum qui me tertium nominasset. O magnanimitatem fortissimi viri. Nominari inter novem tertius recusabat, ubi certe pluribus antecelleret, quam subesset. Quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? Est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio, cum universis mortalibus duo qui fiant, consules praeferuntur. Qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur. Exspectare nunc aures praesentium scio, et eminere in omnium vultu intelligo, quod desiderio concipiatur animorum. Existimant enim, cum ea quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore (0944A)filo (ut dicitur) deducta libaverim, aliqua me etiam de majestatis tuae laudibus debere perstringere. Quamquam me istam dixerim seposuisse materiam, et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. Itaque faciam, quando cogunt volentem: sed majoribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exsequendi, sed universi ut intelligant eorum quae intus praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem. Nec excellentia, sed quotidiana tractabo. Nullum tu umquam diem ab adolescentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, immaculabili conscientia, et quod in paucis est, cogitatione sincera. (0944B)Cujus autem umquam egressus auspicatior fuit? aut incessus modestior? aut habitudo cohibitior? aut familiaris habitus condecentior? aut militaris accinctior? In exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? Quis palaestram tam lubricus expedivit? Quis saltum in tam sublime collegit? Nemo abductius jacula contorsit, nemo spicula crebrius jecit, aut certius destinata percussit. Mirabamur poetam, qui infrenes dixerat Numidas; et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera, et praecepta esse fugae, et praecepta sistendi. Obscurum hoc nobis legentibus erat. Intelleximus te videntes cum idem arcum intenderes, et habenas remitteres, aut equum segnius euntem verbere concitares, vel eodem verbere intemperantiam coerceres. (0944C)Qui te visi sunt hoc docuisse, non faciunt. Immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt. In cibis autem cujus sacerdotis abstinentior ceremonia? In vino cujus senis mensa frugalior? Operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius, nec pulvinar flaminis tam pudicum. In officiis amicorum non dico paria reddi: antevenis. Et quoties in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. In ista vero sede (ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio sacrarii tui) nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit, aut consultius cogitata disposuit, aut disposita maturius expedivit. Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. Non enim (0944D)Sulpitius acrior in conditionibus, nec majoris Gracchi commendabilior modestia fuit, nec patris tui gravior auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronuntias? Quae inflexio, cum remissa? Quae temperatio, cum utraque dispensas? Quis oratorum laeta jucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius, aut dixit, aut, quod est liberum, cogitavit? Vellem (si rerum natura pateretur), Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu qui ad Cyri virtutes exsequendas votum potius quam historiam commodasti, cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet. Si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. Atque ista omnia (0945A)quasi punctis quibusdam acuminata signavi. Si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus exsequerer ubertatem stylo rerum magnitudine suggerente: sed nec hujus diei, nec hujus ista materiae. Qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum jugera compleatis. Ego ista perstrinxi. Atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres, domestica isthaec non tam praedicare, quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset. Possem pari brevitate dicere superiora. Emendatissimi viri est pigenda non facere. At tu numquam poenitenda (0945B)fecisti, et semper veniam poenitentibus obtulisti. Pulchrum est indulgere timentibus. Sed tu perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent. Magnificum largiri honores. Tu honoratos et liberalitate ditasti. Laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus, nec de occupatione causari. Tu confirmas adire cunctantes, etiam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas. Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat. Sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cujus nimia parcimonia, et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem. Tu Valentiniano genitus, cujus alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optime reipublicae (0945C)statu, intelligis posse te esse lenissimum, sine dispendio disciplinae. Neque vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias saeculares per singula horarum momenta multiplicas. Vel illud unum cujusmodi est, de condonatis residuis tributorum? Quod tu quam cumulata bonitate fecisti? Quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate prospexit, aut prudentia consultiore munivit? Fecerat et Trajanus olim, sed partibus retentis, non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati. Et Antonius indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. Tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere jussisti. (0945D)Videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii. Ardebant stirpes fraudum veterum: ardebant seminaria futurarum. Jam se cum pulvere favilla miscuerat. Jam nubibus fumus involverat, et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas cum juvantia de ratione cernebant, quod meminerant lectum legi posse et verentes. Quid te, imperator Auguste, indulgentius? Quid potest esse consultius? Quae bona praestas, efficis, ne caduca sint. Quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva. Haec provincialibus indulgentiae bona. Quid illa nostro ordini? Quid illa militibus Antoninorum comitas fuit? Et jam inde Germanicorum cohorte amicorum (0946A)et legionibus familiaris humanitas. Sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecellere. Abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas, et si rerum natura pateretur, ascribi sibi voluisset antiquitas. Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intelligi bona nostra quo praestent. Aegrotantes amicos Trajanus visere solebat, hactenus in eo comitas praedicanda est. Tu et visere solitus, et mederi: praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adjicis medelarum, consolaris affectos, revalescentibus gratularis. In quot vias de una ejus humanitate progrederis? Legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin' salve quaerere, tractare vulnera (0946B)sauciorum, et ut salutiferae apponerentur medelae, atque ut non cessaretur, instare. Vidi quosdam fastidientes, cibum, te commendante, sumpsisse. Audivi confirmantia ad salutem verba profari; occurrere desideriis singulorum; hujus sarcinas mulis aulicis vehere; his specialia jumenta praebere: illis ministeria perditorum instaurare lixarum; aliorum egestatem tolerare sumptu; horum nuditatem velare vestitu; omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla; omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. Inde cunctis salute nostra charior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles in aevum omne mansuros: quales charitas potius quam fortuna conciliat. Concludam deinceps orationem meam, piissime Auguste, (0946C)sermonis magis fine quam gratiae. Namque illa perpetua est, et spatio non transmeabili, terminum calcis ignorat. Flexu tamen parvo nec a te procul convertar ad Deum: Aeterne omnium genitor, ipse non genite opifex, et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino, ejusmodi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in digressu segnior factus, meminisset et relicti, illustraret ab sentem, praesentibus anteferret. Dein quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad solemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium. Quae enim memoria, memoria, inquam, transcursum tantae celeritatis, vel (0946D)in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt. Ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt. Tu, Gratiane, tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersepta regnorum abusque Thracia per totum (quam longus est) locum Illyrici, Venetiam, Liguriamque, et Galliam veterem, insuperabilia Rhetiae, Rheni accolas, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi, munere liberali, ut, Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, (0947A)quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem. Hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius, et arbiter et auctori ndulsit, ut sellam curulem; cujus sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico (0948A)sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum praefectum, ut tuo praetorio consulem tuum, et quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis, praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, justa ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.
Apud Gratianum Augustum.