Actio in Henricum Garnetum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Actio in Henricum Garnetum
1607

editio: Actio in Henricum Garnetum, omnia ex Anglico a G. Camdeno Latine versa, Londoni, Excudebat Ioannes Norton, 1607
fons: philological.bham.ac.uk

ACTIO IN HENRICUM GARNETUM
SOCIETATIS IESUITICAE IN ANGLIA SUPERIOREM,
ET CAETEROS QUI PRODITIONE LONGE IMMANISSIMA
SERENISSIMUM BRITANNIAE MAGNAE REGEM,
ET REGNI ANGLIAE ORDINES PULVERE FULMINALI
E MEDIO TOLLERE CONIURARUNT
UNA CUM ORATIONIBUS DOMINORUM DELEGATORUM.

ADIECTUM EST SUPPLICIUM DE HENRICO GARNETI
LONDINI SUMPTUM

Omnia ex Anglico a G. Camdeno Latine versa

Londoni
Excudebat Ioannes Norton, serenissimae regiae maiestatis in Latinis,
Graecis, et Hebraicis Typographus

Anno Domini 1607

LECTORI

E horrenda, execranda, et longe immanissima proditione et coniuratione serenissimum Magnae Britanniae monarcham et universos regni Angliae ordines in comitiis Parlamentariis semel simulque pulvere fulminali e medio tollendi, aliquid in lucem aedere et minus necessarium et omnino inutile prima fronte videatur. Primum, cum Iustitia suo munere perfuncta ex singularibus ipsorum proditorum confessionibus (quas plane et publice quando pro tribunali sisterentur agnoverunt et confirmarunt, maxima hominum multitudine circumfusa) omnem scrupulum tollat et singulis cumulatissime satisfaciat, maxime cum sententia lata in ipsos suo tempore ex lege merito sit animadversum. Ut enim lex iustitiae est fundamentum, ita eadem iustitia recte administrata reipublicae est basis et aurea illa amussis quam ad causas civiles et criminales decidendas Deus ipse adhibendam praescripsit. Secundo quod hae proditiones sive laesae maiestatis crimina sunt adeo manifesta, testata, et maioribus quasi theatris proposita, ut plane nemo apud nos eadem ignorare prae se ferre possit. Necessarium tamen est, et apprime utile erit aliquid de iisdem in publicum dare, tum quod incertae, mendaces, et male consutae relationes de argumentis et probationibus pro tribunali prolatis per circulos circumferuntur, tum etiam quod praesentium et posterorum intersit ut ortus et auctus atrocissimae huius et nefandissimae coniurationis cognoscantur, et quinam in eadem praecipui authores et actores extiterint intelligatur.

IN PRIORI ACTIONE
DIE LUNAE XXVII IANUARII
ANNO MDCV IN PRAETORIO WESTMONASTERIENSI
HI FUERUNT DOMINI DELEGATI

COMES NOTTINGHAMIAE
COMES SUFFOLCIAE
COMES WIGORNIAE
COMES DEVONIAE
COMES NORTHAMPTONIAE
COMES SALISBURIAE
PRIMARIUS SIVE CAPITALIS IUSTITIARIUS ANGLIAE
PRIMARIUS SIVE CAPITALIS BARO SCACCARII
PETRUS WARBERTON EQUES AURATUS ET COMMUNIUM PLACITORUM IUSTITIARIUS

Sistebantur pro tribunali hi qui in quaestionem vocati <sunt> de criminibus laesae maiestatis in comitatu Midlesexiae

  1. ROBERTUS WINTER ARMIGER
    2. THOMAS WINTER GENEROSUS
    3. GUIDO FAWKES GENEROSUS
    4. IOANNES GRANT ARMIGER
    5. AMBROSIUS ROOKWOOD ARMIGER
    6. ROBERTUS KEYES GENEROSUS
    7. THOMAS BATES
    8. EVERARDUS DIGBYE
    Ex ordine equestri qui in quaestionem vocatus erat de crimine laesae maiestatis in comitatu Northampton

  1. CRIMINA LAESAE MAIESTATIS DE QUIBUS ROBERTUS WINTER ARMIGER, THOMAS WINTER GENEROSUS, GUIDO FAWKES GENEROSUS, IOANNES GRANT ARMIGER, AMBROSIUS ROCKWOOD ARMIGER, ROBERTUS KEIES GENEROSUS, ET THOMAS BATES IN IUDICIUM VOCATI FUERE IUXTA FORENSEM IURIS MUNICIPALIS ANGLIAE FORMULAM

UOD cum serenissimus rex dominus noster consiliariorum suorum suasu et consensu constituisset ordines regni convocare et comitia Parlamentaria in urbe Westmonasteriensi de rebus maximi momenti, quae ad regiam maiestatem, regnum, et ecclesiam spectarunt, habere, Henricus Garnetus superior Iesuiticae societatis in Anglia (alias ementitis nominibus Wally, Darcy, Roberts, Famer, et Henricus Philips appellatus), Oswaldus Tesmond Iesuita (alias Oswaldus Greenwell), Ioannes Gerardus (alias Lee et Brooke nominatus), Robertus Winter armiger, Thomas Winter generosus, Guido Fawks generosus (alias Guido Iohnson), Robertus Keies generosus, et Thomas Bates famulus Roberti Catesby armigeri, simul cum Roberto Catesby et Thoma Percy armigeris, Ioanne Wright, et Christophero Wright generosis contra regiam maiestatem convenerunt, et Henricus ille Garnet, Oswaldus Tesmond, Ioannes Gerrard, aliique Iesuitae malitiose, perfide, et proditorie Thomae Winter, Guidoni Fawkes, Roberto Keies, Thomae Bates, nec non Roberto Catesby, Thomae Percy, Ioanni Wright, Christophero Wright, et Francisco Tresham confirmarunt et persuaserunt serenissimum regem nostrum, proceres et praesules, universamque regni Angliae plebem (papistis exceptis) esse haereticos, omnesque haereticos anathematis vinculo esse innodatos et excommunicatos, nullumque haereticum posse regnare, sed licitum meritoriumque esse serenissimum regem nostrum et singulos in Anglia haereticos e medio tollere ad promovendam et propagandam fucatum illam et usurpatam pontificis Romani authoritatem et iurisdictionem, et ad superstitiosam illam Romanam religionem in Anglia restaurandam. Cui proditoriae persuasioni Thomas Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, Thomas Bates, Robertus Catesby, Thomas Percy, Ioannes Wright, Christopherus Weight, et Franciscus Tresham perfide assensum praebuerunt, et inde Henricus ille Garnet, Oswaldus Tesmond, Ioannes Gerrard, et alii Iesuitae, Thomas Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, et Thomas Bates, sicut Robertus Catesby, Thomas Percy, Ioannes Wright, et Franciscus Tresham perfidiosissime consenserunt et conspirarunt pulvere sulphureo sive fulminali, quasi uno flatu erumpente, regem nostrum serenissimum, reginam illustrissimam et gratiosissimam, principem nobilissimum Henricum eius filium primogenitum, Angliae amorem et delitias, praesules et proceres, gravissimos regni iudices, equites auratos, cives et burgenses cum quamplurimis aliis fidelissimis subditis et regis ministris ad comitia Parliamentaria evocatis, nulla maiestatis, dignitatis, ordinis, sexus, aetatis, aut loci ratione habita, atrocissime, immanissime, perfidiosissime ex improviso in altum efflare, membratim discerpere, et funditus e medio tollere. Praeterea conspirarunt non solum regiam sobolem masculam penitus excindere, verumetiam quod proditores illi cum aliis eiusdem farinae nobilisssimas dominas Elizabetham et Mariam, serenissimi regis nostri filiolas, interciperent, et Elizabetham Angliae reginam denuntiarent, simulque fallacia quaedam edicta eiusdem Elizabethae nomine promulgarent, cum hac tamen inter ipsos proditores cautione, ut ne verbum quidem fieret de religione immutanda, nec ipsi proditores se huius horrendi et nefarii sceleris authores vel actores profiterentur, donec eas copias contraxissent quae praecognita scelera ad effectum perducere possent. Tunc autem eadem scelera agnoscerent et comprobarent, ut ex eorum numero quae non laudantur nisi peracta. Verum edicto illo fallaci et ementito omnibus significarent singula incommoda et gravamina in regno ut populo satisfieret submovenda esse. Quodque ad securiorem sceleris occultationem et eiusdem consummationem tam Thomas ille Winterus, Guido Fawkes, Robertus Keyes, Thomas Bates, quam Robertus Catesby, Thomas Percy, Ioannes Wright, Christopherus Wright, et Franciscus Tresham nefario consilio et suasu Henrici Garnet, Oswaldi Tesmond et Ioannis Gerrard, et aliorum Iesuitarum, scelerati consenserunt et coniurarunt quod Thomas ille Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, Thomas Bates nec non Robertus Catesby, Thomas Percy, Ioannes Wright, et Christopherus Wright seorsim conceptis verbis, Euangeliis tactis et Eucharistia sumpta, iurarent proditorias has machinationes occultare, nec easdem directe vel indirecte verbis aut circumstantiis aperire, nec ab incepto scelere destituros sine consensu trium coniuratorum, unde tam Thomas Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, Thomas Bates, quam Robertus Catesby, Thomas Percy, Ioannes Wright, et Christopherus Wright, et Franciscus Tresham perfide et proditorie iusiurandum seorsim iurarunt Eucharistiaeque sacramentum, Henrico Garnet, Ioanne Gerard, Oswaldo Tesmond, et aliis Iesuitis ministrantibus, sumpserunt. Ad haec Thomas ille Winterus, Guido Fawkes, Robertus Keyes, Thomas Bates, simul cum Roberto Catesby, Thoma Percy, Ioanne Wright, Christophero Wright, et Iesuitis illis Henrico Garnet, Ioanne Gerrard, Oswaldo Tesmond, aliisque authoribus et consultoribus ad scelus illud machinandum et omnino perficiendum perfide consenserunt, et coniurarunt cuniculum agere sub aedibus Parliamentariis, et ibidem magnam vim pulveris fulminalis supponere, et perinde ac consenserunt, Thomas ille Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, et Thomas Bates, una cum Roberto Catesby, Thoma Percy, Ioanne Wright, Christophero Wright, latenter clandestinis operibus et magno molimine suffoderunt, et ad medium usque fundamenti parietis aedium Parliamentariarum egerunt, eo consilio ut ibi magnam vim pulveris fulminalis supponerent ad scelus quod susceperant conficiendum. Et Thomas ille Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, et Thomas Bates, una cum Roberto Catesby, Thoma Percy, Ioanne Wright, Christophero Wright, cum deprehendissent opus esse plenum difficultatis, fundamentum illud quod solidissimum et duodecim plus minus pedes crassum, et accepissent cryptam quandam Parliamentariis aedibus esse subiectam, et habitationi Thomae Percy adiunctam, nunc annuo reditu locandam esse, Thomas ille Percy, Henrico Garnet, Oswaldo Tesmond, Ioanne Gerrard, et aliis Iesuitis instigantibus, una cum Thoma Winter, Guidone Fawkes, Roberto Keyes, et Thoma Bates, una cum Roberto Catesby, Ioanne Wright, et Christophero Wright cryptam illam ad tempus conduxit, et proditores illi in eandem viginti cados pulveris fulminalis e domo Thomae Percy latenter et nefarie intulerunt ad susceptum flagitium perpetrandum. Postea autem Henricus ille Garnet, Oswaldus Tesmond, Ioannes Gerrard, et alii Iesuitae, Thomas Winter, Guido Fawkes, Robertus Keyes, et Thomas Bates, una una cum Roberto Catesby, Thoma Percy, Ioanne Wright, et Christophero Wright, convenerunt Robertum Winter, Ioannem Graunt, Ambrosium Rookwood, et Franciscum Tresham, armigeros et iisdem machinationes, consilia, et scelera suscepta sigillatim communicarunt, et ab iisdem petierunt ut semet Henrico illi Garnet, Oswaldo Tesmond, Ioanni Gerrard, Thomae Winter, Guidoni Fawkes, Roberto Keyes, Thomae Bates, nec non Roberto Catesby, Thomae Percy, Ioanni Wright, Christophero Wright in consceleratis illis machinationibus consociarent, et equos, arma, aliaque necessaria ad scelera perpetranda appararent. Cui nefariae petitioni Robertus ille Winter, Ioannes Grant, Ambrosius Rookwood, et Franciscus Tresham assensum et consensum adhibuerunt, et proditorie iisdem semet consociarunt et adhaeserunt. Itaque eo consilio iusiurandum quod modo diximus iurarunt, et Eucharistiam, Iesuitis illis ministrantibus, sumpserunt, equos, arma, et alia necessaria, ut proditorie efficerent quod susceperant, appararunt. Postea proditores illi decem alios pulveris fulminalis cados compararunt, et in cryptam intulerunt male metuentes ne pulvis ille iam antea ibi suppositus humesceret, magnamque illam vim pulveris fulminalis lignorum strue, ne forte conspiceretur, clandestino et perfide obtexerunt et occultarunt. Paucisque interpositis diebus, proditores illi quatuor dolia pulvere fulminali oppleta procurarunt et in cryptam intulerunt, quibus et reliquis cadis ferramenta et faxa imposuerunt, nec non lignorum strue occultarunt. Postea Guido Fawkes ad nefaria illa consilia et machinationes exequenda, Henrico Garnet, Oswaldo Tesmond, Ioanne Gerrard, aliisque Iesuitis, nec non Roberto Winter, Thoma Winter, Roberto Keyes, Thoma Bates, Ioanne Grant, et Ambrosio Rookwood, una cum Roberto Catesby, Thoma Percy, Ioanne Wright, Christophero Wright, et Francisco Tresham instigantibus, sibi comperaverat et penes se habuerat fomitem igniarium ad pulverum illum fulminalem inflammandum ut horrenda haec proditio perficeretur. Porro postquam execrandum hoc scelus divina benignitate et misericordia non sine miraculo pauculis horis antequam perficiendum erat detectum fuerat, Henricus ille Garnet, Oswaldus Tesmond, Ioannes Gerrard, Robertus Winter, Thomas Winter, Robertus Keyes, Thomas Bates, Ioannes Grant, et Ambrosius Rookwood, nec non Robertus Catesby, Thomas Percy, Ioannes Wright, et Christopherus Wright fuga se subduxerunt, eo animo ut papistas quos poterant ad tumultum et in actualem et publicam rebellionem contra serenissimum regem dominum nostrum concitarent, variosque fictos et falsos rumores passim disseminarunt quasi papistis iugula tunc peterentur, unde papistarum nonnulli arma induerunt et in actualem et publicam rebellionem contra serenissimum regem dominum nostrum in diversis regni Angliae partibus perfide proruerunt.

[2] Horum criminum postulati, singuli responderunt se minime reos esse, Deoque et patriae caussam suam commiserunt.

  1. EDWARDUS PHILIPS, VIR ORDINIS EQUESTRIS, REGIUS AD LEGEM ADMINISTER SIVE SERVIENS ACCUSATIONIS CAPITA IN HANC SENTENTIAM EXPLICAVIT

UOD honoratissimi domini delegati ad vos hodie refertur, vestroque examini equites aurati etc. iurati subiicitur, crimen est laesae maiestatis, idque tam atrox, immane, et horrendum, ut ex omni seculorum memoria homo plane nemo eiusmodi quicquam

vel fando audiverit,
vel animo agitaverit,
nec quis infernus vel terrenus cacodaemon hactenus sit molitus.
Si enim execrandum sit vel infimae sortis quempiam occidere,
si a Deo inunctum violare sit ipsi Deo adversari,

si caede et sanguine principes, regna, et respublicas subruere sit Deo hominibusque exosum, quod omnibus vere Christianis agnoscendum, quanto atrocius scelus esse singuli Christiani iudicent occidere et funditus tollere regem, reginam, principem, progeniem cum regno et republica qui singuli omnibus numeris sunt adeo perfecte absoluti ut Deus approbet, orbis terrarum cum admiratione suscipiat, omnes fideles Angli cum honore observent, et Papa solummodo cum suis asseclis aegris oculis intueatur et invideat.

Procedendi formula in hoc crimine trifarium est dividenda, scilicet in,

  1. Declarationem.
    2. Aggravationem.
    3. Probationem.

Mihi autem pro ratione muneris incumbit et praescribitur, ut in accusationi capitibus declarandis et explicandis mea versetur industria. Reliqua illa duo illi cuius interest sunt reliquenda.

Declaratio haec in quatuor rebus versatur,

Primo, in coniuratorum personis et qualitatibus.
Secundo, in re coniurata.
Tertio, in ratione coniurationem perficiendi et exequendi.
Quarto, in ipsius coniurationis scopo.

Quod ad personas, hi fuere,

Garnetus
Gerrardus Iesuitae non tunc temporis intercepti
Tesimondus

Thomas Winter
Guido Fawkes
Robertus Keyes
Thomas BatesPro tribunali
Everardus Digby
Ambrosius Rockwood
Ioannes Grant
Robertus Winter

Robertus Catesby
Thomas PercyIn rebellione caesi
Ioannes Wright
Christopherus Wright

Franciscus Tresham Modo defunctus

Qui singuli Romanistae obfirmati et ex tam perfida et irreligiosa schola depravati discipuli.

Quod ad rem coniuratam, versabatur illa,

Primo, in rege abdicando et de suo solio deturbando.
Secundo, in eodem cum regina et principe extinguendo.
Tertio, in rebellione et seditione concitanda.
Quarto, in miseranda clade subditis inferenda.
Quinto, in immutanda et subvertenda religione hic constabilita.
Sexto, in regno vastando et labefactando, hostesque exteros inducendo.

Quod ad rationem et media exequendi.

Inter eos conventum, conclusum, et derminatum erat,
1. Regem et subditos (papistis exceptis) esse haereticos.
2. Omnes esse diris devotos, et a Papa excommunicationis vinculo innodatos.
3. Nullum haereticum regnare debere.
4. Fas esse et meritorium regem et reliquos omnes haereticos e medio tollere.

Hanc autem sceleris perpetrandi rationem esse inter ipsos convenit.

  1. Regem, reginam, principem, proceres, et praesules regni, equites, et burgenses Parlamentarios pulvere fulminali efflandos et delendos.
  2. Regiam prolem masculam radicitus extirpandam.
  3. Elizabetham et Mariam regis filias in ipsorum custodiam attrahendas, dominamque Elizabetham Angliae reginam esse promulgandam.
  4. Edictum nomine Elizabethae divulgandum, in quo nulla religionis immutandae mentio
    fieret, nec ipsos esse proditionis conscios donec vires et copias contraxissent, et
    tunc publico edicto significarent omnia gravamina in regno penitus esse submovenda.
    5. Iusiurandum mutuo inter ipsos firmandum et Eucharistiam sumendam, primo ut quam
    maxime rem celarent et occultarent, deinde ut eandem persequerentur, nisi consensu
    trium exempti fuissent.
    6. Rege, regina, principe, regia prole mascula, proceribus, et praesulibus, cum equitibus
    et burgensibus sublatis, rem exteris principibus significarent, et Edmundum Bainham
    laesae maiestatis antea convictum, quique se appellavit damnatorum antesignanum, ad
    Papam esse amandandum, dignus utique legatus inter Papam et Plutonem.
    7. Parlamentariis comitiis ad septimum diem Februarii prorogatis, mense Decembri
    cuniculum egerunt sub camera Parlamentaria, eo consilio ut vim magnam pulveris
    fulminalis ibi disponerent, sed cum Parlamentaria illa comitia ad diem tertium Octobris
    prorogarentur, quadragesimali tempore subsequente cryptam conduxerunt sub camera
    Parlamentaria in qua viginti fulminalis illius pulveris cados collocarent.
    8. Robertum Winter, Ioannem Grant, et Ambrosium Rockwood praestito iuramento in
    societatem asciverunt ad bellicum apparatum instruendum. Die vicesimo Iulii decem
    alios pulveris fulminalis cados in criptam intulerunt, quibus ferramenta, ingentia
    saxa imposuerunt, et omnia lignorum strue obtexerunt.
    Die 20. Septembris quatuor dolia pulveris illius cum aliis saxis et ferramentis in cryptam
    intulerunt
    Die 4. Novembris Parlamentariis comitiis in diem sequentem prorogatis, hora noctis
    undecima Guido Fawks (reliquorum suasu) igniarium et funiculos stupeos ad pulverem
    postero die inflammandum apparaverat.
    Hac proditione non sine miraculo detecta, illico arma induerunt, et alios in apertam
    rebellionem concitarunt, dispersis hinc inde rumoribus quod pontificorum sive
    papistarum iugula iam essent petenda.

III. HANC EXPLICATIONEM EXCEPIT EDWARDUS COOKE EQUES AURATUS, REGIAE MAIESTATIS ATTORNATUS GENERALIS SIVE PROCURATOR REGIUS, QUI IN HANC SENTENTIAM ORATIONEM HABUIT

X his quae regius ad legem serviens iam explicavit vobis, honoratissimi domini, et reliquis huius amplissimi et gravissimi consessus et conventus, certo constat hoc esse immanissimum et maximum laesae maiestatis crimen quod ante haec tempora in Britannia conflatum, idque in maximum quem Britannia hactenus vidit monarcham. Verum cum hic consessus et conventus plura audierit, et radices ramosque huius sceleris hactenis latitantia in lucem producta viderit, vere dixerit, Quis haec posteris sic narrare poterit, ut facta non ficta esse videantur? Itaque in hac tanti momenti caussa in quam et cuius actionem universi orbis Christiani oculi hodie intente coniiciuntur, a vobis bona vestra cum venia mihi efflagitandum est ut paulo fusius et non qua soleo brevitate succincta dicam, et brevior tamen ero quam res ipsa necessario exigat. In ipso autem cuius caussae limine operaepretium mihi videtur nonnullis illisque candidis et aequis rerum aestimatoribus paucis satisfacere qui non solum sunt mirati, verum etiam aegerrime tulerunt hanc actionem non citius institutam fuisse cum causa sit atrocissima, et horror eiusdem instet continuus.

[2] 1. Ex naturae ordine est ut graviora lentius moveantur, iuxta illud poetae tarda solet magnis rebus adesse fides. Et de his verissime dicamus, nunquam ante dies nostros talia acciderunt.
[3] 2. Veritas temporis filia, et certe maxime hac in causa in qua examinationibus tempestivis et frequentibus, et saepius iteratis, primum res maximi momenti nuperrime diluxerunt. Secundo nonnulli delinquentes idque capitaliter nuperrime sunt intercepti. Tertio aliqui proditionis antesignani prius ignoti nunc ante omnium oculos sunt prolati, scilicet Iesuiticae societatis patres. Quarto libri haeretici, proditorii, et damnandae lectionis de Aequivocatione et De Officio Principis Christiani apud Franciscum Tresham sunt deprehensi.
[4] 3. In hisce examinationibus viginti quatuor dies seorsim fuere insumpti

[5] 4. Alias enim qui minime proscriptus extremo supplicio fuisset affectus. Guido enim Fawkes aliquantisper sub ementito nomine Ioannis Iohnson delituit, adeo ut si actio sub eo nomine fuisset accelerata et ille suspendio periisset, quamquam de persona constitisset, procedendi tamen formula ex iure et ordine non fuisset.
[6] 5. Regi pro sua prudentia et singulari moderatione visum erat ut quo tempore Parlamentarii ordines convenirent, huius caussae cognitio haberetur, quandoquidem ad Parlamentarios ordines potissimum spectaret.
[7] Quod ad crimina, adeo sunt immensa et transcendentia ex tam truculentis et tremendis sceleribus conflata ut nullo argumento, illatione, aut circumstantiis exaggerari potuerint, idque triplici ratione. Primum quod hoc scelus sit primae impressionis et itaque sine nomine quod adaequatum esse poterat ad huius atrocitatem satis exprimendam, nec ullum sane nomen quod huic conveniat apud legum latores usquam occurrit. Crimen enim atrocissimum et gravissimum quod illi animo comprehendere poterant, crimen laesae maiestatis nominarunt, verum huic sceleri nomen deficit consentaneum, quod non ad maiestatem laedendam sed funditus exscindendam, nec solum in regis sed etiam regni perniciem et ruinam spectavit, id est, ad convellendam et obruendam machinam et molem florentissimae, antiquissimae, et celeberrimae monarchiae, imo ad nomen et nationem funditus delendam, Nec taceas igitur neque compescaris Deus, quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Dixerunt, ‘venite, et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel ultra’.
[8] Secundo, sine exemplo est. Exempla enim omnia superat sive facta sive ficta etiam a tragicis poetis, qui omnis ingenii nervos intendunt ut horrendas et cruentas caedes ob oculos proponant.
[9] Tertio, sine modo est. Neque enim terminatur vel cancellis hoc scelus circumscribitur, sed prout mathematicorum linea est, quae divisibilis in semper divisibilia.

[10] Laesae maiestatis crimen est regis, reginae, vel principis exitium vel animo agitare. Quia hoc crimen perinde est ac arbor cuius radix veneno perfusa in terrae visceribus abdita latet, ut intimus humani animi recessus qui Deo soli patet. Verum legum solertia cautum est ut intercipiantur et amputentur huius arboris folia, frondes, et surculi, quae a proditionis radice progerminant, sive verbis quae foliis, aut aperto aliquo facto quod germinibus assimilentur, priusquam ad eam perveniant maturitatem quae universae reipublicae vastitatem et perniciem ex improviso inferant.

[11] Laesae etiam maiestatis crimen est Angliae cancellarium, thesaurarium, iusticiarios cuiuscunque tribunalis, iusticiarios assisarum, vel quemcunque iudicem, ut in statuto xxv Edwardi III habetur, dum pro tribunali sedent et sui officii munere funguntur, interficere. Quandoquidem quilibet iudex pro tribunali regia authoritate sedens regis maiestatem et personam representat, itaque crimen est laesae maiestatis illum interficere, cum ex legis sententia rex in foro semper praesens adsit. At in supremo Parlamenti foro quilibet vi et virtute regiae authoritatis rescripto sub magno Angliae sigillo iudicialem habeat locum, ex consequenti quemlibet eorum interficere seorsim crimen fuerat laesae maiestatis. Praeterea huic laesae maiestatis crimini accesserunt rebellio, burglaria, violenta, scilicet in aedes nocturna irruptio, furtum, equorum surreptio, etc. Adeo ut huiusmodi et tantum hoc sit crimen quantum nemo dicendo explicet, nemo exemplo adaequet, nemo cancellis circumscribat.
[12] Quod ad exteros principes spectat, interposita hic fuit prostestatio ad omnem in hac causa labeculam ab illis eluendam. Primo quod dum regna hostili invicem erant animo, hostiles et infensae actiones iustae et honori ducuntur. Secundo non est regius procurator, serviens, aut alius qui principes illos vel memorant vel innuunt. Novimus enim de magnis principibus non nisi cum reverentia, observantia, et honoris praefatione loquendum, legemque in sermone tenendam. Verum Guido ille Fawkes, Winterus, et reliqui delinquentes qui quae dicta sunt suis confessionibus ediderunt, itaque qui regi in lege sunt a consiliis tantum quae delinquentes confessi sunt commemorant, nec alium quempiam in crimen vocant. Illi itidem serenissimum dominum nostrum regem Iacobum immerito convitiis prosciderunt, quae nos non alio consilio memoramus quam ut delinquentium scelera et malignitas in medio proponantur. Tertio quid de exteris principibus dicitur, ita horum criminibus quasi intexitur et implicatur ut seiungi et separari non possit, et itaque nullo modo praetermittendum.
[13] Ut illud per pulverem fuminalem suscepta proditio in se immanis erat et contra naturam, ita eius conceptio et ortus monstrosissima, utique ex intermortuis proditionum quarundam superiorum cineribus suscitata, triplici enim innixa erat radica, quae a Iesuitis et Anglis Romane Catholicis consita et rigata. Prima in Anglia mense Decembri et Martio, secunda in Belgio mense Iunio, tertia in Hispania mense Iulio. In Anglia duo emisit brachia, alterum mense Decembri anno vertenti antequam regina Elizabetha divae memoriae e vivis excessit, alterum mense Martio quo excessit.

[14] Anno salutis MDCI mense Decembri Henricus Garnetus superior Iesuiticae societatis in Anglia, Robertus Tesmond Iesuita, Robertus Catesby, vir subacto et versuto ingenio et profunda perfidia, cum Francisco Tresham et aliis, nomine et causa Anglorum Romane Catholicorum Thomam Winter pro publico Romane Catholicorum boni in Hispaniam ablegarunt, illi Garnetus literas commendatitias Creswello Iesuitae in Hispania agenti perferendas dedit. Wintero Tesmond, alias Greeneway et unus ex coniuratis, comitem se adiungit. Legationis summa quae Wintero illi imprimis demandata haec erat, ut apud regem Hispaniarum nomine Anglorum Catholicorum intercederet ut rex exercitu in Angliam submitteret, cui Catholici in Anglia copias suas adiungere fidelemque illi operam navare praesto adessent. Praeterea cum Hispaniarum rege ageret ut pensiones aliquas annuas nonnullis Catholicis Anglis maiestati eius devotis assignaret, nec non ut eidem regi innueret plures in Anglia esse nobiles et viros militares rerum praesentiarum pertaesos, quos sublevando eorum inopiam in suas partes facile pertraheret. Cumque quotiescunque Anglia invaderetur, maxime difficultas ex equorum transvectione intervenerit, Catholici Angli certo regi Hispaniarum promitterent se in omnes occasiones MD vel MM equos instructos qui ipsi militarent educturos. Thomas Winter cum in Hispaniam una cum Tesmundo Iesuita appulisset, curante Creswello Iesuita convenit Petrum Francescam secundum secretarium cui rem communicavit, uti etiam Duci Lermae qui asseveravit hoc Hispaniarum regi fore gratissimum, seque ad hoc promovendum minime defuturum.

[15] De loco in quo Hispaniorum copiae quae Angliam adorientur inter eos convenit, si maiores essent, Cantium et Essexia oportunissima videbantur (obiter notetis quis tunc Quinque Portubus praefuit); sin autem copiae minores et Anglorum subsidio confiderent, Milfordum in Wallia portum commodissimum iudicarunt.
[16] Hoc tempore regna hostili inter se erant animo, et rex Hispaniarum lubens libensque hanc Catholicorum legationem audivit utique quod sibi pergratum, et Angliae Catholicos non minus quam suos Castilianos sibi curae esse respondit. Sed ad plenius responsum Winterus iussus erat aulam regiam aestivo tempore comitari, demumque comes Mirandae respondit regem 100000 aureos expensurum, quorum altera pars eodem anno, altera vere subsequente persolveretur, simulque postulavit ut Angli fidem non fallerent, vere enim ineunte in Anglia excensionem facere statuit. Postremo regis nomine Winterum rogavit ut ab eo per literas intelligeret si interiecto tempore Elizabetha regina fatis concederet. Thomas Winter hac spe plenus et tumidus in Angliam mense Novembri rediit, remque totam Henrico Garnet, Roberto Catesby, et Francisco Tresham explicavit. Paulo post splendidum Britanniae sydus regina Elizabetha occasum subiit.

Mira cano, sol occubuit, nox nulla sequuta est.

[17] Illico Christopherus Wright ab Henrico Garnet (qui itidem per eum ad rem accelerandam ad Creswellum literas dederat) a Catesbeio et Treshamo ex parte Anglorum Romane Catholicorum submissus erat, tum ut reginae obitum significaret, tum ut negotium de Anglia invadenda et pensionibus urgeret. Uno et altero mense post adventum Christopheri Wrighti in Hispaniam, eo etiam accessit Guido Fawks qui XXII Iunii ex Bruxellis Brabantiae missus erat a Guilielmo Stanley (qui se plurimis proditionibus multos iam annos intermiscuerat) et Baldwino Iesuitico in Belgio legato ordinario, qui etiam Guidoni literas ad Creswellum ut rem studiose diligenterque curaret perferendas dedit.

[18] Guidoni Fawkes impositum erat ut Hispaniarum regi significaret regem Angliae asperius cum Catholicis acturum, et eandem quam regina Elizabetha rationem initurum, nec non ut obsecraret regem copias in Angliam ad Milfordum portum submittere, ubi Catholici praesto illis adessent, eodemque tempore cohortes quae a Belgio Spinolae triremibus transvehendae erant, ubi poterant commodissime terram conscenderent. Haec Christopherus Wright et Guido Fawkes seorsim Hispaniarum regi exposuerunt, quibus ille regie respondit se amplius eius modi postulatis aures adhibere nolle, utique qui legatum in Angliam de pace tractanda iampridem miserat. Cum itaque haec ratio de copiis externis contrahendis neutiquam Catholicis succederet, consilium de pulvere fulminali agitarunt, cui Catesbeius et Treshamus intererant, uti etiam comitis Essexiae rebellioni, in Watsoni et Clerici sacerdotum et hac Iesuitarum proditione eousque inflammato studio patriae perniciem anhelarunt.
[19] Quae deinceps regius attornatus prosequutus in tres partes ipse divisit, scilicet in considerationes huius criminis laesae maiestatis, in observationes de eodem, et in collationem proditionis Iesuitarum cum illa sacerdotum, et altera illa Walteri Rawley et reliquorum.

[20] Considerationes de proditione illa per pulverem fulminalem numero erant octo: 1. de personis per quos, 2. in quas, 3. quo tempore, 4. quo loco, 5. quibus mediis, 6. quem ad finem, 7. occulta moliendi ratio, 8. admiranda eiusdem detectio.

[21] 1. Personae delinquentes, vel per quas, aut clerici fuerunt aut laici. Pro utrisque seorsim obiicitur, scilicet laicos illos eiusmodi esse ut quodammodo excusentur, scilicet aut homines quorum res deploratissimae, aut infimae conditiones, aut male sani, sine religione, sine sede, sine fide, sine re, et sine spe. Verum (ut nemo quamvis perditissimus iniuria afficiatur) certissimum eos nobili genere fuisse ortos, et eximiis naturae dotibus, licet nefandissime fuerunt seducti, abducti, depravati, et Iesuitati. A facultatibus autem satis erant parati: Perceius fuit ex familia comitis Northumbriae, Guilielmus Stanley, qui Guidonem Fawkes in Hispaniam submisit, et Ioannes Talbot de Grafton (qui utcunque se res habet, minime est insons) uterque ex honoratissimis familiis. Quod ad cleros, falso perhibetur nullum virum ecclesiasticum huius sceleris esse affinem. Ego autem nullam memini proditionem cui non interfuit sacerdos Romane Catholicus, at in hac Iesuitas plures non solum se immiscuisse, sed etiam praefuisse constat. Ex illis tres sunt legati ordinarii, in Anglia Henricus Garnet alias Welley Iesuitarum in hoc regno superior, in Hispania Creswellus, in Belgio Baldwinus, ut Romae Parsonius, praeter emissarios suos, cuius modi sunt Gerrardus, Oswaldus, Tesmond alias Grenewell, Hamond, Haull, et e Iesuitica societate alii, adeo ut huius sceleris antesignani sint Iesuitae, homines utique qui religionis cultum et sacrosanctum Iesu nomen pro involucro ad eorum impietatem, blasphemiam, proditionem, et omnium scelerum colluviem obtegendam adhibent, ut Deo favente ad divini numinis gloriam et religionis nostrae honorem mox elucebit. Curriculum industriae huius societatis potissimum in uno et altero DD versatur, videlicet Deponendo reges et Disponendo regna. Eorum professio et doctrina religio est distinctionibus gravida, quarum pars maxima e nullo sacrarum literarum textu enata, et itaque otiosae, ieiunae, et merae ideae sunt, quae non habent sua membra dividentia divini verbi authoritate suffulta, et ubi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. Quamvis autem reges sua diademata a Deo immediate haereditario iure successionis in sanguine regio inhaerente teneant, hi tamen calamo anserino et pauculis distinctionibus se posse Christianorum regum diademata ab eorum capitibus detrahere, et cum illis eodem modo agere se posse opinantur quo prisci Romani cum suis beneficiariis regulis, quibus pro arbitrio regna adiicere et adimere soliti erant. Nec hoc tantum, verum etiam reges proscribent et suis ipsorum subditis laniandos exponent, contra ac ipsorum canones praescribunt, qui sacerdotes se in caussa sanguinis immiscere omnino vetant. Hinc autem regum conditionem cuiusque homuncionis deteriorem faciunt. Inquit enim Symanacha, Haeretici omnes ipso iure sunt excommunicati, et a communione fidelium diris proscriptionibus separati, et quotannis in coena Domini excommunicatur a Papa, ita ut illi haeretici apud illos pro excommunicatis et diris devoti habeantur, se non de facto, tamen de iure, et igitur proscribendi, abdicandi, et e medio tollendi. Ac fac illum non esse haereticum professum, sed animi sensa sibi occultare, quo loco ille tunc habendus? Symanacha respondet, Quaeri autem solet an haereticus occultus excommunicatus sit ipso iure, et in alias etiam poenas incidat contra haereticos statutas? Cui quaestioni simpliciter iurisperiti respondent quod, etsi haeresis occulta sit, nihilominus occultus haereticus incidit in illas poenas. Sive ille sit manifestus sive occultus haereticus, nihil plane interest, in utrumque enim censuris et diris itidem in illos effulminant, quod Christus dicit nolite iudicare, quod est, inquit Augustinus, nolite iudicare de occultis. At esto quod princeps ita excommunicationis vinculo innodatus et abdicatus in sinum ecclesiae redibit, iterumne regnum recuperabit? Ut habet enim Symancha, Si reges aut alii principes Christiani facti sunt haeretici, protinus subiecti et vassali ab eorum dominio liberantur, nec ius hoc recuperabunt quamvis postea reconcilientur ecclesiae. Sancta tamen mater ecclesia nunquam claudit gremium redeunti. Hoc verum agnoscunt, sed adhibita distinctione quoad animam, verum quoad regnum hoc non recuperabit, quia coniunctis sententiis hoc omnes tenent modo non sit ad damnum ecclesiae. Concedatur autem eiusmodi abdicatum principem relinquere filium legitimum et certum haeredem, quique paterni criminis labe non inquinatur: illene in regia dignitate succedet? Neutiquam. Pessundetur, haeresis enim est lepra et morbus haereditarius, et in leprosis parentibus leprosi generantur filii. Ita asserit Symanacha, propter haeresim regis, non solum rex regno privatur, sed et eius filii a regni successione pelluntur, ut noster Lupus (vir secundum nomen eius et natura et nomine lupus) luculenter probat. Si quis subdubitet quem illum haereticum esse intelligunt, Creswellus in libro cui Philopater titulum fecit plane docet. Regnandi ius amittit, inquit ille, qui religionem Romanam desierit. Ille diris devotetur, abdicatur, proscribitur, nunquam nisi ab ipso Papa absolvendus, nunquam ille, nec illius posteri, in regnum restituendi.
[22] Ex uno Philopatris loco quae et cuiusmodi sunt Iesuitarum doctrina et furores degusteris. Hinc etiam infert universa theologorum ac iurisconsultorum ecclesiasticorum schola (et est certum et de fide) quemcunque principem Christianum, si a religione Catholicae manifesto deflexerit et alios avocare voluerit, excidere statim omni potestate ac dignitate ex ipsa vi iuris tum humani dum divini, hocque ante dictam sentententiam supremi pastoris ac iudicis contra ipsum prolatam, et subditos quoscunque liberos esse ab omni iuramenti obligatione, quod de obedientia tanquam principi legitimo praestitissent; posseque et debere (si vires habeant) istiusmodi hominem tanquam apostatam, haereticum, ac Christi Domini desertorem et reipublicae suae inimicum hostemque ex hominum Christianorum dominatu eiicere, ne alios inficiat, vel suo exemplo aut imperio a fide avertat. Atque haec certa, definita, et indubitata virorum doctissimorum sententia. Treshamus in libro De Officio Principis Christiani reliquos longo intervallo post se relinquit. Manifesto enim concludit et definit, si quis rex haereticum favore prosequatur, ipso facto regnum amittit. In capite quinto hoc proponit, an aliqua possit secundum conscientiam subiditis esse ratio cur legitimo sui regi bellum sine scelere moveant? Respondent, Si princeps haereticus sit et obstinate ac pertinaciter intolerabilis, summi pastoris divina potestate deponatur, et aliud caput constituatur, cui subditi se iungant, et legitimo ordine et authoritate tyrannidem amoveant. Princeps indulgendo haereticos non solum Deum offendit, sed perdit et regnum et gentem. Conclusio igitur hinc conficitur, quod ob heresin princeps abdicetur et regnum alteri pro Papae arbitrio deferatur, subditique sub damnationis poena illi adhaereant quem Papa praeficiet. Dum itaque sibi adblandiuntur alis levicularum distinctinctionum se posse nubes et captum vulgarium hominum superare, in absurditatem, blasphemiae et impietatis abyssum desperate praecipitantur. Proculdubio Iesuitae in hac proditione adeo erant involuti ut ex illis nonnulli dixerint actum de illis esse et universa societate Iesuitica si res minus succederet. Faxit Deus ut in hoc veridici sint prophetae, ut illis perinde ac Templariis accidat, qui ita nominati quod Hierosolymis circa Christi sepulchrum iuxta templum agitarunt, uno edicto ad unum per orbem Christianum uno die fuere deleti, quasi ipsorum ordo esset impietatis professio. Ab omni seditione, et conspiratione, a falsis et haereticis dogmatis, a duritia cordis et contemptu verbi et mandati tui libera nos, Domine. Protestantur et speciose prae se ferunt nihil aliud se moliri quam ut animas Deo lucrentur. Eorum argumenta sunt infirma et nullius momenti, conclusiones falsae, execrandae, et haereses damnatae. Quorum prima protestatio Deum prae se fert, secunda humanum infirmitatem et fragilitatem, postremaque Diabolum ipsum sapit, et quo molimen ipsorum spectat, ex factis beatissimi ipsorum patris Papae solis luce est clarius.

[23] Henricus Tertius rex Galliarum, quod cardinalem occidendum iusserat, anathemati fuit expositus et postea a Iacobo Clemente monacho occisus. Hoc facinus Sixtus Quintus, qui tunc Papa sedebat, tantum aberat ut improbaret, ut unice approbarit et prolixa oratione in consistorio laudaverit. Quod monachus, inquit, religioni devotus infelicem Galliarum regem in medio exercitu interfecerit, rarum, insigne, et memorabile est facinus. Et subiungit facinus non sine Dei optimi maximi particulari providentia et dispositione, Spiritus Sancti suggestione designatum, facinusque longe maius quam illud Sanctae Iudith quae Holofernem e medio sustulit, verus monachus fictum occiderat, quia, ut perhibetur, Henricus ille Tertius nonnunquam cum litaniae canerentur monachali habitu publice procederet. Gallia autem ipsa, et in Gallia qui pontificiam religionem amplectuntur usurpatam illam pontificiae sedes authoritatem iam olim ad hunc usque diem concoquere non poterant, scilicet, penes pontificem esse reges excommunicare, et subditos a fide data liberare. Quae thesis universis ecclesiae Gallicanae canonibus et Parlamentorum decretis ita ex diametro adversatur, ut Collegium Sorbonicum et universa Academia Parisiensis hoc ut dogma schismaticum, pestiferum, et perniciosum Iesuitarum dogma damnarunt, uti in libello ad regem Galliarum anno MDCII cui titulus Le Franc Discours videre est. Verum ut ad Iesuitas pedem referam, Catesbeius a Iesuitis ad veritatem erat persuasus hoc factum et licitum esse et meritorium, quod et ille reliquis quibus aliquis inerat scrupulus persuasit et confirmavit.
[24] Thomas Bates Catesbeii famulus, ut a domino suo in hoc scelus sensim erat deductus, ita cum subdubitaverit an fas erat suscipere, ex Iesuitarum doctrina certo erat persuasus. Res ita se habuit. Catesbeius cum perspexisset famulum eius curiosius observare, et quasi in suspitionem vocare quid Catesbeius ille moliretur in aedes suas apud Puddle-wharfe, accersit et Thoma Wintero adstante interrogavit quidnam ille suspicaretur de eorum conatibus, cum iampridem tanta cum suspicione tam accurate illos observaret. Bates respondit se suspicare illos aliquid magnum et periculi plenum, quicquid illud erat, machinari. Hinc iterum percunctati quodnam esse opinaretur, respondit se opinari eos aliquid periculosum de aedibus Parlamentariis moliri, quia ad domum in proximo conducendam ab illis missus erat. Tunc Batesium ad iusiurandum adegerunt ut rem celaret, cum iurasset rem illi communicarunt, ipsos utique vim magnam pulveris fulminalis sub Parlamentariis aedibus ad eas sufflandas velle supponere. Significarunt etiam Eucharistiam ad maiorem cautionem et rei occultationem ipsi sumendam esse. Hinc Tesmundum Iesuitam ut peccata confiteretur accessit, et inter confitendum significat rem admodum periculosam et maximi momenti quam Catesbeius et Thomas Winterus illi communicaverant occultandam esse, seque vehementer subvereri an licitum esset, et itaque Iesuitam consuluit, remque totam aperuit de Parlamentariis aedibus exsufflandis eo die quo rex, regina, princeps, praesules et proceres, iudices, equites aurati, cives et burgenses ibi convenirent. Iesuita autem, qui ex coniuratis iam antea erat, persuasit licere, et animum ad facinus firmavit, iussitque ut quod dominus eius ipsi significaverat quam maxime occultaret, quia bono futurum erat. Adiunxit praeterea in occultatione nec periculum nec peccatum subesse. Iamque Iesuita ipsum absolvit et Bates una cum domino suo Roberto Catesbeio et Thomas Wintero Eucharistiam sumpsit. Rookwoodus praeterea, fide ad rem occultandam iureiurando praestita, cum audivisset a Catesbeio machinationem illam ad regem et regnum exinguendum spectare, attonitus et stupore percussus dixit salva conscientia tantum sanguis effundi non posse. Catesbeius respondit sibi ad veritatem esse persuasum, idque solida authoritate (utique ex Iesuitarum superiore), sine aliqua conscientiae offensa fieri posse, etiam cum multorum innocentum pernicie, potius quam machinatio successum non sortiretur. Itidem Hamondus Iesuita proditores omnes in aedibus Roberti Winteri absolvit die Iovis proxime post proditionem detectam, cum iam rebelles arma induissent. Hos, o rex magne, caveto. Regesque omnes caveant, ne huiusmodi consceleratis faveant, foveant, aut conniveant.

[25] Consideratio secunda ad eos spectat, contra quos proditoria machinatio fuit suscepta, scilicet, 1. contra regem, qui Dei Christus, imo cui Deo visum est suum ipsius nomen impertire. Dixi, dii estis, non essentialiter, ita nec usurpative perinde ac Diabolus et Papa, sed potestative, utique cuius potestas in suis regnis a Deo deducta. Contra dominum suum serenissimum et legitimum cuius ius ad Angliae diadema ante Normannorum adventum repetatur, et si rex non esset iure haereditario, eximiis rarisque tum animi tum corporis dotibus regno est dignissimus. Sinceram religionem, solidam pietatem, iustitiam, eruditionem supra omnes orbis Christiani principes, acumen, iudicium, memoriam intueamur, et vere dicamus,

Solus praeteritis maior meliorque futuris.

Verumenimvero cum quae velim eloqui non possim, quae possim eloqui nolo. 2.) Contra reginam etiam principem gratiosissimam, spectatissimam, omnium virtutis praesidiis munitissimam, vitem nostram foecundam et foelicem, quae eiusmodi olivae novellas produxit, ut in benedictione sit memoria eius. 3. Contra regiam sobolem masculam quae (Deo et rege excepto) regni nostri unica est spes, solatium, deliciae, vita, et anima. Quod vero dominam Elizabetham regis filiolam conservare voluerint, hoc tandem subdole pro temporis ratione in rem ipsorum voluerunt. Cum autem sui essent voti compotes, Deus solus novit quid de illa acturi essent. 4. Ut semel dicam contra omnes honoratissimos et prudentissimos regis consiliarios, contra omnes fidelissimos et dignissimos proceres, contra omnes reverendos et eruditos praesules, contra omnes gravissimos iudices et iuris consultissimos, contra praecipuos equestris dignitatis, generosos, cives et burgenses parlamentarios, florem scilicet universi regni lectissimum. meminisse cladem luctuosissima, cum nullus esset rex, nulla regina, princeps nullus, proles mascula nulla, regni consiliarii nulli, proceres nulli, nulli episcopi, nulli iudices. O barbaram et plusquam Thraciam immanitatem! Nullum sanctitatis integumentum obvelare, nullus religionis obtentus excusare, nullus quaesitus animi honesti color obumbrare potest. Superi condemnant, homines execrantur, ipsi proditores pudore confunduntur, scelerati insectantur, et omnium fidelium Christianorum animae tantam sceleris immanitatem intimis sensibus omnino aversantur. Miserandum et improvisum eorum fuisset fatum qui sulphurea et fulminali tempestate periissent, at illi magis miserandi qui superfuissent. Quam horrendos effectus tanta vis pulveris fulminalis et eiusmodi apparatus non solum inter homines sed etiam in aedificia et templa adiuncta produxisset, vos qui rei bellicae gnari optime nostis. Mihi autem vox faucibus haeret, et rex noster cum regio propheta dicat, Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu tuo. Qui cogitarunt supplantare gressus meos, absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum, iuxta iter scandalum posuerunt mihi. Custodi me, Domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me. Et nos dicamus, Nisi Dominus fuisset in nobis cum exurgerent homines in nos, forte deglutissent nos cum irascerentur. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

[26] Tertia consideratio tempus quo haec proditio caepta est respicit. An primo Iacobi fuisse animadvertendum est, illo ipso in tempore in quo rex tantam clementiam erga recusantes exercuit, ut per integrum annum quatuorque menses mulctam legibus inflictam ab illis nullam exigeret. Tantum etiam a severitate regia maiestas abfuit, praeter indultam illam gratiam, omnes dignitate pariter et honore promoverit, atque ita se res habuerunt usque ad sacrificulorum Clerici et Watsoni coniurationem. Quemadmodum vero misericordia est puniens, ita et crudelitas est parcens. Non enim hoc pacto revocari ad sanitatem fuerunt, sed (ut manifesto apparet) deteriores evasere. Romane Catholici in illo ipso tempore certiores suos fecerunt verisimile esse regem inclementius atque asperius cum illis acturum, et id ipsum proditores isti iam, ut praecipuam causam simulant, cum reipsa insidias regi struxissent antequam ipsum in Anglia vel conspexissent. Nec quicquam dein, summa licet erga illos lenitate usus est, a nefandis ausis et conatibus destiterunt. Quodque proxime in istac illorum accusatione memorandum occurrit, comitiorum tempus ad horrendam illorum proditionem exequendam elegerunt, cum (Angliae flore ad Dei gloriam et ecclesiae atque reipublicae emolumentum in unum congregato) universum statum uno quasi ictu, non vulnerare, sed enecare et funditus evertere possent. Adeo istis impunitas continuum affectum peccandi tribuit. Lenitas etiam impunitatis spem semel enixa non solum insolentiam sed peccandi licentiam produxit, et poenitentiae quasi callum obduxit.

[27] Quarto ipsum locum, viz. sacrum senatum conciliumque considerare debemus. Cur autem eo potissimum in loco? Clamitant scilicet iniquas ibidem leges contra Catholicos latas fuisse. Illum igitur locum ad vindictam iustitiamque exercendam omnium aptissimum. Quo iure vero rem prosequi cogitarunt? Fulminalis pulveris iure, Erebi iudicibus dignissimo. Leges autem quas iniquas esse calumniantur, illas omnium fuisse moderatissimas et aequissimas dilucide paucisque expediam. Omnes Papistae a primo Elizabethae ad undecimum annum minime hac in re scrupulosi ecclesias et preces adierunt. Ipse et Cornwallisium et Bedingfieldium et alios in ecclesiis vidi, adeo ut per decennium sine conscientiae stimulis nobiscum in precibus se coniunxerint. Cum vero fulmen illud Pii Quinti missum erat, et bulla eius divulgata in qua regina execrata regalique solio detrusa, eiusque subditi ab obsequio et iuramento absoluti, imo diris devoti si morem illi gererent, templa tum protinus omnes reliquerunt, et nobiscum in rebus divinis communicare abnuerunt. Non est religionis gratia quod templum adire recusant, sed ut summam Papae potentiam agnoscant, et ut iudicium suum de iure principis quoad regalem potentiam et primatum apertius declarent. Secundo post anno, viz. anno 13. Elizabethae lex contra bullarum inductionem sancita est. Anno 18. Maynius venit ad seditionem commovendam, anno etiam 20. Campian primus Iesuita ad partes hic in Anglia in prioris bullae executionem missus est. Libelli proditionibus referti postea conscribuntur. Anno 22. Elizabethae, post tot annorum tolerationem, leges contra recusantes et seditiosos libellos institutae fuere. Poena vero et mulcta illis imposita qui publicis precibus adesse recusarent non fuit vitae aut membri, aut totius status iactura, verum pecuniaria tantum mulcta, poenaque eo usque inflicta donec se ipsos submitterent et reformarent, templa (ut prius per decennium ante bullam) frequentarent. Postea tamen Iesuitarum et Romanorum sacrificulorum turba huc confluxit, qui venenum hoc in subditorum pectora infudentes, quod virtute prioris bullae Pii Quinti regina excommunicata et regno privata esset, subditi ab omni illi debita obedientia liberati, summopere conantes illos ab officio et obsequio abducere, Romanaeque ecclesiae reconciliare. Anno 27. Elizabethae lex lata est, quod si quis Anglus natus reginae subditus, et postea factus Romanus sacrificulus in regna et imperia eius veniret, et fidelium quenquam subditorum perfidiosis impiisque consiliis inficeret, laesae maiestatis crimine teneretur. Ita tamen lex constituta est, ut ad illos tantum pertineret qui post reginae coronationem sacrificulorum ordini initiati essent. Observandum autem est in executione harum legum, quod cum in quinquennio Marianio homines plus minus 300 religionis caussa crudelissimo supplicio affecti fuerunt, in omni tamen Elizabethae tempore per spatium 44 aut plus eo annorum vix 30 sacrificuli pro coniurationibus et proditionibus mortem subierunt, et quinque tantum qui illos hospitio excepissent, pro religione vero plane nullus. Hic obiter ab illis qui sunt a concilio Parlamentario summopere peto, ut animadvertant (hoc enim <in> dubium vocatur) utrum lex pro recusantibus et reconciliatis valeat etiam in Hibernia et partibus transmarinis, hoc est, utrum illi qui illis in locis reconciliati sunt poenae statuti sint obnoxii, ut clarius hoc elucescat, et facilius huic rei consulere possint.
[28] Sed ad rem propositam. Contra usurpatam Romanae sedis authoritatem et potentiam XIII plus minus statuta et senatus consulta ante haec tempora in Parlamento confirmata habemus. Regnum enim et rex Angliae nullo modo extraneae alicui potestati subiiciuntur, sed immediate Deo subiacent. Papae fateor XXXIII usque ad Sylvestrem celebres fuerunt martyres, at quicunque desiderat primatum in terris, inveniet confusionem in coelis.
[29] Quinta consideratio est de coniurationis fine, qui fuit ut universum reipublicae statum funditus subverterent. Etsi pietatis enim et religionis umbram speciemque illorum impietas prae se ferre videbatur, innovationes tamen et reipublicae confusio scopus fuit ad quem collimabant, quod inde constat, quia cum Romane Catholicis et homuncionibus malevolis societatem inibant.

[30] Sexto, progrediendi rationem in hoc scelere et instrumenta intueamur. Ecce vero cuniculos agunt, ecce XXXVI cados pulveris sulphurei sive fulminalis, vectes etiam ferreos, lapides et ligna cadis superimposita ad maiorem perniciem et vastitatem. Deus bone, quantus turbo, qualis ignis, quae concussio aeris terraeque illic fuisset! Sicut in libro Regum cum Elias in spelunca fuit montis Horeb, et coram Domino vocatus est, ecce vehemens ventus montes dilaceravit et rupes dirupit, sed non in vento Dominus. Post ventum vero terrae et aeris commotio venit, sed non in commotione Deus. Post commotionem vero ignis, et non in igne Deus. Ita nec Dominus ulli horrendi et inauditi huius facinoris parti interfuit. Cuius certe authores Divite illo damnato peiores esse sese prodidere, qui (ut est in sacro Euangelio) ne alii in locum tormentorum descenderent orabat.
[31] Septimo, de secreta proditionis machinatione executioneque quaerendum, ad quam assequendam quatuor potissimum rationibus usi sunt. Primum Catesbeius Marchioni Spinolae ut equitum turmae in Belgio praeesset commendatus est (quem locum iam Baro Arundel possidet), ut hoc suo praetextu sine suspicione coniurationem hanc equis instrueret. 2. Iusiurandum quod omnes sanctissime viritim, tam pro taciturnitate quam perseverantia et constantia in proditione praestanda iuraverunt. Iuramenti formula haec erat:

Iurabis per sacram trinitatem, perque quod iam sumpturus es sacramentum, nunquam directe vel indirecte, verbis aut circumstantiis, istam rem revelare quae tuae iam commendanda fidei, neque ab executione huius desistere donec reliqui tibi veniam concedant

Iuramentum hoc Catesbeio, Perceio, Christophero Wrighto, et Thomae Wintero uno eodemque tempore per Gerrardum Iesuitam, alioque tempore Batesio et reliquis per Greenwellum Iesuitam exhibitum est.
[32] 3. Sacramentum quod illi impie et diabolice ad flagitia sua perpetranda prophanarunt.
[33] Quarto et postremo illorum perfidia et in aequivicando periurium, a Iesuitis tamen omnium malorum patronis probatum et confirmatum, non tantum simpliciter manifestam veritatem celare aut denegare, sed pie et religiose asserere, perque salutem aeternam protestari, imo liquido iurare, in illa quae certissime cognoscunt falsissima esse, retinendo tantum proprium quendam et reconditum animo sensum, quo a patribus suis persuasi sunt se tute et iuste quaestionem quamvis propositam eludere posse.

[34] Hic liber exhibitus est non diu ante obitum reginae editus, quando Thomas Winterus in Hispaniam missus est, ad hunc modum inscriptus, Aequivocationis Tractatus, qui a Garnetto Iesuitarum superiore, et a Blackwello Angliae archipresbytero et visus fuit et approbatus. In principio tamen Garnettus sua ipsius manus verba illa tituli,, viz. Aequivocationis, delevit, set sic mutavit, Tractatus Contra Mendacia et Falsas Dissimulationes, cum re ipsa pro virili tueatur. Spetiosaque nomina culpae imponis, Garnette, tuae. In fine etiam Blackwellus illum huiusmodi benedictionis suae rore aspersit: Tractatus iste valde doctus et vere pius et Catholicus est. Certe sanctarum scripturarum, patrum, doctorum, scholasticorum, canonistarum, et optimarum rationum praesidiis plenissime firmat aequitatem aequivocationis. Ideoque dignissimus est qui typis propagetur ad consolationem afflictorum Catholicorum et omnium piorum instructionem.
[35] Propositio in hoc libro in mentalem, verbalem, scriptam, et mixtam distinguitur, quae certe distinctio quot caecos Maeandros et Labyrinthos habeat, ut homines in errorum deducat, quis non videt? Exempli gratia, ut primoribus labiis stropharum et falsitatis regulam hanc degustetis:

[36] Interrogatus aliquis et iureiurando obstrictus ut ex animo verum dicat, talem vidistine hodie? hac arte instructus illud plane denegat, prudens licet sciensque illum viderit, viz. hunc proprium sibi sensum reservans, non ut magistratui hoc dicerem, vel non visione beatifica, vel non Venetiis illum vidi. Similiter etiam affirmationem pro negatione alicui dare, retinendo tantum et mentaliter addendo particulam et signum illud negationis non, ut mirifice Strangius iustitiario primario mihique fecit. Exemplum vero unum aut alterum vobis ex libro proponamus.

[37] Ingruente undique peste, quidam Coventriam venit. Ad urbis vero portas magistratus illum conveniunt, eumque iureiurando obstrictum interrogant an Londino profectus est, ubi pestem grassari audiunt. Iste vel pestem ibidem non esse, vel aerem non infici, seque per privatam aliquam urbis plateam propere equitasse pro certo habens, se Londino non venisse liquido tutissime iurare potest. Principali enim et finali propositae quaestionis scopo scilicet, an sic venit ut civitatis pestem afferret, responsum dedit, licet immediatus quaestionis sensus fuit utrum Londino profectus est an non cognoscere. Istum (si libro fidem adhibeamus) ipsum naturae lumen periurio liberet. Si quis in eundem modum in episcopi consistorio in ius vocatus, quoniam coniugia per verba de re praesenti contracta dissolveret. Aliam enim sibi clam prius desponderat, adeo ut illam cum qua per verba de praesenti contraxisset, uxorem ducere non posset, huic licet affirmare se nunquam cum illa contraxisse per verba de praesenti, hoc est, non ita contracta esse coniugia ut legitimum esset matrimonium. Huc enim iudicis quaestio spectavit, viz. cognoscere an legitimum fuit inter illos coniugium. Insignes certe illi martyres, Cranmerus, Latimerus, Ridleyus eiusmodi strophas nunquam cognoverunt, neque talibus ad vitam servandam uti voluerunt. Ab hisce quisque sibi caveat maxime, cum nullo fidei vel religionis vinculo teneantur, nec in illis humanitatis, conscientiae, vel veritatis minima scintillula appareat. Catastrophen igitur cum regio propheta addam,
[38] Literae S. P. Q. R. legebantur olim pro senatus populusque Romanus, iam vero verissime possint exprimere stultus populus quaerit Romam. Perapposite etiam et iucundissime hic interpositus apologus, mures a feli diutius spoliati et in praedam capti, pusilla haec animalia saluti tandem melius consuluerunt et in foraminibus se continuerunt. Felis, amissa diutius praeda quoniam bene notus erat muribus ut infestus eorum hostis, hanc tandem technam excogitavit, viz., habitum mutat, cucullum induit, et raso capite, suspenso gradu ante foramina obambulat. Cum mures etiam aliquantum formidulosos perspiceret, ac si mali quid suspicarentur, illos religioso gestu sic alloquutus est: Quod fueram non sum, frater, caput aspice tonsum. Hisce rationibus audaces aliquot et creduli mures persuasi fallaciis eius illaqueati sunt. Cum autem felis rursus suis dolis alliceret ut exirent, hoc responsum tulit, Cor tibi restat idem, vix tibi praesto fidem. Non ut ores sed ut vores vigilas. Perinde faciunt etiam et Iesuitae, imo et sacrificuli caudis veluti Sampsonis vulpeculae connectuntur, Ephraim contra Manassen, Manasses contra Ephraim, uterque vero contra Iuda.

[39] Ultima consideratio est de miranda huius proditionis detectione ab uno eiusdem factionis (qui invitus, ut dictum est prius, et iuramentum et sacramentum accepit) per subobscuras literas ad Dominum de Monte Aquilae datas, unde primo regi suboluit haec horrenda proditio. Hactenus de considerationibus, restant observationes nonnullae in hac sulphurei pulveris proditione animadvertendae, quas breviter attexam.

[40] 1. Nisi crypta conducta fuisset, cuniculis vix aut ne vix inventus fuisset. Cuniculum enim nemo suspicari poterat priusquam res peracta fuisset, et primarii proditores apprehensi rem ipsam inter examinandum declarassent.
[41] 2. Quomodo regia mens divinitus ab omnipotente Deo solo principum rectore irradiata fuit, quasi angelus Dei locum ipsum indicaret ut in illo loco inquirerent, idque ex obscuris illis et ambiguis literarum verbis, ictu terribili.
[42] 3. Mirum quoddam prodigium notandum est, quod in Stephani Littletoni aedibus apud Holbech in comitatu Staffordiae postridie postquam arma sumpsissent et immediate ante proditorum apprehensionem accidit. Nonnulli enim ad ignem stantes, ut dupondium fulminalis sive pyrii pulveris in lance exiccarent, linteum sacculum XV vel XVI libras pulveris continentem lanci supposuerunt, cumque ligna foco iniicerentur, ita evenit ut carbo lanci incidens pulverem incenderit, quo Catesbeius, Grauntus, et Rookwoodus adusti sunt. Linteus autem sacculus lanci suppositus una cum fastigio domus flammis ipsius in area inaccensus decidit, qui si semel ignes in domo concepisset, illos omnes protinus e medio sustulisset, ita ut nunquam ad examen hoc venissent. An

Lex aequior ulla est
Quam necis artifices arte perire sua?

[43] 4. Animadvertendum fulmineum hunc pulverem fraterculi Romani fuisse inventum, ut ars typographica viri militaris.

[44] 5. Notandum est Bainhamum cohortis diabolicae vexilliferum, ut vulgo habitus, ad Papam eodem tempore missum esse, ut certiorem illum de proditione faceret, eumque hac de re consuleret.

[45] 6. Etsi arma rebelles capere falsosque rumores undique disseminare conati sunt, omnes nempe Catholicos fore iugulandos, ita foelix tamen regis est gubernatio tamque fida subditorum pectora, ut nemo praeter coniuratos partes illorum tueretur aut pro seditiosis dimicaret.

[46] 7. Notandum vicecomitem ordinarium iustitiae, ministrum officio fungentem, copiis publica lege statim conscriptis illorum furorem compressisse.

[47] 8. Quod Deus scelus intentatum tam prope ad effectum pervenire permisit, ut non nisi paucis horulis antequam peragendum esset revelaretur.

[48] 9. Solem tum, cum cuniculos agerent, Capricorni tropicum intrantem, illos per cuniculos descenscuros, et per patibulum ascensuros, praemonstrasse.

[49] 10. Nullum unquam Protestantem ministrum ullius coniurationis aut caedis hoc in regno intentatae reum fuisse peractum.

[50] Tandem ad extremas huius sermonis quas initio mihi praescripsi lineas devenio. Conferenda sunt igitur inter se duo perduellionis sine exemplo exempla, superiora illa Ralai et sacrificulorum Watsoni Clericique cum hac sulphurea coniuratione Iesuitarum. 1. Finis idem impellebat, causa nempe Catholica. 2. Instrumenta eadem, per homines malevolos Papaeque devotos, per laicos et sacrificulos. 3. Eadem fortunae alea omnibus iacta est, sed non eadem expectatione. Sperabant sacrificuli nonnulla quidem, sed non optima se posse consequi, Raleius optima quaedam, sed non omnia, at hi optima, omniumque optima, quibus florentissima haec respublica, rex ipse, totaque regis prosapia cum supremo regni excidio in praedam cessissent. 4. Eodem omnes sacramento tenebantur, iisdemque votis sese devovebant. 5. Eadem post perpetratam stragem edicta de malis quibusdam corrigendis procuderentur. 6. Similis ad occupandam insulam classis accersita quae ad portum Milfordium vel littora Cantii excensionem faceret. 7. Eadem aureorum stipendia promissa. 8. Eadem temporis opportunitas a coniuratis observata, nimirum ad adventum constabularii Hispaniae, quum Raleius dixit nihil Martis aut ferri nos ab illis vereri posse, qui olearum ramos secum ferebant, classemque facile sub eo velo in sinu Groyne latere posse, quasi cum citeriori Belgia res illa gerenda esset, seque plures qui temere dicta quam fortiter facta luerunt cognivisse. In Hispania vero in omnium ore increbuit Don Raleigh et Don Cobham Anglorum regem ensibus suis iugulaturos. Non eo haec a me dicta sunt quasi Iesuitarum incendium Raleio, aut Raleiana conspiratio Iesuitis, nota esset, sed ut intelligamus (quod iam antehac de societate Iesuitica sacerdotioque Romano memoravi) eos in propositis sibi consiliiis conspirasse omnes, quasi illas a Sampsone caudis connexas vulpeculas, utcunque capita sua, consiliaque nunquam consociaverint.

[51] Conclusio erit ab admiranda illa regis clementia et plane divina humanitate, quamvis proditores enim hi deploratissimi omnes superioris aevi suis flagitiis longe superaverint, et iure quidem crescente malitia crescere debuerit et poena, rex tamen mitissimus aut aliud iis supplicium praeter usitatum destinare, aut nova aliqua et exquisitiora tormenta excogitare noluit, sed aequitate singulari non modo se iure omnes defendere, sed vulgare tantum supplicium tanto facinori haud aequiparandum, quid lex ipsa iubet, illis infligi voluit. Et sane dignissima est nostra animadversione legum animadversio in crimen laesae maiestatis. Postquam enim in iudicium res vocata est et proditor reus peractus damnatusque est, praecipit lex primo e vinculis ad constitutum supplicii locum eum rapi in traha, ut qui regem, per quem omnes vivunt, tollere voluerat, ipsius terrae contactu indignus esset, ex qua vivunt omnia et nascuntur. Deinde ut qui rempublicam evertere et naturae ordinem violare conatus, ipse quasi inversus traheretur. Cumque a Deo caput in excelsiori loco tanquam reliqui corporis princeps in coelum erectum sit,

pronaque cum spectant animalia caetera terra,
os homini sublime dedit,

lege provisum est ut reclinato in humum capite tanquam qui coelo vel aere frueretur indignus traheretur, postea strangularetur, pensilisque inter coelum et terram fieret, ut nec aere communi omnium pabulo vesceretur, nec qui coelo dignus, aut terra dignandus, atque ut omnes eum oculis intuerentur, animo aversarentur. Tum de patibulo vivus adhuc membrisque integris demittendus, ipsoque vidente genitalia excinderentur, ut qui indigne prognatus prolem post se parenti similem relinquere indignus esset. Ad haec evellerentur palam et in flammam coniicerentur viscera illa quae tantum nefas aut excogitare aut recondere ausa sunt, Capite denique truncaretur, qui rempublicam detruncaturus erat. Ad extremum securi corpus in quatuor partes dissecandum, quae figendae sunt in altiori aliquo et conspicuo loco avibus depascendae, hominibus execrandae. Atque haec praemia sunt quae sibi suisque proditores referunt, quorum corda saevissima pertinacia occalluerunt. Reipublicae enim salus saepenumero vel ab ipso corde corruptum sanguinem evacuari postulat. Vere tamen dicitur, poenitentia vera nunquam sera, sed paenitentia sera rara vera. Quam tamen concedat illis oro misericoridiarum pater, ut si minus tanti maleficii magnitudo, saltem conscientiae anxietas ad veram piamque totius facinoris confessionem, tum propter animarum suarum, tum regis reique publicae salutem adigat atque impellat. Qui vero ex eorum numero nondum deprehensi sunt, Deum comprecor ut aut convertantur ne pereant, aut confundantur ne noceant.
[52] Posthaec singulae eorum examinationes, et ea quae ab illis tum confessa erant suisque nominibus subscripta iubente regio attornato iterum ostensa erant, atque ab illis recognita et pro veris habita, in quibus unusquisque proditionem confessus erat. Postulabat itaque regius ille attornatus, quamvis abunde satis esset iustitiae, audire ipsos de se confitentes reos, quo tamen plenius auditoribus satisfieret, memoriaque tantae proditionis audientium animis altius infigeretur, ut ipsorum confessiones, non vi espressae, sed sponte ac voluntate factae, alta distinctaque voce legerentur. Ex his inter reliqua constabat Batesium et a se satis paratum ad hanc subterraneam provinciam suscipiendam, et a Iesuitis fuisse confirmatum. Illud quoque palam fuit Iesuitam Hammondum, postquam eos non modo deliberasse, sed de totius regni excidio statuisse resciverit, post ipsam etiam proditionem detectam a peccato illos absoluisse. Atque haec ab eo gesta die 7. Novembris. Hic etiam ab attornato regio eorum mentio est facta, quae a seminariis Watsono et Clerico de Iesuitarum conspiratione tum incepta, nunc etiam percepta dicebantur. 1. Nihil aliud velle crebras et fere assiduas in Hispaniam missiones, quam exterorum copias in Angliam pertrahere.

[53] 2. Idem loqui pecuniarum vim magnam ab illis congestam ad domesticum militem conscribendum.
[54] 3. Iesuiticam turbam saepe cum Catholicis egisse ne principem, vel cum primo in regnum veniret vel postea constituto imperio, pro suo rege haberent, praesertim cum nulli haeritico principi (talem enim regem esse asservere) obsequium ullum esse a Catholicis praestandum, atque ut neminem nisi Catholicum sub poena excommunicationis pro rege agnoscerent.

[55] Postremo, omnia quae ad bella necessaria, equos scilicet quam plurimos, sulphureum pulverum, reliquumque bellicum apparatum in amicorum aedibus habuisse, quos quiescere iubebant, et expectare donec quid ultra audendum esset vel faciendum intelligerent.

[56] Postquam singulorum examinationes, confessiones, et declarationes, tam sui ipsorum quam mortuorum aliquot coniurationum publice perlecta fuissent, omnes iuratorum sententia laesae maiestatis rei sunt peracti. Tum rogati singuli quid pro se referre quisque poterat, quo minus mortis sententia in illos non pronuntiaretur, nemo omnium nisi Rookwoodus erat qui longioris orationis filo aut defensionem aut excusationem ullam contexere voluit. Thomas Winterus ut pro se et fratre suo suspenderetur tantum deprecabatur. Guido Fawkes cur non se reum agnosceret rogatus, cum nihil aliud potuit, id tantum respondebat, fuisse quaedam in accusatione sua de colloquiis nonnullis quae ille plane se nescire affirmabat. Keius fortunas suas eo in loco positas esse querebatur, ut nunc potius quam alio tempore mors sibi in lucro deputanda esset, et maxime hac in causa. Bates veniam implorabat, similiter et Robertus Winter. Ioannes Grant diu continuit, tandem vero submissa voce reum se proditionis intentatae, at non peractae, professus est. Ambrosius Rookwood eo solum animo accusationem suam se negasse affirmabat, ut vitam per alios potius amitteret quam ipse proiiceret. Iamque videre se principis quidem procerumque totius patriae odium acerbissimum suo scelere meruisse, nec posse tamen de principis clementissimi et mitissimi clementia et misericordia penitus desperare. Quamvis enim peccatum tantum esset ut excusari non posset, in eo tamen extenuari posse, quod ipse nec author nec actor huius tragoediae esset, sed tantum Catesbeii consiliis impulsus, quem supra mortales omnes amore complexus est. Seque hoc nec malitia erga regis personam aut rempublicam, nec ex privata ambitione celasse, sed ex syncero, fido, ac intimo amoris affectu quo amicissimum Catesbeium coluit, quem ita charum sibi affirmavit, ut omnia prae illius amicitia posthabuerit. Hanc igitur commiserationem non mortis formidine exoptavit, sed animi dolore, quod mors tam ignominiosa labem perpetuam, maculamque in omnia secula suo nomini ac familiae inustura esset. Utcunque tamen hoc primum delictum fuerit submisissime semet regis misericordiae prostravit, regemque hac in re Deum aemulari efflagitavit, qui corporaliter non mortaliter poenam nonnunquam infligit.

[57] Tum relatum est quod Robertus Winter die Veneris ante hanc accusationem, opportunitatem propter vicinitatem cubiculorum nactus, cum Guidone Fawkes in arce colluctus, haec Guidoni Fawkes (ex ipsorum confessione) diceret, se et Catesbeium filiolos habere, illos posse et adolescere et ultores fore, imo, quod Deus filios Abrahae ex lapidibus suscitaret. Hoc quoque se aegre ferre, neminem apologiam actionis quam susceperant edidisse. Attamen sese in extremo supplicio caussae non defuturos.

[58] Hoc etiam in loco Roberti Winteri somnium ante pulveris sufflatum in Littletoni aedibus relatum est, quodque ille ipse confessus est, ac primus significavit, viz., templorum pyramides incurvatas, inque templis illis miros ignotosque hominum vultus illi conspectos. Posteaque cum fulminalis ignis accensus postridie complures coniuratorum, Grantique, Rookwoodi, et aliorum facies deformasset, somnium sibi in mentem recurrit, quantumque meminit facies sociorum suorum sic exustas, illos quos per somnium vidisset repraesentare. Atque haec de priore accusatione.

[59] His itaque gestis Everardus Digby laesae maiestatis postulatus, scilicet non modo proditionem incendiariam ab eo cognitam et celatam fuisse, sacramentoque duplici, quorum alterum illi silentium ne proderet, alterum ne proposito desisteret iniunxit, ipsum inter primos coniuratorum habitum fuisse, idque palam in rebellione ostendisse ubi comitem illis se praebuit. Quae cum ab illo diligenter omnia audirentur, sive quod haec ab eo libere prius essent agnita, sive quod eum scelerum conscientia sauciaret, agnoscere dixit quae maxime contra se faciebant, et oratione exspatiari coepit. Revocatus autem ut prius se sontem vel insontem diceret, se sontem professus est, unoque verbo se damnavit, deinde in latiorem dicendi campum descendit, eiusque oratio in duobus maxime versabatur, in impulsivis scilicet sive motivis, et petitionibus. Primum quidem in hunc scopulum non tam aliqua ambitionis aura, aut fortunarum suarum minus secundo flato impulsum se fuisse aiebat, quam nescio quibus affectuum fluctibus, qui eum tanto impetu in Catesbeium semper ferebant, ut eius caussa et sui ipsius et suorum omnium naufragium pati nunquam recusaret. Deinde religionis caussam, non suam, agi, non potuit autem ea iubente opes, vitam, famam, nominis memoriam, prolem, omnes denique huius saeculi titulos et splendores non negligere vel etiam contemnere, imo penitus res omnes ipsamque spem abiicere, modo Catholica religio iterum in Angliam reduceretur. Tum etiam addit fidem Catholicis datam non fuisse servatam. Postremo veritum se fuisse ne asperius et inclementius his ultimis comitiis Parlamentariis quam prioribus cum Catholicis recusantibus ageretur, scilicet ut uxores iisdem mulctis cum maritis suis subiicerentur, quinetiam vel Catholicum esse in praemunire Catholicos praecipitaret.

[60] Petebat autem ut unde orta esset culpa, ibi poena consisteret, utque ipse lueret qui tantum nocens esset, non innocentes, uxor, liberi, filio, et sorores, et alii. Pro uxore ut ius dotale concederetur; pro filio, ut beneficio transcriptionis factae priusquam hoc scelus cogitatum vel proditum frueretur; pro sororibus quoque dotes suas, quae penes se erant; pro creditoribus, ut aes quod contraxerat dissolveretur, eandemque ob caussam orabat ut servus eius (cui debita eius melius quam ipsi nota erat) ipsum accedere permitteretur. Tandem a rege totoque procerum choro vehementer contendebat ut odium quod merito concipere poterant extinguerent, ac capite truncari efflagitabat. Denique singulos ut ignoscerent obtestabatur, utque supplicium crimen expiaret optabat.

[61] Huic sermoni statim atque breviter pro temporis ratione (iam enim nox instabat) dominus Edwardus Cooke regius attornatus respondebat, 1. amicitiam quam cum Catesbeio contraxerat amentis potius quam amantis fuisse; 2. religionem quam prae se tulit caecam esse superstitionem, errorem, et haeresim; 3. nec Catholicis quos dicit fidem ullam fuisse datam aut dandam esse, quod si uxores a viris suis (bonis scilicet Protestantibus) ductas ante nuptias Catholicas fuisse constaret, dignissimos viros esse qui stultitiae suae pretium persolverent, ut qui tanti emerunt. Volenti enim et scienti non fit iniuria. Quod uxor quae prius reformatam professa religionem superstitiosa est facta, Romanis sacrificulis et Papistis in domum receptis, seducta et abducta, aequum est ut maritus ille sive sit Pontificius vel e Protestantibus negligentiam suam hac in parte gravius lueret.
[62] 4. Quod ad petitiones pro uxore, filio, sororibus, mirari satis non potuisse unde haec tanta pietas tam subito pro domesticis suisque rebus privatis et miseratio singularis oborta esset. In cruenta autem caede regi, reginae, tenellis principibus, proceribus, patriaeque intenta quonam illa abiisset? Nihil de humanitate, nihil de pietate, nihil de rebus divinis humanisve vel per somnium ei in mentem antea venisse, atque haec omnia ardore nescio quo in re religionis, studioque sceleris tam atrocis elevandi tunc fieri.

[63] Everardus Digby ad haec attornatum interpellavit, seque tantum abesse aiebat ut factum probaret, ut exquisitissimo potius supplicio se dignum censeret. Se itaque iustitiam non tolli, sed molliorem fieri voluisse. Cui regius attornatus respondebat non fuisse expectandum ut rex illum qui in regem tam ferus honore in morte afficeret. Quid enim honorem aut humanitatem in morte expectaret, qui dum viveret utramque contemneret? Quin vehementer potius laudandam fore mirandamque sibi videri principis in scelere tam inaudito et singulari inauditam et singularem sine exemplo clementiam. Quis enim huic tam atroci crudelitati supplicium si non aequale, quod fieri nunquam poterat, at quantum poterat par aliquid saltem excogitaret? Ubi vero uxorem, liberos, posteros, sua denique omnia omnino perire pro causa Catholica tantopere exoptaret, nihil impedire quin optatum ferret, ut est in Psalmis, Fiat uxor eius vidua, nutantes transferantur filii eius et mendicent, et eiiciantur de habitationibus suis. Fiant nati eius in interitum, generatione una deleatur nomen eius. Pro creditoribus aequum fuisse quod postulabat, se vero non mediocriter vereri plus regi, cui tantum mali parabat, deberi, quam omnia eius bona rependere potuissent. Haec tamen regis prudentiae, legibus, iustitiaeque esse permittenda.

[64] Iam comes Northamptoniae conversus ad Everardum Digby in haec fere verba locutus est.

  1. ORATIO COMITIS NORTHAMPTONIAE EX IPSIUS ORE EXCEPTA

ON est cur miraris, Everarde Digby, si ego hoc tempore pro officii, conscientiae, et veritatis ratione quae mihi incumbit non permittam te sine contradictione in labyrintho vani tui ingenii liberius exspatiari, ut alios ex falsis fundamentis seducas, quemadmodum ipse seductus fueris, vel calumniandi fascino, errorum nebulis, aut aequivocationis nuper natae versutiis te ex angustiis illis evolvere, quibus res tuae modo florentes sunt infoelicissime involutae, sed tamen iam furore praecipitis ingenii tui non immerito oppressae. Si in hoc crimine (quod atrocius est quam dicendo explicare possit) cuiuscunque conditionem deplorarem, tuam certe cum maxima commiseratione ingemiscerem. Sed tu tibi hoc acceptum feras, et pravis illis consultoribus qui te in hoc scelus deduxerunt, quod non minus omnes fideles et probos pro humanitatis ratione percellit, quam in temetipso omnem humanitatis sensum hebetavit.

[2] Quod tu aliquando in gratia et laude apud reginam Elizabetham fueris ego ipse testari possum, qui audivi ipsam de te honorifice loquentem, quod virum vere nobilem ad meliorem vitae rationem ineundam incitare poterat. Imo hoc superaddam, fuisse aliquando tempus quo singularis fuit animi tui erga regem nostrum propensio, fortasse ex falsis illis rumoribus, illum vobis et vastae vestrae cupiditati in religionis caussa satisfacturum. Verum semen quod in arido cecidit (ut Servator noster inquit) non altas radices egit, inflammatum illud studium quod nihil aliud sibi proponit quam ut sibi perplaceat cito extinguitur, et Traianus dignissimus et prudentissimus ille imperator haud iniuria se nihil illis debere dixit, qui magis praevaricatione peccaverant quam sua industria promereri poterant.

[3] Benignitas illa gratiosa regis nostri primis regni auspiciis deferendo honorem quamplurimis vestrae religionis cultoribus, et etiam (nisi me fallo) tibi ipsi, facilitas eius, cui Tros Tyriusque nullo discrimine in admittendo omnes qui ipsum iustis de causis accederent, integritas eius in aperiendo iustitiae portas ex aequo singulis subditis, et multa alia eius merita quae pace vigente subsequuta sunt, tam clare sunt manifesta et omnibus perspicua qui communis sensus non expertes, ut tu ipse et multi alii nuper adacti fueritis vestra execrandam ingratitudinem excusare et obumbrare falsis et ementitis rumoribus regem spem tolerandi religionem, vel connivendi priusquam sceptro Angliae potitus erat, praebuisse, sed nihil plane praestitisse.
[4] Non me fugit hunc seditiosum et falsum rumorem nonnullos tumultuoso ingenio excitasse ad praeiudicium rerum praesentium quibus alias sua securitate, ut antea, frui integrum erat. Hic rumor instar caerei scuti contra gladium potestatis adhibitus erat, ut machina ad excessus occultandos donec Troianus equus non bellicosis Graecis ut olim, sed infernali pulvere oppletus, intra parietes Parlamentariae domus introduceretur. Quomodocunque autem Deus oculos tibi et aliis in hoc facinore ut Aegypti regi et eius administris praestrinxit ad praepotentem eius gloriam magis illustrandam, quivis tamen vel communi sensu praeditus facile pervidere poterat principem cuius iudicium tot annorum usu utroque coeli cardine defixum fuerat, non potuisse statim subsidere, nec iam inde sententiam mutare prae timore deflagrationis illius quam Catesbeius archiproditor, ut alter Phaeton, in omnibus simul elementis molitus erat. Maiestas eius bona fortunae in negotiis minoris momenti quam sit religio cum animi sui libertate nunquam adaequavit. Non consultum sibi videbatur (pro religione quam amplexus est, et semper amplectetur) plures cacodaemones in circulum evocare quam devocare poterat. Novit ille quod omne regnum in se divisum desolabitur. Philosophia docet quicquid in animi recessu latet, quod ubi alter Cepham, alter Apollinem publice sectatur, dissensio aboriatur. Quod insitum alieno solo est, in id quo alitur natura vertente degenerat, et singuli hoc semper apprehendent, quod quorum est commune symbolum, facillimus est eorum transitus.

[5] Quod ad promissum de toleranda Catholicorum religione, rumor disseminatus erat a duobus filiis Belial, Watsono et Percio, eo consilio ut seditionem contra regem nostrum charissimum et regnum conflarent. Scotiae regnum in testem hic adhibeatur pro longo sane temporis intervallo priusquam Angliam adierat, in assentatio aut timor (ne ex incepto quidem decimo septimo die Novembris quod cuiuscunque principis in Europa patientiam exercuisset) vel ad minimam propensionem tolerandi religionem regem pertrahere potuerit. Quod tamen quia in votis erat, pronis animis fidem invenit. Omnibus explorate cognitum est quanta ars fuerit adhibita, quam versuta ingenia elaborarint, quot ministri subornati et corrupti multos annos et in Scotia et in externis regionibus ut regem blandis pollicitationibus auxiliorum ad consequendum ius eius in Angliam exacuerent, quandocunque sol occasurus ut splendidior in eodem horizonte ad huius insulae et universi orbis terrarum admirationem exoriretur. Sed haec omnia incassum ceciderunt, oleum et opera omnino periit. Iacta erat enim alea. Rex suum indicem iam antea constituerat et certo direxerat, atque illi qui hoc apud exteras gentes gnaviter inprimis agitarunt, plerique ut deploratae spei ex regis gratia exciderunt.

[6] Cum ex Anglia regiae maiestati innotuisset aliquot annos priusquam regina Elizabetha diem obierat, quod multis de eius religione suspitio iniiceretur ex rumoribus dispersis, quoniam nonnulli in exteris regionibus qui eius expectationi favere videbantur, audacius eius nomine usi erant, et de eius in Catholicos propensione liberius loquerentur quam ipsius regis conscientia et confirmata sententia agnosceret aut admitteret, vel ut principum exterorum animos regi conciliarent, aut suorum animos domi abalienarent. Ille non solum has insinuationes ex caeco et inconsiderato administrorum suorum studio profectas aversando damnavit, verumetiam curam et cautionem in posterum adhibuit quantum potuit diligentissime, ut illis qui hac in parte peccaverunt sua gratia exclusis animi Anglorum hac de re minus essent solliciti, et universo orbi terrarum satisfaceret.
[7] Nemo confidentius hac in causa loqui possit quam ego ipse, qui, regina superstite, plures annos instructiones et admonitiones a rege accepi, ne alia spes de futuro favore Catholicis proponeretur quam quod ille serio cogitaverat, scilicet ut singulos subditos in uno regno legum vinculo quoad religionem constabilitam constringeret, quomodocunque in civilibus rebus favoris sui radios iustis de causis protendere poterat, nec se velle semina diffidentiae a Semi et Architophele sparsa aliquem scrupulum de eius constantia animis Protestantium iniicere, quibus vel sanguine fuso fidem illam confirmaturus erat quam cum lacte nutricis hauserat, a prima infantia edidicerat, et viribus quantum poterat maximis propugnaverat, ex quo legendo vel disputando rationem religionis suae reddere poterat quam nunc digererat et familiarem sibi fecerat. Qui librum de iure regni Angliae Elizabetha regnante scripserat fuse explicat dum animum versat, quem exterum principem regno Angliae investiret. Elizabetha defuncta, instar multorum testium esse possit quam tenuis spes Catholicis illuxerit ut rex cum illis in toleranda religione vel conscientiae libertate dispensaret. Hoc singulos inducat illorum spes omnino deploratissimas cum ille et alii eiusdem generis adacti fuerunt portioni suae renuntiare in filio et haerede illustrissimae et spectatissimae Mariae reginae Scotorum et Romanae ecclesiae filiae dilectae, ut nonnulli in Davide, qui clamitarunt Nulla nobis pars in David nec haereditas in filio Iesei. Hoc enim ex literis interceptis quae in Scotiam datae, et claris iudiciis certo constat. Regia maiestas quam diu illud expectavit quod Deo auspice et authore hodie possidet, semper in Protestantium fide generatim tanquam in sacra anchora sibi firmamentum posuit. Quamvis enim quamplurimos ex altera parte non minori fide et animi inclinatione in suam personam et ius haereditarium quam alios quoscunque propendere intelligeret, tam quod ex regina eius matre dependerint, quam quod suavitatem morum ipsius degustaverint. Attamen cum deprendisset quanta ebullientis sanguinis effervescentia multi superiori tempore abrepti fuissent, simulque observasset cuiusmodi censuris infidelitate et obsequio erga principem se exposuissent, postremo cum praevidisset quorsum eorum protestatio decideret cum illis non non satifieret, subtimuit ulterius in illud fretum penetrare quam quousque suum ipsius iudicium tanquam index nauticus se dirigere et clavum tenere posset.

[8] Si vel unum viride folium in spem Catholicorum a Catesbeio, Wintero, Garnetto, Fawkesio etc. conspici potuisset, nec cum exteris principibus priusquam Elizabetha e vivis excessisset, ad certissimum ius haereditarium intervertendum egissent, nec cum regia eius maiestas singulari omnium applausu exceptus fuerat hoc legationibus ultro citroque missis et coniurationibus domi forisque moliti fuissent.

[9] Verissimum esse ex confessionibus liquido constat, falsissimum illum sacerdotem Watsonum et archiproditorem Percium primos fuisse authores et divulgatores iniquissimi huius rumoris ex quo tanquam solo maledicto in ipsorum bonum, coniurationis castra, ut existimatur, construerent.

[10] Non alius est qui ad hanc rem certius et solidius quam ego ipse loqui poterit, cum enim a domino rege ad Watsonum in carcere conclusum ut ipsum huius rumoris authorem arguerem missus essem, uno et alter die ante eius supplicium, et illum per animae salutem urgerem ut confiteretur directe sicut novissimo die responderet, an cum semel atque iterum regem Edenburgi accederet, rex aliquod promissum aut spem Catholicis fecisset de religione toleranda. Watsonus per animae salutem protestatus erat se nunquam vel tantillum spei in hac causa a rege potuisse consequi, nec ulterius quam quod illos hoc scire voluerit, quod ut peregrinus erat in rebus Anglicis, ita quousque certo intelligeret quomodo se res haberent nullo modo favorem promittere voluit. Verum protestatus est omnia universi mundi regna et diademata illum ne inducere posse vel tantillum professionis suae quae sibi pabulam animae et aeternae haereditatis arra erat immutare. Agnovit certe Watsonus ut Catholicorum animos in amore et obsequio erga regem contineret, se regis verba molliori accentu et mitiori loquendi formula impertiisse quam ex veritate debuerat, quoniam noverat alios perinde ac remiges in hanc partem spectare, et in alteram remos impellere. Ut rex hanc simulatam hypocrisim et alia graviora laesae maiestatis crimina sibi condonaret humillime petiit, et tam horrendi criminis sui quam falsi rumoris desseminati poenitere visus est.
[11] Quod vero Percius impoenitens, quantum nos norimus, et tacitus in particularibus obierit, non impedit quo minus ille perditissimus in hac incendiariorum colluvie huius rumoris fuerit author. Quamvis enim minime novum sit eiusmodi perduellem tam pernitiosam calumniam ex malignitate sua excogitare, qui omnes nervos ut rex e medio tolleretur, et omnia obstacula contra fulmineam illam machinationem submoverentur, obnixe contendit. Quanto maius odium regi apud Catholicos male sanos conflaret, et quanto asperius Catholicos illos ad vindictam suscitaret tanto spes eius erat excitatior cum scelus peractum esset, ut laudaretur et comprobaretur. Sed ut quod res sit vere dicam, multorum testimoniis confirmetur hunc perduellem Percium post primum et secundum e Scotia reditum nullam spei vel solatii scintillulam Catholicis retulisse, cuius non alio opus est argumento quam quod Guido Fawkes et alii transmissi erant in Hispaniam et exteras regiones ad renovandum interim facinus intermissum et occultatum post Percii reditum, quod, ut verisimile est, neutiquam factum fuisset, si ille cum olivae fronde rediisset, aut aliquod signum bene sperandi sustulisset.
[12] Itaque necessarium duxi huc usque progredi ad eluendas illas maculas quae a perditissimis illis scelerum machinatoribus aspersae erant. Nunc superest ut apud Deum intercedam, ut vere in hac vita ad multorum satisfactionem poeniteas, et remissionem peccatorum in altera vita ad animae salutem consequaris, cum ex singulari regis gratia tantum temporis ad vitae rationem subducendam concessum fuerit priusquam pro tribunali summi iudicis sistaris.

  1. NORTHAMPTON

|

AEC oratione habita, comes Salisburiensis verba fecit ad illud quod Everardus Digby urgebat de promisso a regia maiestate recusantibus facto et violato, quasi inde in societatem tam horrendae proditionis pertractus esset. Agnovit ille Everardum Digby affinitate sibi coniunctum, et religiose protestatus se nihil nisi candide et vere dicturum esse. Paucis autem et perspicue regio honori in hoc patrocinatus est, et regem ab omni aspersione et scandalo desultoriae levitatis in religione liberavit, uti etiam, quod ne pertenuem spem, multo minus promissum de religione toleranda fecisset. Et hanc ad rem declaravit tantum abesse ut rex eiusmodi promissi vel spem faceret priusquam hoc regnum adeptus erat, et iam inde, ut semper professus fuerit se vel ne audire hoc a quocunque aequo animo potuisse.

[14] Postea explicavit quod factum erat ad regiam Hamptonam cum de Watsoni proditione agebatur. Scilicet nonnullos e praecipuis Catholicis accersitos fuisse, cumque compertum esset illos proditioni Watsoni se non immiscuisse, cum laude demissos fuisse, simulque admonitos ut regi pro officii ratione obsecundarent, cum hoc pleno favoris promisso, ut quicquid regi deberetur ex quo primum regnum adierit, nomine recusationis, in causa religionis, Catholicis illis melioris notae demitteretur qui regi in primis regni auspiciis fidem probaverant, et coniurationibus se minime intermiscuerant.

[15] Deinde ad Everardum Digby falsitatis conviciendum dilucide probavit quicquid ille protestationibus adhibitis obfirmate negaverat se minime conscium fuisse in machinatione pulveris fulminalis omnino falsum esse, idque ex testimonio Guidonis Fawkes qui tunc praesens aderat, confessusque fuerat quod nonnullis mensibus antequam comitia Parlamentaria haberentur, cum in aedibus Digbei ruri ageret, Digbeium arbitris remotis Guidoni illi significasse se subvereri ne ex nimio coeli humore (pluvia enim assidua iam terra permaduerat) pulvis fulminalis in crypta humesceret, et ad ignum concipiendum adeo esset ineptus ut necessario novus fuerit comparandus.

[16] Postremo comes magnis et meritis laudibus prosequutus est Baronem de Monte-Aquilae ob spectatam eius in principem et patriam fidem, quodque prudenter et fideliter tempestive literas ad se clandestino missas in lucem protulerat.

[17] Digbeius hic agnovit se non loquutum fuisse de regis promisso violato ex sui ipsius certa scientia, sed ex aliorum relatione quibus crediderat et nominatim ex fide domini Thomae Treshami.

UNC duodecimviri iurati reversi sententiam protulerant qua septem illos laesae maiestatis postulatos reos peregerunt. Philipps regius ad legem serviens rogavit ut iudicium contra illos septem ex ipsorum convictione, et contra Everardum Digby ex ipsius confessione, pronuntiaretur.

[19] Capitalis Angliae iusticiarius cum graviter et prudenter de legibus regnante Elizabethe contra recusantes sacerdotes Romane Catholicos et eorum susceptores sancitis una cum singularum legum caussis et rationibus egisset, et perspicue demonstrasset illas esse necessarias, aequas, et temperatas, iudicium pronuntiavit.
[20] Cum iam surrecturi, Everardus Digby conversus ad dominos delegatos dixit, Si vel audivero quempiam e vobis dicere se mihi ignoscere, alacrior ad patibulum accedam. Domini delegati coniunctim responderunt, Ignoscat tibi Deus, nos vero ignoscimus.

[21] Die Iovis insequente Everardus Digby, Robertus Winter, Ioannes Grant, et Thomas Bates iuxta occidentalem portam cathedralis ecclesiae Sancti Pauli Londini, et postridie Thomas Winter, Ambrosius Roockwood, Robertus Keyes, et Guido Fawkes in area veteris palatii Westmonasterii prope aedes Parlamentarias extremo supplicio fuerunt affecti.

HENRICUS GARNET SUPERIOR SOCIETATIS IESUITICAE IN ANGLIA
LAESAE MAIESTATIS POSTULATUS EST
IN PRAETORIO CIVITATIS LONDINI VULGO GUILDHALL,
DIE 28 MARTII 1606
QUO TEMPORE HI FUERUNT DOMINI DELEGATI

LEONARDUS HOLIDAY MAIOR CIVITATIS LONDINI
COMES NOTTINGHAMIAE
COMES SUFFOLCIAE
COMES WIGORNIAE
COMES NORTHAMPTONIAE
COMES SALISBURIAE
PRIMARIUS SIVE CAPITALIS IUSTICIARIUS ANGLIAE
PRIMARIUS SIVE CAPITALIS BARO SCACCARII
CHRISTOPHERUS YELVERTON EQUES AURATUS, IUSTICIARIUS ASSESSOR IN BANCO REGIO

  1. CRIMINA QUORUM HENRICUS GARNET SUPERIOR SOCIETATIS IESUITICAE IN ANGLIA IN HANC FERE SENTENTIAM A IOANNE CROKE EQUITE AURATO COMMEMORABANTUR

STE, qui nunc iam hic pro tribunali sistitur, hic locus, adeoque totum quod in manibus est negotium, id tamen evinciunt esse verissimum, quod et ab ore veritatis est, Nihil esse occultum quod non manifestabitur, nihil esse secretum quod non revelabitur, et in palam veniet, nec non ipsum, qui regibus dat regnare, Deum, pravorum dissipare consilium.

[2] Quod vero dum in radicem putrem illam e qua proditionis infoelix arbor pullularat, ageret, tremor sibi iam tum artus occuparet, et comas propemodum horror erigeret, voxque faucibus haeret; id vero summopere excusatum volebat, neque enim penes hominem esse talia, nisi stupentem, recolere.

[3] Primum ostendit Henricum Garnetum, professione Iesuitam, alias Walley, alias Darcy, alias Roberts, alias Farmer, alias Philips (ea nempe omnia sibi nomina affinxerat) proditionis plusquam barbarae, plusquam diabolicae, cuiusmodi saeculis prioribus inaudita prorsus, postulari; esse quidem eundem, utque multorum nominum, nequaquam boni nominis; a Deo et meliore natura dotibus ornatum multis, modo divina accessisset gratia; quae cum abesset, tanto nequior quanto erat caetera ornatior.

[4] Istum porro Garnetum (regia maiestate habendo Westmonasterii Parlamento diem dicente Martii 19. anno regni sui primo idemque varia prorogatione usque ad Octobris tertium continuante), una cum Catesbeio, qui in aperto dudum perduellone occisus est, et Oswaldo quodam Tesmond Iesuita, alias Oswaldo Greenwell, tanquam perfidum serenissimi ac potentissimi Iacobi regis nostri proditorem, Iunii superioris 9 coniurasse atque consilium iniisse:
[5] regem de solio detrudendi, regno penitus exuendi;

[6] interficiendi tum ipsum regem, tum Henricum principem nobilissimum, filium ipsius natu maximum, regem et principem, patrem et filium eiusmodi quorum sane virtutes omnem laudem supergressas, silendo potius admirari quam dicendo explicare possimus;

[7] conflandi atque concitandi per universum regnum seditionem et caedes perpetrandi;

[8] verum Dei cultum obolendi, cunctamque regni administrationem evertendi;

[9] funditusque universam rempublicam subvertendi.

[10] Quo autem modo exequenda essent atrocissima haec consilia (dixit ille) horreo dicere. Dicere quidem horrebant labia, verum exultabat cor intus, Deumque liberatorem praepotentem praedicabat.

[11] Facinus adeo inhumanum, adeo barbarum, nefandum atque immane, ut illi par aut simile quidquam neque lectione unquam neque auditione acceptum, neque fictum neque pictum fuerit, imo neque homini cuipam nequissimo unquam in mentem venerit, ne per somnium quidem.

[12] Atque hoc non posse se dixit non commemorare pium illud scitum regis pientissimi, quod et aureis characteribus insculpi subditorum cordibus optabat, Quanta magis diabolica machinatio illa, tanto haec conservatio divinior. Habuerant iste Garnet, Catesby, et Tesmond privata inter se comitia, in queis actum est de his insidiis struendis, atque ita tandem perfidiosissime ac sceleratissime inter ipsos convenit.
[13] Ut idem Garnet, Catesby, Winter, Fawkes, compluresque alii coniuratores, perduellionis dudum postulati, fulminali pulvere sufflarent (uti loquuntur) et sublimes discerperent regem, principem, praesules et proceres, regni iudices, equites, cives, municipes, aliosque subditos, servosque regios, qui ad regni comitia maxima tum frequentia confluxerant, ut, inquam, uno quasi ictu, sivi spiritu potius, eos ad unum omnes perfide ac diabolice frustratim discerperent, nulla prorsus maiestatis, dignitatis, gradus, aetatis, aut loci habita ratione.
[14] Atque in eum finem, fulminalis sive pyrii pulveris ingentem vim congesserant iidem isti coniurationes, et subter aedibus ipsis Parlamentariis absconderant.

[15] Haec summa accusationis cum esset, Garnetus se innocentem dixit. Tum vero iuratores electi, facta tamen reo vendicandi potestate, in facti examinationem pro tribunali iurabant.

[16] Quos serviens monuit, non defutura quidem argumenta quibus reum peragerent luce clariora.

[17] Praesto futura etiam testimonia rerum, loquentia signa,

[18] reum confitentem, seu potius reos confitentes et accusantes invicem,

[19] adeo ut eum sic alloqui possit quis, serve nequam, subdite nequam, ex ore tuo te iudico, ex ore tuo te condemno.
[20] Haec vero ita perspicue demonstrabit atque patefaciet is, qui id potest optime, ut, siquis forte contradixerit, illi os protinus obstruatur.

  1. COMPENDIUM ORATIONIS QUAM EDWARDUS COKE EQUES AURATUS, ATTORNATUS REGIUS IN ACCUSATIONE HENRICI GARNETI IESUITARUM IN ANGLIA SUPERIORIS HABUIT

OMINATIONIBUS vestris, ex accusationis modo breviter explicatis particulis videre est hoc esse atrocissimae luctuosissimae illius tragoediae, quae vulgo coniuratio pyriopulverea nuncupatur, quasi actum posteriorem, in qua quidem nonnulli suas in scenam producti sustinuere personas, et supplicia mortemque scelerum suorum praemia tulere. Superest nunc ut in istum, eiusdem proditionis delatum, nunc agamus, quam ob rem illud aequi et boni consulatur, saltem non aegre feratur, si quorundam quae sunt dicta prius necessario repetam et retexam, quandoquidem id nunquam nimis dicitur, quod nunquam satis dicitur, cum in iudicio proxime superiori ob incredibilem populi frequentiam, plurimi ea quae tum dicta sunt exaudire nequiverint. Caeterum cum interea male ne dominis delegatis plerisque omnibus reliquoque honoratissimo huic maximoque coetu, qui priori illi interfuere accusationi, prorsus taedio sim, cumque longe alterius farinae et conditionis sit hoc hominis, quicum mihi impraesentarium res est, priorum disquisitionem illam attingam duntaxat, idque quam possit paucissimis, ea tamen novitate (quae dignissima quidem erit auribus vestris, utpote momenti et ponderis maximi) condita et commixta erunt.

[2] Priusquam vero caussam tantam enarrare aggrediar, satisfacere atque obviam ire apprime necessarium duxi hominibus duum generum, iisdem variae mentis et studiorum, qui prout ipsi intus varie affecti, ita varie etiam hariolati sunt, undenam tandem haec procrastinatio et mora iudicii atque animadversionis in istum, qui flagitiorum tam atrocium, tamque immanium scelerum accusatur? Hominum istorum primo generi, quidam erga principem suum ac dominum serenissimum, et erga patriam charissimam, et erga hanc rempublicam sincerus affectus, summaque fidelitas in caussa fuere, quamobrem quo haec evaderat mora pertimuerint ne alii, videntes hoc modo diem ex die produci tardoque pede iri in iudicium, animos pariter et consilium capiant, scilicet, similia flagitia designandi. Aiunt nempe (verissimumque profecto est), Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Et miserum sane foret si hisce viris bonis non foret satisfactum. Genus alterum eorum est qui, quod non ocyus postulatus sit iste, protinus eum excusatum eunt. Ista nimium inde aut coniiciunt aut suspicantur, primo, quod si vel is vel Iesuitarum quis alius execrandae proditionis istius teneri iure ac merito potuissent, sane antehac in ius vocati fuissent.

[3] Deinde ista de proditione deque isto seorsim proditore exhibitum fuisse in Parlamento codicillium. Verum reiectum eundem dilatumque ob legitimae, iustaeque probationis inopiam. Imo vero, ut addam insuper tertium, istius apologia quaedam peculiaris in vulgum sparsa est, nec non alia Iesuitarum et Presbyterorum generalis, cui illud etiam annexum est, regicidium et reginicidium non a sua quidem doctrina pacitisque promanare, sed figmentum atque technam solummodo esse politiae nostrae, ut sic Papismus contemptui ac despicatui foret.

[4] Iam vero ad istos homunciones quod attinet, optem profecto summopere illuminari ipsis animorum oculos, ut eo pacto luculentis et claris convicti demonstrationibus, cum principe ac patria sua ultro in gratiam redirent. Primo itaque ad procrastinationem illam quod spectat (etsi verum sit, flagellari eum in corde, qui laudatur in ore) nequeo tamen isthic dominorum delegatorum et dominorum regiae maiestati a consiliis sanctioribus operam huic indagandae rei navatam, egregiam sane illam et singularem subiicere. Nimirum primo examinatus Garnet, proxime elapsi mensis die 13. ad examen post revocatus est atque interrogatus vicenis singillatim vicibus et pluries, quod inde usque factitatum est ad Martii 26. Codicillus vero ille Parlamentaris erat quidem exhibitus, nondum apprehenso Garneto. Verum ita regiae maiestati clementissimae visum est ut coniuratorum istorum, utcunque sine exemplo prorsus ista conspiratio sit, cum eo tamen ex lege iuste et moderate ageretur. De apologiis autem illis et commentis (uti appellitant) politicis, ubi ad ennarandas Iesuitarum technas et machinationes devenero, adhibebitur Deo volente responsum, adeoque universo huic amplissimo frequentissimoque conventui satis, opinor, fiet.

[5] Prius tamen quam ultra pergam, est quod humillime et summopere a dominationibus vestris exorem, quandoquidem necesse habeo de magnis nominatim principibus verba facere, ea tamen ahibita cautione ut promittam ac recipiam persancte, nihil in animo sane minus habere, quam illis labem inde ullam aspergere. Legem in sermone tenendam esse, in hoc genere praesertim, probe novi, nec non cum regibus et principibus viris, et cum terrarum dominis non nisi summa cum reverentia, honorificeque agi oportere. Quocirca de mentione quam sum facturus principum exterorum, ista cogitare apud vos et recolere velitis, humillime oro atque obtestor. Primo, ea regna tunc temporis apertis inimicitiis atque hostili odio dissedisse, quare fieri potuisse ut quod satis fortasse decorum eo tempore fuit, idem alio non item, ita ut ea tempestate, quantumvis hostilia facta suam habeant iustam defensionem. Deinde non hoc loquitur attornatus regius, sed Iesuita ista Garnet. Hoc etiam dictat inexorabilis necessitas, eo quod alioqui neque huius, neque aliorum examinationes vel satis commode explicari, vel satis opportune contra eos urgeri possit, adeo perdita istorum proditorum impudentia magnatum nomina confessionibus suis intertexuit, ut nullo modo seiungi possint.

[6] Et consolatione hac fretus claudo tamen hoc prooemium, sperans utique (favente numine) hodiernum opus iudicio attenti et non iniqui auditoris ad Dei omnipotentis gloriam, religionis nostrae honorem, ad illustrissimae maiestatis sobolisque regiae incolumitatem, totiusque reipublicae securitatem spectaturum.

[7] In memoriae subsidium, et ut ordine et ratione procedam, quicquid dicturus sim ad haec duo capita referri possunt. Primo crimina expendam, et et quasdam circumstantias,

Praecedentes
Concomitantescrimen

Subsequentes

Quaedam deinceps notatu digniora, ab hoc negotio non aliena, ob oculos proponam.

[8] Ut proprio nomine hanc proditionem (quoniam de pluribus verba facturus sum) insigniam, quo eam clarius et distinctius ab aliis secernam, Iesuiticam appellabo, ut ad Iesuitas ex congruo et condigno spectantem. Hi enim architecti et machinatores extiterunt. Ht vero in huiusmodi criminibus plus peccat author quam actor, quod liquet vel e divina sententia de primo peccato in paradiso, ubi triplex poena serpente ut primario authori irrogatur, duplex mulieri ut instrumento, simplex Adamo ut qui in fraudem illectus sit.

[9] Circumstantiae quas hic praecendentes et subsequentes voco, revera in se consideratae laesae maiestatis nomen sibi vendicat. Ad hanc tamen immanem et plusquam prodigiosam proditionem collatae, facile se sine dignitatis suae dispendio ad circumstantiarum nomen demittere non erubescant. Et quoniam mihi cum primario Iesuita res est, eas tantum proditiones attingam quas machinati et moliti sunt Iesuitae, quorum hic superior et antesignanus, nec non eas qua post huius Garnet in Angliam adventum emerserunt, de quibus illud poetae vere usurpet, et quorum pars magna fui.

[10] Garneti istius in Angliam accessus (qui quidem nihil a proditione distat) ante vicesimum annum contigit, mense Iulio 1586, 28. regni reginae Elizabethae beatae memoriae, cum superiore anno, viz. 27.

Elizabethae, lex promulgata fuerat qua laesae maiestatis tenebatur quicunque authoritate sedis apostolicae sacerdotalem ordinem suscepisset, post primum regni illius annum intra regni eius limites vestigium fixerit. Quam legem Romane Catholica ut sanguinariam, crudelem, iniustam, novitiam, hesternam calumniantur et huc detorquent illud Salvatoris nostri, O Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui missi sunt ad te, et caetera id genus. Re tamen vera, plena est clementiae, misericordiae, iustitiae, et antiquis primisque Angliae legibus nixa et fundata. Etenim (quod in accusationibus prioribus cursim perstrinxi) ante bullam impii Pii V primo [sic!] reginae Elizabethae anno, qua maiestas eius ex ecclesiae gremio eliminato, regno exuta fuit, omnesque qui ei debitam praestiterint obedientiam diris devoti etc, nulli fuerunt in Anglia qui obfirmato animo a precibus divinis publice celebratis abstinerent, omnes templa frequentabant (quamvis in Papam fortasse propensiores, et pravis opinionibus magna ex parte imbuti), aderantque precibus quibus adhuc ecclesia nostra utitur. Verum simulac evolarat haec bulla, illico ad templa convenire et nobiscum precibus interesse penitus recusarunt, non quod hinc scrupuli quicquam conscientiis eorum iniectum fuerit, quod verbo divino refragari videremur, sed quod Papa reginam ex ecclesia exterminasset, regno deturbasset, omnesque qui ei audientes essent diris obruisset. Unde ex hac bulla exarsit in boreali Angliae parte rebellio, ingensque tumultus concitatus est. Caeterum exitum spectemus. Miserrima iam fuit Romanorum recusantium conditio, quibus aut suspendium laesae maiestatis nomine imminebat, quod legitimae principis detractarent imperium, aut Papalis imprecatio propter debitum obsequium regiae maiestati exhibitum. Quamobrem de Papa hoc dictum fuit a quibusdam, etiam qui ei studebant, esse hominem pium et doctum, sed nimis credulum, eo quod temere fidem habuerit eis qui dicerent Catholicorum in Anglia vires tanti esse ut possent se tuto reginae opponere. Cum autem calamitatem hanc viderent sibi a bulla conflatam, hac indulta venia demulserunt eos Pius Quintus et Gregorius XIII, licere omnibus Catholicis externam erga reginam prae se ferre obedientiam, ad redimendam vexationem, et ad ostendendam externam obedientiam, his tamen cautelis et cancellis circumscriptam, 1. rebus sic stantibus, 2.

donec publica bullae executio fieri posset. Omnia haec scripto testatus est Garnet, et nunc etiam palam pro tribunali confessus est.

[11] Vicesimo anno reginae Elizabethae venit Campianus Iesuita, magna comitante caterva eius farinae hominum, hoc consilio, ut ignaram plebeculam Catholicis adiungeret, et hoc modo bullae Pii Quinti executio fieret. Interea licet haec eorum contumacia in abstinendo a precibus divinis, nixi levi satis et illegitima caussa, admodum periculosa fuerit, multumque regiae maiestati derogaverit. Nulla tamen eo nomine lex sancita fuit usque ad 23. regni annum, et ea mulctam tantum pecuniariam irrogabat, dum se ad legis amussim componerent, et ad morem pristinum accommodarent. Anno 26. Elizabethae venit Parry a Cardinali de Como persuasus reginam occidere, scilicet ex ecclesia eiectam, at hoc iure optimo licere.

[12] Quamobrem regina secum perpendens quomodo (una cum salute et tutela subditorum) haec suo capiti impendentia a Iesuitis et sacrificis pericula declinaret, ingressa est hanc rationem omnium mitissimam et optimam, prohibendi eos finibus suis, cum nullus unquam princeps extiterit qui toleravit, et non summo potius supplicio affecit, siquis intra ditionem suam eum legitimum regem esse abnegaret, aut subditos ab imperio eius abstrahere conaretur, aut ad arma adversus eum induenda excitaret. Quinetiam cum subditus contra subditum bullam inferret sub regno Edwardi Primi, proditionis instar obtinuit. Verum obiter, quoniam Garnet vociferatur in haec verba, Ostendite ubi fuerit ecclesia vestra ante Lutherum, designate locum, nominatim personas innuite, etc. respondemus collatione ad massam auri puri puti, quae cum in impostorum manus devenit, eorum praestigiosis artibus variis mixturis contemperata et contaminata, lucelli scilicet gratia, in immensam molem excrescit, et tamen nihilominus auri speciem ementita oculis lenocinatur. Ubi nunc purum putum aurum? dixerit quispiam, Digite intende in locum. Respondeo in ipsa massa. Ut tamen sincerum, defoecatum, et ad scoria repurgatum niteat, aurificis et Lydii lapidis advocanda est opera. Sic prorsus vera religio et omnipotentis Dei cultus, quamvis ut magnifica specie spectantibus augustior videretur, adulterata fuerit, imo prorsus obruta superstitiosis caeremoniis et humanis commentis. Habuit tamen semper Deus ecclesiam suam incorruptae veritatis tenacem, quae a peritis artificibus ad examen Lydii lapidis (verbi divini) purgata, ab omni scoriae contagio quam humanum affixit ingenium liberata est. Verum ut pergamus. Anno Elizabethae 28, anno Domini 1586, mense Iunio in Angliam traiecit Henricus Garnet, quod sine laesae maiestatis nota fieri non potuit, cum revera totus fuerit ex proditione compositus. Atque hoc eodem tempore contigit, cum ingens ille ex Hispania exercitus quem benedictione sua dignatus est Papa et Invictae Classis nomine insignivit, contractis undiquaque militibus mercenariis et navigiis, unde Composita Classis vocari poterit, quae navibus constabat 158. Huius classis praevii et praenuntii Iesuitae fuere, inter quos et Garnet, primo in terram ingressu laesae maiestatis reus. At regina classem hanc subditorum suorum virtute disiecit, ipso numine (in cuius caussa pugnavimus) nobis auxiliante, famulantibus eius imperio igni, mari, scopulis, ventis, procellis, donec omnibus dissipatis et in diversa disiectis plurimi periissent. Siquidem offenso Creatore, offenditur omnis creatura, et armata in procinctu stat ad Dominum vindicandum, qua de caussa etiam Rex Exercituum nuncupatur. Ita demum e 158 navibus, vix quadriginta in portum pervenerunt, et quemadmodum multi perhibent, pars maior periit, adeo ut eo sensu ad Elizabetham accommodemus id quod de Christiano imperatore cecinit poeta,

O nimium dilecta Deo, cui militat aether, Et coniurati veniunt ad classica venti.

[13] Illud etiam hoc in loco non negligendum, sub id tempus expeditionis, cum in unum locum convenissent de hac ipsa re deliberaturi Cardinalis Austriae, Dux Medinae, Comes Fuentes, duo episcopi ex Hibernia, et complures rei militaris studiosi, inter quos Winslade natione Anglus, cum animadvertissent Hiberni episcopi expectare eos Catholicorum in Anglia factione, pronuntiarunt fieri non posse ut quicquam in Anglia proficerent, nisi excitata prius Catholicorum in Anglia factione partes suas praemunirent. Eam tamen esse aiebant Anglorum in periculis longe prospiciendis solertiam ut haec effici non possint. Siqua enim suspicio sollicitarit, siquis timor increpuerit, Catholicos propediem vel firmae satis custodiae mancipari aut e medio tolli. O euge, exclamat illico veteranus, hoc pro nobis facit. Hac enim ratione animae eorum in religionis pretium in coelum migrabunt, corpora ad terram in mercedem proditionis concident, agri et praedia ad nos victoriae nomine pertinebunt, et hic revera scopus fuit ad quem collimarunt. Hic interim animadvertere est, a primo Iesuitarum in insulam hanc ingressu ad hunc usque diem nunquam integrum quadriennium effluxisse in quo non exitialem aliquam proditionem in totius reipublicae pernitiem machinati sunt. Postquam aperto Marte debellatum fuit anno Domine 88, iterum caecis proditionis cuniculis oppugnare nos aggressi sunt Iesuitae. Paulo post, anno 1592, huc traiecit Patricius Cullen instigantibus eum Guilielmo Stanley equite aurato, Hugone Owen, Iacobo Frauncis, et Iesuita Holte, ut cuius consilio in reginae caedem armatus, in eum finem peccatorum remissionem et illum sacramenti calicem ab eodem accepit. Quem hoc etiam consilio prosequitur parricidium hoc non tam per leges licere quam divinum favorem demeri. Subiecit hic Iacobus vilis ille lotricis filius (qui semper una cum Cullen et aliis reginae exitum machinatus est),respublica Anglicana sic fundata constat et constabit ut nisi tollatur domicella illa Elizabetha, totius Acherontis furiae eam convellere et labefactare nequaquam potuerint.
[14] Proditionem istius Cullen comitatus est liber, qui nomen Philopater, in huiusmodi facinorum patrocinium, a Creswell Iesuita, qui tum in Hispania agebat, conscriptus, Philopatris nomine adumbratus. Anno 1594 huc appulerunt Williams et Yorke in idem negotium accincti, scilicet reginae caedem, ad hoc tam impium et detestabile facinus in se suscipiendum adducti suasu Iesuitae Holte et aliorum eiusdem gregis, quod ut alacrius perpetrarent, praedicti Williams et Yorke aliique Iesuitae mysticum illum coenae Dominicae panem ab Holte acceperunt. Huic enim proditioni librum adiunxerunt, a Iesuita Parsons, qui Romae rectoris munere fungitur, compositum, de titulis scilicet sub Doleman nomine dissimulatum, improbum, vanumque librum, et ex mendaciis, figmentis, et contumeliis totum consutum et consarcinatum. Anno 1597 Squire ex Hispania huc transmisit, ut rem ferro dolisque toties tentatam veneno transigeret, hortatu et consilio Walpole Iesuitae, id temporis in Anglia dilitescentis, a quo post veniam peccatis concessam sacramento adactus est negotium exequi, et id supprimere silentio. Omnes has proditiones authores ipsi sponte et libere confessi sunt, propria uniuscuiusque manu exaratas, ut hac in re tabulis (quod aiunt) obsignatis agere possimus.
[15] Anno 1601 cum artes eos defecerant, viribus iterum rem aggrediuntur. Tum enim (ut priori actione manifestum fuit) Thomas Winter una cum Tesmonde Iesuita missus est ad regem Hispaniae ab isto Garnet, qui literas dedit ad Arthurum, alias Iosephum Creswell (qui peritissimus omnium artifex, ad sacri fontis lavacro susceptum praenomen primus quod sciam deposuit) in Hispania agentem Iesuitam, ut negotium hoc promoveret, nimirum (quod prius dictum fuit) ut Catholicorum in Anglia operas regi offerret, et insuper de nova expeditione tractaret, promissis Catholicorum nixus qui expeditas peditum equitumque copias praesto ei fore in se recipiebant. Negotium hoc diligentia Creswelli, ad quem Garnet literas dedit, tam foeliciter successit, ut cum duo illa regno bello diffiderent, Catholicorum tamen Anglicanorum conditionem avide amplexarentur, exercitum (quod priori accusatione retuli) qui Angliam invaderet promitterent, centum coronatorum millia inter Papistas et seditiosos, qui in hanc rem factionem in Anglia conflarent, dividenda concederent. Interim rex magnopere efflagitabat ut si forte fortuna regina diem suum obiret, illud quamprimum et quam certissime significarent.
[16] Hanc proditionem scripto sui ipse Papa prosecutus est, nunc etiam sanctissimus pater edicta duo seu bullas isti Garneto mittendas curavit, unum at clerum, ad populum alterum, in quibus titulum, rem, tempus perpendamus obsecro. Titulus uni praefigitur, Dilectis filiis, principibus et nobilibus Catholicis salutem et apostolicam benedictionem. Alteri in haec verba inscribitur titulus, Dilectis filiis, archipresbytero, et reliquo clero Anglicano. Res ipsa huiusmodi fuit, post obitum Elizabethae suae naturalem suae violentum, quicunque ius regni sibi arrogarent, Quantumcunque propinquitate sanguinis niterentur, nisi eiusmodi essent qui fidem Catholicam non modo tolerarent, sed omni ope et studio promoverent, et more maiorum iureiurando se id praestituros susciperent, ad Angliae sceptrum tenendum non reciperentur.

[17] De rege Iacobo quod attinet (quem innuebat Papa) ad ius regni vendicandum, et propinquitate et antiquitate regalis sanguinis nititur, si accuratae huius reis explicationi immorarer, et tot saeculorum et stemmatum seriem evolverem, tum pro temporis ratione protinus nimius forem, tum (ut se habet vernaculum adagium) aurum viderer inaurare, verbo rem expediam. Regium stemma recta linea a sancta illa Margareta filia Edwardi, cui pater Edmundus nepos magni illius Edgari Britanniae monarchae. Quae Margarita, unica regum Anglo-Saxonum haeres, in matrimonium data est Malcolmo Scotorum regi, qui ex ea filium suscepit Davidem Sanctum Scotorum regem, ad quem hodierno die stirps regia stemma suum refert, et Matildam Bonam coniugem primi et eruditi Henrici Anglorum regis, a qua recta linea originem deducit, de qua illius saeculi poeta,

Nec decor effecit fragilem, nec sceptra superbam,

Sola potens humilis, sola pudica decens.

[18] Denique ex Margareta oriundus est filia Henrici Septimi natu maxima, quae ex celebri illa duarum rosarum albae et rubrae Lancastrensis et Eborancensis unione nata est, cuius unionis nodus Angliae multo sanguine constitit, praeter octogina plus minus stirpis regiae. Insignior tamen unio singulari numinis indulgentia in rege nostro coaluit, leonum scilicet, cum duo regna tum antiquitate tum nominis celebritate illustrissima non tantum sine caede et sanguine, sed etiam concordi omnium consensu et applausu cuiuscunque ordinis et conditionis una voce approbantium coierunt, quale nunquam fuit ante aut fando auditum, aut literarum monumentis proditum. Idcirco illustrissime rex (ad illum enim nostra se convertit oratio),

Cum triplici fulvum coniunge leone leonem,
Ut varias atavus iunxerat ante rosas,
Maius opus varios sine pugna unire leones,
Sanguine quam varias consociasse rosas.

Quatuor hi nobiles et magnanimi leones, tam certo et indissolubili nexu constricti, facile et nullo negotio omnes bullas discerpent et dilaniabunt, quae aut iam missae sunt aut mittentur dehinc in Angliam.
[19] Quod ad tempus attinet, meminerimus bullas has statim insecutas Winteri in Hispaniam traiectum, quo tempore aut paulo post traiicendus fuit in Angliam exercitus, qui eam expugnaret, et omnia haec tum fieri oportuit, quandocunque contingeret miseram illam foeminam (sic Romano sacerdoti placuit reginam Elizabetham nominare) ex hac vita excedere. Ergone misera regina Elizabetha? Miseriam constare aiunt ex duobus contrariis, copia et inopia. Ex copia tribulationis, et inopia consolationis. Illane inquam misera, quam praepotens Deus et a sagitta interdiu volante, hoc est ab ingenti illo exercitu, et a peste in caligine grassante, hoc est, ab occultis eorundem subdolisque insidiis, toties idque non sine miraculo propugnavit? Quae suum debellavit potentissimum hostem, quae in regno suo regem adorta est, quae nationibus quasi dea tutelaris fuit, miserisque ac iam tum perituris populis opem et suppetias tulit, quae subditos suos Halcyonia pace, et rerum copia beavit, atque subditorum suorum omnium, saltem optimorum animos et voluntates sibi devinxerat? Cui regnanti Pietas et Gloria supremum diem claudenti Christianismus et Pax individuae comites usque et usque extiterunt? O terque quaterque beata regina, nostra non ita pridem domina charissima!

[20] Verumenimvero beatae memoriae regina Elizabetha (memoria namque eius semper erit in benedictione) instar phosphori splendentis, in plenitudine temporis, naturalem suam tunc amisit lucem, cum sol magnus ille et gloriosus in horizonte nostro exortus est. Atque iam inde ab adventu potentissimi Iacobi regis, non quatuor, non dicam, anni, sed nec quatuor, ne bini quidem menses effluxerunt, in quibus non aliqua fabricata est proditio. Mense Martio 1603 mox inde ab obitu reginae, priusquam illis regia maiestas de facie nota, a Garneto, Catesbeio et Treshamo in Hispaniam amandatus est Christophorus Wright, ut mortem oppetiisse reginam significaret, Thomae Winter nimirum in eo negotio suffectus. Atque etiam ad Creswell Iesuitam literas dat Garnetus, quibus et dilaudat ista, quae tum moliebatur negotia, necnon auxilium subsidiumque deposcit, queis eadem conficeret.

[21] Quemadmodum etiam 22. sequentis Iunii Guido Fawkes e Flandria missus a Baldwino Iesuita, Guilielmo Stanley, et Hugone Owen eadem de proditione acturus, literis insuper a Baldwino, Creswello Iesuitae in Hispania tum legato commendatus, negotii sui celerius expediendi ergo, veluti in priore accusatione iam dictum. Eodem Iunio Garnetus superior, una cum Gerardo aliisque Iesuitis et Catholicis Iesuitatis, operam locat, non modo equitatui conquirendo (quem per Thomam Winter et Christopherum Wright, cum illi seorsim res istas ibi agebant) omnium in Anglia Catholicorum nomine Hispano regi in auxilium polliciti fuerant, quo tempore copias suas huc idem rex transmitteret, vel ad Milfordium portum, vel in Cantium (ut etiam iam prius dictum). Verum etiam supra dictarum bullarum vi et virtute freti, Catholicos a debita regiae maiestati obedientia praestanda, quod Romanam religionem non erat amplexus plane dehortabantur, contra quidem quam verae ecclesiae eiusque alumnis in more positum est, qui ferendo, non feriendo bella gerunt, utpote quibus arma potissima sunt orationes et lachrymae.

[22] Eiusdem Iunii die 9. 1603 Iacobi anno primo in lucem emersit conspiratio illa presbyterorum Romanensium, Watsoni et Clarki, quemadmodum et illa altera Gualteri Raleigh et aliorum. Caeterum Iesuitae cum ipsis compertum erat, pacem iam mox (quantum coniicere erat) ineundam, praeterea quae et Hispaniae regi proponebant, minus iam arridere, adeo ut vi et armis nihil iam ultra possent, ad occulta molimina se protinus receperunt. Bullae autem quarum prius memini, cum ex Catesbio intellexerant Garnetus Iacobum publice regem iam declaratum, adeoque rempublicam constabilitam, illico sunt, ut ipse affirmat Garnetus, in ignem coniectae. Verum ut pergamus.

[23] Mense Martio 1603 colloquuntur Garnet et Catesby nefarius ille proditor. Cui tum Catesby generatim narrat (ea in re certe vanissimus et mendacissimus) regem Catholicis datam fidem fefellisse, quapropter proculdubio fore propediem ut aliquid turbarum in Anglia daretur. Conveniunt Septembri proximo Catesby, et Thomas Percy, ubi post iniustam et pergravem a Catesbeio effusam de regiis consiliis quaerimoniam, eum nempe contra quam sperabant ipsi et iam nunc insistere, et quantum ariolari erat, usque institurum esse iisdem cum regina Elizabetha vestigiis. In haec nefaria verba derepente erumpit Percy, nihil iam remedii reliquum esse, nisi ut interficeret regem, quod etiam se facturum ultro pollicetur. At vero Catesby utpote versuto ingenio et profunda perfidia, igneum istum praeferocis ingenii aestum, ratus at maiores machinationes usui futurum, ei ob summam alacritatem quasi demulcet caput, sagacia tamen et salubria interim instillans consilia. Minime vero, inquit, mi Thoma. Nae tu ob rem tantillam, si me audies, non periclitabere. Siquidem tibi cordi est proditio, hem technam emolumento futuram longe maiore, eiusmodi etiam quae detegi et palam fieri nullo modo poterit, proditionem innuens per pyrium sive pulverem fulminalem.

[24] Mense Ianuario anno primo Iacobi Garnetus sibi diploma gratiae ex universali illa indulgentia quam rex primis regni auspiciis concesserat, sub nomine Henrici Garneti de London generosi, ementitis illis nominibus Farmer, Walley, et caeteris omissis, sub magno Angliae sigillo sibi comparavit.

[25] At veritus Catesby nequis eorum, quos in coniurationis huius foedus aut iam adsciverat, aut posthaec adsciturus esset, tam atrocis flagitii horrore territus forte ab ab incepto desisteret, et rem totam indicaret, ad Garnetum illico se confert (utpote qui Iesuitarum superior, atque eo nomine summae tum fidei tum authoritatis apud ecclesiae Romanae alumnos fuit) ut ipsius iudicio ad conscientiam informandam, de hoc facinore an licitum esset necnon uteretur, utque inde posset siqui in pertexanda ista proditione haesitarent, iis satisfacere, atque omnem ex animo scrupulum evellere. Veniens itaque Catesby ad Garnetum, hoc ei expediendum proponit, et quaerit an ad Catholicorum causam adversus haereticos promovendam (ita exigente et temporis et occasionis necessitate) fas sit inter multos sontes insontes etiam nonnullos una perdere et e medio tollere. Deliberate atque confidenter ad quaestionem hanc respondit Garnetus. Omnino fas et licitum esse (modo si insontes aliquod una cum sontibus multis tollendo factioni Catholicorum bono cederet) pariter omnes una tollere. Sed et petitam ab urbe qua hostis potiretur similitudinem ad hoc illustrandum adhibuit. Si eo tempore, scilicet quo urbs illa denuo caperetur et ab hostium potestate vendicaretur, inibi forsan amici aliquot forent, debere omnes in illa hostium communi exitio belli aleam subire. Atque ita Garneti Iesuitarum superioris sententia firmissimum, idemque unicum erat vinculum quo Catesby omnes postea proditores in coniuratione tam execrabili et nefaria sibi constrictos tenuit. Mense Martio enim insequente Catesby, Thomas Winter, aliisque de fulminali hoc stratagemate concludunt. Et Guido Fawks utpote ignotus, nebulo perditus, et ad quidvis audendum veteranus proiectus, ad hanc rem idoneus ab omnibus iudicatus est. Unde ille Aprili proximo a Thoma Winter investigatus, et ex Flandria tandem in Angliam adductus est. Mense Maio, regni Iacobi secundo, conveniunt Catesby, Percy, Iohannes Wright, Thomas Winter, et Fawkes, e tactis sacrosanctis Evangeliis, in taciturnitatem et constantiam hac aut simili formula iurati:

Iurabis per sanctam Trinitatem, perque sacramentum quod iam sumpturus es, nunquam directe aut indirecte, verbis aut circumstantiis, istam rem revelare quae tuae fide mandanda, neque ab executione istius desistere, donec reliqui tibi veniam concedant.

[26] Praemissis confessione et absolutione sacramentum a Iesuita Gerardo, qui tum aderat administratum sumpserunt. Iunio subsequente Catesby et Greenwell Iesuita de proditione pyriopulverea sermonem habent. Circa festum etiam Ioannis Baptistae Catesby et Garnet, cum in sermonem eadem de re incidissent, adeo secretam esse pronuntiabant ut perfici eam necesse foret antequam palam fieret. Tum vero Garnet Papam consulendum censuit, at respondit Catesby se hoc a Papa concessum in duabus antea bullis arbitrari. Etenim si eum non excipere, si etiam repellere fas esset (quod illae innuebant bullae) reiicere proculdubio eundum atque expellere non nefas esse. Die Iulii 7. 1604 prorogantur comitia usque ad septimum Februarii. Et Novembri sequente Thomas Bates, qui (ut in accusatione priore pluribus narratum est) a Catesby hero suo introductus est, et in conscientiam et societatem proditionis assumptus. Utque fidelius reticeret et alacrius prosequeretur coeptum negotium, Greenwell Iesuita illum adigit ad confessionem, omnibus modis addit animos, hortatur et suadet denique eum tam iusta causa fretum, et iure omnino posse et debere illud non modo subticere quod herus impertierat, verumetiam adiicit insuper omni culpa vacare, iustumque et praeclarum facinus quod moliebantur esse. Eodem fere tempore in coniurationem ascitus est Robertus Keyes, atque a Catesby eam esse iustam ex Iesuitarum opinione persuasus est. Decembri die undecimo itum est in viscera terrae, et subterranea molitio inchoata. Martioque proximo anno 1605 Guido Fawkes ad Guilielmum Stanley equitem auratum in Belgium transmissus una cum literis a Garneto ad Baldwinum Iesuitam ibi legatum, uti is procuraret scilicet ut ad tempus quo fulminalis ille pulvis incenderetur, copiae ad loca maritima perducerentur, quo scilicet ocyus in Angliam traiicerent. Atque ibi Fawkes etiam coniuratorum consensu Oweno taciturnitatis et constantiae iusiurandum proponit, nec non eum totius coniurationis gnarum fecit. Qui nequissimus utque et veteranus iam olim proditor eam et mire dilaudat, et calculo suo atque consilio iuvat. Mense Maio 1605 a Catholicis Romanensibus excitatur in Wallia nonnihil turbarum, quo etiam tempore Rookewood proditionem hanc pyriopulveream ex Catesby intelligit, itidem et omnino legitimam eandem esse ex eodem tanquam ab ore Iesuitarum ediscit. Quin iam Garnetus etiam cum Papa per literas egit ut vel a sanctitate eius, vel ab Aquaviva Iesuitarum generali mandatoriae quamprimum huc litterae mittantur, quibus universi Catholicorum in Anglia tumultus inhibeantur. Statuerant nempe technis hisce pyriopulvereis de re Romana quasi aleam iacere ac de suprema Catholicorum salute decernere, vitaque ad nostrum exemplum composita, securitate et otio delinere, ne Papistae tumultuando in suspicionem venirent, aut de turbellis eorum quaestio fieret, inde remora forte obiiceretur technae suae. Cum vero ultra postularent ut sub censura hac inhiberentur, ne proditioni pyriopulvereae revera praepedimento foret, non est concessum.

[27] Insequenti Iunio Iesuita Greenwell cum superiore suo Garnet de tota ratione huius pyriopulvereae proditionis multum diuque deliberat, et attendite quam astute, quam versute egerit. Primo nolle se dixit ulli laicorum hanc impertire (nisi soli Catesbio, cuius fidei tantum tribuit). Quam autem ob caussam? Scilicet ne ordinis sui dignitati derogaret, quod Iesuita idemque superior inter Iesuitas in negotio fundendi sanguinis laicum sibi socium palam ascisceret, et ideo secundo loco, ut cum sacerdote et Iesuita eiusdem ordinis homine et sibi subdito consilium caperet, et quo tutius ageret, cum Greenwello Iesuitae simulata confessione rem communicaret. Verum edoctus prolixam nimis hac de re orationem fore quam ut a genibus nixo haberi possit, respondit velle se cum eo deliberare in confessione ambulatoria, et sic ambulantes sub specie confitendi te toto huius pyriopulvereae proditionis consilio uberrime disseruit, et quomodo post fatalem plagam illatam uni e proceribus praemonito et conservatio regni cura esset demandanda.

[28] Praeterea hoc mense magna consultatio inter Garnetum, Catesby, et Franciscum Tresham de viribus Catholicorum in Anglia agitata est, in eum finem ut Garnetus ea de re Papam certiorem faceret, quo quod sanctitas eius nullo modo adduci potuit ut se ulla ex parte Catholicorum rebellioni favere declararet, donec certo audiret eos ita ab exercitu paratos esse ut superiores possent evadere. Augusto mense paulo post Garnetus in consultatione habita de pyriopulverea proditione Papae aperienda, Edmundum Bainham equitem auratum elegit, qui ad Papam hac de re nuntius proficisceretur, non tamen ut ad Papem, sed ut ad principem secularem, et in eam rem per eundem Garnetus literas mittit, et etiam ad seditiones comprimendas sub poena censurae. Hoc interim exploratum habens priusquam eorum literis responderi posset, domum Parlamentarium (sicut inter eos convenerat) vi illius pulveris convellendam esse, primariosque regni viros esse delendos. Sed hanc artem adhibuit more aucupis qui furtim cum cane sedentario captaturus perdices canem subinde increpat quasi avibus nimis appropinquet, donec extensis plagis eas priusquam evolarent incluserit. Eodem etiam mense Garnetus Iesuita literas dedit ad Baldwinum Iesuitarum in Belgio legatum in gratiam Catesbii, ut Oweno apud Marchionem intercedente equitum turmae Catesbius praeficeretur, non eo animo (sicut inter eos constitutum fuit) ut huiusmodi curam Catesbeio demandaret, sed ut hoc praetextu equos et alia necessaria in promptu haberent, quibus sine ulla suspicione proditores instruerent.

[29] Septembri proximo Parsonus Iesuita per literas a Garneto petit ut distincte singula describeret de itinere ad Sanctae Winifridae fontem, quod sibi destinaverant hoc mense suscipiendum. Sed haec omnino fraus pura puta, ut hoc obtentu occasionem captarent in illas oras se recipiendi. Mense Octobri reliquos proditores convenit Garnetus apud Coughton in comitatu Warwicensi. Hoc commune illis hospitium erat, in quod ex omnibus terrae angulis se subducerent. Die primo Novembris palam orat Garnetus pro felici successu in gravissima Catholicorum caussa, sub initio Parlamenti. Oratio autem plus est quam assensio. Nemo enim orat nisi qui sperat et credit. Ille orationi inseruit versus duos ex hymno,

Gentem auferte perfidam
Credentium de finibus,
Ut Christo laudes debitas
Persolvamus alacriter.

[30] Interea hae literae ad Dominum de Monte Aquilae sive Monteagle pervenerant, cuius memoria die 4. Novembris celebrabitur, et omnipotentis Dei providentia paucis ante destinatum agendi tempus horis plane pleneque integumentis suis evoluta apparuit proditio. Die quinto Novembris ipso temporis articulo quo expectabant proditores infandum hoc scelus perpetratum iri, conveneriunt in oppido cui nomen Dunechurch quasi venatum profecturi, in gratiam Everardi Digby, vir magnae eo loco existimationis et authoritatis, opinantes hoc modo copiis contractis vires suas ad arma contra regem sumenda confirmare. Confluente enim undique multitudine, tumultu subito excitato, omnes aut saltem plerosque meliorem fortunam amplecti velle, at nullo negotio adduci ut a se starent. Praeterea dominam Elizabetham regis filiolam in eorum potestatem facile posse redigi, cum in vicinia ageret in aedibus Baronis Harrington.

[31] Die sexto Novembris Catesby aliique coniurati Thomam Bates propere miserunt ad Garnetum, qui (quod probe norant) praesto fuit in vico Coughton non longe ab iis dissito, eius opem et operam obnixe implorantes ad Walliam concitandam, et quamplurimos ad arma contra regem palam capienda instigandos. Quo tempore Garnetus et Greenwellus (qui tum ex composito apud Garnetum commorabatur) cum compertum haberent artes suas patere, cumque sibi conscii essent se authores et antesignanos huius proditionis esse, certum exitium toti Iesuitarum ordini imminere trepidi denuntiabant, timere secum confitentes ne huius horrendi sceleris infoelix successus totam Iesuitarum societatem dissolveret prorsus et everteret. Verum Greenwell Iesuita animo magis inflammato exaestuans, huc et illuc quanta potuit celeritate circumcursitabat, quoscunque potuit ad arma induenda concitaturus. Et in domo Abingtoni, Hallum alterum Iesuitam conveniens suadet ut sine mora quamplurimos ad seditionem incitaret. Dum Hallus haesitabat et secum rem diutius perpendere videbatur, sive infoelicem expectans iam temerariae rebellionis exitum, sive timens ne ipse simul comprehenderetur, Tesmondus Hallum improperando phlegmaticum vocitat et addit hinc plane perspici, homo homini quid intersit, scilicet inter phlegmaticum (qualem Hallum putabat) et cholericum, qualem se affirmabat, quinetiam ait se secum decrevisse olim operam quantum posset maximam ad conflandam seditionem navaturum sub hoc praetextu, quasi iam exploratum esset omnes in Anglia Catholicos iugulandos, spe certa se hinc complures concitaturum ad bellum, pro salute sucipiendum, et blandiente hac opinione tumidus in comitatum Lancastrensem se proripuit. Postea Hallus alias Oldcorne Iesuita cum Humpfredus Littleton ex infausto successu horrendae istius proditionis numen ipsum iratum iis esse diceret, et tam cruentis et plusquam barbaris conatibus non obscure adversari. Cum iam oportuit eum summa cum animi deiectione iustitiam Dei agnoscere, argutis huiusmodi rationibus ruinam suam suffulcire nititur. Non debetis ex eventu causam nostram aestimare, undecim enim tribus Israeliticae, licet ab ipso Deo iussae Beniaminitas bello aggredi, bis cladem acceperunt. Sancti etiam Ludovici Gallorum regis exercitus in Saracenos ductus dissipatus est, et ipse ex peste interiit. Denique Christiani Rhodum propugnantes superati sunt a Turca. Et facta horum exemplorum ad rem praesentem applicatione, fidem facit Littletono non impiam eam aut illicitam esse, quamvis successu caruerit. Advertamus hinc duo proditionem hanc consequentia: primum apertam rebellionem, quod modo declaratum est, et fusius priore actione explicatum, et post hanc proditionem blasphemiam in Garneto Iesuitarum superiore. Cum enim illi in arce Londinensi scribendi copia facta, atque literas (quae quidem coram producebantur) ad amicum quendam (in alio carcere qui vulgo Gatehouse dicitur) misisset, nihil in illis apparuit nisi familiara, de rebus quibusdam ad usum necessariis. In margine vero, quam admodum amplam et spatiosam reliquerat, et parte inferiori, ubi charta pura, succo chysomeli in hunc sensum veteratorie subscripsit. Innocentiam suam publicandam rogat. Quodammodo tractabatur docet, ibidemque illa ipsa negat quae non non multo ante libere et sua sponte fassus erat. Addidit se de coniuratione Hispanica ex regio gratiae diplomate absolutum iri. Quod ad fulminalem illam proditionem, legitima probatione deficiente satis commode sese evasurum speravit. Verum epiphonema plenum blasphemia, dignum anathemate eructavit, et verba de nostra Servatore prolata, iste de se in tam horrenda coniuratione usurpavit, necesse est ut unus homo moriatur pro populo, quae vox Caiphae fuit de Iesu Christo Servatore.
[32] Quibus in rebus ipsius praevaricationem et aequivocationem quaeso advertite. Coram dominis delegatis vere libereque coniurationes suas agnoverat, eo quod (ut ipse manu propria confirmavit) tanta nube testium obrueretur, et tamen ad faciendum populum in illis literis quas ipse divulgavit, sese coniurationis suspitione liberari cupit. Atque haec de duabus subsequentibus circumstantiis, Dominum rebellione et blasphemia dicta sunto.
[33] Circumstantiae concomitantes duae sunt, personae delinquentes et personae laesae. Qui primus et praecipuus e delinquentibus pro tribunali praesens sistitur, homo est, ut audivistis, nominum plurimorum, Garnet, Wallie, Darcie, Roberts, Farmer, Philips. Virum sane probum et fidelem tam multiplici falsorum nominum varietate salutatum rarissime inveniamus. Patria Anglus, genere clarus, educatione scholaris, postea sub Tottelo typographo iuris municipalis praelo corrector fuit, ipse iure iam corrigendus. Non infimis naturae dotibus excultus est, arte eruditus, linguarum usu peritus, professione Iesuita, et in Anglia Iesuiticae societatis superior, idque iure optimo. Omnes enim quotquot ante ipsum fuerunt coniuratione diabolica multis quod aiunt parasangis superat. Iesuitarum doctor, id est, in quinque Dd magister praecellentissimus, Dissimulanda, reges Deponenda, regna Disponendo, subditos ab officio Deterrendo, omnia demum Destruendo. Eorum dissimulato e doctrina de aequivocatione luculenter constat. Qua de re visum est cursim quaedam quasi perstringere, quae copiose satis in superior iudicio tractata, et in gratiam quidem Garneti Iesuitarum per universam Angliam superioris. Ea vero erant de aequivocationis tractatu, cum a Garneto tum a Blackwello, archipresbytero lecto et approbato, in quo, sub praetextu propositionis mixtae, partim hominis animum articulate exprimentis, partim animi sensa intus taciteque implicantis, non solum mera mendacia, verum etiam execrandae et ab ipsis ethnicis amandandae blasphemiae populo discendae propinantur. Sciscitantibus itaque Iesuitis cur ipsos haereseos non convincimus, convictos de eodem crimine non condemnamus, facilis est responsio, ipsos aequivocare velle, neque ex ipsorum verbis et responsis examinari posse aut iudicare.

[34] Quod ad aequivocationis antiquitatem spectat, pervetusta quidem est, paulo minus CCC annos post Christum enata ab Arrio haeretico usurpata, qui cum a Nicaeno concilio condemnatus, et ab imperatore Constantino in exilium eiectus fuerat, ad humillimam ipsius petitionem (fide prius data se fidei Nicenae subscripturum) ab eodem imperatore revocatus fuit. Ille vero domum reversus suam ipsius opinionem in charta clam conscripsit, eamque in sinu gestavit. Cum in conspectu imperatoris Nicaenam fidem sibi propositam videret, interrogatus utrum concilii Nicaeni decretis vere consentiat, et in futurum constanter adhaereret, ille (manu ad sinum admota ubi charta occultabatur) sine mora alacri promptoque animo coram imperatore subscripsit, cum tamen ea quae in concilio de fide decisa erant astute et aequivoce eluderet. Cogitavit enim tacite aqeuivoceque se subscripturum illi fidei quam in sinu gestavit. Isti Iesuitae verba veritatis loqui nequaquam vovent, et tamen huiusmodi aequivocatio et mendacium in illam ipsam castitatem quam vovent peccant. Proverbii enim locum obtinuit.

Cor lingua foederat naturae sanctio,
Veluti in quodam certo connubio.
Ergo cum dissonent cor et locutio,
Sermo concipitur in adulterio.

[35] Quique istiusmodi spurios et degeneres animi sui sensus in lucem profert, is certe contra castitatem turpissime delinquit. Ecce vero miseros et miserandos doctrinae de aequivocatione fructus. Francisco Treshamo in arce Londini morti suae naturali iam proximo ut uxor ipsum in solatium inviseret permissum est. Illa vero haud ignara maritum suum coniurationis Hispanicae directe et vere Garnetum insimulasse, et verita credo, ne maritus sine morsu conscientiae aliquid de Iesuitarum superiori detexisset, cum extremum iam spiritum exhalaret, eo adegit ut cum ipse prae manu tremula et moribunda scribere non posset, famulum scribere iusserit quae ipse dictaret. Quo in scripto seipsum iureiurando obstrinxit atque in animae suae salutem testatus est se sedecim totis annis iam transactis Garnetum ne vidisse quidem, eamque ob caussam priorem suam confessionem irritam haberi obtestatur. Petit denique ut praesens ista retractatio, hominis infirmi et iam statim morituri manu consignata, post ipsius obitum ad comitem Salisburiensem deferretur. Cum tamen Garnetus ipse sese Hispanicae coniurationis reum palam ac aperte agnovisset, idemque pro tribunali in medio fateatur, nec non ipse, Vaulx matrona aliique directe fateantur Garnettum et Treshamum biennio superiori multoties, et ante illud tempus non raro convenisse. Verum qualis vita, finis ita. Et quidem cum ab ipso Garneto pro tribunali quaesitum esset quid te tali Francisci Treshami e vita demigratione existimaret, hoc unicum respondit, Ipsum aequivocare voluisse credo. Ita inquinati sunt in operibus suis, fornicatique sunt in factis suis. Revera igitur gens ista perfida est, et proinde,

Iurat? Crede minus. Non iurat? Credere noli.

Iurat, non iurat hostis, ab hoste cave.

[36] Quod ad doctrinam attinet de regibus deponendis, Simancha et Philopater dilucide enuntiant (ut et in priori iudicio fusius declaratum est, et nunc etiam copiose satis praesente Garneto repetitum), si princeps sit haereticus, tum quidem excommunicatur, anathemati datur, et deponitur, illius liberi omnes successionis iure privantur, ipse ad dignitatem secularem (imo vel si resipiscat) minime restituendus. Hominem vero haeriticum illum nominatim et ex professo intelligunt, qui ecclesiae Romanae religionem non colit. Imo hisce omnibus et facilior multo et expeditior via Christianum principem quemcunque diademate spoliandi excogitatur, videlicet, princeps indulgendo haereticis amittit regnum. Imo ubi Garnetus in defendenda Romani pontificis authoritate nequiter usurpata, e decretalibus Nos Sanctorum allegaverit, titulo proxime superiori, aliud est decretum quod omnia quaecunque demum recitavimus longissime superat, quo ostenditur pontificem Zachariam nullam aliam ob caussam ibidem expressam Childericum Gallorum regem deposuisse, nisi quod ad regnum inutilis haberetur.
[37] Quod ad subditos ab officio et fide sua detererendos attinet (quod quidem professionis Iesuiticae est inter articulos) optandum quidem ut in memoriam revocare velint illustrissimos nobilissimosque Angliae reges pontificum Romanorum bullas (ne quidem in caecissima Papatus caligine) minime formidasse, nempe Edwardum Confessorem, Henricum Primum, Edwardum Secundum, Richardum Secundum, Henricum Quartum, Henricum Quintum etc. Quodque ad nos nostraque tempora propius accedit, Henrico VII regnante, ut omnibus etiam saeculis retroactis Romani pontificis legatum Caletum nunquam pertransisiit, verum ibi haesit, nec in Anglia pedem fixit, usque dum se nihil ad regni et reipublicae detrimentum machinari velle sacramento obligaret.
[38] Quod ad personas laesas attinet, hae sunt. Primo, rex, de quo saepe sed nunquam satis dixi, rex antiquis illustrissimisque regibus oriundus, virtutibus imperio dignissimis, utpote religione, iustitia, clementia, doctrina, prudentia, memoria, humanitate et caeteris plenissime excultus. Secundo regina, et illa foelici sua foecunditate grande huius regni solatium, adeo ut illo elogio dignissime celebretur,

Orta magna, viro maior, sed maxima prole.

Utpote; quae principem enixa est, eorum quos unquam vidit Anglia longe maximum. 3. Princeps nobilissimus, de quo una cum poeta concinamus,

Quae te tam laeta tulere

Secula, qui tanti talem genuere parentes?

Neque unquam princeps certus imperii haeres talem patrem, neque rex unquam talem filium habuit. Deinde tota regia proles, domini a consiliis sanctioribus nobilitas, clerus, imo ipsa haec quam profitemur religio, praesertim vero civitas hae Londinum, divitiarum affluentia celebris, populi multitudini celebrior (ut quae supra 500 capitum millia intra moenia pomaeriaque numeret), immota erga principem fide longe celeberrima, quodque ad laudis cumulum eminentissime accedit, ob religionis veritatem cultusque divini synceritatem prae cunctis civitatibus in universo orbis terrarum theatro, supra quam a me dici potest, nobilitata. Caput tuum attolle (civitas clarissima) et teipsam erige, cuius fronti ne minima quidem labecula aut suspicio perfidiae unquam fuit aspersa. Vere tu illud prophetae usurpare potes, Non ponam ante oculos meos rem impiam quam faciam, odi praevaricationes, neque adhaerebit mihi tale quid. Ideoque in fidelitatis tuae praemium, amplissimo camerae regiae titulo, quasi firmissimum regum praesidium merito insignata es. Atque ut habeas in quo teipsam soleris, in quo laeteris hodie, magnus Britanniae monarcha celebri hoc magnoque iudicio honoratam te esse voluit. Post tristes illos et luctisonos rumores non ita pridem disseminatos, cum pro certo regem esse cognosceretur, tum certe quidem integerrima huius civitatis fides clare emicuit (cuius et ipse testis oculatus fui). Una voce conclamaverunt omnes, salva civitas Londinium, salva patria, salva religio, Iacobus rex noster salvus.
[39] Observanda hic sunt multa, summatim tamen et uno verbo perstringenda. Primum est, in Hispanica illa coniuratione (de qua superius dictum est) et hac nuperrima, ordinem, caussam, finem prorsus eundem fuisse. Ordo erat, primo machinis clandestinis et proditione, deinde vi et armis rem agere. Causa quam obtenderunt Romana Catholica religio fuit. Finis vero regiam sobolem radicitus extirpare, imo ipsum regnum occidere, ut regis regnique memoria una excinderetur.

[40] 2. Notandum, ipsos etiam hostes hanc rempublicam ita firmatam et stabilem agnovisse, ut neque vis neque stratagemata adversus ipsam tantillum valere possint, nisi suarum partium fautores in Anglia comparentur.
[41] 3. Futurum esse, ut Roma in Angliam bullae pontificiae posthaec non transmittantur, quia verisimile est partes suas debiliores fore quam ut cum tot leonibus congredi valeant aut audeant.

[42] 4. Omnes ipsorum canones, decreta, nova dogmata haec duo spectare, nimirum secularem pompam aut fraudem sceleratam, ut pontificis Romani authoritas propagetur, et Iesuitarum, sacerdotum, etc. salus procuretur.

[43] 5. Notandum, Bainhamum hominem secularem ex cohorte execranda (hoc enim nomen sibi ipsi imposuit) ad Papam tanquam ad principem secularem fuisse missum, ut ipsum de hisce rebus certiorem faceret.
[44] 6. Ipsorum ruinam et ex theologiae et philosophie placitis imminere iam, imo instare video. Circiter 400 sacrificuli sacerdotes hoc tempore in Anglia delitescunt. In Israele diebus Achab totidem fuere. Quis (inquit Deus) decipiet Achab ut descendat et cadat? Spiritus mendax in ore 400 prophetarum hoc suscepit, hoc perfecit. Instabit eorum ruina cum primum spiritus mendax sacerdotes occupaverat (secundum Micheae visionem), sicut nunc possedit Iesuitas. 2. Imitatio boni prototypum perquam aegre et difficulter exprimit. Mali vero imitatio exemplar superat. Hoc vero facinus tale est ut tot saeculis iam anteactis, imo et futuris, non invenerit exemplum proinde ipsorum dies numerantur.

[45] 7. Multos hoc facinus nunc vitio vertere, qui tamen peractum laudaturi essent. Aiunt enim hoc esse e numero eorum quae non laudantur nisi peracta.

[46] 8. Ipsos ipsorumque asseclas falsos rumores disseminare, regem scilicet de toleranda religione fidem datam violasse, quam divini cultus confusionem priusquam regno suo ille tolerare velit; liberos, imperium, vitam, omnia libentissime amitteret. Imo vel inde facile perspiciant spei nihil hac de re superesse, quod serenissima maiestas regiam sobolem in vera religione veroque Dei cultu educandum sedulo curet.
[47] Denique mirandam Dei providentiam observare debemus in stupenda detectione, istum Iesuitarum superiorem huiusce coniurationis conscium esse, idque duplici ratione.

[48] Primo, quoad celandi rationem, cum solo Catesby homine laico consilia sua impertiit.
[49] Secundo, utrique, ut occulte rem peragerent, constanterque perseverarent firmissimo iuramento obstrincti tenebantur.
[50] Tertio, iurati sacramentum corporis Christi sumpserunt.

[51] Quarto, permissi edocti erant a Iesuitis fidem datam animarum salutem etc. aequivocatione eludere. Quo igitur pacto facinus illud dilucere poterat?

[52] Quinto, adeo secreto et latenter egerunt ut humani ingenii adminiculo investigari non potuerint, atque ideo animadvertendum est quomodo divina providentia effectum sit ut coniuratio illa diu abhinc excogitata frustraretur, dum saepe et inexpectato Parlamentum differebatur. Incepit enim Parlamentum die Martii XIX anno primo serenissimi regis Iacobi, atque ad VII usque diem Iulii subsequentis continuatum est, ante quod tempus coniuratores isti parati esse nullo modo poterant. Ab illo die ad Februarii septimum prorogatum est, in quod tempus suffodere non valebant, neque enim in illo loco quoniam pro unione delegati prope locum illum convenirent. Accedebat ipsius muri crassities non facile penetranda. Qua de caussa ante septimum Februarii omnia in promptu haberi non possent. Die vero septimo Februarii usque ad Octobris quintum Parlamentum prorogatum est. Postea cum hac non successerint, cuniculos agere cessantes aliam excogitarunt viam, nempe a cuniculis in cryptam se contulerunt. O beatam operis tam nefarii mutationem! At illi fatales cunicularii nondum detecti sunt, et tamen omnia ad manum adsunt paratissima. Semel iterum praerogatur, atque ita sane Deus disposuit cor regis (ne tantillum quidem hac de re suspicantis) ut prorogationem Parlamenti iteraret. Intellectum porro regis ita illuminavit Deus ut ex subobscura epistola, ille instar angeli lucis ad cryptam quasi digitum intenderet, in illam accurate inquirendum iuberet, adeo ut facinus istud divina opportunitate, horis (ante tempus destinatum) non nisi paucissimis detegeretur.

[53] Haec itaque erit sermonis nostri conclusio. Qui cum Iesu itis, non itis cum Iesuitis. Etenim corroborant se in re mala, narrant quomodo abscondunt laqueos, dicunt quod nemo videat eos. Sed Deus sagittabit eos sagitta repentina, fientque in eis plagae repente. Videbunt id omnes homines, et annuntiabunt opus Dei, atque factum eius prudenter considerabunt.

VII.

EINDE repetita fuit particularis cuiusque accusationis probatio, cum ex spontanea Garneti et coniuratorum confessione, tum ex testimonio duorum spectatae fidei, pro tribunali iuratorum, quos Garnetus viva voce loquentes audivit, neque quicquam esse quod contra illos exciperet libenter agnovit.

[2] Hic Garnetus, impetrata licentia ut pro seipso responderet, orationem habuit, et omnia (quantum meminit) obiecta in quatuor partes ita distribuit, de 1. Doctrina; 2. Recusantibus; 3. Iesuitis generatim; 4. Seipso seorsim.
[3] 1. De Doctrina duo prosequutus est. De aequivocatione respondit ipsorum ecclesiam mendacium quodcunque improbare, praesertim vero in caussis fidei et religionis, cum sit illud genius mendacii omnium perniciosissimum, et a divo Augustino in Priscilianistis condemnatum. Imo vero quacunque in caussa mentiri et malum et peccatum esse, utcunque inter octo gradus quos Augustinus facit, illa revera gradus infimus habeatur, ita mentiri ut uni in commodum cedat, quod sine cuiusvis sit incommodo. Illa igitur, quam nos defendimus aequivocatio legitimarum quarundam propositionum usum defendit, mendaciis neutiquam patrocinatur. Fieri enim potest ut quis ab homine, penes quem nulla sit inquerendi authoritas, interrogetur, aut de re aliqua examinetur, cuius cognitio ad interrogantem minime pertineat, et verba caussa quid quisquam cogitat? Quo tempore igitur oportet veritatem dicere, aquivocare non licet, quod si secus sit, licet. Atque ita Augustinus in Iohannem. Christus negavit se scire diem iudicii, eo scilicet animo ut discipulis suis revelaret. Atque ita S. Thomas et alii qui hanc rem tractant, praesertim sub titulo confessionis.

[4] 1. De Romani pontificis in regibus deponendis authoritate, triplicem adhibuit responsionem. Primo quod generalem ecclesiae doctrinam hac de re tantummodo proponeret et sequeretur. 2. Doctrinam hanc de Papae authoritate a caeteris omnibus Catholicis principibus sine gravamine esse toleratam. 3. Quod tamen ad seipsum spectaret, in excommunicatione et depositione principum, inter statum et conditionem nostri regis et aliorum, qui cum aliquando Catholici fuerint, ab eadem religione iampridem defecerint, aut postea defecturi sint, semper se discrimen posuisse. Quod vero ad Simancham aliosque scriptores attinet, quicquid illi de depositione haereticorum definiunt, de illis intelligendum est principibus qui Romanae ecclesiae fidem professi ab illa postea defecerunt.
[5] De recusantibus. Primum ab illis peto ne peculiare aliquod delictum aut crimen meum religionis caussa quoquo modo praeiudicet. Deinde vero quod ad illorum ab ecclesiis absentiam spectat, ubi urgebat attornatus excommunicationem et bullam Pii Quinti praecipuam fuisse caussam et fundamentum istiusmodi absentia, et propterea nunc liberum esse Catholicis ecclesias adire, eo quod Iacobus rex non denuntietur excommunicatus. Id vero minime sequi, facilis est responsio. Arriani enim et Catholici eandem in ecclesiis precandi formam habuerunt, una tamen non convenerunt. Ipse etiam nonnullos novi qui ante bullam istam ab initio regni Elizabethae usque ad illum diem communibus ecclesiae precibus interesse recusarunt, tametsi forte Catholicorum plurimi ante concilii Tridentini conclusionem (ubi hoc a XII viris doctissimis disputatum et minime licere definitum fuit) serio ecclesias adirent. Atque huic rei occasionem praebuit Calvinus ipse, qui Protestantem non modo missae nostrae (in quo idololatriam esse fortasse dicent), sed non precibus nostris vespertinis interesse (quae quidem cum ipsorum precibus prorsus eadem sint) nequiquam licere pronuntiavit.
[6] 3. De Iesuitis generatim respondit, si qui illorum tam detestandae coniurationis conscii esse evincerentur, id quidem esse in hominibus tam sacrae professionis abhominandum. Ipse autem, inquit, cum Iesuitarum nonnullis ea de res egi, qui unanimes pernegarunt.

[7] 4. Quod ad meipsum spectat, tractatio cum Hispano quidem proponebatur. Illa etiam pro pecunia petitio mihi non ignota, quam tamen animo meo iis usibus semper destinavi, ut egeni Catholici sublevarentur. Cum autem in Hispania essent, de parando exercitu consilium coeperunt, quam rem cum mihi communicarint, improbavi certe, addidique id etiam Romae summopere improbatum iri. Fatendum quidem est me ista celasse exemplo Christi, qui iubet si frater deliquerit, corripere, si enim ad se redierit, hominem lucrati sumus. Et tamen ultro fateor leges quae eiusmodi celare prohibent apprime esse iustas et salutares, neque enim principis salus ab alterius conscientia pendere debet. Ita persuasum habeo, si mihi auscultassent, melius cessisse. Quae vero ipsorum sententia, qui sensus fuit in exercitu comparando prorsus nescio. Praeterea in mandata habui a negotio illo abstinere, imo ab illa ipsa pecunia pro pensionibus missa, tametsi ad titulum ipsius regis defendendum fuerat.
[8] Hic sciscitabatur comes Salisburienses, ad cuius titulum defendendum?

[9] Respondit Garnetus, scilicet regis Hispaniae titulum.

[10] Quaesivit ab eo comes Northamptoniae, cur seipsum huic negotio non opposuit, cur non prohibuit, quandoquidem penes ipsum erat. Etenim qui cum possit non prohibet, iubet.

[11] Respondit Garnetus, sibi id facere non licere. Quod vero ad literas missas et in illis quosdam commendatos attinet, se illud crebro fecisse fatetur, prout ipsi commendabantur, neque tamen eorum consilia, aliquando ne personas quidem ipse esse cognita. Etenim Wrightum in cuius gratiam scripserat omnino ne de facie quidem novisse.

[12] Hic comes Salisburienses. Iam tandem (inquit) necesse habeo in mentem tibi revocare quam parum ad institutum tuum tua responsa faciant, eo quod machinationes tuas cum Baynhamo eo tegeres velo ut videri velis te Romam eum misisse ad inhibitionem contra coniurationes procurandam. At tamen tute ipse scis plagam infligendam esse necessario antequam ad conspectum Papae venire posset (talis erat ad praevertenda mala et zelus tuus et illius festinatio). Erat enim circiter XX Octobris stylo nostro eum Florentiam, Romam versus, pertransiret.
[13] Ad haec levem adhibuit Garnetus responsionem. Pergit autem in purgatione sui ipsius, eo quod literas misisset in quibus illorum quamplurimos commendarat, de quibus prius accusatus fuerat. Itaque fassus est se per literas suas Guidonem Fawkes commendasse, scilicet ut in Belgio stipendia faceret. Aliud vero quicquam ipsum conari non praesensit. Quae vero aut Edmundus Bainham aut Catesbeius proponebant, sigillatim non cognovit, Unicum meminit quod superius contra ipsum prolatum, nimirum Catesbeium, ab ipso in genere quaesivisse utrum insontes una cum sontibus trucidare liceret. Quam ego quaestionem (inquit Garnetus) primo putavi otiosam, quanquam postea ipsum aliquod monstri alere revera suspicarer. Atque hinc paucis post diebus Garnetus literas Roma accepit ad seditiones quascunque a Catholicis conflatas, quae pacem publicam violare possint, mature prohibendas. Literas hasce Garnetus Catesbeio communicavit, addiditque ipsum si nolente Papa procederet omnino nihil effecturum. Catesbeius vero abnuit, inquiens se Papae voluntatem ab ipso audire nolle. Et tamen illas ipsas literas generales quas Roma acceperat Catesbeio ostendit. Hic vero respondit quod et Papae et Garneto ipsi (modo auscultare vellet) particularem machinationis suae narrationem faceret, quam quidem postea fecit. Garnetus audire renuit, et semel atque iterum ut de incepto suo Papam certiorem faceret efflagitavit.
[14] Cumque Edmundus Baynham (uti prae se tulit) in Flandriam stipendium meriturus proficisceretur, visum est Garneto ipsum ad Papae ibidem nuntium mittere, aliisque amicis suis commendare, ut ipsum scilicet transmitterent ad Papam de Catholicorum in Anglia statu deplorato informandum, eoque magis ut Papa ab homine laico rerum omnium conditionem intelligeret, atque ut ex altera parte Baynhamus Papam consuleret quam viam Catholicis in Anglia ineundam censeret, quo sibi suisque commodis providerent. Hoc vero semper Baynhamo inculcavit Garnetus, ut ad Papae nuntium ea de re nominis suis mentionem omnino faceret nullam.
[15] Tum vero citabantur duo testes fidei uterque imprimis spectatae, qui colloquium Garneti et Halli Iesuitae clancularum audiverant, nimirum Fawsett vir doctus et eirenarcha, et Lockerson. Fawsett nondum comparens accersebatur, interea Lockerson, secundum formam coram Garneto iuratus, fide sua data asservit se Garnetum Hallo hac verba loquentem audivisse. Precationem meam de fortunato successu actionis magnae in initio Parlamenti mihi obiicient, nec non versus illos in fine precationis additos,

Gentem auferte perfidam

Credentium de finibus,

Ut Christo laudes debitas

Persolvamus alacriter.

Verum quidem est (inquit Garnetus) me de prospero magnae illius actionis eventu preces obtulisse, dicam tamen eo animo sensuque nos fecisse, quod severiores quasdam leges contra Catholicos eo tempore prumulgandas subvererer. Atque haec responsio commodissime satisfaciet.

[16] Garnetus retulit nolle se duos illos viros claros qui colloquium subaudiverunt periurii insimulare, quod viros probos esse agnosceret. Existimavit tamen nonnulla aliter ac prolata fuerint auditu accepisse, tametsi rem ipsam ultro citro ipsorum relationem veram fateretur. Agnovit praeterea se de summa machinatione a Greenwello omnia speciatim audivisse. Greenwellus enim animo perturbato avidoque aliquid detegendi quod Catesbeius una cum aliis moliretur, ad ipsum venerat. Huic respondit Garnetus se quidem ab illo quid rei esset libenter accepturum, verum ea lege, ut neque Catesbeius neque quisquam alius se consiliorum participem esse factum agnosceret. Placuit conditio, atque pater Greenwellus machinationem integram in particulari ei aperuit, quam cum audiverat, seipsum gravissime fuisse discruciatum, noctes insomnes duxisse, ut successu careret subinde precibus apud Deum egisse constantissime affirmavit.

[17] Ad hoc comes Salisburiensis Operaepretium (inquit futurum) est si Garnetus devotionem ea in re perspicue dilucideque demonstraret suam. Quod si secus fecerit, illud in mentem ipsius necessario redigendum esse, ipsum coram dominis delegatis confessum fuisse se de machinatione illa impedienda sacrificia Deo obtulisse, cum hac tamen cautione (nisi ad Catholicorum caussam valde faceret). Neque hercle alio nomine (inquit comes) haec respublica tibi missas et oblationes tuas acceptas debuit. Addidit porro se mirari cur ad ipsius generalem Aquavivam tam de illa coniuratione in particulari quam de rerum leviorum prohibitione non scripserat.
[18] Garnetus languide respondit sibi non licere ista alicui revelare. Arcanum enim erat confessionis, et quam plurimos in extremum capitis discrimen adduceret.

[19] Ad hoc comes Northamptoniae, Illam ipsam, inquit, confessionis materiam quam non ita pridem ad aliorum vitam servandam revelare noluit, nunc denuo revelat ut in periculum praecipitet suam, et proinde priorem ipsius responsum futilem fuisse et frivolam.

[20] Tum vero Garnetus dominis delegatis affirmavit se quidem Greenwello in mandatis dedisse ut Catesbeium ab incepto dissuaderet, quod et factum esse arbitratus est. Quod si die festa omnium Sanctorum Catesbeius ad ipsum venisset, se tantum apud illum authoritate valere putavit, ut persuasus ab incepto destitisset.
[21] Qui fit, inquit comes Salisburiensis, ut Catesbeium singulas coniurationis particulas narrare cupientem audire nolueris, si illam praevertere volueris?

[22] Ad haec Garnetus, postquam Greenwellus ei narraverat quid esset quod Catesbeius moliretur, simulque in memoriam revocarat quid ipsi Catesbeius dixerat, cum primo verbis in generatim conceptis ea de re egisset, se animo quasi attonitum fuisse, sibique tantopere displicuisse facinus ut aegre in posterum vel nominari tulerit.
[23] Euge, inquit comes Salisburiensis, animum hominis intus iam perspicitis, atque ad dominos delegatos conversus veniam sibi dari postulavit ut paucula intersereret de praecedenti ratione, qua in caussa hac gravissima a principio usque ad illam ipsam horam semper usi erant, quibus praemissis ita incepit. Quanquam ab attornato argumenta et probationes tam accurate distributa, tamque perspicue enucleata fuerint, ut tantam materiae congerium aut succinctius contractam aut iuratis (quos alloqui non existimavit esse suum) luculentius demonstratam nunquam audivisset, neque in animo habuerit cum Garneto in theologia aut in doctrina de aequivocatione agere, in quarum posteriori quam strenuum athletam se gesserat, libens agnoverit. Cum tamen ipse ad hanc caussam una cum caeteris delegatus fuerit, quibus post Dei optimi maximi gloriam nihil est antiquius quam omnibus et singulis, quanta et integritate et moderatione usa erat per omnia regia maiestas demonstare, ausurum se aiebat de modo et loco constituto illius iudicii nonnulla commemorare. Quod ad primum. Cum, inquit, nihil sit cui haec nostra respublica infinita, quibus ipsam divinum numen cumulavit, beneficia potius accepta ferret, quam protectioni syncerae illius religionis quae tam diu sub acerbissimis hominum Iesuitizantium tormentis ingemuerat, maximo sibi honori esse libens fatetur se una cum tot proceribus honoratissimis pro iustitiae tribunali assidere, ubi ad Dei caussam tantus honos ex infamia Garneti redundaret, in quem publicus hostis usurpationem tam eminentis iurisdictionis conferre destinarat. Alioquin quis ignorat Henrici Garneti miselli hominis conditionem, ordinariam iudicii formam, alioque in loco inferioris notae et nominis subire potuisse. Atque hinc arrepta occasione comes pios principis affectus erga civitatem Londinum explicandi, eam regiae maiestati tam charam esse, regemque de ipsius honore et solatio adeo sollicitum esse demonstravit, ut oblata hac opportunitate, qua conspicua quaedam Papismi anatomia fieret, e cuius fonte coniurationes istae scaturiunt, commodissimum theatrum putaret civitatem Londinum, quae non solum rectissime camera regni nominatur, verum a rege maximum arctissimumque ipsius gazophylacium habetur, qui quidem nullas divitiarum copias subditorum amori conferendas putat, libentissimeque agnoscit tam ingentem fidelium subditorum numerum pari moenium ambitu nusquam gentium contineri. Cuius et ipse inter reliquos testis oculatus fuerat post obitum Elizabethae foelicissimae memoriae principis, cum ille ipse quamplurimos huius regni proceres et dominos a consiliis sanctioribus (qui quidem non exiguo nobilium et generosum numero stipati erant) comitatus, omnes illos introitu intra civitatis portas eousque prohibitos viderat, donec publice et una voce se cum rege nostro serenissimo victuros et morituros declararent. Ad te igitur, Garnete, inquit, mea se convertet oratio, in te enim luculentissime constat quam horrendae coniurationes sub religionis integumento nefarie delituerint, quod ante hoc tempus vel nude affirmasse Protestanti profecto fuisset crimen laesae maiestatis. Ea calumniantium linguarum iniquitas fuit, qui veritatem mendacii arguere, semper improbe satagerunt. A quibus calumniis, mendacio impudentiaque plenis, adeo sollicite cavet haec respublica, ut tute ipse, Garnete, testimonium perhibere possis, te ab illo tempore quo primum apprehensus es ad hunc usque diem tam Christiane, tam benigne, tam laute et liberaliter acceptum fuisse, ut nemo cuiusqunque demum conditionis et professionis fuerit aliquid amplius desiderare possit. Imo vera fronte affirmari potest pendenti a nutricis uberibus infantulo, neque de salute, neque de caeteris rebus necessariis melius unquam prospectum fuisse. Verum ne hoc, inquit comes, quod assero annon? Ipse dixeris.

[24] Verissimum, honoratissime comes, inquit Garnetus, et agnosco.

[25] Age igitur, inquit comes, si miranda tua de aequivocatione doctrina et obfirmata tua pervicacia in singulis obstinate negandis perpendatur, minime obliviscendum est in eo Dei digitum apparuisse, quod tuum cum Hallo colloquium subauditum fuit. Hinc denim dominis delegatis lucis et probationis aliquid contra te ultro oblatum est, quod alioquin exquisitis tormentis necessario erat eliciendum. Atque hoc quidem in aliis regnis esse receptissimum, hic vero in re praesenti minime factum. Verum ita initam esse rationem in honorem huius reipublicae optime cedit. Ita enim ipse loquebaris, tibique visum est ad extremum vera dicere, cum tanta nube testium teipsum obrutum videres. Quare mihi ad veritatem persuasissimum est eadem opera fateri voluisse te actionis totius fuisse architectum ac occultatorem, nisi regiae maiestati et delegatis placuisset spontaneam tuam confessionem potius admittere quam membrorum distensione aut istiusmodi in eculeo quaestionibus aliquid extorquere. Iamque Garnetum compellans inquit, Quid quaeso, Garnete, animum addidit Catesbeio ut in incepto pergeret, nisi tua primae propositionis confirmatio? Quid Fawkesum confirmavit nisi argumentorum Garnetti explicatio per Catesbeium facta? Etenim demonstrari potest cum ex Winteri tum ex Fawksi confessione articulum illum authoritate optima Catesbeio fuisse confirmatum.

[26] Ad haec respondet Garnetus perperam egisse Catesbeium, quod ex ipsius verbis eiusmodi sensum elicuisset.
[27] Ad haec comes Salisburiensis, Necesse habeo illam qua fretus est confidentiam, quaque (negando omnia) auditoribus satisfacere videre voluit, excutere, in mentem illi revocando quod post ipsius Hallique colloquium coram dominis delegatis et ab eo non quid dixerat, sed utrum nec non Hallum convenerat, quaereretur, rogatus sine aequivocatione respondere, quam pertinaciter (animae salutem testatus) negavit, idque tantis et tam horrendis execrationibus repetiit (inquit comes) ut audientium animis gravissimum inflixisse vulnus videretur. Et tamen quamprimum Hallus ipse fassus fuerat, erubuit Garnetus, misericordiam imploravit, se deliquisse agnovit, nisi ipsum aequivocatio tueretur.

[28] Ad haec respondit Garnetus, cum quispiam a magristatu interrogetur, magistratui respondere antequam testes producantur minime tenetur, quia nemo tenetur prodere seipsum. Atque in protestationem benevolentiae suae ergo maiestatem regiam incidens, et admonitus illius responsionis quam de regum excommunicate fecerat, in qua ad canonem nos sanctorum seipsum retulit, Iacobum regem nondum excommunicatum esse succincte respondit.
[29] Rogavit comes Salisburiensis ut aperte et sine fuco ageret (id enim in praesenti maxime opportunum), hoc posito, quod Papa per sententiam orthodoxam Magnae Britanniae regem excommunicaret, putaretne subditos ad obedientiam praestandam obligatos?

[30] Ad quod obmutuit Garnetus, unde quid in hominis mente delitesceret auditores facile perspicerent.
[31] Ab hac re transitione usus, obsecrare coepit quandoquidem fassus fuerat se duo brevia aut bullas a Papa regnante Elizabetha accepisse, quorum authoritate Catholici successori alicui (qui morem Romanae ecclesiae non gessit) adhaerere prohiberentur, ut regia maiestas illud benigne candide interpretari vellet. perpaucis enim Catholicis reginae tempore illa brevia ostenderat, cumque Papae sententiam mutatum esse intellexerat, illa in ignem coniecit.

[32] Ab hoc responsum est, verisimile esse Papam tum demum sententiam suam mutasse, cum rex secure in suo solio sederet, et Garnetus cum sui similibus propriae impietatis stimulis urgeretur. Atque hinc, ut Catesby Percio praedixerat, consilium ineunt de coniuratione ista quae uno temporis momento omnia consumeret.
[33] Nonnulla hic interseruit Garnetus, se coniurationi per pulverem fulminalem haudquaquam assensum praebuisse.
[34] Cui respondens comes Salisburiensis inquit, Garnete, te coniurationi isti minime consensisse vel ex unico praeter simplicem negationem tuam argumento, quod cuiuspiam quoquo modo affecti mereatur fidem, velim ut expedias. Garnetus autem ne verbum quidem.

[35] Attornatus generalis, ut sigillatim Garneto responderetur hunc in modum verba fecit. 1. Quod ad aequivocationem, verum quidem est specie tenus mendacium et periurium condemnare videntur, quod si secus fecerint, ipsorum scelera essent in medio posita, omnibusque essent exosi. Verum quae condemnant mendacia periuriaque aperta sunt et hiantia. Mendacia autem secreta, periuria clancularia, falsa testimonia (quae maxime detestanda) quaeque neque defensionem neque exemplum habent, approbare videntur. Quod si in aliis ut plurimum non probent, at in semetipsis et sui similibus atque secum coniuratis et probare volunt et defender, praesertim vero cum ad conatus suos perficiendos illis usui et adminiculo esse possit. 2. Quod attinet ad importunam et violenta tyrannide sibi arreptam in regibus suo solio deturbandis Papae potestatem, neque est universale ecclesiae iudicium ab omnibus receptum, ut ipse asserit, nec omnes principes, alioquin Romanae fidei acerrimi patroni, aequo animo pertulertunt, ut legenti facile apparebit ex tractatu Gallico Gallorum regi dicato de Iesuitica societate intra regni Gallici terminos non readmittenda. Quod autem Iacobum serenissimum regem nostrum ex hoc numero insinuando eximere videri velit, nunquam poterit iniectos illos distinctionis pontificiae laqueos declinare, quin de iure, etsi non de facto, communione ecclesiae abscindatur, quanquam et ipsi penitus habeamus cognitum Papam quotannis solere semel omnes omnium gentium haereticos de facto anathematis sui fulmine ferire. Ubi vero illorum factum, qui publicos ecclesiae nostrae congressus aversantur, longe petitis Catholicorum exemplis tueri conatur, ut qui Arrianorum liturgiae ac officiis in templo sacris se noluerint immiscere, praecipuum (si quis alius) Christianae religionis articulum funditus obtuentium, ad rem haud quaquam facit. Nec quidquam iis nobiscum obtingit simile, quibus nullam, vel ipsi adversarii tam horrendae impietatis blasphemiam aspergere possunt, nec vel comminisci quidem. Quod ait Garnetus se probe nosse quosdam qui, pontificis bulla nondum audita, templa nostra adire noluerunt, suam fortasse obtinet veritatem et uno et altero, iisdem quibus ipse, pontificiis artibus avocato. Caeterum in eo quod synodus Tridentinae proferat sententiam, ac si per illam tota controversia esset definita, atque inde concludat ut primum concilium est ad exitum perductum, singulos Romane Catholicos, Anglicanae ecclesiae precibus pro more interesse protinus recusasse, perperam hallucinatur. Ultima enim illius concilii sessio anno salutis 1563 habita est, qui Elizabethae principis numeratur quintus, cum et ipse ante demonstraverim, et firmissimis argumentis probaturum in me recipio. Nostrates Catholicos, rei divinae celebrandae in templis frequentes interfuisse usque ad annum reginae Elizabethae decimum novum, qui illo concilio annis aliquot erat posterior.

[36] Ipsius Garneti personam quod spectat, ubi primum respondet coniurationem illam de sulphureo sive fulminali pulvere auriculari confessione sibi fuisse cognitam, in eiusmodi negotiis locum habet quae non laudantur nisi peracta. Aliter enim (ut primo occurram) Greenewelli confessio non erat sacramentalis, quia confitentem non poenituit. Imo ipsius suo chirographo aperte significavit hanc machinationem sibi communicatam non ut aliquod crimen, quod reprehenderet, sed de exequendi ratione suum consilium adhiberet. 2. Res erat inter deliberandum diu et varie agitata, nec dum peracta. 3. Greenwellus nihil aperuit de seipso tanquam authore, sed de Guidone Fawkes, Percio, Catesbeio, Wintero, et reliquis, qui cum non essent confitentes, eos saltem palam detegere ac proferre debuisset. 4. Ad statum reipublicae incolumem servandum, ut potuit, ita eum oportuit ipsum facinus indicare, etsi nomina silentio praeteriisset. 5. Catesbeius rem ei universam exposuit extra confessionem, cum diceret sibi pariter licere regem regno iam eiicere, atque ante exclusisse. Utcunque demum se res habuit, crimen cum esset laesae maiestatis iure municipali debuit in lucem proferre. Ubi vero negare non erubescat Garnetus se primarium istius coniurationis extitisse authorem et architectum, tantumque tale quidpiam fando accepisse, contrarium prorsus meridiano sole clarius est, cum ex sua ipsius confessione quam prae manibus habemus, agnita, tum ex eo confirmatur quod Catesbeio animum induxerit, et licitum et meritorium esse, et pro fausto successu apud Deum frequenti voto egerit. Quod profecto aliud et multo est atrocius, quam si nefarium istud tantummodo iniisset consilium aut assensum praebuisset. Velim praeterea ut illud in mentem revocet, Qui non prohibet quod prohibere potest, consentire videtur. Potuit Garnetus (quod minime praestitit) Greenwellum de sulphureo pulvere colloquentem authoritate sua ab incepto opere abducere, quod tamen Greenwellum ad quandam indies maturitatem perducere est molitus, eoque tandem patefacto rus proficiscitur, ut seditionis faces accenderet populumque ad arma in regem excitaret. Quod sine dubio nunquam fecisset si Garnetus prohibuisset. Adeo (inquit) oratoris illud commode possim usurpare, Cui adsunt testimonia rerum, quid opus est verbis?

[37] Addidit praeterea attornatus regius Garnetum primo literas transmisisse in gratiam Thomae Winter; deinde pro Christophero Wright, tertio pro Guidone Fawkes, tum pro Edmundo Baynham, demum vero pro Catesbeio, ut equestri turmae praeficeretur. Garnetum porro Infantae devotum suis brevibus in vulgus sparsim disseminandis secum animo versari quo pacto regi aditum intercluderet, nisi prius intra sui imperii fines Romanam fidem tolerando admissurum se ac defensurum iuramento solenni obstringeret.
[38] Attornatus de clandestino Garneti et Halli colloquio dicere aggressus asseruit illos tot verbis ultro citroque habitis ne quidem Deum nominasse, sed ut primum convenere prius Hallum verba facere exorsum, quem deinde Garnetus ita excepit. Quendam sibi in suspicionem venire (cuius nomen commode audire non poterant qui huic excipiendo sermoni clam erant constituti), per quem contra ipsos aliquid in publicum emanarit. Aliter tamen fieri posse dixit. Agnovit enim se suspicionibus plus nimio indulgere. Schedulam quandam a Rookwoodo ad se datam fuisse refert, qua certiorem eum fecit Greenwellum mare transmisisse, et alteram unde sciret Gerardum ad Iesuitam Parsonum mutato solo commigrasse, dominam Annam (scilicet Annam Vaulx) in urbe etiam adhuc morari. Multa etiam alia eodem colloqui inter se contulerunt.

[39] Aderat iam Forsettus, qui iuratus asseruit universam examinationem modo exhibitam resque in ea memoratas esse veras. Adiecit praeterea et ipsum et Lockerum, quanta fieri potuit diligentia ac bona fide, quae ex Garneto et Hallo audiverant adnotasse, in examinationibus nihil mandasse scripto quam illa solum de quibus utriusque codicis consensus et tenacissimae memoriae in unum conspirarunt, nonnulla autem maioris momenti in examinationibus fuisse omissa in quibus ipsorum notae non undique convenirent.

[40] Altera literarum quae vino Hispanico conscripta in medium fuit prolata, unde constabat manifesto Garnetum et Hallum ad occultum hoc colloquium furtim convenisse. Cum attornatus regius diceret necessarium atque urgeret simul aequivocationem Garneti, qui aperte est professus cum Tesmondus, alias Greenwellus, ei retulisset de horribili infernalis illius pulveris fragore, quis protectoris officio fungeretur, addidisse etiam proceribus regni tunc superstitibus fore liberam eligendi optionem. Attornatus deinde alias vino scriptas Hispanico indicavit, ad Sayerum missas (alio nomine Rockwood), presbyterum tum custodia apud Gatehouse detendum. Sed de hoc ante uberius est dictum.

[41] Hic attornatus seriem orationis suae amputavit, cum comes Northamptoniae Garnetum hunc in modum affatus est.

VIII.

TSI mortalium reperiatur nemo qui quam ipse minus libenter, cuius sub imposita gravissimae calamitatis mole ingemiscenti, in tam immenso malorum culmulo, vel tantillum oneris adiiceret, et gravatis (quod aiunt) adderet gravamina, cuius meae innatae mansuetudinis testes oculati adsunt plurimi, ut tamen, Garnete, hodie agitur inter regem mihi religiosissime observandum, ex cuius spiritu (ut ille scite refert de Alexandro) nos omnes spiritum ducimus, et te, qui animo tam sedato et alacrio coniurationi huic latius in dies per incrementa quaedam grassanti viam aperueris, ut idem ille intercluderetur spiritus ante illum diem quem Deus naturae ordine caelitus praefinivit inter ipsius maiestatem et tuum errorem, aequabilem illius in administrando moderationem et ementitos tuos colores, inter integritatem tuamque umbratilem illam sanctitatis speciem. Cuperem sane ut ex ore cuiuspiam alterius conditionis et ordinis elumbia tua responsa denuo resonantia posses audire ut rectius et aequabilius de te et tui sceleris atrocitate statueres quam hactenus statueris, aut metu distractus aut praeiudicio abreptus, aut (ut tecum loquar, qui verbis ad causam aptioribus uti nequeo) tanta nube testium es oppressus, qui uno ore, uno animo te audaciae convincunt proiectissimae.

[2] Libens agnosco neminem unquam tanti reum sceleris sibi consultius prospexisse, ne quam vel minimam enucleate probandi materiam et quasi ansam nobis ad hoc delegatis praeberes, nunc pierando, primum cum de confessione Halli tui esses interrogatus, tum nugatorie dissimulando cum quaereremus de loco congressus vestri (in morem vanelli qui longissime a nido lugubrius vocem edit), hic acriter expostulando, illic solertissime aequivocando, artificioseque omnia convolvendo. Nihilominus ad manu sat superest, quo consutas tuas technas facile excludamus, et regiam maiestatem suae dignitati sartam tectam conseremus, quia magna est veritas et praevalet.
[3] Illae dotes tuae praestantiores, si in natura seorsim sua expenderentur, misericordiam potius commoverent quam humanitatem exacerbarent. Quorum enim quemque non ad placabilem quandam animi facilitatem redderet propensum tanti viri interitus, si vultum intueamini et gestum, summa cum moderatione et solido iudicio? Quibus tamen singulis hoc in tempore postpositis, in id unicum cum Decio illo Liviano toti incumbimus, ut quem vos obrutum reliquistis ignem, qui velut ex apparato, novum aliquando daret incendium, opportune extinguamus. Quapropter ne ego videar inani verborum strepitu aerem verberare, tuas ad illa, quae solidissime obiiciunter solutiones, excussa sophisticae captionis larva, ut praeiudiciis ora obstruantur, et rumores qui emanarunt in vulgus consopiantur, enitar quantum potero ad veritatis et rationis trutinam examinare. Quid enim aliud sunt omnia responsionum tuarum diverticula et elabandi artes adeo affabre confictae, quam ut ille olim caupo de suis, quae paraverat, esculentis coram hospitibus libere est confessus, tantam ferculorum diversitatem mirantibus (ex suilla quidem carne constare omnia, sed ad speciem varie interpolata), utcunque artificio velut culinario eadem accuratissime concinnaveris.

[4] Binae illae Papales bullae (quo nomine tauros nostra lingua vocamus) regnante dudum Elizabetha in hanc insulam transmigrabant, ut mugitu suo vitulos ad unum omnes convocarent, qui, regina ad suam senectutis appropinquante, iunctis viribus agmen instruerent, tuis, Garnete, pascuis sunt saginati, vel (quod dicam verius) quia in publicum prodere nec lucem conspicere auderent, etiam te fatente, ad praesepe tuum vescebantur. Igitur, serve nequam, ex ore tuo te iudico. Et qualem (quaeso) iam meditaris responsionem? Scilicet consilium cum paucissimis simile communicatum. At tanto sane perniciosius quo enim plures sunt consilii participes, eo latius subinde serpit et patet. Testis tamen experientia satis sit ipsa locuples, quos haberi tu cupis perpaucissimos, seditiosorum omnium fuisse primipilos, qui si tranquillius paulo et moderatius tempus expectassent, et homines nimium efferati se ipsos aliquanto diutius cohibuissent, in nupera hac fulginosae tragoediae catastrophe partes sibi palmarias vindicassent. Bullas sive tauros illos ais te authore, ut victimas, ad ignem esse immolatos. Non prius tamen quam bonus ille regis Iacobi genius illis iugula praecidisset, et vis prope maxima earum emortua iam tandem in fumos abiisset, et praeclusa probabilis de futuro subsidio expectatio spem omnem penitus praecidisset. Cui enim usui elingues istae belluae vobis esse poterant, ut certissimum et exploratissimum regi titulum intercluderent, quem coelum multo ante designaverat, orbisque terrarum confirmaverat? At quid istis immoror, qui caussam ipsam et fundamenta intueor? Ego valde miror quis te instituet moliri iniquissima ut inde bonum eveniat, interea nihil facientem quid omnia omnium gentium iura et supra omnia, ea potissimum quae domi nostrae sunt sancita, quid demum universi populi et respublicae de illorum senserint perfidia, qui veteratoriis hisce instructi artibus id unum meditentur, ut futuras imperiorum successiones haereditario iure debitas intercidant.
[5] Cum literis illis urgeris, propria conscriptis manu et per Thomam Winter ad patrem Creswel datis, qui ad expugnandam hanc insulam tum temporis omnem navabat operam instruendo exercitui, et pecuniae in commeatum et militiam stipendia comparandae, quo magis expedita et fatalis nostro tincta sanguine triumpharet laniena, refers tu fuisse quidem viros commendatum, non tamen coniurationem.

Spectatum admissi risum teneatis, amici?

Quasi vero aliud internuncius praeter ipsam coniurationem in isto legationis officio sibi habuerit demandatum! Ac si tu, Garnete, tum magister in Israel et rector chori, aut voluisses profecto, aut quid illi molirentur potuisses non intelligere, ac si probabile cuiquam esset verum ea authoritate et merito (quali inter ipsos haberis) schedulis omnino puris tam pueriliter chirographum affigeres, quodque supersit reliquum, hominis tam furiosi animo inflammato et arbitrio committere. Quasi in ista (quam nunc premo) accusationis particula peculiares aliorum confessiones (ut tuam tacitus praeteream) vestigia haud leviter impressa, sed ob oculos illustria, non potuerint, quae tuam (ne fraudi nobis esse possit) futilem in comminiscendo vanitatem, vel sibi ipsi varie repugnantem, apertissime loquantur. Coniurationem fuisse initam, eamque te non latuisse fateris libere, sed non ad conscribendum exercitum. Tibi dicis compertum quod pecunia sit eroganda, sed quae (ut tu scilicet opinando es assequutus) sublevandis Catholicis tota insumeretur. Ita Catesbeius, Winterus, caeterique eodem coniurationis foedere devincti istam necesse est suae reticentiae obtendant rationem, quia tui erga principem Elizabetham studii et fidelitatis eos persuaserat coniectura. Aliter enim certo sum persuasus ut exequendi modum, ita quem potissimum spectarent finem tam spei firmamenta quam sociorum nomina eosdem voluisse in perspecta toties integritate tua non haesitanter deponere, cum praesertim animis secum ipso recolent quam fuerit arduum et difficile, adeo vastae suae cupiditatis compotes evadere, nisi tu et authoritate et industria tu promovisses.
[6] Aliquanto post Wrightus eodem prorsus modo et pari celeritate, tuis literis in ipsius gratiam conscriptis, in exteras ablegatur ditiones, qui susceptum prius a Wintero negotium strenue sustineret, quod nunc humi iacere et animam quasi trahere inceperat (ex quo languidius et remissius Hispanorum ingenium conditiones pacis contrahendae obtulit) ut nullam temporis iacturam pateretur, nullum non moveret lapidem, qui ictu suo collisam florentissimam huius politiae concordiam violaret. Quae fuerint huc delata sanciendi foederis postulata singula ad tui cerebri calculos sunt revocata, literae tuae omnes pervagatae regiones terebantur manibus, tu molitionibus perditorum civium quibuscunque facem praetulisti, et tuus demum quem hauris spiritus ad seditionum omnium gubernacula sedit et quasi animam infudit. Quod si obtestationibus tuis frequenti aequivocationum adminiculo fultis suum pondus et momentum adsit, per longissima temporum intervalla ad hunc usque diem, animus tuus (qualis bonorum pastorum esse debet) sua se patientia est consolatus ad absorbenda quaevis asperrima paratissimus, tui affectus admodum sedati et ad obsequium praestandum exquisite compositi, tua consilia integra, et quodam innocentiae nitore convestita. Caeterum ut imposturas tuas ad vivum resecem, animadvertendum quod cum Angliam invadendi expectatio frigescere sensim, et ex oblata pace collabi iam inceperat, vehementissimaeque auxiliorum petitioni facta in Hispania responsio ex animi votis non successerat, si cui novo sceleri hactenus intentato domi manum admoveras, sine omni ab exteris auxilio aut consilio perfici debuisset. Eum ipsa malitiosorum invidia ab omni spe derelicta extremum ita spiritum duxerat anhelantem, ut nec rosa solis iam tum Hispania deserente, neque iscobah, comite Tironio poenas humillime deprecante, neque intra proprios regni fines subditorum dissidia (extinctus facile contentionum facibus) opere tum aegro et emorienti vigorem aliquem et animum afferre poterant cum tu (Garnete) perduellis, abstersa omni leprosa coniurationis anteactae macula, lenitatis mente contrectaveras. Ita (quod cessit in proverbium) canis ad vomitum es reversus, et quodnam quaeso lavacrum poterat illius hominis sordes eluere, qui (uti recte monet Ecclesiastes) iterum tangit mortuum? Catesbeius enim opinione fluctuans te ex cuius ore pendebat adiit, ac si Mahometes suum Sergium (neque enim personas sed rem ipsam nunc perstringo) a quo edoceretur utrum urgente temporum iniuria fas sit salva conscientia aliquod egregium in se suscipere quod religioni Romanae in rem esset, utcunque fuerit verisimile. In pluribus qui sunt nocentes, nonnulli simul rapiantur ad interitum innocentes. Vir quovis modo religionis cultor, sive in suo ordine moribus integer existimaret saltem presbyterum et Iesuitam (qui titulus non perniciem, sed salutem prae se fert), imo Iesuitarum apud Anglos superiorem, de tam immani scelere interrogatum, quam primum voluisse ab unico sacrosancto Dei oraculo quid agendum esset salutariter erudiri. Ubi facile occureret intuenti Deum pro sua misericordia statuisse iracundam Sodomis manum in suum sinum subducere, idque in gratiam decem iustorum facere, si in tanta reproborum colluvie vel totidem reperirentur. Prudentem in Evangelio oeconomum, secum animo reputantem quam esset laboriosum tritico ad maturitatem succrescente a zizaniis seorsim separare, famulis dedisse in mandato ut colligendis zizaniis abstinerent ne simul triticum eradicarent. Veteres ecclesiae annales evolventi constabit pios episcopos sub ipsis religionis primordiis supplicia rescindendae Priscillianorum haeresi decreta per aliquod temporis spatium consulto protraxisse ne Catholici cum illis una perirent. Etiam didicisses Mediolanensem olim ecclesiam Theodosio imperatori vertisse crimini quod insontes simul cum sontibus trucidasset. Tu vero, Garnete, proculcata divini canonis cum authoritate, tum ecclesiae primaevae exemplis, illam nobis excudisti responsionem (de qua non sine aliquo horrore cogito et etiamnum dicere contremisco) si quid hinc ecclesia non mediocris perceperit emolumenti, licitum fore et aequum tollere e medio universos.

Tantae animis coelestibus irae?

[7] Garnete, nolo mihi succenseas, si iisdem verbis te perconter quibus clarissimus ille olim imperator perduellem est affatus in causa, si huius conferatur atrocitati longe inferiori. Quid facit in pectore humano lupi feritas, canis rabies, serpentis venenum? Quod autem animum tuum suae recordationis aculeo lacerat iam tandem et cruentat (si cupias in illius filiis percenseri, cuius insignibus et nomine gloriaris) istud est, institutionem hanc tuam et disciplinam fuisse adeo confidenter traditam, et tanta digestam celeritate, et in succum et sanguinem conversam, quia ex tui praesertim pectoris scrinio et ore exciderat (scientia enim, uti meminit propheta, a labiis pendet sacerdotis), ut Rookwoodus, Batesius et alii, qui vel ad ipsum operis tam atrocis nomen totis cohorruissent artubus cum prima iacerentur fundamenta, per unius tuam assensionem, utique hominis gravissimi et literatissimi velo obtentam, omnem vacillandi materiam mentibus suis illico ereptem agnoscerent. Et Catesbeius, qui in rebus ad animae salutem lubrica et huc illuc tortuosa quorumdam ingenia probe intellexit, tuae assensionis usus est argumento, veluti quodam incantamento quod cacodaemones tum excitatos intra circumsciptum conspirationis gyram retineret. Tuum solius diploma (quod utinam dum communi istius lucis fruare beneficio, saepe et serio contemplando ob oculos proponeres) nonnulli ut basin solide fundatam collocarunt, in qua de reliquo extruendae coniurationes aedificio conscientiam misere occaecatam defigerent, non dico ad praeproperam corporis aliquando interituri perniciem, sed animarum quoque et salutis aeternae dispendium, nisi religiose veram egerint poenitentiam, quae per oblatam in cruce Christi promerentis hostiam oppignerabit certam cordibus fiduciam in quacunque hora peccator ingemuerit. Licet enim Christus summa perfunderetur laetitia, se ex illis omnibus quas in suam curam tradiderat pater ne unam amisisse, et in mundum venisse ut salvum faceret, non ut perderet, tu aequum censabas omnes eodem fatalis exitii sepulchro confundendos. Hic scilicet ille tuus est charitatis ardor inflammatus.

[8] Quispiam fortasse quaestione aliqua ex opinato et subdole proposita, subtilem et acutiorem aliquando (fateor) accomodare responsionem, qui interim nihil prorsus mali secum mente agitaret ne quidem vel per insomnium. Sed tu, Garnete, alter ab illo, qui teste tuo ipsius chirographo, absque haesitatione palam confiteris, ex hac illius interrogatione derepente facta de nocentibus et innocentibus, grave aliquod facinus illos aggressuros, te plurimum subvereri. Quid ergo dubitas ne feceris. Catesbeii animum, agellum luxuriose admodum foecundum fuisse videtur ut herbas male olentes et noxias ubertim et subito profunderet, qui obfirmatae securitatis et confidentiae semina a te inspersa tam cito receperit. Enimvero fulminalis illa coniuratio, quae mense Ianuario vix aut ne vix embryo visa est, Martio protinus subsequenti formati foetus naturam induit. Imminente tum Decembri, spiritum accepit vitalem, cum subterranei illi fossores per murum firmissimima agere cuniculos inceperant. Non multo post te certiorem facit clanculum Catesbius quid moliretur, quos hactenus fecerit progressus, quam tum probabilis spes sibi affulserit de foelici partu et exitu laborum ad voluntatem affluente. Atque hac potissimum de causa te sciente et curante Guido Fawks mare traiecit, ut Guilielmum Stanleium virum ordinis equestris opportune conveniret, de copiis belli subsidariis propius maritimas partes quam primum deducendis, quae is opus fuerit, funestae huic celebritati taedas praeferant. Et quo tandem quaesito fuco, hac muneris Guidoni Fawks delegati culpa te expedis. Hanc nimirum in te solummodo suscepisse provinciam, ut tuis literis non aliquem proditorem sed virum militarem commendatione tua honestares. O inauspicatam coniurationem, quae sortis tam deploratae sibi accersat advocatum! Cum ipse Guido nihil minus quam dare malitiae nomen cogitasset, ut qui fulminalis pulveris iam statim accendendi partes sibi susceperat. Hac autem voluit uti secessione, ut sua absentia sceleri diem ex die expectanti velum obtenderet, et oculos perspicacissime intentos facilius declinaret, qui non ita disiuncti illius cum aditus tum exitus accuratius observassent. Vel me silente res ipsa loquitur. Confessiones sunt directae et scelus intentatum meridiana luce clarius extat. Omnes tuae deliberationes, vel conscriptae vel (ut Hieronymi utar verbo) scorpionis manu sint interlitae. Sub poena tamen anathematis credere necesse est per integrum hoc temporis decursi spatium te charitate fuisse, quia toto hoc tempore (quod animus horret meminisse) sacrae corporis et sanguinis Christi synaxis particeps esse non extimueris.

[9] Atque ut responsiones enucleatius paulo excutiamus eas quae ad fulminalem spectant molitionem, omnium quas terrarum orbis sustinuit hactenus aut sustinebit et longitudine et latitudine extensissimam, negare quidem, Garnete, nullo modo potes quin facinoris obeundi ratio ex ore Greenwelli (inter confidendum, ut ais) sit tibi denuo renunciata, quae in Catesbei de innocentibus quaestione ante erat proposita, tuae fuerit institutionis et disciplinae fructus, et axioma quodam singulare e tuis deductum fundamentis. Cum te tandem percontemur, quid causae impulerit stratagema istud et maiestati regiae et reipublicae adeo pernitiosum alto silentio sepelire, ut nec regi significaris tanquam praecellenti (ut loquar cum apostolo), nec cuivis magistratui potestatem sub eo vicariam exercenti, protinus te confers ad inanes confessionis latebras, refugii portum, ad speciem solertissime (ut putas) apparatum, ad quem tamen aliquanto tardius es provectus, quam ut notitiam quae prima tibi per Catesbeium est delata excusare valaeat, cum et ipse nobis prius feceris testatissimum.

[10] Non est mihi animus prolixius disserere quo pacto suum recte gesserit officium confessor, aut quam retegendi libertatem iure sibi possit assumere, ut sua principibus vita servetur incolumis et dignitas illabata, quae alioquin tenebrionis spurcissimi furore ad audendum quidlibet proiecto et ignorantia plusquam stupida certo exitio destinetur. Hoc autem mihi constat exploratissime ob longe minoris momenti negotium, imo ab crimen non ita atrociter immane et nefarium, quod est istud in regem simul et rempublicam in Constantinopolitana ecclesia annis multo retroactis confessionem vulnus sibi gravissime inflictum per aliquod saecula indoluisse. Absit enim ut tanti ponderis machinationes filo tam tenui et ancipiti appenderentur. Sed ego excusationem hanc de tenera ac molli in hoc confessionis opere tua sententia facile possem diluere si in controversiam vocarem utrum istud colloquii genus omnino fuerit confessionis nomine honestandum, Contra defensionem enim tuam diserte et quoad verba categorice prolatam, sed aequivocationis adminiculo belle sustentatam, argumento uti videor verisimili, quod cum genibus aliquando flexis in humum inclinares, mox hinc inde obambulares, cum coniuratio sine discrimine confessioni admisceretur, non ut conscientiae solicitae et afflictae quicquam afferret allevamenti, sed ille ad opus strenue et alacriter peragendum instrueretur, cum Greenwellus nulla mora interposita absolutionem receperit, quae omne dilationis perfugium excludit, etiam Greenwellus, vera si haec statuatur confessio, impudentissimi in spiritum sanctum mendacii argueretur, qui (quod nobis, Garnete, nimium cupis persuaderi) sponsione facta est pollicitus (quantum in sua situm potestate) reliquos consilii participes ab incepto deflectere, quod nihilo secus (ut liquido apparet) intentis industrae nervis usque promovit, imo etiam tu, cum coniurati satellites vasa conclamarent. Ita infero, quod licet haec Greenwelli narratio inter confitendum fuerit exprompta, nequicquam tuis favere partibus, qui eam ipsam a Catesbeio, quem fidelissimum amicum in oculis unice ferebas, prius intellexeras. Si vero confessio non sit censenda, violatae fidei an quicquam poterit adiumenti afferre aut praesidii? Sed quid opus est per aranearum telas leviter contextas lucem intueri? Tuae machinationis universa fabrica (qui reticendo istum latere voluisti, quod ab altero didiceras, et astute singulis occultari, quod tacito suffragio effectum peroptaras) nobis clarissime loquitur, tua consilia tam aequabili taciturnitatis cursu circumferri, ut si quando in publicum emanarent, homines potius cautam solertiam demirarentur quam fidem collaudarent.

[11] In eo quod argumentis vel ipsa luce clarioribus tam futiles obtrudis responsiones, aut Gygis annulum in opem implores necesse est ut oculorum nostrorum aciem fugiat facinorosa tua temeritas et perfidia, aut aliquam captu nostro nimis obtuso et intelligentia imbibas opinionem, qui adeo exiliter contextis sophismatum involucris posse perstringi et illudi speras. Etsi enim prae se tuleris ipsam coniurationem (ut primum est in tuum sinum deposita) excruciatum diu et luctantem animum valde pupugisse, frequentem ipsius memoriam spiritu intus contorto soporem excussisse, effusis coram Deo precibus et lamentis gratiam caelitus praevenientem devocasse, Greenwelli operam ad designatum facinus fragendum protinus efflagitasse, tu tamen per integros tot dies, idem malum altiores agere radices lubentissime passus est, tu laborem hoc in scelere subeuntibus praesto eras, tu literas serio vehementes ad Baldwinum simul et Creswellum misisti, ut suppetiis quibus possent maximis opportune succurrerent. Tu solenni precationis formulam Catholici pro auspicatissimo suscepti negotii eventu praescripsisti, tu quasi in specula constitutus, dum duabus primis dimensionibus capitis aenei a fraterculo Rogero Bacone olim fabricati, tempus et, tempus erat, anxie horas observasti usque dum tempus (quod omen avertit, cui gratias, Deus) tertium praeteriisset. Alteram tu semper aurem arrectissime patentem et displosioni intentam praebuisti, pari certe usus insimulationis vastitie ad negotium hoc pulveris fulminalis conficiendum, qua Carolus Quintus ad Papam custodia detinendum, quadam sanctione per omnes imperii suis fines edicta ut vota haberenter publica pro eodem rursus in libertatem asserendo, quem ipse in carcerem detruserat et detinuit. Quivis tui calami ductus vel minutissima (si quid minus) ora tui vocula regis et reipublicae salutem tueri potuit intemeratam (dum te et conscientia discerptum et in somnis noctu exagitatum falso conquereris), et multo causae tuae uberiore cum fructu quam obnixe provehere contenderis, quam istae unquam insidiae perduellionum afferre poterant. Verum et illa mollities tua et meticulosa ad prodendum tarditas est isti non dissimile studium officiose pium Catesbeium a suo proposito dimovendi, cum in Warwicensem comitatum se reciperet, quo nunquam proficisci prius statuit quam dolo parlamentaria fragore fulminis infernalis subruta procella diffugisset. Credibile est obiectum alicuius inexpectati eventus cogitationem acrius solito et vehementius mentem tuam exercuisse, quod idem Caino, Achitopheli, et Iudae domini sui traditori multo ante contigit, et ex ipso Dii verbo ratio depromitur luculenta. Quod sum sit timida nequitia, condemnationi suae dat testimonium, et semper praesumit saeva perturbata conscientia. Reportante tamen Satana victoriam, illius etiam angeli suo muneri non desunt.
[12] Ut eo tandem revocetur unde est exorsa, orationem ad te, Garnete, nunc convertam sigillatim nonnulla percensendo, quibus Satanas stupendum in modum et praepostere in ultimo hoc pulveris fulminalis opere conditionem pristinae naturae propriam permutavit.

[13] Post primi parentis lapsum haec est a Deo serpenti inflicta maledictio, ut super pectus suum gradiretur, nunc autem instat falconis expansis alis ad supremam usque aeris regionem, et inter ignita meteora conspicimus evectum. Altera supplicii pars fuit ut pulverem de terra lingeret, ex quo tamen Sodoma usque in cineres sulphure redacta sunt, et uxor Lot in salis statuam conversa (materia affabre coagmentata, qua Satanas in hac igniaria officina uteretur), non obscure constat serpentem ab esu pulveris (quod opus et parum est insidiosum et omnium oculis quasi versatur) ad nefarium aliquod scelus multo solertius commoliendum, scilicet ad pulverem fulminalem imbibendum et exhalandum se contulisse. Serpens tum calcaneo struxit insidias, nunc capiti a quo reliquae corporis partes spiritum sibi attrahunt. Quastione tum ad speciem modesta Evam est egressus, cur praecepit Deus? nunc ombfirmata pervivacia in assensum pertrahit, praecipit Deus. Illius tum verba quaedam praeludia foelicitatis et solatii splendida prae se ferebant, nequaquam moriemini incussere simul nunc omnibus terrorem, moriemini. Tunc temporis Satanas sanctae paginae contextum rodendo tantum vellicavit ut mus ponticum, sic Martionem Teretullianus dixit. Nunc vero de tollendis e medio principibus aequivocandi rationes et firmamenta e sacris scripturarum fontibus, scholasticorum authoritate egregie stabilitata, nobis vel nolentibus propinat. Satanas tum Christum in summo montis fastigo magnificis omnia dandi praemiis pertentavit, atque nunc magnum omnipotentis Dei, cuius vices obtinet, legatum importune sic adoritur, auferam tibi omnia, vitam scilicet et dignitatem, sed e penetralibus ubi Christus non est, ut euangelista nos edocet. Dracontis (an Apocalypsi) non ulterius excrevit ambitio quam ut tertiam stellarum partem cauda sua pertractam e coelo in terras deturbaret, vero et sui asseclatum conatus eo nunc collimarunt ut solem, lunam, et stellas cum e camera stellato, tum <e> parlamento funditus tollerent, ut nullius ita posterum lucis radius bene merentium studiis affulgeret. Regnante Saule adeo se modeste gessit Satanas ut illusionum de oraculorum praestigias aliquandiu tenebris obvolutas cohibuerit, donec ipsae prophetarum visiones et ostenta ad exitum suum perducta senescere viderentur. Nunc autem Mosem etsi habeamus et prophetas, et firmiorem prophetico sermonem, inter purpuratos tamen nequissime perbacchatur, et inaudita fundit oracula. In ecclesiae Christianae primordiis vel ipsum Christi nomen ad Satanam propulsandum invaluit, et homines daemoniorum incursibus misere obsessos in sanitatis libertatem vindicandos. Si posteriora vero haec et deteriora mundi saecula libremus in quae nos prolapsi sumus, cum veteratoriis suis fraudibus, aliam recens artem multo sagacius excogitasse reperiemus, qua sub ipsius Christi vexillo contra delegatos imperalis Christi maiestatis praesides depugnet. In hac saltem re unica nullam hactenus video fieri in serpente discrepantiam, dum omnes nervos intendat ut in rebus ordine administrandis numinis divini providentiae parum confidenter homines adhaerescant,, in suis ipsorum viribus spem defigant, et umbratili quadam boni et mali scientia fastidiose glorientur. Ut ille autem error in causa erat cur Adamus Paradiso exterminatus (qui hortus erat conclusus) in exilium proscriberetur, ita etiam alia huic non multum dissimilis nos et haeredes nostras vita simul et fortunis excluserat, et penitus toto divisis orbe Britannis.
[14] Haec pluribus sum prosequutus, ut perspiceres quam futiliter et pertinaciter contra Dei providentiam et (quae te tuo iugularunt gladio) aequissime descripta patriae iura dimicaveris. Quanto contendis operosius istis quibus oberras inextricablis labyrinthi recessibus te explicare, cum a regia et recta via iam discesseris, eo difficilius extricandi ratio invenitur. Sapientia enim mundi coram Deo est stultitia, neque fieri ullo modo potest ut eorum molitiones et consilia, si ad sanioris iudicii stateram expendantur aut huius saeculi probentur calculo, aut futuri praemiis donentur, quae plurimorum excidio cruentata, tyrannide plusquam barbara conficiuntur. Quid si non alius quam per maiestatem regiam ab ipso Deo inunctam et sobolem eius radicitus extirpandam in coelum paret aditus, iisdem te, Garnete, verbis alloquar quibus Ascesium olim Constantius, erigito tibi scalam et in coelum solus ascendito. Qui enim ad obsequium praestandum probe compositi sunt, tam perdito nefariorum civium consortio se nunquam aggregabunt.

[15] Quod ad te attinet pro tribunali iam reum peragendum, haud asperius quicquam velim quam ut ad salutem animae consequendam seriam ex animo agas poenitentiam. Quod superest, fiat iustitia, currat lex, vinctat veritas.

D haec Garnetus se plura admisisse quam quibus diluendis iustam aliquam posset excusationem affingere, se simpliciter et aperte criminibus respondisse. Verum iureiurando adstrictum teneri confessionis secreta silentio recondere, nihil in publicam effundere quod inter sacramentaliter confitendum audiverat.
[2] Hinc quaerit comes Nottinghamiae si quis in illius aurem mane confiteretur se die sequenti regem pugione transfixurum, utrum occultare teneretur.

[3] Affirmavit Garnetus.
[4] Tum comes Salisburiensis potestatem sibi concedi postulat ut de confessione paucula percontaretur.
[5] Adnuit Garnetus, et se pro facultate responsurum dixit.

[6] Annon igitur, inquit ille, priusquam fiat absolutio, praecedere confessio solet et contritio?

[7] Vel maxime inquit Garnetus.

[8] Ab eo deinde doceri voluit num ab eo Greenwellus absolutionem acceperit.

[9] Accepisse respondit Garnetus.

[10] Quid fecerit, inquit comes, Greenwellus, unde constaret de scelere dolorem concepisse? An promiserit ab incepto desistere?

[11] Respondit Garnetus illum dixisse omnem (quantum eniti posset) operam in eo positurum.
[12] Quem ita comes intercepit. Id verisimile non esse, nam ubi primum Catesbeius et Percius ad arma confugissent, Garneti nuncius Greenwellus eos accedit, inde ad Hallum in Abingtoni aedibus se confert, ardentissimisque precibus efflagitavit ut periclantibus sociis opportune adessent. Hinc, inquit mihi illustre suppetit argumentum Greenwellum tibi extra confessionem rem indicasse ubi nulla reticendi necessitas, aut si inter confitendum poenitentiam non erat ille professus, illum itaque absolvere non potueras. Quibus adiecit comes unum hoc caussae caput esse, et saepe in mentem revocandum, nec ullo obtegi posse quaesito verborum fuco. Quod cum Greenwellus tibi particulatim disseruisset quid Catesbeius animo secum agitaret, tibique etiam venisset in mentem quid ante Catesbeius paulo obscurius declaverat, nisi optatissimus tibi fuisset coniurationis exitus, ex iisdem quae te docuit Catesbeius in lucem proferre potuisses. Verumenimvero cum vellet Catesbeius illa tibi esse penitus perspecta quae ante Greenwello exposuerat, ex eo audire abnuisti ne verbis mentem temere proderes.
[13] Admodum ieiune respondit Garnetus se scilicet in id unum totis incubuisse viribus, ut ab incepto dissuaderet, et in comitatum Warwicensem iter fecisse ut Catesbeium illuc perventurum a proposito revocaret. Quod Greenwellus patrem Hallum ad arma excitaverit, gravissime in eo pecasse.
[14] Interpellabat comes, primum responsionis partem esse perridicule absurdam, cum ipsi explanatum esset Catesbeium non ante sextum diem Novembris, postridie scilicet post cladem inflictam in comitatum Warwicensem non profecturum, Garnetus autem relicta urbe ante diem decimum rus profectus est. Ex altera parte aiebat se laetari quod orbi Christiano iam planissime constaret perduellionem et perduelles ab ipsis perduellibus e suis quasi umbraculis in apertum solem eductos, Iesuitas ab ipsis Iesuitis esse damnatos, imo Iesuitas ab eo Iesuita qui Iesuitas in hoc regno omnes sua coercet potestate, cuius unius nutum singuli in Anglia Iesuitae observarunt.

[15] Hic Garnetus (quod verisimile), atrocitate sceleris ob oculos proposita, laesae conscientiae perfossus stimulo Deum et regem supplex oravit ne cum Catholicorum reliquis suam unius ob noxam asperius ageretur.
[16] Eum deinde comes sic affatur: An non vehementer deplorandum est, si Papa vel Claudius Aquaviva, aut ipse tu, Garnete, Catholicis vestro iugo misere subactis quicquam in mandatis dederitis, cum corporis imo et animarum dispendio, nihil secius teneri confestim assurgere obsequentissimos? Quod si vos huiusmodi doctrinae patronos haberi non erubescitis, quo tamen pacto sua maiestati regiae vita a periculis conservetur? Nonne regi igitur et reipublicae a vobis mature est cavendum, qui in hoc regno bonas horas ita male collocatis?
[17] Garnetus vehementius hic commotus ait, Utinam (honoratissime domine) coniurationis illius fulminalis negotium mihi nunquam innotuisset.

[18] Hinc primarius Angliae iusticiarius Tu, Garnete (inquit), Iesuitarum superior es designatus. Si quid vetas, nonne caeteri dicto audientes esse debent? An non, comperta molitione vestra, in aedes Everardi Digbaei per semihorulae spatium divertit Greenwellus? Nonne quid consilii esset capiendum multo utrinque sermone est controversum? Nonne tu illum ad Hallum in Abingtoni domo commorantem misisti, ut coniuratis ocius subveniret, et ad arma capienda animos exacueret? Quorsum ergo istis adeo per se perspicue manifestis nebulas affundere conaris? Quid frustra quaeris diverticula? Etsi enim in promptu sint et nobis testatissima, tu tamen dicere audes praeter unum in vivis esse neminem qui te tanti sceleris conscium possit arguere. Probabile demum est ex iis, qui morte sublati, aliquos potuisse. A tuo latere nunquam discessit Catesbeius (uti palam confitetur matrona illa quacum iisdem receptus parietibus victitabas). Multis ad haec dilucidis probatur argumentis te partibus istius coniurationis speciatim singulis adhaesisse, et actoribus ad sua munia ordine et strenue obeunda affuisse consilio, etiam (ego facile adducor ut credam) te prima iecisse fundamenta.
[19] Minime (inquit Garnetus), honoratissime domine, author haudquaquam fui.

[20] Peropportune tum premebat primarius ille Angliae iusticiarius, literas ab eo fuisse conscriptas in gratiam Winteri, Wrighti, Fawkes, Bainham, et Catesby, qui perduellionis antesignani extitere. Illum praeterea meminisse voluit quam perfidiose bullas duas pontificias, ad ius maiestatis regiae intercipiendum et grave aliquod reipublicae vulnus infligendum privata custodia retinuisset, quas cum regnum haereditario iure debitum rex omnium applauso nullo tumultuante esset consequutus, omni praeclusa spe in ignem protinus coniecit.
[21] Deinde attornatus regius confessionem Halli (alias Oldcorne) Iesuitae contra ipsum propria exaratam manu (quam omni exceptioni maiorem esse asseruit) curavit palam recitari, in qua diserte testatur Humfredum Littledon ei renunciasse Catesbeium et alios pulvere tormentario ex improviso accenso fuisse misere sauciatios, seque graviter et acerbe ferre insumptam tot dierum operam iam in fumos evanuisse et ad exitum adeo deplorandum abiisse. Quem Hallus alacriori animo esse iussit, neque caussae aequitatem ex eventu iudicare. Etsi enim undecim tribus Israeliticae, peculiari etiam praecipientis Dei voce concitatae, semel atque iterum cum fratribus e tribu Beniamin manus conseruerint, utroque tamen commisso praelio fractae redierunt. Sic S. Ludovicus rex Gallorum numerosum conflavit exercitum, et in bellum sacrum peregre profectus contra Saracenos, licet caussa fretus optima, profligato tamen exercitu devictus erat. Christiani itidem Rhodum contra Turcarum insultus viriliter et animose propugnantes nihilo minus urbem hostibus expugnatam reliquere. Haec omnia palam est professus ad recentem Catesbei et aliorum coniurationem fuisse applicata, adiecisse etiam si semel peractum fuisset, etiam laudandum fuisse.

[22] Declaravit etiam attornatus Franciscum Treshamum papicolam proditorem in ipso mortis articulo (quod vel meminisse horruit) in animae suae salutem protestatum esse totis sedecim annis transactis Garnetum sibi non conspectum fuisse, cum contra idem Garnetus libere sit confessus hoc temporis spatio illum saepius conspexisse. Similiter iurasse neque Garneto consilium invasionis ex Hispania fuisse compertum, quod tamen ipse Garnetus non inficiatur, quae etiam utraque Treshamus coram honoratissimis dominis prius fateri non recusaverat. Ut vero animam editurus se morti vicinum sensit, a famulo suo Vavasor, quem ego (inquit attornatus) coniurationis istius in praecipuis reum arbitror, literas ad Salisburiensem comitem scribi curavit, in quibus illa duo crimina conatus est eluere homo desperatissime levis, quae Garneto eidem ante imputare non dubitarat. Ut autem revocationis tam execrandae formula luculentius pateret, literae quae publice legerentur sunt prolatae.

[23] Priusquam recitarentur, comes Salisburiensis interpellandi occasionem sibi oblatam esse dixit, quoniam in literis occurrerent nonnulla quae sua intererant. Quapropter sibi in votis esse dixit ut omnibus palam faceret nullam subesse causam cur fidem habeant obtestationum fraudibus adeo perfide connexis, quandoquidem, ut suae ipsorum nequitiae facilius umbram inducant et regiam aequitatem malitiosius insectentur, Iesuitas omnes laesae maiestatis culpa utcunque gravissima conentur liberare, idque in laude aliqua etiam et merito ponendum rati, in illis praesertim temporis deploratissimi angustiis, cum omnem bene de seipsis sperandi animum despondissent. Qualem credibile est, et Everardi Digbei obtestationem pro tribunali habendam esse, qui a Iesuitis omnibus ea removere crimina sibi minime verendum censuit, quae tamen ipsi ex ore proprio prius confessi erant. Neque his dissimile Treshami factum, ad quem gravissimo afflictum morbo, dum ex misericordia ipsius uxori adeundi copia in solatium data esset, istiusmodi efformantur literae aliquot ante mortem horis suo chirographo consignatae, in quibus sub implorata beatudinis aeternae fiducia quod ab ipso nunc Garneto refellendum asserere non formidabat.

[24] Literae in hunc sensum conscriptae leguntur. Quod cum primis regni regis Iacobi auspiciis criminum superiorum gratiam diplomate consequutus esset ut delegatis satisfaceret, Garnetum in crimen vocasset, infirma nunc valetudine admodum efflagitare accusationem illam omnem, utique ementitam, revocare. Nam per animae suae salutem asseruit se intra sedecim annorum spatium Garnetum ne conspexisse quidem.
[25] Addidit comes tanto dolentius hoc ingemiscendum, quia tribus tantummodo decursis horis postquam hoc se scelere constrinxisset, extremum vitae spiritum efflavit. Garnetum simul rogavit quidnam ille de hac suprema protestatione sentiret.

[26] Retulit Garnetus, verisimile est eum aequivocationis beneficio uti voluisse. Examinatio et confession Annae Vaulx ad periurium Treshami clarius evincendum publice recitatur. Quae non invita fatetur se Treshamum una cum Garneto frequentem domi sue, et ex quo serenissimus Iacobus regnum obtinuerat ter aut quater eidem mensae una accubantes conspexisse. Garnetum ei salutare semper dedisse consilium, eiusque nec non aliorum eiusdem farinae nimis importunam his verbis infregisse audaciam, Amici, bono estote animo, sed tranquillo. Quae velitis non alio quovis quam precum ad Deum eiaculatione extorquebitis. Nec illa dissimulabat aestate superiori utrosque ad Erith convenisse.

[27] A Garneto quaesitum est, en examinationes eiusmodi pro veris agnosceret. Quas ita se habere non pernegavit. Ipsius deinde examinationes in medium proferuntur, quibus et agnovit palam inter ipsum et Treshamum veterem intercesisse consuetudinem, et literas de regno invadendo conscriptas in Hispaniam se transmisisse.
[28] Comes Salisburiensis auditores haec admonuit, quae hactenus de Treshamo et caeteris abunde sunt disceptata, non ut defunctum lacesserent et invidiosius exagitarent, sed importuna multorum loquacitate se coactos, eadem clara voce repetendo, oculatis testibus probare, quae male feriatis contradicentium praeiudiciis ora possent obstruere. Dicebat enim vel etiam tum sparsam per urbem vagari famam de Batesii retractione, quae propria manu contexta primam Greenwelli accusationem penitus enervasset. Admirandae hae sunt perditorum hominum imposturae, et in republica libera non perferendae. Caeterum dies, iste dies quam illa sint mendacia perperam conficta orbi enunciabit, et ipsum te aliis quam tuis ipsius confessionibus et factis convictum teneri. Ah Garnete, quorsum per diem integrum tantum operis in isto capitis tui negotio poneremus, nisi ut caussa suis coloribus proposita clarissime dilucescat? Faxit Deus ita sis exemplo ut in huiusmodi coniurationibus actor ultimus reperiaris.

[29] Garnetum deinde alloquutus summus Angliae thalassarcha, affirmabat illum eodem uno die reipublicae plus commodi attulisse ex illo suggesto (collocatus enim erat eminentius quasi in suggesto) quam ex ullo alio suggesto per universum anteactae vitae curriculum.

[30] Examinatio deinceps alia Annae Vaulx recitatur, in qua confessa erat ipsam et Garnetum in Treshami aedibus in comitatu Northantoniensi aliquandiu egisse.

[31] Iam comes Salisburiensis Garnetum ita est affatus. Garnete, si ad defensionis tuae extrema nondum perveneris, certiorem te fieri velim maiestatem regiam dedisse in mandatis ut quicquid vel contra te vel pro te faceret pro tribunali recitaretur. Quid untrinque perinde factum est. Generosam istam foeminam, quae sua confessione tuam quasi caussam agit, facile adducor ut credam, si quid adiumenti fortunae adeo periclitanti afferre posset, seipsam voluisse flammis victimam immolari, cui in eadem sorte constitutae et tu parem gratiam rependere conareris. Quod ergo reliquum est, Garnete, per nos liceat ad extrema usque persequare.
[32] Deinde iuratos appellat Garnetus et obtestatur ut quae vel affirmasset vel negasset, veraciter affirmari et negari secum reputarent. Quorum autem nulla satis dilucida et ob oculos posita constaret ratio, iis haud temere fidem adhiberent, neve ex coniecturis aliunde et leviter petitis eum condemnarent.
[33] Percontatur comes, an ista sint omnia quae velit. Si minus, interpellabit nemo, concessa tibi est libere verba faciendi potestas.

[34] Ad quem respondit Garnetus se dixisse omnia.

[35] Tum attornatus regius ab honoratissimis dominis delegatis obnixe petiit ut in hoc latissimo dicendi campo si quid praesenti negotio necessarium e memoria excidisset, in memoriam sibi revocare non dedignentur. Quem hoc praeconio dimisit comes Salisburiensis, munus suum multa cum laude diligenter et erudite obiisse.
[36] Tandem attornatus duodecim iuratos in unum locum seorsim iussit secedere, qui dicto audientes colloquium privatim iniere, pauloque post reversi Henricum Garnetum una voce reum declarunt.
[37] His peractis Crokus regi ad legem serviens ut sententia pronuntiaretur postulavit.

[38] Waterhouse clericus coronae Garnetum interrogavit si quid superesset quod diceret quo minus sententia pronuntiaretur.
[39] Garnetus respondit nihil sibi superesse, Dei autem et regis misericordiae se commendatum habuit.

X.

OMES Northamptoniae deinde hanc habuit orationem, quae consulto multo auctior aedita quod in ea de authoritate quam pontifices Romani sibi in regibus abdicandis arrogant fusius agitur, et canon ille Nos Sanctorum, huius coniurationis basis, nervose excutitur.

[2] Etsi Platonici nonnulli, nec illi quidem ex infimo subsellio, potius cogitatione conceperunt quam recto linearum ductu demonstrarunt nihil esse quod non antea fuerit, si modo fieri possit ut verae observationes ex veris monumentis desumerentur, omniaque consilia et conatus perinde ac caelorum situs et aspectus ex conversione ad idem unde semel profecta sunt quasi ex postliminio revolvi, nisi tamen meae me fallant ephemerides in caelesti schemate de hoc facinore nuperrime suscepto, confirmando, confidenter cum gravi illo senatore effari licet repertum est hodierno die facinus quod nec poeta fingere, nec histrio sonare, nec mimus imitare poterit. Tam desperate malignum, tam praeter naturam et intempestive in producendis monstris foecundum est hoc nostrum aevum, in quo charitatis ardor defervescit, et cacodaemones ex funesto Satanae satellitio nunc priusquam postremus rerum terrestrium glomus convolvatur, tam furenter sunt violenti in subtilioribus scelerum et conspirationum filis sub pietatis et zeli integumento contexendis, quod veritatis spiritus spiritualis nequitiam in coelestibus apposite nominavit.

[3] Hinc ego, Garnete, inducor ad te orationem convertere meam, non tamen aliqua tui dignatione, aut quia te nostra sperem prece posse moveri (etsi naufragii obedientiae et conscientiae tuae in tam fallaci syrte ex animo misereor), verum in eorum gratiam qui nondum in Servatore nostro didicerunt homino in uno elemento duobus dominis servire non posse, et simul regis nostri serenissimi nomine a te (qui tot sectatorum tuorum animos quasi stipulatione ad vitam facta teneas) rationem accuratam de vitis eorum perditorum exigere, quos vel apud te perditos invenit, vel per te perdidit. Ita enim vel tu in quem tot vigilantes oculi coniiciuntur, divina gratia cum piissimis meis votis cooperante, ad deplorandum non adversum successum (hoc enim desperati factitant) sed nefarium inceptum huius clamantis peccati (quod vere est poenitentis) perducaris, vel saltem ex nigrantibus indurationis vorticibus eousque extraharis, ut cum Petri Lombardi matre te non posse dolere vere indoleas
[4] Temporis angustiae, actionis prolixitas, auditorum lassitudo et esse possunt, et sane sunt magna avocamenta ab eiusmodi oratione habenda quae tempus requirit, quamque consultius esset non inchoare quam non perorare. Veruntamen cum lex et prophetae in causa quae nunc agitur, ut fundamenta substernuntur ad reges abdicandos et subditos ab obsequio quod legitimis principibus iure divino et humano debent absolvendos, eo officii ratione adigor, ut ab attentis his auditoribus tantum temporis nunc mutuo accipiam, quantum illico reipublicae bono rependatur. Aliter enim vae mihi, ut propheta minatur, quia tacui, quanquam cum alio tamen eiusdem ordinis concludam, etsiam si ego tacuero clamabunt lapides.

[5] Primum autem per me et tibi et universo terrarum orbi innotescat te non hodie pro aliqua conscientiae tuae caussa pro tribunali sisti, ut nonnulli forsitan ex odio vel animi perversitate divulgent, ut magis spetiosum professioni vestrae superinducant colorem. Cum ex quo in consiliariorum regiorum consesssum primum sisteres, ne irrogatus quidem fueris in quae loca te receperis, aut quibus amicis, adiutoribus, aut rationibus in munere tuo fungendo usus fueris priusquam consilium de pulvere fulminali (quod a religione alienissimum, cum furore et immanitate coniunctissimum) e nefaria incendiariorum colluvie initum. Quamvis te minime latere potest quid parlamentaria authoritas decreverat, et quod nonnulli e vestra societate extremo supplicio affecti, eo quod iurisdicitonem quandam exercere ausi fuerint, quam nec respublica admittere, nec obsequii ratio approbare poterit. Ego aliquid amplius et ad regis clementiam adaugendam et vestram ingratitudinem iustius suggillandum superaddam. Nullum vobis vitae periculum ex bullis illis pontificiis comparatum esse, quibus regina regnante nec alius erat (ut ex confessione liquet) nec esse poterat scopus, quam ad certissimum ius regis praecludendum, quandocunque bacca matura ex arbore deflueret, et sol declivior cuius radii nunc erant obfusciores et dilutiores, necessario in nostro firmamente occasum erat subiturus.

[6] Gratuita illa criminum gratia a rege tunc facta (quae ut tempora ferebant melius inquirendum postularent priusquam sine impedimento viam invenissent), a te et aliis spiritulariter tibi coniuratis, multis inveteratis et purulentis huius generis ulceribus fuit adhibita. Ex hac criminum gratia tu, Garnete, (si non iam inde in peiora fuisses prolapsus), rectus in curia sisteris, in qua quamvis minime me decet de dimensionibus et proportionibus regiae gratiae accuratius dissere, te tamen increpare possim quod tam malam gratiam pro tanto beneficio reposueris, et adversam in hoc regis fortunam dolentius deplorare, qui perinde ac aquila clementiae suae pennis propemodum ad mortem sauciandus erat. Hae non sunt verae rationes, nec caussae cur hic pro tribunali sisteris, sed fraus tua in fovendo, malignitas tuo in promovendo, impietas tua in confirmando scelere ante hac tempora inaudito, nec quidam cogitato, in vitam regis benignissimi omnium qui citra vel ultra Trentam sceptra gesserunt, in vitam reginae et ex suis virtutibus et beatissimo partu celeberrimae, in vitam principis quem sine assentationis suspitione suavissimum et venustissimum flosculum qui vel ex albo vel rubeo Angliae roseto unquam progerminavit ausim nominare. Lex divina hominem qui multos et hilares dies videre velit, matrem cum filiis etiam in illis creaturis quae divinitatis non sunt typi, tollere vetat. At tu, Garnete, ex inuncta superabundantis gratiae influentia viribus quam poteras maximis requietum huius regii et sublime volantis generis ovum, si fieri poterat, conatus es conterere. Proceres, praesules, equites, cives, iudices, advocati, et administri omnis generis rescripto illo corpus cum caussa ad festivum hoc incendium, ut luculentius exarderet, allecti erant. Crucifixus, quem signo tau comparatis, non amuletum fuisset vestrae religionis professoribus, si qui adfuissent, quamvis et illud Romae consecratum. Nullae reliquiae (in loco funiculi coccinei qui Rehab et familiae in signum parat protectionis) Protestantem a Catholico distinguere potuissent, cum Guido Fawkes fomitem igniarium in manu teneret, non benedicta grana vel ponderi scrupulum addissent in cuiusquam Romanensis bonum postquam Greenwelli dextra sententiam Hebraicae vocis thecell scripsisset, id est, appensi in statera inventi sunt minus habentes. Vobis propositum erat, ut opinor, quod Stoici olim sunt minati, hunc mundum igne purgare, vel cum Democrito novum mundum quovis modo ex atomis creare, vel quia Catesbeio quod Thomas Percius ultro obtulit minimi erat momenti, tollere unum, vobis in votis erat semel simulque non hominem sed humanitatem, non unum sed unitatem tollere. Quod Livius prodidit de senatu Romano uno momento tollendo, quod Carthagini cogitatum fuit universam factionem uno impetu excindere, coniuratio Bruti et Cassii de Caesare in senatu trucidando, consilium maximam cardinalium partem uno in conclavi extinguendo, Siculae vespertinae, et Parienses matutinae, imo quod Nero optavit ut populus Romanus unum tantum caput haberet quod uno ictu praecideret, nefariae huic molitioni quae nec aetati , nec sexui, nec ordini pepercerat, longo intervallo sunt postponenda. Agnosco itaque si Catesbeius e tua schola discipulus superesset, et hoc et sine ulla exceptione gloriaretur, quod Catelinam in sceleris sui machinatione longe superasse. Sed hoc ex Tertulliano edocti sumus quod favos etiam vespae non minus quam apes faciunt, etsi nos in loco mellis pulverem invenimus fulminalem.
[7] Verumenimvero hic non ille ignis erat qui Moysi de medio rubi ardentis apparuit, non ille ignis erat qui Levi filios purgaret, quamvis Levitae vestri ita esse voluerunt, non ille ignis erat quem Christus in mundum ut combureret iniecit, non ille ignis erat per quem illi servabuntur qui vero fidei fundamento minime superstruunt, ad fallacem autem illum ignem proxime accedit qui scintillare incepit post commotionem, quando in commotione non erat Dominus. Illi igni alieno persimilis est quem Nadab et Abihu contra Domino zelo praepostero erant oblaturi. Qualitatem illam vastatricem habet ignis illius qui ex rhamno erumpens celsas Libani cedros erat vastaturus. Imo ut magis apposite loquar, et ad naturam consumentis et voracis huius ignis propius accedam, quem tu, Garnete, tuique discipuli omni spe ignem de coelo deducendi deposita (quia vos non praeterit eiusmodi petitionem repulsam tulisse dum Christus inter vobis multo potiores in terris ageret) a Satana qui archipryrobola subdole impetrare contendistis et, ut poeta canit,

Flectere cum nequeas superos, Acheronta movebas.

Verum auspice Deo per hunc ignem proborum subditorum fides clarius collucet, et reipublicae honor accedit. Ne expectetis matronas Israelis cum tympanis et cymbalis in honorem huius facinoris vos excepturas. Actiones enim omnes quas nonnulli ex vestra professione sanctitatis fuco illinunt, haudquaquam sunt laude dignae. Dum Telemachum cogitamus de Astyanacte minime curamus. Affectiones facile oberrent ubi conscientiae amussis variatur, et deprehendimus quod umbra non sit semper eo maior quo serior. Sin autem sanguinolenti animorum impetus tantum in arido valeant, quaenam melior spes in viridi? Quod perinde est ac linum fumigans. Gloriam vestram ex peccatis vestris aucupamini. At quae est gratia secundum apostolorum si pro male meritis plagas patiamini? Quod enim Iudaei Christo quamvis impudenter obiectarunt, nos vere et confidenter singulis qui huius sceleris vobiscum affines dicamus, non de bono opere lapidantur, sed de blasphemia. Beatus Augustinus de eiusmodi fervidis, cerebrosis, et malesanis suo tempore loquitur, quod quamvis vitam in terris more latronum egerint, in morte tamen cultum et honorem martyrum affectaverint, in quorum numerum iure optimo hos sulphurarios et fulmineos incendiarios semper referam. Sin ut S. Petrus habet, benefacientes patienter sustinetis (quod procul a furore vestrorum aestuantium animorum), haec est apud Deum gratia quam vestra facinora minime promerentur. Hi fortasse sunt illi dies quod Nabal querulus innuit, hodie increbuisse servos qui fugiunt, imo quod deterius, qui persequuntur dominos. Itaque si ex Balaam ediscere nolitis cavere ne plura quam Deus suggerit loquamini, quomodocunque tamen affectus vestri vos arripiant, ex Balaam asino ediscite pedem referre cum divinae irae angelum obiectum videatis, ne, ut Abigael religiose et considerate Davidem regem affata, cum mors advenerit, quam iam in limine et cordis tui ostium iam pulsare incipit, sit tibi in singultum non quod innocentissimorum sanguinem effuderis, sed quod effundere volueris.

[8] Quam male consiliam subvertendi reges et subruendi regna cum Iesuitae titulo vel sacerdotis officio conveniat, qui potius animi affectionibus temperamentum adhibere quam charitati nuntium remittere debent, ipsi Pharisaei demonstrant, qui docuerunt non licere quemvis occidere, multo minus, ut rationi magis consentaneum, in aetatis flexu cum iam crines instar nivis canescerent, pro oculis ustoria specula capiti ad igniarium fomitem inflammandum inservisse. Veritas tamen ipsa dixit (cui utrinque credendum) nisi abundaverit iustitia nostra plusquam Pharisaeorum, in regnum coelorum non intrabimus. Perdiu erit priusquam nonnulli ex vobis cum Paulo protestari possint vos esse mundos et a caede et sanguine innocuos, vel cum Gregorio ad Mauritium imperatorem, nunquam se velle miscere in cuiusquam mortem, vel in mentem revocare sancti illius episcopi pietatem meliori aevo qui noluit illas manus suo capiti in ordinatione imponi quae respersae sanguine, vel adversum Davidis casum, cui quod manus sanguine imbuisset templum erigere non licuerat. Ad ipsas sacras scripturas vos recipite (vel si lubeat ad vestros ipsorum canones) ut scrutemini an restrictio beati Pauli, ne rebus secularibus se immiscerent, cum non obstante fuerit iniuncta quoad machinationes ignivomas et sulphureas. Tutissimum est tibi, Garnete, ut mea fert sententia, iudicium tuum in his praecipitiis baculo grandaevi Iacob suffulcire, hoc est cum deliberata illa sententia quam tulit contra Levi patrem sacerdotum succedentium, quid filios Hemor post circumcisionem occidissent, quae in ea caussa tam fuit promissi vinculum quam fidei sigillum, cum ad veritatem persuadeor Protestantibus cum Catholicis in pluribus fidei et doctrinae articulis convenire quam Sichemitis cum Iacobo et eius familia. Quod si caussam illam in suas partes resolvamus, arctiorem similitudinem et de facto et de iure in hac caussa quae nunc agitur inveniemus, in quam ut oculos nostros et observationes designamus, rationi sane inprimis est consentaneum.

[9] Primum enim Iacob ex conscientia et humanitate concludit non ituram animam suam in consilio Levi, nec in coetu illorum futuram gloriam. At quae est ratio? Quia in furore suo occiderunt virum (quod multo minus erat quam principem cum suis posteris et universo regno excindere) et in malitia suffoderunt murum, quod, ut mea fert opinio, ne tantillum quidem abest a vestra in suffodiendo parlamentariae domus muro machinatione. Quaenam est Iacob de facto sententia? Maledictus illorum furor quia pertinax, et indignatio quia dura. Quae maledictio propius, si fieri possit, quam ipsum factum comparationi correspondet. Quem enim fugit quod malitia cum in mentis ardore tantum insideat, ut ignis in stipula quamprimum accenditur quamvis magnam flammam diffundit tamen cito absumitur et solummodo fumus relinquitur? At cum in conscientia insederit, ut ignis in chalibe, quod tarde acquisivit diu retinet, tunc eiusmodi signa fiunt monumenta. Quod ad notam quam Iacob illus inurit cum vocet vasa iniquitatis bellantia, protestari possim et te et Greenwellum et caeteros execrandae huius machinationis affines iustiore de caussa hac nota inurendos quam Simeon et Levi, quanto indignatio vestra cum illorum indignatione ex aequo collata infinitis gradibus durior erat. Quamvis enim nefandum illud facinus (laus Deo cedat) non fuerit peractum, tu tamen, Garnet, nosti quis est qui consensum nostrum intra mortalis peccati limites et censuram constringit, et quis Patrum dixerit quod deest opera inest voluntate. Lex Angliae municipalis proditionem vel cogitatione conceptam puniret si inquisitionis oculos eousque penetraret, itaque divina providentia in clade ex sua benignitate praevertenda vestram in machinando voluntatem minime absolvit. Ex decursum temporum et rerum gestarum observatione prudentiores observant nefaria scelera ad rempublicam disturbandam raro concepta fuisse absque sacerdotis consilio et auxilio in primo, medio, vel extremo tragoediae actu, idque continuo cum eiusmodi coniuratorum choro ad scenam instruendam, dum magnorum principum vitae et res in in angustias redacta universa fortunae aleae subiecerunt. Dum enim Moyses cum Deo in monte colloqueretur, Aaron frater morae impatiens (ut plerique rationis ecclesiasticae in suis cupiditatibus) statim vitulum aureum ad Mosis vexationem et divini numinis iniuriam efformavit et adoravit. Abiathar damnatus erat quod contra dominum suum cum Sunamita et Ioab consilia sociasset. Qua intemperie, et quo tumultu sacerdotes nonnulli incunabula ecclesiae in eiusdem infantia haeresibus (quae factionum semina) disseminandis agitarunt, neminem qui historiam ecclesiasticam perlustravit latere potest.
[10] Odo episcopus Baiocensis in carcerem a fratre Guilielmo Primo rege Angliae ut seditionis architectus coniectus erat, qui etiam postea cum Roberto Moritoniae comite coniuravit de rege Guilielmo Rufo abdicando, contra quem etiam Galfredus episcopus Constantiensis aperta rebellione Bristoliae castrum communivit.
[11] Quod rex Richardus ille Thymoleon sive Coeur de Lion in sacro bello celeberrimus interceptus erat ab adversariis et captivus detentus, malis artibus Savarici episcopi Bathoniensis effectum erat.
[12] Gervasius plebeius ille concionator cum Lodovico Franciae regis filio Angliam ingressus est, certo consilio regiam Angliae stirpem extirpandi, et Francicam in hoc regno inserendi.

[13] Clerici, ut author est monachus Cestrensis, fautores erant seditiosi illius exercitus rebellium qui contra regem Henricum Tertium exercitus Dei titulum sibi arrogarunt, quamvis a pontificio reputati filii sunt Belial.
[14] Priusquam Isabella uxor regis Edwardi Secundi nefarium facinus de abdicando marito ut filium execrando consilio in regiam dignitatem proveheret, admittere ausa fuerit pestiferam colluviem concionatorum, quorum iudicium praeiudicio quodam in rempublicam corruptum erat, ut hominum animos falsis suggestionibus ad imperii mutationem quam sibi proposuerat excitarent, submisit. Adam de Orleton episcopus Herefordensis author erat et fomes continuus huius dissensionis inter virum et uxorum, occasione arrepta ex concione Oxoniae habita coram regina et rebellibus in illum scripturae locum, caput meum doleo, ut exprimeret, cum iam rex depravatus erat, quanta mala in rempublicam ex capite corrupto quod praefuit redundarunt.
[15] Sacellanus ille Walteri Tyleri profligatissimi rebellis qui author erat ductori suo, ut tu, Garnete, secatoribus tuis, ut cum praesules tum proceres funditus tolleret, quis erat nisi Ball sacrificus?

[16] Cum Glocestriae duce contra regem Richardum Secundum Oswaldus episcopus Gallividiensis primarius erat sceleris fabricator.

[17] Sacerdotes et fraterculi erant qui ementitum Richardum contra Henricum Quartum subornarunt, e quibus octo ex ordine Minorum suspendio ad Tiborne perierunt et Maudelinus ipse qui regis personam induerat, ne quid deesset, ut ex eodem choro esset, ex ordine erat sacerdotali.

[18] Scroopus archiepiscopus Eboracensis contra eundem regem cum Northumbriae comite coniuratus capite luit.
[19] Beverleius sacerdos inunctus ne caeteris in seditionibus tumultuosis inferior haberetur, contra regem Henricum Quantum cum Ioanne Oldcastle barone de Cobham coniuravit.

[20] Literarum exemplar ipse vidi quas Chichleius praesul prudens et doctus, et qui vestrae professionis, ad eundem regem dedit, cui erat cancellarius, graviter eum admonens ut sibi caverent ne legatum pontificium in regnum ut hic resideret admitteret, quandoquidem anteactis temporibus periculosi tumultus ab eiusdem ordinis hominibus fuerant conflati, quasi digito indicans Henricum Beaufort cardinalem, qui postea author erat maiorum malorum quam vel expectari vel timeri poterant.

[21] Sacerdotes et fraterculi erant qui primo Edwardi Quarti anno cum Iaspere Penbrochiae comite contra regem seditionem concitarunt, et postea authoritate parlamentaria proscripti et morte mulctati.
[22] Ex ordine sacerdotali erat ille doctor Shawe quem Richardus Tertius praeconem a Paulino suggesto constituit ad promulgandum ius sum iniuriosum contra iustissimam innocentum principum possessionem.

[23] Impostor ille qui Lambartum puerulum ad ementiendam ducis Eboracensis personam, et ius usurpandum contra foelicissimam duarum rosarum coniunctionem subornavit, sacerdos erat ex Hibernia. Ex quo hoc obiter observo, quod quemadmodum tunc sacerdos ille rosarum unionem praevertere, sic nunc duo sacerdotes Greenwellus et Garnetus regnorum unionem praecidere quam poterant obnixe operam impenderunt.

[24] Monachus ex Hentonia erat qui spe fallaci Buchinghamiae ducem ad ruinam tantae familiae, quanta non altera in Europa (inter eas quae regium nomen non gerunt) illexit, unde et mihi et caeteris qui ab illo prognati vulnus inflictum.

[25] De pontificibus illis Romanis nihil dico, qui saepius gladium Pauli furendo quam claves Petri instruendo exercentes magnos tumultos excitarunt, nec de tribus illis potentissimis cardinalibus, Eboracensi, Lotharingo, et Atrebatensi, nostra memoria qui singuli elati ingenii et rebus agendis vividi, non socordiae aut pigritiae (nescio an temporis male collocati) sum superessent, rei peragendi, nec de ecclesiasticis loquar, qui docendo ex suggestis et proditoriis decretis subscribendo Henrici Octavi filias natalium iure excluserunt, dum superbiae et ambitioni eorum qui regnum affectarunt inservirent.

[26] Tacitus praetermitto vesanam Knoxi et Goodmani contra duas illustrissimas Marias Scotorum reginas, alteram regentem, alteram regnantem, nostris diebus incursationem. Sergii monachi subdola consilia ut Turcam in orientis imperium induceret non excutio, nec pseudoprophetarum illorum qui stirpem Xerifi in Mauritania constabilierunt. Mihi propositum est superioris aevi machinationes cum hac recenti componere (magno licet intervallo omnes omnium temporum longe superat) ut fidelis subditi ad exactius spirituum examen perspiciant sacerdotes nonnullos in republica Christiana perinde ac Salios flamines Martiales Romae vigente paganismo voluptatem faculis ardentibus iactandis percepisse, ut pravos animos et peiores conatus inflammarent. Sed diadematis imperalis circulus si semel vel tantillum infringatur, consolidari haudquaquam potest, et nervi semel incisi nunquam integrari possunt, nec fieri potest ut sit integralis unitas in solutione continui. Hoc itaque cum gravi et erudito iudicio Sozomeni veteris scriptoris ecclesiastici concludam, universim accidere in sacerdotum dissidiis ut respublica motibus et turbis agitetur.

[27] Verisimile est, Garnet, quod si reginae Elizabethae exile illud vitae stamen diutius ad caliginosos istos dies productum fuisset (qui nubeculam fulgori spei vestrae blandientis obduxerunt, ex quo tam incomparabilis regis successio in hoc regno sit constabilita) illa inauditum aliquod et regni et personae periculum inter vestros cuniculos et occultos fulminei pulveris tractatus subiiset, quandoquidem gladium selectorum quorundam e vestra societate sanguine ex legum authoritate cruentasset. Quandoquidem mitissimus hic princeps, qui ante adventum in Angliam semper leges in lacte scripserat, et ex quo advenerit anxie fuit sollicitus ne sanguine scriberet, vix aut ne vix quidem vel ex gratiosis suis promeritis, vel ex pervigili eorum qui a sanctioribus illi consiliis cura, a laniena securus esse possit. Regis inuncti caedem in aliquo aevo religioso vel aequo habitum fuisse vel fortitudinis proprium vel ad martyrium gradum nec dum legi, nec sane credo. Non putaram nisi haec demonstratio probativa accessisset superesse in orbe terrarum aliquem, ex quo Georgus Buchananus in vivis esse desiit, qui regicidis aeque ac tigricidis praemia proponeret et proclamaret. Nisi vero impossibile esset (quod nunc non sine aegritudine sensi) ut aliquis fidelis animi igniculus in perturbationum oceano tam extra modum aestuante superesset, et a te et tuis, Garnete, propensioris voluntatis fructus erga tam mitem et mansuetum principem expectassem, qui nunquam ulcera nisi pendula et tremula manu tractat, et in scrutando magis expetit non invenire quod quaerit quam invenire quod puniat. Etenim ut verum sine assentatione eloquar (quam ut excelsi et generosi animi venenum aversor), nonne te et tuos rex noster maiori gratia et pluribus beneficiis benigne prosequutus est quam superiori tempori quovis modo expectare potestatis? Anne regina modo defuncta tot Catholicos equestri dignitate unquam ornasset, quot rex primis regni auspiciis ornavit. Illane regina vel ad personam vel ad aulam omnes Catholicos, vel aliquos e Catholicis, tam libere admisisset? Quod a rege factum (non solum ex iustis occasionibus, sed in eorum solatium) idque pro ipsorum arbitrio, nullo inter ipsos qui antequam advenerit laetanter spem expectatri illius diei salutarunt et alios qui eundem praevertere studuerunt? Nonne iustitiae ianua Troano Tyrioque, Protestantibus et Catholicis aeque patuit, eademque conditione qua iam inde patuit, ut ora turbulentissimis obstruerentur? Anne regina illa in alicuius Catholici fide tantum reposuit, ut sine diffidentia ipse legationem apud exteros principes delegaret? Anne regina Catholicorum praecipuos evocasset ut iustis eorum querelis consiliariis regiis exhibitis remedium cum favore adhiberetur? Poterantne Catholici melioris notae, illa regnante, apud suos vivere, de praediis et beneficiariis disponere et voluptatibus suis perfrui, nec alia quavis mulcta quam quae legibus erat irrogata? Liberumne fuit Catholicis qui mulctas impositas suo tempore in fiscum regium non persolverant componere cum delegatis ad id constitutis, et pro quo voluerunt tempore et pro qua pecuniae summa satisfacere valerent? Eone usque reginae illius misericordia Catholicis impertita, ut in praediorum suorum integra possessione ipsos posuerit, et ex eorum manibus eripuerit qui damna fecisse comperti sine ulla alia contributione aut taxatione quam quae a legibus praescripta? Fueritne illa unquam solicita ut in illos qui ex afflictis Catholicorum rebus quaestus praedasque sibi fecerant, ultra quam ex certo regni iure licuerit, animadverteretur? Liberumne fuit (illa superstite) subditis cuiuscunque professionis qui rei militari addicti sub quocunque principe vel republica stipendia sine exceptione vel punitione mereri? Anne nupera illa tempora, adolescentulis nobilibus quibus exteras regiones invisendi licentia data, permissum erat pro arbitrio quaecunque voluerint loca principum aulas vel coetus adire, in nullam post reditum quaestionem vocandi? Fierine poterat ut ab illa vel restitutiones vel pensiones ad Catholicos sustentandos ratione operae vel praedecessoribus vel progenitoribus navatae impetrarentur? Adeone cauta fuit illa in sacerdotibus et Iesuitis summo iure tollendis priusquam status quaestionis illi per iudices innotesceret? Fuitne quispiam e magistratibus, regina illa sceptra tenente, ad rationem reddendam vocatus, eo quod in sacerdotem cui facultas non erat diploma gratiae sibi comparandi, et in carcere, ex quo illa obierit, conditus fuerit sententiam tam longo post tempore tulerit? Visumne unquam fuit illi reginae ut in generali illa criminum gratia sub finem parlamenti etiam sacerdotes et Iesuitae comprehenderentur, et inter caeteros tu et Greenwellus? Qui vere ineunte huc eo nomine tam flagrante ardore quam unquam ad Iubileum advolastis, pro illa tamen gratiae et clementiae largitorem per vestros incendarios in altum efflari et e medio tolli voluistis? Aliquis probabili rationi existimaret et te et caeteros quos ad hoc facinus excitasti et persuasisti, cum tot a tam benigno rege talenta in regia quadam fiducia acceperitis, omnes industriae nervos adhibituros ut depositum potius adaugereris, quam sub terra inter sulphureas machinationes defodiendo imminueretis. Maxime vero cum rex noster non eiusmodi sit quem S. Lucas memorat, homo austerus qui tollit quod non posuit, et metit quod non seminat, sed potius expetit cum Moyse ex libro vitae deleri, cumque Paulo anathema fieri in in bonum subditorum. Serenissimus noster dominus non peregre proficiscitur ut ille alter in longinquem regionem ut accipiat regnum, sed regnum una secum ex proxima regone in nostrum attulit, ut nos qui tot saeculis labentibus animis seiuncti fuimus iam inde vivamus unanimes. Sed ita natura in quamplurimis hominibus comparatum est, praesertim et te et tibi in hoc facinore coniuratis, ut quod ille dixit, non tam agant gratias de tribinatu, quam queruntur quod non sunt evecti in consulatum. At cum tu vel alius quispiam tui animi et professionis ex ingenio vel chymice excocto, vel thesibus politicis, vel ex communi sensu probare poteris principem tam vestrae religioni oppositum quam vos estis ipsius religione adversarium, quique vovet non solum diademata, verum etiam vitam et successionem fundamentis eius religionis quam ab incunabulis cum nutricis lacte hausit superstruere, mitius cum Catholicis egisse quam ille hactenus egerit, sine offensa tenellae conscientiae sui ipsius ecclesiae quam maxime reveretur, libenter agnoscam iustiorem vobis subesse caussam conquerendi, quod ultima est in subditorum potestate periodus quam (ut nunc res se habet) admittere possum, dum in pericula impendentia simplici oculo qui nec philautia praestringitur, nec levibus obiectis distrahitur, intueor. Quamvis enim aliquid fortasse vastae vestrae cupiditati cumulta mensura deesse cogitare potuissetis, omnibus tamen explorate cognitum est, quod plura quam probabiliter sperare poteratis, consequuti sitis. Quod vobis in mentem magis aequatis cogitationibus libratam illud prudentissimi authoris iudicium revocaret, inter voluptates tam numerari id quod habes quam id quos speras, quod perverso interpreti utile monitum.

[28] Syrtis illa in qua sententiarum vestrarum et decretorum armamenta, et quasi muralia tormenta contra respublicas et singulos principes, qui ad admussim vestram se non dirigunt, libratis, nisi me fallo, potius est quaedam idea incerta quam certa veritas, praerogativae cuiusdam quam Christus Servator noster ecclesiae suae in deposito reliquerit ad principes contumaciae convictos de imperii solio deturbandum. Nam ut maximi philosophi ex tribus confluentibus principiis, materia, forma, et privatione, universa componi diffiniunt, et hanc ultimam ex tribus principium potius esse transmutationis quam compositionis, ita scholastici theologi intra sexcentos annos iam proxime elapsos in ecclesiasticam disciplinam novam privationis genus praeter materiam (quae grex est) et formam (quae regimen est) attraxerunt. Atque haec privatio procul dubio non pauciora regna et respublicas quam illa altera formas et figuras metamorphosi quadam transmutavit, si vel maiestatis queremonia vel patientiae gravamina ad numeros revocentur. Ego cum Samaritana lubens agnosco non solum puteum esse profundum, sed etiam situlam quae par sit ad hauriendum ex eiusmodi puteo mihi omnino esse nullam. Quaevis enim bolis non cuivus vortici, nec quaevis linea cuilibet libellae convenit, nec ex quovis ligno fieri potest Mercurius. Verumenimvero cum Robertus Winterus, Rookwoodus, Guido Fawkes, at alii confessi sunt errorem suum in hac conclusione credenda ex doctissimi cuiusdam viri fide (qui, ut iam constat, ipsissimus eras) fuisse primariam caussam et efficientem funestissimi sceleris ab ipsis intentati. Cumque etiam eadem ratione meis votis consentaneum sit quot possim ex erraticis illis et misellis ovibus reducere quae Absolon sectatae sunt, sed corde simplici et penitus caussam ignorantes, a vestro Acheldama vel sanguinis agro (dum mecum reputo quot sacerdotes superioribus hisce annis in classico canendo versati sunt) ut aliquid ad confutationem nec minus cautionem proponatur, lubentiori animo zelum et officium meum in hoc argumento periclitari volui, quamvis viribus sim impar, et simul in futurum coniurationum fundamenta quantum in me sit labefactare.
[29] Priusquam tamen ad hoc certamen me accingo, vel in hanc arenam descendo (in qua tot antagonistas expecto quot sunt homines quibus reges circumscribere vel debellare animus exardet) me tam officii quam methodi ratione constrictum teneri arbitror ad exilem illam perfidi vestri animi excusationem abstergendam, dum hanc doctrinam coercendi, suspendendi, et principes ab imperio abdicandi proponitis, hoc solummodo fundamento innixi quod in exteris regionibus eandem nec asperius reprehensam, nec supplicio obnoxiam invenistis. Ut illud axioma omittam quod subditos singulos cuiuscunque conditionis obligat, ut actiones suas potius ad leges patriae in qua vivunt quam in qua vagantur dirigent, ut etiam taceam quam parum probabile sit te et tuos in tam densa ignorantiae caligine versari ut hoc politicum axioma in omnibus Angliae tribunalibus quasi trabali clavo infixum nesciretis, mihi praeterea hoc vobis dicendum, principes minime metuere ignes in exteris regionibus accensos priusquam scintillae vel in proximorum aedes vel ipsorum palatia diffundantur. Otiosi spectatores et magni mercatores non eodem sensu periculum metiuntur quod navibus opulentibus mercibus onustis in mari vel a saevis piratis vel insanis tempestatibus intentantur. Qui sani sunt, ut tu, Garnete, sanitatem interpretaris, nec medicis egent, nec metuunt medicinam. Obtusae sunt eorum aures, et ad musicam ineptae, qui cum fortuna modulatur, et omnis generis instrumenta ad plenam harmoniam conficiendam uno tenore disponuntur, numeros observare non possunt. Galina foeta et glociens pullos suos congregando fovet quamdiu pro suis habet, at quam primum a tutela suarum alarum abscedunt, milvo ad praedam relinquit. In hac caussa non ulterius investigabo quousque principes aequo animo ferrent, si modo perinde furenter ac rex noster serenissimus exagitati fuerint, quam observando quodnam obsequii genus nonnulli regii ordinis praestiterunt, cum eodem telo sauciati essent. Multi etenim in furibus qui aliena furantur persequendis sunt admodum tardi, qui cum res suae aguntur sunt aquilis velociores, et hic si fuerint, aliter sentirent. Atque in consimilibus caussis prudentes experentia duce ad similia remedia se recipiunt.

[30] Quod si in vestro pharmacopolio nulla sunt medicamenta ad acrem illum humorem purgandum qui tot ardentium febrium et tantae intemperiae in hoc regno caussa fuit, quam vestrum diacatholicon ingenue dicam, quod regis stomacho tantum adversatur, et in naturam tanta cum violentia et nausea vires exercet, ut maluerit dolorem perferre quam illum boletum deglutire, et quaevis potius perpeti quam illo remedio uti. Dum res ita se habet, suis ipsius pharmacis quae tempus et usus familiaria reddidit ille utetur, ut caeteris principibus pro suo arbitrio (quod omnia pharmaca ad sua palata sicut manna faciat) quicquid suo ipsorum appetitui inserviat, recipere liceat. Principes nunquam nimis suspicaces esse possunt cum ipsorum vita petatur, nec subditi nimis solliciti cum respublica incendatur. Memini cum Iosuah unicum hominem qui ex Iericho venerat cum gladio stricto adstantem vidisset, illico interrogavit, noster es an adversariorum? quasi ad amussim nos qui ad hanc caussam cognoscendam authoritate regia delegati sumus dirigeret qua ratione et qua cautione te et Hallum (nam Greenwellus iam effugit) examinaremus. Vos etenim non unum gladium ut ille alter, sed binos simul distrinxistis gladios (spiritualem scilicet et secularum contra regem nostrum serenissimum), et simul inquireremus quo tempore, quo in loco et quomodo tu et subordinati coniuratores arrepta occasione regi nostro vulnus infligatis.
[31] Cum etenim videamus usu receptum esse etiam inter privatos ut praediis litigiosis quae intercipi possint secure utantur fruantur, ut clientium, famulorum, et beneficiariorum suorum animos et studia dum in metu versantur, vel ex suspicione doli mali rimentur, multo magis oportet principes magnos (a quibus respublica et successiones dependent) cum summa rerum in summum vocetur discrimen, subditorum animos et studia quam possunt arctissime sibi conciliare, ne si accidat cum periclitandum sit ut non sint nostri sed adversariorum, et ita pro adversa parte gladios stringant, spem in illorum fide positam fallant, nos cum Rache plorare filios nostros quia non sunt possimus, et sero opem implorare cum destructio pro foribus desolationis adstiterit.
[32] Haec doctrina, Garnete, non ex putidis vasculis, ut aliqui vocitant, nec e foeculentia proxime superiorum temporum quae tibi suspectiora hauritur, nec minimum quidem praeiudicii vel inveteratae suspitionis gustum ex particularibus prae se fert. Nullum vel nominis vel imputationis discrimen inter Catholicos et Protestantes interposuit cum primum in lucem prolata fuisset per illos principes, respublicas, et theologos qui Catholici habiti, et quorum nonnulli in vestris kalendariis in Sanctorum numerum sunt relati. Ad quod comprobandum in publicis regni actis diploma invenietis cuidam Waletono a rege Richardo Secundo concessum ad perscrutanda singula navigia exportantia et importantia in portu civitatis Londini, et itidem ad excutiendos illos qui bullas vel alia Papalia instrumenta deferebant.

[33] Eodem Richardo regnante, Guilielmus Bryan ex ordine equestri in arcem Londinensem contrusus erat ea solummodo de caussa, quod bullam Papalem contra eos qui eius aedes depraedati fuerant comparavit (quamvis ex iure Caesareo abundans cautela non noceat), et ipsas bullas praerogativae regiae praeiudicio fuisse adiudicatum erat. His Stephanum de Malolacu adiungo, qui sub rege Edwardo Primo male mulctatus erat quod bullam Papalem nec rege nec consiliariis consultis contra adversarium executioni mandaverat. Rogers Sherbrooke in ius erat vocatus quod bullas a Romano pontifice in contemptum regis et coronae exhaeredandae periculum procurasset. Quae aequissima tunc temporis erat constructio de eiusmodi procedendi formulis. Rex Edwardus Secundus, ut ex sacris regni scriniis constat, quosdam diplomate delegavit ad indaganda processus vel sententias se inconsulto Roma in Angliam delata. Adhaec certum est quod Edwardo Tertio regnante omnes portus ex regis mandato ad bullas intercipiendas fuerint observati. Commeatus sive fides publica archiepiscopo Ravenati in Angliam advenienti ab Edwardo Tertio cum hac tamen cautione concessa erat, ut tantummodo sanctas Papae exhortationes enuntiaret, brevia autem nec emitteret nec sententias ferret in coronae et regni praeiudicium. Minime licuit illis temporibus quascunque literas vel a pontifice Romano vel quovis extero principe in Angliam perferre nisi cancellarius vel v portuum praefecto prius consulto, quod ut mihi videtur, haud magnam intercessisse confidentiam innuit, tunc etiam cum maxima inter eos intercessit necessitudo. Rex Edwardus III nobilibus quibusdam qui de pace cum Gallis coram Papa tractaturi erant praescripsit ut magna cum cautione agerent, non tanquam coram iudice, coram privata persona, et non in figura iudicii, sed amicabiliter. Cum Scoti omnes lites inter haec regna Papae conscientiae et arbitrio permitti expeterent, proceres Angliae assensum praebere omnino abnuerunt, quamvis rex ipse pro innata facilitate eo propenderet, quia asseruerunt reges Angliae super iuribus suis coram aliquo iudice vel ecclesiastico vel seculari nec responderunt, nec respondere debeant. Ut summatim dicam, hi suspitionum igniculi inter ecclesiam Romanam et maiores nostros superioribus saeculis adeo erant accensi, quamvis illi nec Lutherani nec Hugonotti (ita in hoc religionis discidio vocitantur), sed ad Romanam institutionem Catholici, ut a regni prudentibus sancitum fuerit quod papalis collector quamprimum in Angliam appulerit conceptis verbis iuraret fidem erga Angliae coronam se praestiturum, nihil in regis praeiudicium vel legum immutationem moliturum, nullum papale decretum ad regiam praerogativam infirmandam executioni mandaturum, nulla praecepta vel literas a Papa priusquam a regio consilio examinarentur et approbarentur traditurum, nihil ex Anglia nisi impetrata prius a rege venia ad Papam scripturum, nec in caussis beneficiorum ecclesiasticorum quicquam amplius quam sanctius regis consilium permitteret acturum, neque sine venia sub privato regis sigillo e regno discessurum.
[34] Haec sane sunt asperiora et eiusmodi, quae non quam exterorum principum administris ab Angliae regibus pace vigente proposita fuerunt. Nulla tamen huiusmodi decreta vel calumnias in regem et regnum tunc fuisse immissas legimus, cuiusmodi hisce nostris diebus intonant frequentissime. Alii principes suo se praesidio itidem communierunt, et eadem circumspectione sibi consuluerunt, ut Philippi Belli regis Galliarum exemplo perspicue clarum, qui de peremptorio Papae decreto contra ipsum certior factus, quod episcopum qui ipsum convitiis consectatus est in carcerem coniecisset, a regni proceribus tam ecclesiasticis quam secularibus in publico conventu quesivit quousque in ipsorum fide et obsequio non obstante illo decreto acquiesceret, responderunt unanimo consensu se illius tantummodo esse beneficiarios, et quicunque Papa vel princeps contra regiam eius praerogativam vel cornua exerere vel cristas erigere auderet, ad mortem usque una cum illo se fortissime opposituros.

[35] Si principes omnibus numeris absolute ad Romanam amussim Catholici, qui uno canono directi, uno plectro concinentes, unius summi pastoris vocem observantes, et inter quem et Papam cor erat unum et anima una, tam iustas causas et graves habuerint rationes (licet in omnibus quae ad conscientiam vel conformitatem spectant erant coniunctissimi)‚ ut seculari suae ipsorum praerogativae anxie et cum suspicione consulerent, et vestigia Papae prorepentis in aliena quae nec ecclesiae nec ecclesiastici iuris erant vigili oculo observarent, quanto magis solliciti debeant esse fideles subditi et iurati famuli hisce nostris diebus de suo principe qui (ut iam res se habet) ex alia radice succum trahit, alterius pastoris voce dirigitur, et tam studiosus est ut reformet quam eius maiores ut se conformarent, dum ad alium indicem et in alio littore navigarent. Si quis ex regni archivis non vult hac in re doceri, cryptas ille et Tartarei fulminis tractus sub parlamentaria camera perscrutetur. Si regnante Henrico Secundo, qui quoad conscientiam obedientissimus erat ecclesiae filius, Vivianus Papae legatus accurate erat excussus et examinatus ab episcopo tum Eliensi tum Wintoniensi (qui eiusdem erant professionis et sub eodem signo militarunt) qua authoritate fretus in hoc regno terram conscendere sine speciali regis licentia auderet, et ab ipsis ad iusiurandum in verbo veritatis adegerunt ut nihil contra regiam authoritatem moliretur, quanto vigilantiores et magis sollictio animo esse debeamus in admittendo Greenwellum, Hallum, et Garnetum cum suis bullis et censuris in regis et coronae praeiudicium, nihil inquirentes, cum non illis sit propositum ut iam antea implere manum, sed replere coemiterium et homines ingenio tumultuanti et irriquieto ad arma contra serenissimum dominum nostrum regem Iacobum concitare? Quamvis autem Papa qui in hoc prae aliis praedecessoribus moderatus et providus nondum regem ut marcidum et infrugiferum ramum absciderit, praecipitatae tamen et cerebrosae eorum vertigini satis videtur (hoc enim Guido Fawkes et alii confessi sunt) quod Papa bulla coenae domini omnes et singulos schismaticos generatim excommunicat, quamquam theologi et canonistae praestantiori inter scholasticos iudicio ex diametro ad oppositum tenent, nullam conscientiae securitatem praestare audent ex illa censura quam probabiliter potius narrativam quam activam opinemur, cum processus nullus subsequatur. Hoc ex actis publicis de Henrico II in mentem mihi revocat nuncium perquam simile quod Alexander III rex Scotorum ad pontificium in Scotiam legatum post illa tempora misit. Cum legatus ille singulis parochiis 4 argenti marcas et singulis monasteriis in illo regno 80 marcas in belli sacri subsidium imponere statuisset, rex Alexander illi imperavit ad regni fines subsistere et per literas mandata exponere. Nam neque Scotia quantum exegit legatus repraesentare poterat, neque etiamsi poterat in animo erat per tam infortunatum legatum tam ingentem pecuniam mittere, qui conquestus erat se spoliatum fuisse pecunia quam in aliis regnis ante collegerat, suo ipsius labore irrito et aliorum Catholicorum stipe collata disperdita. Denique rex delectum aliquem militum ad vires Christianorum adaugendas obtulit (ad quod legatus non collineavit), sed non opes ad arculas complendas (quod legato solummodo erat propositum) et mille marcae ad Papam in benevolentiae argumentum erant submissae, quae huic legatione finem imposuerunt. Hoc responsum rex Angliae egregie laudavit quae idem expertus sapiebat, ut author est Hector Boetius Romane Catholicus. Non mihi in animo est hoc in loco episcopi Scotici iudicium adiungere, scilicet exactiones huius generis tyrannicas esse. Qui etiam admonuit illius regni ordines ut legatus non solum vacuus dimitteretur (perinde ac illi qui, ut habet propheta, dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri divitiarium in manibus suis ), sed etiam ut in illo ordinum conventu lex sanciretur ad eiusmodi legationes provido consensu inhibendas, quae in futuro ad rempublicam exhauriendam facerent. Quod ab universis scitum et sancitum erat.

[36] Admodum laetus audivi et approbavi distinctionem illam et differentiam quam in altera parte orationis tuae interposuisti inter regem dominum nostrum (qui nunquam Romanae ecclesiae fasciis involutus, nec in eiusdem ecclesiae sinu versatus) et alios principes Romane Catholicos qui primum in eandem unione insiti, et postea ob contumaciam ex eadem exsecti. Hoc enim aliquid est, quamvis ego satis esse non iudico. Praeterea etiam quilibet a vobis in pondere scrupulis in lucro deputandus qui bilancem tam iniqua et incerta manu libratis ut illud insuper S. Pauli, qui ecclesiam prohibet vel saltem prohibitum esse profitetur, eos qui foris sunt iudicare, inter quos et regem reputatis (quod vos admittitis et vestra expositio patiatur). Verum fieri non potest ut qui non perfectus sit Gileadites shiboleth sine blaese pronuntiet, quomodocunque alias aquam curvatis genibus biberit. Ita verendum est ne a fundamento quod tuis manibus iecisti illico resilias, et ad quaestionem propositam quid tibi videtur de privativa Papae contra regem nostrum sententia, si modo ille vel successorum aliquis post haec aliam iniret rationem a moderatione quae hactenus fuit adhibita? vocales tuae in mutas, demonstrationes tuae in dubitationes, eloquentia tua in altum silentium transiret, ut conclamatum esset de homine tam repente ex una interrogatiuncula obmutescente et elingui ad supremum testamentum conficiendum, ut unusquisque Theophrasti discipulum te posset agnoscere.

[37] Nunc reliquum est quo promissi fides liberetur, et curiositati satisfaciat, ut ex clarissimis indiciis, syncerissimis et minime corruptis testimoniis, et compendio quod in tam vasto oceano index meus admittere potest brevissimo, dilucide demonstrem nullum patriarchum ante legem, nullum Levitarum et prophetarum sub lege, neque Christum vel apostolos, neque aliquem sanctorum episcoporum qui annos mille ecclesiae Dei in auditu novo praefuerunt, unquam id genus iurisdictionis vel aliquam eius particulam quae pertinet ad reges suo iure expoliandos, a suo imperio suspendendos, vel e suo solio submovendos exercuisse, approbasse, vel sibi arrogasse. Hic pyrobolus ille est qui tantas clades tantamque perniciem monarchis accendendo, inflammando, et comburendo accumulavit.

[38] Ante legem quamvis divino numini visum fuerit ob mandatum violatum Adamum e paradiso (quae ecclesiae typus est) exturbare, ut in poenam culpae sudore vulto laborem pro eo subiret quod antea beneficio creatoris sponte provenerat, illi tamen universi orbis terrarum monachiam reliquit. Haec alia erat procedendi formula ab illa quam plurimum Romanorum pastorum, qui sibi claves S. Petri vendicantes κατ᾿ ἐξοχλούς, vi et virtute putativae authoritatis illius ex offensa, et nonnunquam caussa inaudita, principes non solum ex gratiae statu deiicere, verumetiam saepenumero maiestatis insignibus exuere desudarunt.

[39] In submovendo impium illum Cain a Dei facie (quae eadem est censura qua ecclesia hodie utitur tradendo Satanae, quia hi duo non una sede morantur) non legimus quod statim ac sententia lata fuerit gravissimum hunc peccatorem in scandali signum fuisset propositum, ad quod vel iustitia dirigat vel error collineet, quemadmodum rex serenissimus noster, in quem tela et hastae amentatae nuper fuerunt evibratae. Tantum enim a divina providentia aberat ut aliquam creaturam vel minimo damno exponeret, multo minus ut Cainum haereditate exturbaret. Quod autem ad vitam, securae tutelae in eo signum posuit, ut omnis qui eum e medio tolleret septuplum puniretur, et amplum illi haeredium reliquit in quo per universum fere orbem terrarum ambularet. His duobus tertium adiungam, Esaum videlicet filium illum perditum, quem (licet coelesti illa benedictione fuerit deprivatus, qua beati seminis merito et facto sancto foedere in plenitudine temporis coelitus praefiniti omnes nationes Deo reconciliarentur), terresti tamen possessione locupletatum, quoad personam securitate praemunitum, et posteritate sua longe lateque diffusa adauctum novimus. Imo quod ad empiricorum nostrorum temeritatem magis imminuendam et coarguendam facit, quibus non alia medendi occurrit ratio quam sanguinis missio, urgeo et certo sane fundamento innixus, quod Iacob frater Esau natu minor, sed divina misericordia verus et certus divinae promissionis haeres, et post Esau reiectum inter Dei sanctos principes, brevi interiecto tempore non solum illum dominum vocavit (quam titulum spiritus sanctus plenum esse potestatis edocet ex eodem titulo quem Sara marito detulit), sed ad eius pedes demisse prostratus cum oratione amoris et obsequii plena vere et peramanter observavit. Nondum enim venerat hora, nec post plura annorum millia qua excommunicati imperio ex consequente erant deprivandi, potius quam divinae castigationi reliquendi.
[40] Inter Iuda et Levi progeniem iuxta legem Mosaiacam, intervallum tantum et tam amplum erat interpositum ut neuter eorum vel in alium incurreret, vel alterius muneri se intermisceret, vel alterius splendori officeret. Praeterea observo quod inter omnes conditiones affirmativas et negativas, positivas et privativas, religiosas et politicas quae regibus prima institutione imponuntur, hoc genus iuris quod ab Aarone et successoribus ad placitum tenetur, neque in diplomata exprimitur, neque in fimbria intexitur, neque in cathedra incidur, nisi quis argumentetur reges Iudeae tam obstrictos esse ut sacerdotum nutui sceptrum submitterent, quam ut ex ipsorum manibus legis librum acciperent, quamvis non minore vi verborum in tribum Iudae transcriptum videmus, nulla superiori authoritate cuivis relicta. Praeterea pernicies quam Deus ore suo principibus et hypocritis propter peccata populi immittendam minatur supervacanea esset, si nobis integrum esset semper in his animadversionibus et asperioribus correctionibus, pontifice opitulante, vel poenitentiam imminuere vel poenam effugere. Reges castigare divinae authoritatis et praerogativae esse particulam sacris literis exprimitur et satis comprobatur. Nulla igitur sacerdotalis iurisdictionis pars est quae alio quasi elemento circumscribitur. Per Deum regnant reges, minime igitur pro pontificum arbitrio. Deo soli diademata et dignitates accepta ferunt, iure igitur divino non obstricti ut diademata in manus papales tradant prae papalis iudicii metu, ut nonnulli magis timide quam regie superioribus saeculis factitarunt, cum a Papis in iudicium accerserentur. Ab ore Dei reges mandatum suum recipiunt, Deo itaque soli et non cuivis alteri villicationis suae rationem reddere tenentur. A viro illo sancto Iob dicitur Deum reges in suis soliis in perpetuum locare, longe aliter quam infirmis illis ex scripto, ex arbitrio, vel ex consuetudine tenuris. Esto nihilominus quod reges vehementes et violenti sint, et sua potentia freti insolescant. Quis in eos cum aliquo eorum maiestatis praeiudicio animadvertat? Non pastor ex authoritate, sed numen divinum ex praerogativo. Si Danieli prophetae credamus, regna transferre et constituere Dei solius est, et nullius plane in orbe terrarum pastoris. In arrogantiae crimen ille vertet si quis mortalis qui spiritum naribus tenet, et nihil est nisi pulvis, ab illis rationem exigeret quos vicem suam gerere in terris constituit, ut cuivis subdito princeps terrenus vitio daret, si proregibus a se constitutis repugnaret. Deus in sua lege praeceptum nullum tradidit ad quod observandum a subordinato aliquo ministro venia esset roganda. Hoc enim posito, homo in sua electione quam Deus in sua ordinatione liberior esset. Observantia illa quam Aaron Moysi politici imperii ratione praestitit, omnibus Adami posteris (cuiuscunque sint loci aut dignitatis) qui sub regio imperio vivunt sit instar normae ad veram pastoralis libertatis latitudinem in hac comparatione deprehendendam. Nemo enim asservabit Deum principi detulisse imperium (quod ab alio superiore non dependet) quin etiam ab aliorum authoritate intra sui imperii limites ipsum praestitisse immunem. Si igitur quaestio ita proponatur, ut certe proponenda est (priusquam effectum quem velitis sortiatur) an imperium Angliae in alicuius superioris sit clientela annon, si Simancha, Navarus, Silvester, vel alius quispiam e scholasticorum theologorum collegio vel acta nostra publica examinabunt, vel ad parlamentaria nostra comitia, in quibus eiusdem generis caussae disceptari debeant, quia iuxta theologorum omnium regulas religio civilis imperii rationes non immutat, vel Paparum scrinia evolvunt, proculdubio idem responsum referent quod Papae superiori aevo retulerant, idque tam prompte et expedite quam maiores nostri in hac caussa olim consultissimum existimarunt.
[41] Si singularis illa observantia quam erga reges Israel et Iudeae sacerdotes sub lege adhibuerunt, cum in illis rebus peccassent, quae nunc intra censurae ecclesiasticae cancellos vocantur, accurate perpendatur, liquido constabit quod in quinque libris Moysis, in omnibus regum historiis ne unum quidem decretum, ratio aut exemplum legentibus occurrat ad formalem processum asserendum, quem paucis ante seculis Papae ex quadam contumaciae suppositione contra reges et imperatores temere exercuerunt. Quamvis enim plures illorum errasse, et in iisdem gradibus, non defiteor. Nec unus tamen coronae ipsorum flosculus fuit delibatus, nec unus capitis pilus suo ordine emotus, nec unus regiae maiestati scrupulus detractus. Minime dubito quin si pro multis sacerdotibus sub lege per reges inunctos, eosque melioris notae, videlicet Davidem, Salomonem, Ioam, Ezechiam, et Iosiam deprivatis, vel unum exemplum de rege abdicato per inunctum sacerdotem Leviticum depromi posset, hoc omnibus Italiae scholis et suggestis reboarent. Sed percommode accidit ut quod praecepto non iubetur, exemplo caret.

[42] Subdifficile esset gravius peccatum in primam tabulam invenire cuius Saul devergente aetate non erat reus: de divina protectione desperavit, Satanae administros consuluit, prophetas e medio sustulit. Perspicuum tamen est quod ex solo indelebili unctionis charactere adeo immunis erat tam contra civilia consilia quam Levitica decreta, ut David ipse illum christe domini, id est, inunctum a domini, dixerit (quod mirum videatur cum Deus ipsum Davidem Sauli loco inungendum iusssisset). Idemque rex et propheta semel atque iterum oblatas in illum occasiones arripere noluit quas iure divino et humano legitimo magistratui contra iniuste usurpantem libere, nullo impediente, arripere licuit.

[43] Verumenimvero hoc unum prae ceteris ipsi contradictioni obstruit, et implicatissimos nodos quos nostri saeculi Gordii tam tenui et subtili filo constringunt explicare potest. Deus enim ipse expresso suo ipsius mandato suis ipsius electis imperat, sine ullo aequivocationis anfractu vel oppositione, in afflictissimo tempore dum super flumina Babylonis flentes sederunt, et organa salicibus suspenderunt, non solum quaerere pacem illius civitatis quae ipsis ex divina providentia sedes erat exilii, sed (quod magis in rem praesentem facit) ut pro pace illius civitatis orarent, et in pace illius civitatis suam pacem stabilirent. Tantae molis est humanae solertiae aut hominum studio vel contendere vel dispensare contra quam Deus praescripsit. Tantumque abest a divino consilio et providentia, ut imperii habenas praecipiti audaciae laxissimas remitteret.

[44] Nunc, Garnete, an tibi propositum fuerit pro pace et prosperitate regiae maiestatis orare (quae necessario Babylonis privilegio gaudeat si pro Babylone haberi velis) ad tuam ipsius cauteriatam conscientiam non provoco, sed ad hymnum illum Gentem auferto perfidam misere et perperam ex vindice at vesano tuo furore detorta.
[45] Quod ad secundum, an vos pacem professionis vestrae in pace civitatis posuistis, fulminalia illa vestra molimina loquantur. Ut semel dicam, rationes et exempla ex lege Moysis deprompta clarissime docent quousque Levitae in regum criminibus coarguendis se interponerent, cum ipsorum officium omnino in humilitate et pietate consisteret. Quamvis etenim non inficior illo aevo vim principibus fuisse illatam, nonnunquam expresso Dei iussu (quod nostro aevo desiit), nonnunquam etiam subdolis proditorum artibus, quae quidem non meliore iure nituntur quam latrocinia quae in Ciliciae angustiis exercentur, satis tamen superque nobis sit quod in sacris literis nulla eiusmodi proponatur doctrina, ideoque nulla respublica eiusmodi interpretationem fallacibus fundamentis substratam, vel novam variationem in prisca integritate, vel arbitrariam ad aliorum palatum atque aures, tolerare debet. Hoc certo scio quamvis Moyses virga tantummodo semel in serpentem fuerit ad terrorum conversa, Aaronis tamen virga non in campo Martio sed in testimonii tabernaculo germinans et turgentibus gemmis foliisque dilatatis florens semper fuit conservata.

[46] Sed ut propius ad succum et sanguinem eius disciplinae accedamus, quae inter Christianos suo iure regularis habenda ad fundamenta examinanda, et ut in Christi scholam suo ordine ingrediamur. Memoria tibi, Garnete, redintegranda admonendo Servatorem nostrum (qui imitationis vestrae summum et supremum debeat esse exemplar) reipublicae legibus in qua natus obsequium praestitisse, quamvis illae Pharisaicis constructionibus et glossematibus detortae fuerint in sensum reprobum et ex diametro oppositum illi reformationis scopo ad quem solummodo collineavit, nec se cum tumultuantibus contra Romanam tyrannidem, vel ad magistratus submovendos vel rempublicam convellendam intermiscuit. Discipulos iussit reddere Caesar quae sunt Caesaris, reservando Deo quae sunt Dei. Christus secularem haereditatem, quanquam etiam atque etiam ad hoc rogatus fuerit, dividere abnuit, multo minus fieri poterat ut ex animi impetu vel monarchas deturbare, vel monarchias immutare voluerit.

[47] Ad comprobandum etiam regnum suum non esse de hoc mundo, argumentatur a consequente, scilicet quod discipuli et sectatores eius non ad arma concurrerint ad eum defendendum, quod proculdubio fecissent si regnum eius ad normam humanarum affectionum et studiorum efformatum fuisset. Quamvis hoc nostro tempore facile fuit elusum, et ille defectus potenter fuisse suppletus ab aliis id genus hominibus qui praesidia dissolvere vel vetare in ecclesiasticae libertatis fraudem esse clamitant. Certum est accidentium mutationem posse tam in ecclesiasticis quam in naturalibus corporibus crasim immutare. Ecclesia etenim uno tempore possit esse magis sedata, secura, et secunda, perinde ac nos vel melius vel gravius affici, et bene aut minus belle valere uno tempore quam alio possimus. Verum quemadmodum admirandum esset paroxysmi genus quod hominem cum Apuleio in asinum transformaret, ita non minus mira esset variatio in magnetico, ut ita dicam, ecclesiae indice, patientiam in potentiam, spritum in carnem, et humilitatem in crudelitatem immutare. Philosophia enim docet externa accidentia internas qualitates immutare, sed sine absoluta ipsius speciei transmutatione substantias non immutant. Gregorium itaque Septimum et Bonifacium Octavum demiror, quod ut cauti gladiatores duos gladios in una vagina sibi arrogare ausi fuerint, ex sacris literis misere distortis, ad geminam iurisdictionem asserendam cuius executio cum plurimorum exitio coniuncta fuit et erit, priusquam sententia iudicis (in hac quae agitur caussa) in rem iudicatam transeat. Hoc tamen pro certo mihi compertum, quod Christus legislator ipsos in procinctu destituit, cum ad arma conclamaverint, et pro belli classico ad suos exclamati cur non potius patimini? Cum verissimum sit quod in patientia possidentur animae, axioma magis sanum, salutare, et honestum quam illud theologorum scholasticorum, censuras emittendo et bella conflanda praecipitentur principes. Ex sacri Christi consistorio peremptoria emittitur prohibitio quod discipuli eius non dominarentur sicut reges gentium. Sin autem pontifices illi (qui fucatum et ementitum ius regis abdicandi a Christi potestate repetunt) in actione quam instituunt caussam obtinerentur, dominarentur plusquam reges, cum supra regis in rebus secularibus se exerendo, tum audendo per censuras eos regnis spoliare, quod nemo expectare, multo minus ab aliis exigere, poterat (principibus illis exceptis qui fiduciario iure a superioribus tenent), neque illi tam graviter illis principibus insultarunt, quam Papa Alexander Tertius Frederico imperatori prostrato pedibus conculcavit. Cum Christus non solum iusserit Petrum gladium maiore cum zelo <ex> quodam animi impetu quam matura deliberatione eductum recondere, verumetiam comminationem generatim addiderit, omnes qui gladium acceperint gladio peribunt. Anne probabile est illi in animo fuisse manus discipulis constrinxisse, et animorum impetus liberrimos et laxissimos eorum successoribus reliquisse? Christus denarium census tam pro Petro quam seipso Caesare persolvit, quasi typo proposito ad quem se ecclesia conformaret, inde proposita et mensura et proportione ad quas ecclesia se conformaret. Novum enim esset ut haeres succedens in defuncti locum ex lege ulla plus praestare valeret quam ipse testator, vel delegatus quam qui delegavit. Nunquam fallit illa regula, quod discipulus non sit supra magistrum, quia nunquam falli potest qui regulam illam praescripsit, et si quis accurate observet quid intersit inter Christi functionem, quae erit magisterium, et scopum qui nunc propositus, quod est imperium, maius esset quam quod maximum intervallum et discrepantia. Servator noster coram Pilato agnovit authoritatem quam habuit et exercuit non terrenam nec temporariam, sed desuper fuisse. Cui doctrinae nihil magis ex diametro repugnat quam theologorum e schola somnium, ut principes nostri qui hodie iurisdictionem cum pietate coniunctam habent consimilem illi quam Caesar cum fastu exercuit, quoad regna et maiestatem censurae discipulorum ipsius subiicerentur (qui dum in terris agerent) praerogativam illam ut ab officii sui scopo et ratione omnino alienam recusaverit. Ut Servator enim noster alio in loco a minori probat, quod discipuli sui suos invicem pedes lavarent, quoniam ille qui magister erat ipsorum pedes qua fuit ille humilitate lavare non est dedignatus, ex consequenti probo quod cuicunque profitetur se esse Petri imitatorem (ut Petrus fuit imitator Christi) a violenta intrusione ex hoc indebito iure praerogativae plusquam Caesareae abstinere debet, quae neque ab ullo Levitico praedecessore fuit assumpta, neque a testatore occupata, neque testamento legata. Donum etenim omnis iudicii et in coelo et in terra quod a Deo patre filius accepit, sine conditione fuit absolutum, cum diploma illud quod ecclesia a Christo sponso accepit probationum firmitate, testium fide, et antiquitatis praescriptione restringatur. Cum Christus animadverteret nonnullos animorum aestu abreptos illum regem velit nolit facturos, fugit in montem solus. Illi autem contra ut successores Christi et haeredes apostolorum a monte contemplationis in vallem mundane agitationis descendunt, ut partium studia ad regalia consequenda sibi conciliarent. Christus differentiam inter discipulos suos magistrum sectantes cui perinde ac vulpi non erat, et illos qui in regum domibus habitant interposuit, et si qua nunc est differentia ex altera parte exoritur. Moderata haec et aequabilis procedendi ratio ab evangelii Lycurgo, Christus scilicet, erat approbata, a sacrosanctis apostolis dum illi superant continuata, et a sanctis episcopis eorum successoribus totos mille annos non interrupta. Non etenim legi vel ecclesiam sibi assumpsisse, vel pontifices arrogasse, vel principes agnovisse quampiam aliam censuram quam ut illi qui pertinaciter ecclesiae doctrinae obaudire abnuerunt, sicut ethnici et publicani haberentur.

[48] S. Petrus (a cuius praerogativa quamplurimi authoritatem abdicandi reges vel ex convictione vel, ut plerumque fit, ex contumaciae suspitione repetunt) fideles iubet illi principi, qui tunc temporis fidelium erat carnifex et tyrannus sanguinarius, obtemprare, quia erat praecellens et magistratibus omnibus qui rebus gerendis sub illo praefuerunt. Prohibet etiam omnes bonos pastores qui debent esse forma gregis, providere coacte, vel in cleris dominari (quamvis illi sint quasi intra ipsorum gyrum), multo minus eos super imperatores aut reges qui sunt quasi in supremo orbe fixi evehere cogitavit. Imo si aliquam authori illi qui sub S. Clementis nomine prostat fidem adhibeamus, omnino negat aliquos ex eius successoribus cognitores negotiorum secularum a Deo fuisse constitutos. Illud tamen hodie primum et praecipuum est obiectum quod hodierno nostro primatui est propositum.
[49] S. Petrus itaque gladium recondere iussus erat, quando Christus praesto adstaret ad curandum gravissimum vulnus quod infligere poterat, quanto magis debeant eius successores gladium in vagina condere, cum iam modeste ex praecepto recondatur, et magis impetu animi obesse quam privilegio prodesse possint. S. Paulus eius in apostolatu et martyro consors nunquam superiorum authoritate, sive illi episcopi vel monachi, regulares vel seculares, ut Chrysostomus notat, omnem animam subiecissit, si modo illi innotuisset fuisse nonnullarum animarum ex mandato expresso exemptionem. Principum pravitas nullam vim inhibitionis quae ad ecclesiae et regni pacem et ordinem spectant extenuare debeat. Aliter enim S. Petrus nunquam iussisset servos obedire dominis, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, non propter metum, sed propter conscientiam, neque S. Iuda querulos illos et morosos tam graviter increpuisset, qui spernunt potestatem, et blasphemant maiestatem, non tam ob gloriam quam ob munus eis delegatum. Haec non est expeditissima et consultissima ratio manendi in vocatione sine impatientia et contentione, obedientiam nostram ex obligatione illa qua euangelium nos invenit et Deus eligit eximere. Cum iniuriae inferantur, ad remedia ex iure servi Dei semper confugerunt, et quamvis non poterat esse princeps deterior, vel potius monstrum immanius quam qui imperii fastigium et Caesaris locum tenuit dum Paulus viveret, Paulus tamen appellavit Caesarem, et appellatione quidem illico admissa Romam missus erat ut cum eo ex lege ageretur. Nathan prophetae Davidem ob peccata redarguere licuit, quamvis ex solio non deturbaverit. Servator noster cum Herodem in subdola et veteratoria sanctorum Dei circumventione depingeret, apposite vulpem appellavit, e cavea tamen illum extrudere nunquam cogitavit. Et licet etiam Ioannis Baptistae muneri convenerit, et pastoris sacrosanctae ecclesiae interfuerit tetrarcham monere et antea denuntiare non licere fratris uxorem habere, subditos attamen eius obsequio et fide quae praestare debeant solvere nec voluit nec ausus erat. Polycarpus Sancti Ioannis discipulus, ut author est Eusebius, etiam in caussis quae cum periculo salutis aternae coniunctae erant, ut in idolatria et similibus, nihil relaxavit vel dispensavit. Christiani in primo ecclesiae diluculo, ut habet Tertullianus, nec Albiniani nec Nigriniani erant: hoc est, nulla factione pro partium ducibus abducti, vel affectu pro temporum ratione contaminati, sed imperatoris sui observantissimi quomodo licuit et ipsi expedierit. At quousque? Eo usque certe ut principem tanquam hominem a Deo secundum et solo Deo minorem honore afficerent, et non (cum aliis) divino numini adaequarent.

[50] Probi et ingenui taciti extimescent et toto corpore horrescent tantis et tam funestis bellorum clangoribus auditis, cum legerint quam submissa obedientia et humilitate beatus ille pater Athanasius, cuius humeris mater nostra ecclesia asperrimo persecutionis turbine innixa se reposuit, et falsis suspicionibus et iniustis aspersionibus, quasi Constantium imperatorum Arianismo laborantem convitiis incesserat, se vendicavit. Obsequiosa hac eius observantia illo spiritus sancti omino erat fundata, ut non maledicamus regi in nostrae conscientiae secreto, nec ex intimo animi recessu male imprecemur. Beatus Hilarius noluit sibi modum praescribere, sed mali imperatoris arbitrio reliquit quomodo et quatenus eum loqui iubeat. Beatus Ambrosius lachrymas et preces unica esse sacerdotum arma cognoscit, orare, ingemiscere, et lachrymare inquit possum, nec alia mihi resistendi ratio. Itaque beatus Hieronymus ad Heliodorum, rex imperat hominibus velint nolint, episcopus tantum volentibus, ille terrore subiecit, hic servituti donatur.

[51] Quaestioni illi a Donato ex factione et fastu propositae, quid imperatori cum ecclesia? Optatus pater ille eruditus eodem quasi accentu et tenore quo Tertullianus (cuius modo memini) respondet. Quod (cum imperator solo Deo sit minor) Donatus in evehendo se supra imperatorem (ut Antichristus ex insolentia se supra Deum efferet) iam hominum excessit metas. Patientia et pietas triginta pontificum Romanorum qui sua serie in prima ecclesiae plantatione vitam sub carnificis manu ad conscientiae syngrapham innocentiae sanguine consignandam profuderunt, successores tam exemplo quam primatus iure succedere et subsequi doceant. Quamvis Liberius eiusdem ordinis pastor iniuste ab ecclesia sua exclusus et relegatus erat, nunquam ius suum cruento gladio, sed potius aurea illa obedientiae et patientiae regula quam servator noster discipulis sub sigillo, et illi ecclesiae in deposito reliquerunt, persequutus est. Symancha et qui eius farinae fortasse hic occurrant, ecclesiam tunc temporis infirmitatis fasciis involutam vagiisse, falcem tunc temporis ad noxias et spinosas herbas eruncandas minus fuisse acutam, fidelesque eousque authoritatis nondum provectos fuisse ut munus officii sui exequi valerent. Sin autem obedientiae constantia pro humani arbitrii electione circumscripta fuisset, et obsequii latitudo bonis illis temporibus adeo fuisset extensa, cum episcopi in divinam solum gratiam et non ipsorum praerogativam animos intenderent, proculdubio ecclesiae Christi magnus eorum martyrum et confessorum numerus defuisset, qui hodie in Romano calendario iure optimo locum habent. Qui tam late expatiantur, existiment et palam edicant cum illis visum fuerit laicos subditos itidem non diutius fide et obsequio teneri quam se viribus ad resistendum impiis magistratibus impares senserint, et ita leges regni et cuiuscunque ordinis subditos, qui privatim ad legum praescriptum vivere tenentur, confusione quadam involant. Tertullianus egregie hoc paradoxon tam falsitatis quam levitatis coarguit, piorum Christianorum suo tempore (quod cum primis erat) viribus et potentia demonstratis, si modo illi virium periculum facerent, cum omnia loca publica, tribunalia, castra, et praesidia eius professionis viris complerentur.

[52] Legiones quae sub infidelibus principibus meruerunt et foelicissime rex maxime gesserunt minori pretio meliori in loco res suas collocassent, si suae ipsorum conscientiae se legibus opponendo satisfacere potuissent.

i pii Christiani qui sub Constantio Ariano vixerunt deficiendo ad Constantem et Gratianum qui orthodoxi erant, suo otio consulere voluissent, eorum defectio dominis suis terrorem incussisset, quibus humilitas antea inprimis usui erat.

[53] Si quis hodie, inquit Chrysostomus, plus sibi arrogabit quam subditis sub infidelibus iam antea principibus permissum fuerat, quod maiora sibi concredita esse dixerint, edocendi sunt non nunc honoris sui tempus esse, cum sint tanquam peregrini in hoc mundo, sed in alia specie splendidiores et magis gloriosi elucebunt quando Christus apparuerit et tunc cum Christo comparebunt in gloria. Quanquam Gregorius Magnus se in Italia tantum viribus valuisse fatetur, ut nec ducem nec comitem in Italia reliquisset, si vires suas illorum furori fidenter opposuisset, cum tamen Theodolindam reginam per subdolum aliquem serpentem a synceritate professionis suae seductam, et exitiose a Deo ad Belial, a pietate in haeresim abductam inveniret, non asperius cum illa egit quam animo paterno et submissa oratione admonendo ut opportune caveret ne plurimarum virtutum azymum, qui agni coena dignus, falsitatis et impietatis fermento illorum infidelium doctorum qui sua credulitate abusi corrumperet.

[54] Chrysostomo minime difficile erat (pro ea quae pollebat apud gregem suum gratia, non tantum ad aras, verum ultra aras si eius patientia suorum cupiditati par fuisset) impiae principi Eudoxiae negotium facessisse, quae obliqua sua perversitate et scelere nullum respirandi locum illi concederet. Sin autem tantum sit intervallum inter doctrinam nonnullorum theologorum e schola nostro aevo et superiores obedientiae et veritatis demonstrationes, cur non ego conquerar quod nunc desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant olim vitia nunc mores sint. Verum est quod longo post tempore administri Philippi Pulchri regis Galliarum querebantur, idque iustissime, quod augendo sacerdotum iura, iura regia minuerentur. Verum etiam esse potest quod a nostrate proditum est, Gregorium Septimum iam extremum spiritum exhalaturum (non sine tacito conscientiae verbere) agnovisse ex minutione laicorum se sacerdotum promovisse gloriam, quod diversis licet in verbis in idem recidit. Omnibus episcopis non eadem erat sententia, qui non obliti observationis illius apud Danielem prophetam, aquas ex fontibus Bethel cum animarum discrimine bibere nihil aliud esse quam sanguinem bibere, tam providi erant ad dissensionis igniculos ex charitate extinguendo quam alii ad accendendos ex ambitione et fastu inane. Nam in eiusmodi caussis non est opus saevientis animae, sed medentis studio. Charitas enim mitis et mollis est, nec inflatur, nec est ambitiosa. Petro sunt duae claves, altera scientiae, potestatis altera, hae itidem ad duas aptantur seras, indurationis videlicet et ignorantiae, et vix quidem inveniamus sine his vel certo harum usu aliquas seras firmiores, vel obices unquam fuisse reseratas. Non est igitur cur quispiam dubitet quin inter tot, tantos, tam pios, graves, et pereruditos episcopos (qui tanquam in acie ordinata confertim semper se stipabunt ad terrendas illas spei deploratae cohortes e Symanchae castris emissas) hae theses labascant, et nonnulli qui ex animi tumore haud facile cederent ignavia animum abiicere adigantur.

[55] Qui pie eruditi nunquam fraudulentis et Cyrcaeis illis fascinis aures arrigere vel semel sunt dignati, in concilio quarto Toletano opinionum suarum fundamentum substernentes, per quod cuiuscunque generis homines anathemati sine exceptione exponuntur qui fidem regibus suis sacramento promissam observare contemnerent. In hac prima parte omnes perfidi proditores generatim coarguuntur, sed quod subsequitur Navarram et discipulos pungit et urit, ut ore simularent iuramenti professionem, cum mente retinerent perfidiae impietatem. Pythagoras certe nihil magis discipulis inculcavit quam prophanum illum versiculum,

Iura, periura, secretum prodere noli

Ex altera parte satis Epicuro erat modo mentem iniuratam gereret, etiamsi lingua iuraret.  Et tu, Garnete (ut trigonius eiusmodi conficeretur qui nunquam ad cubum reduceretur), auditoribus enuntias et divulgas (quod caecutientes illi philosophi extra scholarum spatia profiteri non auderent) licitum esse verba ad animi sensum detorquere, ut simplici fiduciae oculo erroris nebulam obducas, et in tuam securitatem fucum fratri facias. Hoc pro explorato habeo eruditos ecclesiae patres nec hanc fallendi rationem novisse, nec eiusmodi deceptione visus quae ad destructionem animae faciat pericula subterfugere voluisse. Cum in Athanasium apparitor quidam incidisset et interrogasset, quantum inde abesset Athanasius, quamquam de eius vita iam ageretur in persecutionis tempore (cuiusmodi et vos hoc tempus habetis), et ille vir multo potior et potentior ad Dei ipsius caussam tuendam (ut ex eius acri contra professos veritatis hostes concertatione in concilio Niceno constat) quam tu in hoc regna ad nefaria consilia et impia facinora quae suscepistis propugnanda, nihilominus ingenue, aperte, et impavide respondit non longe abesse Athanasium. Quod sane verissimum, quoniam ille ipse erat qui quaerebatur, susque deque tulit, ut videntur, quam cito interciperetur. Qui minus ingenio valet facile intelligat quam longe Servator noster ab eiusmodi chymicis extractionibus et fallacibus sophismatibus abfuerit, ex universa illa thesi, quicunque negaverit coram hominibus negabitur coram patre.

[56] Ut aequivocatores omni subsidii spe excludantur in his angustiis destinguendo inter propositiones verbales, mentales, negativas etc. quod praecessit in eodem loco urgeo. Non timete eos qui occidunt corpus, et animam non possunt occidere. Si enim Servator noster eiusmodi securitatis praesidium discipulis reliquisset, in quod persecutione ingruente receptui canentes se subducerent, cuiusmodi sunt verbali pigmenta (quicquid cum animo reputassent), non erat cur tam anxie animum illis contra tyranidis furorem ita augeret et spem confirmaret.
[57] Quae tu et tui ex ore Christi ad fucum faciendum in hoc labyrintho detorquetis, potius nauseam quam bilem commoveat, quamquam hoc vobis dicendum quod exempla a Servatore nostro, qui et deus et homo (et non solum pro aeterna prudentia novit, sed etiam pro immensa potentia hebescenti nostro intellectui lucem praeferre poterat) neque sunt praescripta ad nos animandos, neque exemplaria ad imitandum proposita. Ego autem haudquaquam dubito quin haec aequivocationis et mentalis reservationis ova (nonquam genita nec fota a melioribus avibus meliori aevo) fuerunt exclusa, ut fingunt poetae, cum tonitru ab haliaetis. Inter enim primaevos martyres et pastoribus illi maximis laudibus, laetissimis acclamationibus, et annalium monumentis fuere celebrati, qui animo paratissimo omnis subterfugiis et strophis remotis, momentaneam hanc vitam ad aeternitatem comparandam alacres profuderunt. Tantum abfuit ut illi in ignaviae seruritatem ingenii nervos contenderent, aut fraudes conciperent. Sed ut tacitus praeteream quod huic digressioni caussam praebuit, concludam hoc quod iam maxime agitur, et optimi viri semper elaborant ad obedientiam securitati et fidelitatem vitae proponendam, modesto Papae ad Angliae nostrae regem responso (quod in patientia colenda si vobis visum fuerit meliori sit exemplo quam illa vel Gregorii Septimi vel Bonifacii Octavi vel Alexandri Sexti cum ad extremum discrimen deducti essent). Richardus ille in bello sacro hero celebratissimus, cum Bellovacensem episcopum quem in praelio lorica indutum coeperat [= ceperat] in carcerem coniecisset, nuntius mox a pontifice Romano intercedentibus aliis episcopis cum vehementiore interpellatione, si non authoritate imperiosa, ad regem missus ut eum carcere liberaret, quem pro paterna indulgentia visum pontifici fuit filium appellare (sed non pari aequitate qua apostolos Philemon pro Onessimo interpellavit obsecravi pro filio suio quem genuit in vinculis) rex facete respondit, alludens ad illud in Genesi ubi Iosephi tunica versicolor graendaevo patri cruentata fuit oblata. Non misit captivum quem vinctum tenuit, sed loricam eius ad pontificem, percunctatus a beatissimo patre (cum hoc molliori interrogatione) an haec esset filii sui tunica. Papa hac demonstratione perculsus et nullum subesse commentum sedulo observans pro responso remisit nec hanc esse filii sui tunicam, nec illi in animo esse eum, qui eiusmodi lorica armatus et praelians captus erat, pro filio agnoscere, itaque iuri militari et regis arbitrio omnino reliquit. Certissimum illud est ambitio quae ex opportunitate oblata est praefidentissima, eadem cum semel sit intercepta est omnino ignave timidissima, et quomodocunque humani animi qui non iudicio et conscientia aeque librantur, quae nec pro officii ratione debeant, nec pro viribus praestare possint, suscipiant, secundae tamen cogitationes observant ubi primum impegerunt, et inde ex maturo iudicio conclusione postea facta quod vis expers consilii mole ruit sua, incipiunt itidem extimiscere ne vasta illorum studia, perinde ac aedificia cum fundamenta non sint firma sua etiam mole subsidant. Haud fieri potest ut animorum impetu sint diuturni (cum materia prima ex qua emanant ut Proteus tot mutationum et formarum sit capax quot mundo insunt accidentia et varietates), quandoquidem perinde ac vestes continuo usu inveterascunt et conteruntur. Morales autem virtutes quae in ipsa deitate radices agunt et divina gratia afflantur necessario authori sint coeternae, qui non solum plantat, sed rigat, ut ex sua bonitate fructus sua origine dignissimos producat.
[58] Ex his demonstrationibus edocemur quae leges fuerint usu receptae, qui limites circumscripti, quae ratio erga principes procedendi a moderatis episcopis suis observata qui vel proxime apostolos vixerunt vel eos qui proxime apostolicam humilitate vixerunt, sunt imitati. Nunc igitur non alienum erit (pro loci et circumstantiae ratione) explorare (idque non ex vanis commentationibus, sed indiciis certissimis), quam clandestino et quasi furtim ecclesiasticae usurpationes in solo repserunt priusquam solium regium violentius aggredi auderent, et quomodo cum dormirent homines venit homo inimicus set superseminavit zizania. Omnibus aeque in confesso est qui vel iudicio vel sensu valent axiomata illa quae ad centrum penetrant et conscientiam ad vivum tangunt, deberet potius constantiae polis defigi quam mutationis sphaera circumvolvi, quodque non Israel solus sed omnes aequi et ingenui amen accinere debeant maledicitoni illi quam Christus suo ipsius ore denuntiavit contra omnes cuiuscunque loci et ordinis qui terrarum metas vel iurisdictionis limites ad pacem tuendam praefixos removere audeant. Longo tamen temporis et experientiae decursu videmus quod ex quo ille motus trepidationis (ut astrologorum verbo utar) in ingnavorum principum animis invaluerit, ex vehementi nervorum contentione quamplurimae et gradum et distantiarum variationes in ecclesiasticae politiae apotelesmatibus factae fuerunt, praecipue vero sexcentis hisce annis iam proxime anteactis. Quae impulerunt prudentiores se recipere iudicium gravissimi philosophi disserentis de diversitate temporum et hominum qui illis temporibus aut virtute aut arte rerum sunt potiti, illos perspicacius veritatem pervidisse qui minus ab ortu aberant, et iuxta sentit Tertullianus, prima esse perfectiora et aquas quo scatigini propiores, eo esse liquidiores. Quod hoc in loco industriae nostrae scopus erat propositus.

[59] Ab ipso igitur fonte ut rem sine obice aut passionis obstaculo repetamus, observare possumus quod quamdiu persecutionis vomer in piorum episcoporum dorsis sulcos altos egeret non tantum corporum cruciatu (quod propheta regius in illo Psalmo innuere videtur, super dorsum meum fabricaverunt peccatores), verum etiam ipsarum animarum divexatione et angore (quae humillimi illi animi subeunt qui statim sentiunt vel minimam plagam fidelitati illatam) omnes illas noxias ambitionis et aemulationis herbas radicitus extirpavit, quae sereno coelo ex luxurianti originalis infirmitatis solo pullulare solent. Ad foelicissimum usque Constantini Magni imperium quo persecutiones furor deferbuit, non alias fere nec alio in genere inter pios patres contentiones lego, quam cuius consilium et conatus religiosa quadam et modesta aemulatione maximo esset usui ad divinam gloriam propagandam et eccelesiam prolatandam. Ipsa ecclesia quod Christi corpus est mysticum assimilari potest analogice corporis humani stomacho, qui quanquam multa recipit, aequaliter tamen in omnes corporis partes reddit dividendo et distribuendo quod recepit, ut inde reliquae partes viverent et vigerent, quae alias elanguescerent sensimque interirent.

[60] Si toto hoc tempore tribunus contra ecclesiam Romanam intercessisset, ut Menenius Agrippa contra senatum, quem stomacho assimilavit (qui in medio quietus omnia absumit et nihil aliud duam datis voluptatibus perfruitur) vel infirmissimae corporis tam damnosam iniuriam dedignarentur; sin autem stomachus se enutriendo reliquas partes (ut plebs tunc suggerebat) ad extremam tabem redigisset et transformando bene constitutum et compositum reipublicae corpus tam inaequali nutrimenti distributione in monstrum leges naturae violasset, unitatisque vincula dirupuisset, agnoscendum est quod erat cur et Menenius inter illos et omnes boni cives et corporis politici membra apud nos si caussa sit similis, remedium sibi sedulo conquirerent.
[61] Verissimum est primis illis episcopis in animo omnino destinatum fuisse ut gregem pascerent, non mulctas complerent; ut fidem disseminarent, non lineam dilaterent; ut reges ad perfectionem ducerent, non solio detruderent; ut pacem firmarent, non ut lites sererent; ut subditorum animos ad obsequium instruerent, non praeiudicio inflammarent; ut pacem cum universo mundo colerent, certo persuasi conscientiae pacem esse omnia in omnibus, ita ut Christum sibi conciliarent; utque nullo modo se percussores vel violentos praeberent. Quod ecclesiae canones praeter Pauli ipsius prohibitionem haud quaquam tolerabunt.

[62] Nonnulli ex authoribus recentioribus (sed tamen eruditioribus) cum accurata locorum et plurimorum interpretum examinatione invenerint quam operosum, vel potius quam impossibile fuerit ius illud summae praerogativae abdicandi reges confirmare ex certis divini verbi indiciis et eiusmodi monumentorum testimoniis quae omni exceptione maiora, ut illud ex chartis, diplomatibus, donationibus, et privilegiis piorum principum confirment se revocant. Exempli gratia, a Constantino primo et optimo, a Phoca primo et pessimo, ab Ina occidentalium Saxonum rege religioso, et a Ioanne nostro irreligiosi, qui perinde sine fide vocetur quam sine terra cognominatus fuerit. In quorum numero alii serio devotioni intenti, alias simulate sanctitatem suis consiliis obtendentes, et singuli pro illius aevi doctrina credentes nulla semina citius prodire et gradescere quam quae in area dominica ad animas redimendas sparsa fuerunt, reliquerunt ecclesiae certiora spei suae pignora dono quam Christus unquam testamento legavit. Contra praetensam illam donationem quam canonistarum nonnulli zelo quodam magis quam iudicio a Constantino Papae Silvestri factam volunt, quamvis non opus sit multis, quandoquidem qui ex illis sunt iudicio solidissimo et ingenio modestissimo larvam illam a rugosa ista facie iam antea detraxerint. Nihilominus quia in tanti momenti causa nihil satis dici potest, mihi in animo est paucioribus quam res tanta explicari possit aliqua minuta et succinta argumenta nunc urgere. Primum quam incredibile est ut Silvester ille proximus episcopus (uno excepto celeberrimae illi martyrum cohorti qui pro Christi vitam litarunt) in primo respirandi intervallo post tot contra Dei hostes viriles concertationes, gratia benignissima illius temporis inanes principatus horioles aucupando abuteretur, episcopi qui supra aquas eousque constiterant potentissimae illius dextrae subsidio quae Petrum in fluctibus sustentavit, cum parum abesset quin demergeretur, si tam subito turgidis humanae ambitionis utribus innatare coepissent, maius demersionis periculum in fluminibus Damasci subiissent quam in Mari Rubro quod sancti sine ullo periculo securi transmiserunt.

[63] Platina ex ipsis pontificum commentariis prodit quod Silvester recusaverit diadema gemmis distinctum a Constantino oblatum, ut ornamentum quod pastoris et suo muneri minime conveniret. Quanquam pius Nestor sollummodo signum superbiae vocet, Silvester ipse non tantum signi verumetiam superbiae extremae convictus fuisset in consistorio omnium praedecessorum suorum qui in coeli sancti, si modo ille accepisset quod hi deletum memorant. Apud patres et historicos ecclesiasticos qui pleno ore beneficia Christi sponsae ex huius imperatoris munificentia collata praedicant, ne tantillum occurit ad hanc donationem asserendam. Quod in animi ingrati argumentum trahi possit si vel quod studium principi fuisset donandi, vel Papae accipiendi. Neque verisimile est principem tam religiosum id filio relinquere voluisse quod ecclesiae donaverat, nec pios illos eius successores, Theodosium scilicet etc. detinere voluisse. Ad haec scriptores omnes comprobant quam potentes Graecae imperii exarchae in Italia fuerint longo tempore post donationem illam praetensam, quod cum illa potentia in qua papatum inde constabilire enixe contendunt consentire nequaquam poterat. Ex directa confessione invenio reditus e quibusdam locis ad ecclesiam S. Pauli sustentandam assignatos, quam Constantinus petente Sylvestro fundarat, et a Sardina ex aliorum relatione ad illam ecclesiam quam mater eius pientissima construxerat, nec non tributa illa ecclesiis fuisse collata quae civitates superioribus saeculis in aerarium retulerant. Haec tamen et huiusmodi fallacis huius somnii inanes fuisse umbras et pigmentas existimo. Nam donationis ipsius (quae longo intervallo omnia superat quae seorsim ecclesiis collata fuisse memorantur, et maioris eminentiae et praerogativae ratione longe maiorem dignitatem et speciem prae se tulisset) nullum plane extat vestigium, ad quod qui in ambitionem maxime incumbunt se dirigant et collineent. Quantula fides, firmitas, aut dignitas ad ecclesiam accedere possit ex diplomatis Phocae, luxuriosi et perfidi tyranni qui nefarie Mauritii domini sui, uxoris eius, et haeredum sanguine se cruentavit, imperiumque iniuste occupavit, quo fretus plura quam de iure debuit vel potuit concedere ausus. Illis excutienda relinquo qui titulos et iura ad aequitatis normam potius quam ambitionis lineam examinare gaudent. Nihilominus ut plus tyranno deferam quam deferendum conscientia dictat, dignatus brevi responso proiectam eius umbram submovere, primum infero quod diplomata ex dolo malo concesso et factiosa consilio facinus solvendi quod fraude susceptum, vel ab ipso poterat revocari, vel ab eius successoribus antiquari. Addo etiam idque ex iuris Caesarei consultissimorum iudicio quod nullius principis rescriptum sine publico assensu appobandum, iuxta illud, quod omnes tangit, ab omnibus approbare debet.
[64] Postremo asseveranter dico quod haec Phocae transcriptio (sit licet illa solida et absoluta) patriae nostrae fraudi esse non poterat, quoniam nos a Romani imperii cura et tutela CC plus minus annis exempti fuimus priusquam Phocas cruentatam dextram imperii clavo admoverat. Postquam enim Aetius Galliarum sub Romano imperatore vicarius tantum miseris Britannis praescripserit quo modo acies instruerent et praelia inirent, cum hoc demisissimis ipsorum litteris responso, ne amplius a Romano imperio subsidium expectarent, quod tunc temporis ab externis hostibus et internis dissidiis convulsum ita elanguit ut vix se sustinere potuisset. Britanni cum iam derelicti essent (et igitur ab omni obsequio et clientela iure gentium liberi et soluti) post multa asperrima contra Scotos et Pictos sub suis regulis praelia in Saxonum potestatem devenerunt, qui tanquam alter Pharaeo qui nunquam Iosephum aut eius patris familiam noverat, gloriosam erexerunt monarchiam (quanquam et inter ipsos aliquandiu in partes fuerit distracta), eamque in absoluta authoritate conservarunt, nullum superiorem agnoscentes donec tandem variante subinde fortuna Normanno victori in praedam cesserit. Quare Phocas cum Britanniam tanto tempore vel ex negligentia vel ex necessitate derelictam non possederit, nec in eandem ius habuerit, in ecclesiam non plus transcribere poterat quam vel ipse habuit aut habere debuit, quod nil aliud erat quam accidens sine subiecto, individuum vagum, aut hoc nihil indeclinable. Donationi illi quos Petri donatio vocant, ab Ina rege Romano pontifici concessi in Saxonicis historiis Koninges almeson vel regis eleemosyna, in Canuti legibus larga regis benignitas, et in compendio decretorum Edwardi Confessoris et Guilielmo Conquestoris quae supersunt plane regis eleemosyna appellantur, non ex debito sed ex charitate, ut vis verbi innuit, promanavit, et quoad temporalem aliquam praerogativam qui est tonus et sonus ambitiosi huius arrepti et usurpati iuris, potius comprobant pontificem qui tunc sedit fuisse regis Inae beneficiarium quam regem Inam tunc regnantem fuisse pontificis Romani clientem fiduciarium.

[65] Hic memorare poteram mansionem quandam Anglis peregrinis qui Romam de suis rebus confluxerant, quae eo nomine hodie nota, pro singulari Anglo-Saxonicorum regum in sedem Romanam pietate et beneficentia assignatam fuisse, quae cum rationem naturalis illius contractus do ut des, de quo apud iurisprudentes copiose agitur cadat, et collata cum denariorum illorum contributione, potius permutationem quam vectigalis impositionem comprobare possit.

[66] Fucum illum donationis quam fecit rex Ioannes, qui necessitate urgente tam animam quam coronam (et eadem sane lege) in discrimen praecipitaturus erat, facile ex S. Albani monaco qui cum illo superiore de Phoca ex iure civili consonat abstergere possim, viz., regis non est dare regnum, quod est republica, sine assensu baronum qui tenentur regnum defendere. Itaque nec portus nec civitates quae totius sunt partes et membra haudquaquam dare potest. Sed hanc rem arctiore ambitu astringam et <ex> Mathae Parisiensis ore asservabo quod tantum abfuerit ut parlamentum (regni universitatem ille appellat) detestandae huic obligatione (ut monachus Westmonasteriensis recte nominat) consensum adhibuerit, ut ipse metropolitanus nomine universitatis regni palam contradixerit.

[67] Quod Philippus rex Galliae divulgata hac Ioannis regis donatione censuit, ab eius aevi scriptore celebratur, viz. perniciosum regibus et regnis exemplum futurum. Voluit ille ut homines cum Petri successoribus de illis qui ad animas spectant agerent, et non de regni, guerris, vel militia, quae ad illos minime pertinent. Postremo illa reservatio auspicato in hanc donationem fuit inserta, salvis nobis et haeredibus nostris iustitiis, libertatibus, et regalibus nostris, illam omnino irritam facit, suprema regia praerogativa Deo providente integre conservata, quam rex alioqui fradulenta et nimis meticulosa facilitate omisisset. Florilegus Westmonasteriensis testis (ut eum ferebant tempora) optimae notae detestandam illam obligationem igne exustam fuisse dum pontifex Romanus Lugduni ageret prodit. Eulogii author addit donationem illam cum omni fidelitate et homagio ipso pontifice iubente parlamentario ordinum Angliae conventui relaxatam et omnino antiquatam fuisse. Thomas Morus etiam vir ordinis equestris qui vitam pro primatum papali profudit, hac in parte, ut mea fert sententia, fide prae caeteris est dignissimus, qui asserit primum infirmitatem in rege fuisse quod coronam suam alterius nutui subiicere voluit, et deinde in ipsa donatione nullitatem inesse. Insuper non solum Morus affirmat vectigal pro Anglia et Hibernia impositum ex regis concessione nunquam fuisse Papae persolutum. Ex parlamentariis scriniis anno quinquagesimo regis Edwardi tertii hoc in cumulum accedit, quod cum minae regi intentarentur de illo Romam citando quia vectigal donatione ista impositum plures annos detinuisset, comitia parlamentaria, totius scilicet regni conventus, proceres, praesules, et plebs matura deliberatione contradixerunt, et restiterunt viribus quam poterant maximis. His duobus innixi fundamentis, tum quod donatio ista fuit contra regis iusiurandum quod in auguratione religiose ipse firmarat, tum etiam sine assensu et consensu ordinum regni confecta.
[68] Cum igitur nec Phocas, Ina, Ioannes, nec Constantinus quaesito illi colori authoritatis illius reges abdicandi ne minimum quidem addunt, ille qui recte discernit et observat facile diiudicet an pontificum Romanorum dignitas in maiori erat pretio, dum potius pietate vincere quam impetu evincere, flectere quam frangere, et temperamentum adhibere quam exulcerare enixe operam navarint.

Religio et humilitas angulares tunc erant lapides in specioso illo frontispicio quod universus terrarum orbis tantopere in Romana ecclesia olim cum admiratione suspexit, quanquam postea ex episcoporum in illa sede mutatione et ingeniorum varietate tanta subsequuta sit dissimilitudo ut quamadmodum Minerva post aliquot annos Athenas reversa nec navem ipsa noverit suam, nec Constantinus Romae nutricem suam, nec ut B. Hieronymus notat de mulieribus fucatis quae in coelum oculos tollunt, si perpendamus quod pigmenta ecclesiasticae politeiae columnis illita fuerint, vix Christus ipse, Alexandro Sexto sedente, suam internoscere poterat creaturam, si tunc eius opem implorasse voluisset. In principio cum Danielis imagine in capite aureo si sacrosanctam rerum administrationem, in pectore argenteo, si conscientiam immaculatam, in tibiis aeris si ingenii industriam spectemus convenit; postea autem volventibus annis plumimorum pontificum capita facta sunt turbulenta, pectora avara, et tibiae pigerrimae.

[69] Sacrosanctum illud concilium Nicaenum (de quo nunquam sine honoris praefatione loquor) in illa iurisdictionum inter patriarchas divisione (ut res tunc ferebat ecclesiastica) ad disciplinam constabiliendam et unitatem tuendam, ne uno quidem verbo secularis alicuius imperii meminit, multo minus iuris alicuius suspendendi, reges aut abdicandi, vel subditos ab obsequii et fidei iureiurando absolvendi, quod quasi haeredium ad Romanos pontifices primatus agnitione devolveretur. Sed ut Sallustius admodum graviter, et ut bonus civis de republica Romana suo seculo conqueritur, quod postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequerentur. Factio et fastus in senatus sedes invadere et publicam iustitiam labefactare coeperunt. Itidem in ecclesia ex eiusmodi corruptela eiusmodi vitia promanarunt, et multae animorum pravitates magis magisque indies se prodiderunt, sereno illo in sole et halcyoniis illis diebus, qui viris sanctis melioris principis benignitate illuxerunt (ut zizania pullulat cum fruges maturescunt), quae antea vel animi humilitate obumbratae, vel disciplina fuerunt omnino coercita. Haec non eo dico quia eiusmodi animorum impetus et acutae intemperies non aliquando exarserint, et pro re nata exardere non possint inter ipsos a Deo electos, quemadmodum inter Petrum, Paulum, et Barnabam, et in hoc ipso sancto Nicaeno concilio quod urgeo (quanquam non ulterius quam Dei ministros et apostolorum successores decuit), quia divino numine aliquando visum est sibi gloriam adaugere et virtutem ex infirmitate omnibus numeris absolutam reddere, sed ut copiam prosperitatis, ambitionem copiae, et corruptionem ambitionis filiam esse clarius eluceat. Postquam episcopis ab ipso imperatore permissum fuerat a civili tribunale appellare, et eorum sententiae imperatoris rescripto sui ipsius sententiis adequatae fuerunt, cristam erigere coeperunt, et paulo post, ut ex probatissimis et antiquissimis ecclesiasticis scriptoribus quidam testatur. Episcopatus Romanus, non alter quam Alexandrinus, quasi extra sacerdotii fines egressus, ad secularem principatum iam ante delapsus est: Etsi episcopi qui his sedibus praefuerunt, ut ad veritatem credamus, ignorare non poterant Paulum cuiuscunque ordinis pastoribus interdixisse, ne rebus secularibus se intermiscerent, vel in minimis quae regiae maiestati officere possent, quia episcopus non magis extra elementum suum, scilicet ecclesiam, nec monachus extra solitudinem, quam pisces extra aquas vivere possunt. Christus enim cum populus illum regem creare voluisset in montes subterfugit, et episcopi cum Iosepho potius pallia relinquere debent quam fascinis et vanis mundi illecebris pronas aures adhibere, qui ut lasciva illa Putipharis uxor brachia proiicit, et cum Syrenibus vocem contendit ut in tentationis vorticem pertrahat, et pertractos in voluptates immergat.
[70] Quod vero Socrates ille dixit, iam ante delapsus est ad secularem principatum, Ammianus Marcellinus scriptor solidus, quamquam minime Christianus, me quasi manu ducit ut altius ascendam ad scopum mihi propositum inveniendum. Ille enim in principis palatio agens, et quasi e specula observans quomodo omnis generis homines se gererent, meminit caedis cruentae in quadam Romae basilica perpetratae ubi Christiani sua sacra celebrare soliti in furiosa contentione inter Damasum et Ursicinum de pontificatu, in qua centum triginta septem cadavera ex basilica illa fuisse extracta prodit, in quam ad eligendum pontificem populus fuit convocatus. Adiungit praeterea Viventium urbis praefectum cum seditionem componere non potuisset, in suburbanum vi coactum secessisse. Postea Ammianus ille in neutram partem propendens, et ideo, quod probabile est, aequior rerum aestimator, addit hanc contentionem et aemulationem ad hanc dignitatem consequendam extitisse a securitate, otio, opibus, et honoribus eorum qui praevaluerunt et in hoc dignitatis fastigio collocantur. Caussas subiungit matronarum oblationibus ditabantur, precedebantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales mensas superarent. Quod Damasus competitor ex his erat non affirmat Marcellinus, et multo minus credo, cum observo quo honore et qua observantia S. Hieronymus, qui ipse fuerat Romanus sacerdos, de eo loquitur. Ratio tamen qua ille ad sedem conscendit non solum apud religiose devotos, sed etiam apud Ammianum Marcellinum politice prudentem offensionem habuit, ut ex eius gravi iudicio constet, Beati Romani pontifices revera esse poterant si magitudine urbis despecta ad imitationem antistitum quorumdam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendabant et verecundos.

[71] Haec sententia scriptoris quem prophanum ducimus quia Christo renatus non erat, nec in sinu sponsae eius ecclesiae enutritus, mihi in mentem reducit Hectoris Boetii Romani Catholici fervorem religiosum hac de re in Scotica sua historia. Huiusmodi antistites quam sunt illorum dissimiles, qui diversa ingrediuntur via cum locum illorum occupent. Illi non auro splendidi, illi non in principum palatiis assidui, illi non satellitio stipati, non illi in arte simulandi eruditi, e quam multo uberior existit quaestus quam e poetica facultate quae in academiis lauro est redimita. Hoc impulit Bonifacium (martyrum illum non mirmilonem dico) devotionem aureorum episcoporum qui in ecclesiae tenuitate maiori cum fervore in ligneis calicibus ministrabant ligneorum episcoporum vanitati praeponere, qui cum opes affluerunt maiori cum pompa, zelo autem minori in aureis calicibus sacra fecerunt, quia, ut B. Hieronymus adnotat, externae opes nihil dignitati illius addunt qui corpus domini in canistro vimineo, sanguinem in vitro portat. Ex his verbis nolim quis arripiat me rudiculis eorum sententiis suffragari qui materiam vel pretium eorum vasculorum quibus sacramenta ministrantur ad primaevam simplicitatem revocare conantur. Illa Uriae ratio qui indecorum censuit in domo cedrina cubare, cum arca Dei esset sub pellibus me pertraxit ut multo pluris vascula illa quae ad tam sublime mysterium spectant aestimarem. Certo enim scio valorem contenti infinitis gradibus superare continens, et in adiaphoris decori regula nobis est sequenda.
[72] Nihil aliud mihi hic in animo est quam perstringendo observare pietatis declinationem, quae uno eodemque fere tempore accidit quo metallorum multiplicatio et eorum munerum ambitus quae, nulla habita conscientiae ratione, sint emolumento, cumque immodicas illas in manu viva elargitiones circumscribere coeperint quas maiores nostri in manu mortua circumscripserunt, nec non cum internae pietatis ad externam pompam conformationem proposuerint, quamvis potius esset ut nobis superflua deessent quam necessaria modestia abesset. Chrysostomus enim in saginanda ecclesia usque ad eam satietatem ut revomat duo absurda adnotat, alterum quod laici bene faciendi occasione privantur, alterum quid ipsi pastores officii gravitatem et dignitatem praetermittunt, dum rationales et collectores fiant. Haec nulla est ratio ad ecclesiam expilandam, cui, ut nunc se habent tempora, largitore hilari quam interprete maledico opus est, sed ad comprobandam quod argumenta contra immoderatos excessus sunt firmissima praesidia et solidissima stabilitatis sustentacula. Nam in se magna ruunt, summisque negatum est stare diu.

[73] Ut Ammianus Marcellinus a partium studio vel ignorantia in hoc defendatur, quod de matronis loquitur, Valentiniani, Valentis, et Gratiani principum piorum, non sanguinariorum, rescriptum produco, ne ecclesia aut ecclesiastici quicquid ex matronarum liberalitate adipiscantur, et hoc ab ipso Damaso ad quem ab imperatoribus datum erat publice in ecclesia Romana fuit perlectum, quod Ammonianum de caussis dissensionis et oppositionis non temere iudicasse evincit.

[74] Ad maiorem rei perspicuitatem si cuipiam scrupulus iniiciatur, ex B. Hieronymo ediscat aliquem eiusmodi excessum (vel saltem incuriam) eo tempore censuram subiisse, ubi non tam aegre fert eiusmodi legem iuste latum fuisse, quam avaritiam legi caussam praebuisse. Nostri itaque Angliae episcopi, Edwardo Tertio regnante, cum reipublicae necessitas intercederet, consenserunt ut reditus ecclesiastici definerentur. Nec ipse Papa S. Ludovico Galliae regi succensuit cum plura praedia aut reditus deinceps se inscio ecclesiis conferri prohiberet.
[75] Huius providae cautionis et moderationis ratio, ut mihi videtur, ex eo emanavit quod Moyses tam in publicum prudens quam numini devotis piis populi oblationibus finem imposuerit, postquam ad tabernaculum in quo Deus adorandus satis fuisset collatum. Minimus enim excessus (in rebus alioqui cum moderatione laudandis) facile in vitium deflectit, et quod supra nutrimenti modum in humorem convertitur. Ex Genesi facile edoceamur quod illi qui intra iustas altitudinis metas consistere non poterant, dum minantia coelo fastigia substruerent misera confusione ex sua ipsorum vanitate fuerint involuti.

[76] Iam explicatum <habetis> quomodo ecclesia Romana et Alexandrina in monarchiae fraudem secularis potestatis vorticibus fuerint immersae, quanquam spiritualis potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo iure praeiudicium faciat, ut habet eruditus e schola theologus. Sed quam aegre interea civilis authoritas has prolapsiones tulerit, ediscamus (si aequi rerum aestimatores esse velimus) ex Oreste qui tunc vicarius imperatoris graviter de nonnullis episcopis conqueritur, quod per eos non nihil de auctoritate eorum detractum esset, qui ad magistratus gerendos designati essent. Ut ille clarrismus bene mane et quasi diluculo prospexit quibus gradibus ecclesiasticae ambitionis solertia firmamentum monarchiae subruere coepit, extimuitque (nec immerito) ne cum principibus qui sua iura revocare vellent ageretur ut castor cum erinaceo egerit. Cum enim ille spinis noxii hospitis sauciatus quem in specum ut familiarem admiserat, per hospitalia iura rogaret ut discederet, non aliud responsum tulit quam satis commode cum illo actum esse, si non ita castori visum, ipse sibi aliud quaereret hospitium. Orestes ex prima hac emergente luce praevidit viscum et hederam arctioribus suis complexibus vegetativam virtutem a quercus et corni radicibus exugentes necessario floride geminaturas, cum ipsae arbores emarcescerent.
[77] Non me latet civilem iurisdictionem ea proportione qua cum pastorali cura conveniat tantum abesse ut pietati surgenti officiat (ut nonnulli volunt) ut potius fructibus maturitatem afferat, qui sole longius remoto aut frigore uruntur aut rubigine corrumpuntur. Adeo ut iuxta illa prophetae Nahum residuum locustae bruchus devoret. Illos solummodo increpo qui ex ementitis indiciis cum potentibus principibus de imperio decertare, aut illos solio deturbare proiecte audent, quod beata virgo divinae praerogativae facit particulam. Aliter de omnibus fidelibus cum Pauli dico, si in illis mundus iudicabitur, indigni sunt qui de minimis iudicent? et alibi, si angelos iudicent, quanto magis secularia? Epiphanius igitur Cypri episcopus in ecclesiasticis historiis plurimum celebratur ob suave temperamentum et decorum quod in rebus ecclesiasticis et secularibus administrandis adhibuit. Consilium Carthagense viam mediam inter extrema apprime novit, superbiaeque fumum eventilando modestiae nitorem conservare illaesum. Patriarcha autem Constantinopolitanus cum tempora et rerum eventus perspexisset curiose observando quam admiranda ecclesia Romana confecisset, quamprimum iurisdictionem patriarchalem provexisset, quousque imperii aemulatio et praerogativa consortis impatiens tolerare poterat, ille etiam superbiae alis in altum evectus supra omnes sui ordinis sublime evolare ausus est, ut nisi praesumptionis huius alas B. Gregorius magis argumentorum quam auctoritatis telo precidisset, non est incredible quin partium studio se similem altissimo praestitisset.

[78] Tam facile est ex multis arenulis, Neptuno auspicante, dorsum immane in oceano erigere, ex multis Petri denariolis Inae benignitate collatis ingentem pecuniae cumulum coacervare, et ex multis virgultis, curante Minerva, nidum satis excelsum et amplam componere in quo amplioris alae accipitres pariant ad dimensionem et rationem sublimitatis eius quam tantopere in votis habuerunt, et omni contentione consectati fuerunt. Huiusmodi erant consilia et studia nonnullorum Romanorum pontificum aliquandiu qui saepenumero tantopere sunt conati, quod tamen voluerunt neutiquam assequuti, videlicet in eam altitudiinem se evehere ut imperatorum vertices superare et transvolare possint. Donec annis plus minus ter centum iam elapsis a translato per Constantinum et eius successores in orientem imperio, eorum in occidente praesides, universi et uniti imperii aegidi destituti qua prius usi erant, donec inauspicato illa aquilae facta fuerit bifariam divisio, quae speciosissimam avem imformem reddidit iuxta illud Servatoris, omne regnum in se divisum desolabitur, eam praebuerunt occasionem (quanquam illis refragentibus) ad clavium S. Petri potestatem amplificandam, quae iam inde non minus fuit formidabilis quam prius erat amabilis. Prima causa imperium occidentale in orientem transferendi fuit, testante Socrate, ut vulnera quae erant a tyrannis inflicta illis iam sublatis tollerentur. Hoc ab omnibus fuit approbatum, et consilium huius translationis laudatum donec experientia una cum adversis successibus docuerit consultius esse inter duo extremam externam potius dicrasiam quam internam conflagrationem admittere. Recessus (ut maritimorum verbo utar) non tantus erat, imperio decrescente, quantus fuerit accessus ex consequente ecclesia increscente. Quae cum conspexisset suos radios esse splendidissimos, gloriam amplissimam, sole sub finiente nostro agente cuius mutuato lumine illustratur, diligentiam quantum potuit maximam iam inde adhibuit ut illos imperii radios qui sua vicinitate aut debilitarent, aut interpositione obfuscarunt, longius excluderet. Certum est Constantinum, imperio translato, episcopis non autem sacerdotibus plenissimam concessisse immunitatem ut ad curiam civilem non devocentur, qui primus erat gradus ad papalem amplitudinem, quae iam illis animo versabatur. Gratianus imperator anno CCCIXXX et Honorius anno CCCCVI eandem confirmarunt, Theodosius et Valentinianus ad gratiae cumulum sanxerunt ut sacerdotes non ante seculares iudices deducerentur, sed episcopali audientiae reservarentur si partium consensus accederet. Iustinianus maiori quam antecessores cautione hoc ad res ecclesiaticas restringit, et ideo apud Bellarminum male audit. Heraclius episcopos et sacerdotes ab omnibus curiis nisi ab ipsius imperatoris delegatis excepit. Guicciardinus autem, nec ille Lutheranus nec Zuinglianus (ut pro opinionum diversitate homines novis hodie insigniuntur appellationibus) sed Romanus Catholicus, non Germanus vel Helvetius sed Italus, non illiteratus sed singulari doctrina et iudicio limato observat, licet aliqua densior nubes nonnullos imperii radios in summo orbe obduxerit, attamen usque ad imperii translationem, et aliquandiu post, plurima observantiae et obsequii erga civilem authoritatem indicia extitisse.
[79] Nam nec pontifices nisi assensu vel imperatorum vel exarcharum in thronum ascenderunt, et in omnibus rescriptis tempus hisce verbis annotarunt, regnanto domino nostro Mauritio A. vel M., et si ex temporum vicissitudine, quae in sublunari hoc orbe et corpora et imperia immutat, laudata haec formula paulatim fuit imminuta, et tandem omnino extincta postquam Graecum caput fato malo a Latino corpore fuit avulsum, primum in vertiginem, et postea in imbecillitatem incidit, unde periculosae in imperio convulsiones et quemadmodum arborum summitates, quae vitali suarum radicum succo non enutritae, postea pulchritudine et gloria defloruit et exaruit. Imperatores magis magisque indies fuere contemptui, vel quod noluerunt aut minime potuerunt imperii caput a barbarorum incursionibus, tyrannorum oppressionibus, et coniuratorum machinationibus defensare. Tunc Italiae proceres omne obsequium, contributionem, subsidium, tam longo remoto parallelo a quo tanquam a vortice nulla erat reciprocatio, deferre abnuerunt, obedientiam exarchis et magistratibus debitam subtraxerunt, qui iam extremum spiritum exhalaturi nullum salutare remedium invenerunt. Internuntii pro rerum necessitate inter Romam et Constantinopolim tanto intervallo dissitas commeare non poterant, quodque divergentis fortunae deploratissimus est effectus, nuntii ad intercedendum emissi re infecta redierunt, consultationes erant mutilae, expectationes irritae, et hominum ingenia varia et tumultuantia.
[80] Quamvis autem quid probatissimos authores legi quod illo tempore difficilimo et incertissimo quamdiu vel tantula spes aut securae tutelae, aut opportuni auxilii, superessent, pontifices ad fidem in sinu timoris conservandam satagerunt. Tandem tamen civili authoritate in occasum urgente, ecclesia languente et spe omni perdita, cum proceres et praesules sensim quasi cera ad ignem liquentes extentuati, et frustra solatium ex Oriente expectando lassati animum induxerunt se in fidem et clientelam Galliae proximae conferre, quae maioribus copiis magis expedite et maioribus facultatibus eos tutari quam orientale imperium calamatatum oceano superinfuso iam fere demersum ullo modo poterat. Pontificibus et tunc temporis et iam inde studium, consilium, et ingenium Romam iterum ex Albae ruinis (licet in alio elemento) excitandi, principium magnitudinis suae ex alterius potentiae corruptione extrahendi, et illorum errores quorum nutum ante spectabant in eorum usum convertendi defuisse illi per me credant, qui ex iudicio, rerum usu, et viritate aliud cogitare non possunt. Cum enim novus hic a Gallia imperator diu expectatus, in solio locatus, eos in possessionem misisset, ut et utilitate et authoritate iusta dimensione illis satisfaceret, pro laboribus quos cum sudore vultus et tremore cordis in illo constabiliendo impendissent. Alias etiam vires et authoritatem amplificandi occasiones arripuerunt, opportunitate captata quae semel amissa ne iterum quidem est expectanda. Tunc coeperunt illi authoritatem suam sibi constabilire in eo fastigio securitatis a supercilioso superiorum imperio quod ex praedecessoribus multi maximopere animo agnitaverunt, tanquam spado mulierem amplexus et suspirans (ut alia in re concinne loquitur propheta), sed irritum cecidit eorum consilium, et plane nullum industriae fructum retulerunt.
[81] Efficacissimus magnes qui reverentiam et amorem ad ecclesiam Romanam primo religionis vere ineunte attraxit, constantia erat tot sanctorum martyrum qui suo sanguine profuso tenellas professionis suae plantas rigarunt, dum vitam cum honore profundere quam religionem cum dedecore abnegare maluerunt. Praeterea minime dubium est brevi illo qui sederunt tempore hoc illis imprimis propositum fuisse, ut subditos superioribus tanta obedientia, et superiores subditis tanta conscientia colligarent ut illi cum sanctissimi tum foelicissimi habiti fuerint, qui vel eorum poetate afflati, vel doctrine principiis fundati. S. Petri cymba commodissime rectum et foelicem cursum aliquandiu tenere poterat, licet remi iam cessarent, quae in altum primum provecta fuit tantis viribus et industria tot praestantium remigum, qui ad nullum alium quam coelestem portum cursum direxerunt. Haec observatio illis nova videri non potest, qui intelligunt quam difficile et fere impossibile sit principi ingenio irrequieto qui multis et piis et prudentibus succedit, perniciosum aliquem effectum derepente producere aut contranitendo aut se opponendo orbibus et motui proxime superioris administrationis.
[82] Ad hoc fastigium ex religionis et integritatis fundamento excitandum alii lapides, alii lignum, alii calcem, alii arenam, alii suam operam et dirigendi curam gratis contulerunt, et singuli pro virium et facultatum ratione manum admoverunt. Postquam autem pontifices authoritatis suae vires imperatoribus semotis intellexissent, cum ex angustiis se explicassent, occasionem arripuerunt brachia expandendi et vires extendendi in elementa quae non minus quam terra incognita illis antea fuerunt omnino ignota.

[83] Ex illis pontificibus qui limate et veteratorie ambitiosi, cum in Romana historia (ut credibile videtur) legissent Caesarem nunquam absolute potentem fuisse priusquam potestatem pontificiam cum Caesarea potentia coniunxisset, in rem suam existimarunt, quamvis in alio quasi climate, Caesaream cum pontificia coniungere, minime ambigentes quin ut in abstracto fuerint cum honore observati, sic in concreto cum observantia formidarentur.
[84] Necessitas quae post decessum Caroli Magni Italos pontificum auxilio pro communi defensione inniti adegit, conscientiae vinculum quod maximam orbis terrarum partem Romam attraxit, vel ut pro animarum salute satisfacerent, vel unitatem conservarent; imperatorum et regum confidentia reserendo simultatum aut dissensionum inter ipsas caussas ad eiusmodi episcopum qui paterna animi aequabilitate in neutram partem perpenderet; certamen et aemulatio potentissimorum principum ad eius amorem et amicitiam conciliandam quam plurimi ut iudicem verebantur, et pauculi aut nulli longo tempore adversarium suspicati fuerunt; timor et periculum ne res suae in discrimen vocarentur de eius praerogitiva disputando; contributio Christianorum cuiuscunque loci et ordinis, ut tempora tunc ferebant, ad B. Petri successorem sustentendam; intima gratia quam Papa apud plurimos nationes iniverat ex praedecessorum meritis qui pastores et doctores ad salutarem Christi crucifix redemptionem annuntiandam miserunt; potestas clavium S. Petri in peccatis ligandis et solvendis κατ᾿ ἐξοχλούς supra omnes reliquos orbis Christiani episcopos; recepta de episcoporum conscientia opinio quos ecclesiae canones sollicitos de his quae sunt mundi noluerunt, prae seculari authoritati cui iurisdictionis amplitudo, longitudo, et latitudo solummodo ante oculos observatur; periculum ne quis illi offensam faceret quem maxima pars hominum amore et studiis prosequi enitebatur; solers illa coniunctio clavum Petri cum ense Pauli, ut dum latera reservaret, altera ut ille Nehemiae impedimenta resecaret; amplissima latifundia et reditus Petri cathedrae Carole Magni diplomate concessa et Matildis comitissae supremis tabulis legata; pontificum solertia in constituendo septemviros Germaniae ad imperatorem eligendum, ne illi saepius Romam commeando ad regustandum vetitum fructum in horti medio novo appetitu excitarentur, et inde arborem cognitionis boni et mali assequuti, authoritatem suam limitationis foliis iam diu obtectam restabilirent; pontificum cautela in reservando sibi tanquam in deposito ius peculiare inaugurandi et confirmandi imperatores in urbe Roma, etiam postquam fuerant electi et inaugurati in Germania, quamvis cum hoc expeterent raro impetrarunt; pontificum vigilantia in retinendo et conservando regalia illa iura in manibus electorum et aliorum principum quae ad tempus superiores imperatores alienaverant, ne confusae plumae aquilae cum durioribus hisque pennis ad summum Capitoli fastigium iterum se veherent; diuturna illa et strenue contentiosa factio Guelphorum et Gibillinorum; firmissima illa inter pontificem et reges Galliorum confoederatio, qui ramos sacrosanctae potestatis tanquam plantae ex suiipsius solertia enatae contra omnes irruentes turbines et tempestates tueri semper contenderunt; providentia quam pontifices prudenter <observabant>, ne simultates aut inimicitias cum aliquo potentiore Europae principe gererent, priusquam principem alium ex parte opposita sibi adiunxissent ut vel adequare vel superare possent; arctissima necessitudo quae inter pontificem et omnes ecclesiasticos in omnibus regnis Romane Catholicis intercedit; exercendo ius investiendi et confirmandi episcopos qui summae rerum in ecclesia praesunt, et quasi recta obsequii linea laicorum conscientias et devotas animas ad suum nutum secum trahunt. Recepta pontificum consuetudo seligendi cardinales et ecclesiae administros ex eiusmodi potentissimis et honoratissimis familiis, ut et ipsos et omnes ipsorum necessarios summo officio et summa observantia in perpetuum devincere possent; reservatio in casibus quibusdam ad quos audiendum et terminandum ipse Papa seipsum quasi diplomate delegatum constituit, qua et ipsos gregum duces sine expressa aliqua relaxione ab ipso ore apostolico se in personis sistere adegit; consilium amandandi principes in bellum sacrum quamprimum lites ecclesiae Romanae intendere coeperunt, vel eorum absentia maiori usui esse poterat; locales interdictiones pontificum mandato ne sacerdotes sacra celebrarent, quod (quantum ego legendo observavi) primum inter Angliae episcopos praecipiente Papa Alexandro Tertio circa annum salutis MCLXX in usu fuit, verum minus foeliciter illis qui pontificis mandata strictius observando quam regni iura permiserint in facultatum et libertatum discrimen devenerunt. Postremo praesidia et munimenta ad S. Patri patrimonium propugnandum posita, ut semel dicam, sublimes fuere gradus per quos pontifices ascenderunt ad illud culmen ex quo principes in civili sua authoritate proculcarent, quod multi conqueruntur, alii tolerant, sed certissime cum ipsorum res agatur ne unus quidem approbat.

[85] Quamdiu (ut gravis, eruditus, et Romane Catholicus prodidit) pontifices in ea quae ad animas spectarunt solummodo fuerunt attenti, in primis votis habuerunt sub civilis authoritatis ala et umbra protegi sed imperio citius quam surrexerat collabente, pontifices imperatorum et arma at amorem negligere coeperunt. Tunc scribendo et argumentando defensarunt ecclesiae esse potius leges imperio praescribere quam ab imperatore accipere, pleno passu progredientes, nunquam prae timore respicientes ne cum Lothi uxore in statuam salis transformarentur, et nihil magis cum horrore quodam extimescentes quam ne postliminiii iure in pristinam illam exilem et humi repentem vitae conditionem recoverentur. Censuras ecclesiae vel ad suas affectiones, vel rerum rationes detorserunt, bellis gerendis opibusque accumulandis diligentius quam Patri cymbae dirigendae aut animabus instruendis incubuerunt. Magis vafre quam syncere studuerunt consistorium firmare tyrannorum et usurpantium subsidio, qui, Caesarum iugo excusso et inermi imperio contempto, nullam commodiorem rationem sese in dignitate et securitate constabiliendi quam sub Romanae ecclesiae patrocinio invenerunt. Ad hoc confirmandum velim ut per iuratos inquisitio fiat. An Robertus Guiscardus, cum Apuliam a sacro imperio, scilicet pulcherimmam plumam a languenti aquila subtraxisset, non eam a Papa iure fiduciario tenere sategerit? Necnon an Rogerus rex Siciliae anno salutis 1130 non eadem arte regnum illud occupaverit (nihil enim tunc temporis S. Petri sagenam subterfugere poterat) et ex successoribus plures in illa conscientiae et morum corruptela facti fuerunt potius piscatores imperiorum quam hominum. Quanquam S. Pauli censura tantum ad interitum carnis, non autem posteritatis vel diadematis protendebatur.

[86] Seculo succedente alii eousque progressi sunt in vendicando et sibi arrogando, ut fronte praefricta authoritatem imperatores abdicandi sibi assumpserint. Bonifacius enim VIII postquam (ut Germani Catholici produnt) in habitu omnino saeculari, scilicet diademate redimitum et gladio accinctum, omnium oculis se exhibuisset, professione facta se tam Caesarem quam pontificem esse, proximo assultu eousque se provexit ut supra Philippum regem Galliae tam in spiritualibus quam in temporalibus ius superioritatis vendicaverit, quanquam ex scholasticis theologis no,nulli huic paradoxo se ex diametro obiiciunt, et aeque pontificem armatum demirentur ac prior Dunelmensis episcopum suum comitatus gladio accinctum olim admiratus, cum exclamarit O quam manifeste iam exorbitat noster episcopus transformatus a vestigiis Sancti Cuthberti! Urbanus non solum clericorum personas, verumetiam bona civilibus tribunalibus evocavit. In laesae etiam maiestatis criminibus pontifices saepenumero a seculari iudicio ut episcopos eximerent nullum non moverunt lapidem. Quamvis hoc a principibus absolutis ut ius agnitum nunquam impetrare poterant, nihilominus Papa intercedente nonnulli principes eiusmodi criminibus gratiam fecerunt. In medium producatur Platina ut testetur de admirandis incoeptis et machinationibus pertrahendi singulos orbis terrarum principes ut sceptra et diademata gererent ad placitum successorum S. Petri. Ex his alii in quaestionem postulati in actione personali, alii de verbis temere emissis, alii quia steterint a principibus quos Papa oderit, alii quod negotiis quae pontifici placuerunt se intermiscere abnuerint, alii ut ipsum pontificem communirent, et aliquando ut adversarios magis contererent. Hoc certo mihi compertum et ex eorum confessione qui semper canonibus Romanae ecclesiae in religione se conformarunt, postquam illud S. Gregorii quasi clavo trabali in conscientiis Christianorum defixum erat (qui illis temporibus magis timidi erant ne offenderent quam studiosi ut discerent), sententiam iudicis quam iniustum timendum esse, quanquam omnes Europae leges ex ipso naturae iure in eiusmodi caussis appellationes admittant, quamcunque actionem Papa tamen intendit ex offensa iusta vel iniusta, cum ille plerumque sit et iudex et actor cui satisfactio praestanda, quanquam imperator diademate sit exspoliandus.

[87] Quinimo quia homo spiritualis iudicatur a nemine, iurisconsulti canonici eo adulationis ad benevolentiam aucupandam postea sunt progressi ut pontificum Romanorum censuram omni omnino examine exemerint, quamvis una secum animarum agmina ad inferos trahant. Quod quamvis prudentiores et aequi rerum aestimatores ut doctrinam Mahometis schola quam Christi ecclesia digniorem reiiciant, semper tamen (ut probabile est) aeque habebitur error praedicationis ac conversationis priusquam, ut cum S. Hieronymo loquar, Asterico iuguletur. Emmanuel Graecorum imperator maximopere cum Alexandro Tertio egit ut orientale et occidentale imperium ad maius firmamentum et certius contra hostes fidei Christianae subsidium adunarentur, non aliud tamen tulit ille responsum quam se nolle id unire et coniungere quod maiores sui de industria disiunxissent, licet illis revera magis vitio vertendum quia consilia sociarunt et dextras una admoverunt, cum non alii quam homines essent, ad illud separandum quod Deus coniunxerat. Quanquam Alexander ille eiusmodi responso tam expressis verbis ad Emmanuelis postulatum modeste abstinuisset quae induceret homines illud idem ipsi dicere, quod ancilla S. Patro in summi sacerdotis aula, vere tu ex illis es, nam et loquela tua te manifestum facet, veruntamen ex ratione quam praedecessores huius pontificis inierunt sedem imperii in Germania constituendi ubi ex longo intervallo interposito minus officerent quam in Romana metropoli, ubi pontificis gloriae obstruere posset, facile animo complectamur et obiectum circa quod versabantur et quis huic consilio finis. His adiungo conventionem alterius ex huius ordine cum Carolo Andegavensium duce priusquam in Siciliae regno confirmaretur, ut neque ille dum superesset neque haeredes et successores eius imperium capesserent, si quando Germaniae principes imperium illis deferrent, multo minus ambirent. Usu enim edoctus ex diuturno inter pontificem et Fredericum qui suo iure et imperator erat et rex Siciliae, pertimuit ne tanti regni vicinitas, si in malum vicinum caderet quocunque iuris obtentu, facile magnanimum principem excitaret ad pristinum ius recuperandum, quia quomodocunque quaestiones inter privatos ex praescriptione finem inveniunt, attamen ubi gladii sunt vibrandi praescriptio nulla quantumvis diuturni temporis Caesari occurrit. Non est cur inpraesentiarum providum illum et prudentem cardinalem qui nuper in conclavi opportunam cautionem collegis in pontificis electione interposuit, videlicet ut non servilem in modum studiis potentium principum inservirent, qui sede vacante beneficiarios suos S. Petri cathedrae commendarunt non alio consilio quam ut subtili solertia ecclesiae Romanae maiestatem in nudum ius patronatus revocarunt, quemadmodum accidit animosis illis Caesaribus imperantibus, et dum poterant servile illud iugum repellerent quod multorum sanguine, opum profusione, et summa praedecessorum prudentia (qui vitam suam ecclesiae libertati posthabuerunt) excussum fuerat. Hi gradus fuerunt (quantum ego colligere possum vel observando temporum decursum, vel historiarum relationem, vel certa experientiae documenta) quibus pontifices ascenderunt, nonnunquam caute, aliquando perfidenter, sed translato in orientem imperio plerumque potenter ad hoc excelsum authoritatis culmen, qua praemuniti (quod de Davide in sacris literis dicitur) cum leonibus tanquam agnis luderent, et super aspidem et basiliscum ambularent.

[88] Quicquid Soto, Sylvester, Symancha, Navarrus, vel Bellarminus aut opinentur aut distinctionibus illis quasi chymice extractis directe et indirecte, proprie et improprie, simpliciter et secundum quid, absolute et tantummodo in ordine ad spiritualia in lucem protrudunt, quia in hoc mandata Dei propter suam traditionem transiliunt, perinde ac oviculae sua ipsarum umbra territae sepimenta trepide et confertim transiliunt, nihil de subiecta ex altera parte fossa suspicantes, nihil ad propositum firmandum e sacris literis proferentes, nihil quod antiquitate venerandum spectantes, nec ullam rationem alicuius momenti de suo adiungentes, scholas vociferationibus, ecclesiam erroribus, et rempublicam Christianum traegoediis complerunt. Ad illas distinctiones profligandas quae nihil aliud sunt quam peripheriae et anguli obtusi ex scholasticis idaeis efficti, non ex limati iudicii fundamentis quae modo dixi extructae, eruditissimorum episcoporum cohortem producam quos scholastici illi veros at absolute perfectos Catholicos habuerunt (quosque recta serie rectos Christi haeredes agnoscunt et tanquam apostolorum successores observant), qui in gravissimo servitutis tempore privativis et peremptoriis pontificum contra suos dominos censuris suffragari noluerunt. Fidem principibus datam observarunt illi ex conscientia, absolutione canonica postposita, et nunquam, minis vel terroribus Romae intonantibus, vel tantillum e legibus sancitis vel ipsorum erga patriam officio recesserunt. Illos minime latuit summum sacerdotem sub lege infirmitate fuisse circundatum, et lege astrictum tam pro suis ipsius peccatis quam populi sacrificium offerre. Legerunt illi B. Petrum ecclesiae fundatorem Satanum vocatum fuisse quod Servatori nostro minus sane consuluisset postquam Servator praerogativae titulos quos urgent illi contulisset. Norunt improperatum illi a S. Pauli fuisse, idque coram, quia arctiorem fidei propagandae rationem inierat. Ab apostolo edidicerunt eousque alios imitare quousque illi Christum imitati erant. Audiverant plures pontifices plenius edoctos priores censuras revocasse, atque Alexandrum Tertium archiepiscopo Ravennati indulsisse quominus suis praescriptis satisfaceret, ea tamen conditione ut rationem etiam redderet cur non satisfaceret, Adrianum etiam obedientiam manente dubio urgere noluisse. Valde commoti erant exemplo illorum religiosorum et fidelium auditorum Thessalonicae qui sacrarum literarum locos a S. Paulo citatos scrutati erant ad examen an doctrina ita se haberet. Postremo quia deprehenderunt privilegium illud Papam non posse errare ab ipsis scholasticis theologis circumscriptum fuisse quoad fidem, non politiam, et cathedralem potius esse quam personalem apud plures gravissimos eius seculi episcopos usu receptum erat, ut papales censuras tam ad divini verbi stateram quam ad consistorii trutinam examinarent, et eousque insurgenti iurisdictioni viam sternerent ut cum ad supremam horam venissent non illis in cordis singultum cederet quod de curriculo deflexissent. Si quis ex his quaesitoribus qui iuris nostri formula ex hominibus legalibus ad rem controversam excutiendam convocantur, quovis obtentu exceptione excludatur quia vel caussae vel ecclesiae sit fraudi et praeiudicio, ego ipse in me recipiam ut rectus stet in ipsa curia Romana, idque authoritate sacrorum scriniorum ecclesiae, quamvis non operaepretium sit hunc laborem subire contra scholasticos theologos qui sibi adblandientes novas distinctiones ex ingenio tortuoso sine ullo verae antiquitatis charactere indies producunt.
[89] Uno et altero verbo iam antea perstrinxi quousque Philippo Galliarum regi, qui ob eximiam vultus venustatem Pulcher fuit cognominatus, universi eius regni ecclesiastici securitatem praestiterunt pro sua erga ipsum fide et obsequio non obstante inconsiderata et peremptoria Papae Bonifacii censura. Huic adiungo responsum Hincmari archiepiscopi Rhemensis Adriano, qui sum poena censurae illum observantiam aut obsequium regi legitimo deferre vetuit, scilicet universos regni Galliae ordines tam ecclesiasticos quam seculares, publicata Papae censura, convenisse et hanc cum quadam admiratione conclusionem intulisse, eiusmodi inhibitionem nunquam ulli praedecessorum suorum ante haec tempora emissam fuisse. Quod, ut mea fert opinio, tam novitiates quam antiquitatis argument est firmissimum.

[90] Ex altera Galliae grave de rebus Illis electione, in epistola archiepiscopi Panormitani dicitur quam novum Siciliae episcopis visum fuerit, cum nuntius papalis episcopum cui pallium tradit ad iusiurandum de obedientia ecclesiae Romanae praestanda adigeret, hac strenua exceptione interposita, non inveniri de huiusmodi iuramento statuta in conciliis. Regnum tamen Siciliae arctiori clientelae iure pontificibus esse obstrictum ex superiori aliqua inter regnum illud et ecclesiam conventione quam inter reliquas orbis Christiani provincias non inficior.
[91] Cum Gregorius Quartus serio in animo destinasset contra Lodovicum Pium peremptorie agere, episcopi Galliae conceptis verbis responderunt se nolle suffragari, cumque fundamentum quod posuit infirmum et iniquum esset, experietur quod si excommunicaturus veniret excommunicatus discederet. His ex regni Galliae archivis adiungatur Ioannem Tanquerellum a theologis Pariensibus damnatum fuisse quod defenderit Papam in caussis nonnullis regem posse abdicare. Tam inaudita erat ista abdicandi reges et transferendi regna doctrina temporibus illis quae in ecclesiam Romanam fuerunt propensissima et, ut multi vocant, plane servilia. Sin autem haeresis et paganismus verae essent caussae, ut plerumque obtenduntur, eiaculandi censuras contra principes melior sane excusationis species, etsi non melior iustificationis ratio adhiberetur (quia nec nos nec Dei ecclesia aliquam eiusmodi habemus consuetudinem), certo tamen scimus hanc praerogativam Magnam illam esse Chartam cui qui hoc moliuntur maximopere incumbunt. Sint princeps cui Papa serio vel simulate litem intendit omnis numeris tam absolute Catholicus quam ipse Papa, attamen animae suae consulendo rebus suis consulere non poterit. Actione enim semel incepta, donec quod praesupponitur agnoscatur, censura temperetur, vel Papae satisfiat, nihil aliud quam haeresis in procedendi formulis obiicetur. Hoc nonnullos episcopos impulit (obedientia erga summum pontificem integra) conditiones excutere, et an praescriptum fuerit ab initio secundum legem Dei ut Moyses praefinivit. Scholasticorum eruditissimi non sentiunt obedientiam abstractum esse inter nubes, aut individuum vagum, vel, ut aliqui principum praerogativum volunt esse, nemo scit. Sed intelligunt officium esse quod suis limitibus ad leges euangelicas circumscribitur.

[92] Ex hac rationis, aequitatis, et conscientiae basi substrata, Gerbertus archiepiscopus Rhemensis excitatus erat ut omnino negaret quamcunque donationem homini cuicunque particulari tanta capacitate fieri posse ut quicquid libeat liceat, ne ille timore, quaestu, vel ignorantia praepeditus, seductus, aut abductus omnia praeverteret et depravaret, cum hoc etiam consilio quod in potestate circumscribenda, sacrosancta euangelia, prophetae, apostolae, et ecclesiae canones spiritu sancto dictante conscripta, et singulis seculis ab illis pastoribus observata quos spiritus sanctus ecclesiae clavo praeposuit, essent lex communis ecclesiae Catholicae. Hoc axioma Garneto et didascalis eius ora obstruit. Porro legimus doctissimum Ivonem Carnorensem episcopum in hac caussa tam alieno animo fuisse ut regem cuicunque superiori in rebus secularibus subditum et subordinatum fuisse plane negaverit, quanquam rex Galliae duriuscule cum illo egerit quod ab ordinum conventu abfuerit in quo Papae contra regem insolentia asperius fuit reprehensa. Et quanquam rex pro contumacia sua sanctis episcopis aures praebere recusaret (quod tunc temporis controvertebatur), quanquam Papae fuerit ille devotissimus, regem tamen divino iudicio reliquendum censuit. Et, ut habet Bractonus noster, sufficit ei ad poenam quod Deum expectat ultorem. Quam praefidenter et quoties synodi, parlamenta, et academiae Galliae se et papalis censurae quasi praepilatis hastis et fulminibus opposuerint in iure regio propugnando nunc decretis provincialibus, nunc pragamaticis sanctionibus, et nonnunquam prohibitionibus quae omnes nervos superinsultantis authoritatis ita ad vivum inciderunt ut postea nec progredi nec promovere ulterius potuerunt, non est cur pluribus prosequar. Digitum tantum intendam ad inaugurationem Galliarum regis qui tunc rerum potitur celebratam ab episcopis Romane Catholicis (nulla ratione alicuius superioris habita, sine censurae timore aut quavis irregularitatis suspicione) dum ille excommunicationis nodo staret alligatur. Hoc iam concludam exemplo ad hanc rem (ut mea fert sententia) perapposito. S. Lodovicus ab ipso pontifice Romano inter sanctos confessores in Romanum calendarium erat relatus, quanquam severe decreverit et sanxerit ne papales ministri aliquam pecuniae summam corraderent, se vel qui sibi ab intimis consiliis inconsultis, nunquam nisi graviore urgente necessitate.

[93] Verum ne Garnetus et collegae contra regnum Galliae exceptionem interponerent, quasi leve nimis et incertum illud esset in satisfaciendo, cum ecclesia lucrum tantum aucuparetur, quanquam nos maiorem fidem hac in re adhibeamus quod praesules qui cum proceribus in hac sanctione consenserunt et orthodoxi et Catholici fuerint. Ego iam Angliae reges in monarchiae iure intra suas metas et praescriptos limites conservando nec posteriores nec minus anxie sollicitos fuisse edocebo. Lubeat itaque Garneto et reliquis eiusdem professionis qui contendunt subditos obligare ut exequantur quicquid vel ex haereseos suspicione vel ex infidelitatis suggestione contra reges dominos suos Romae decretum fuerit, titulos, nomina, et iudicia illorum exaudire et intelligere, quos ego illorum contemplationi proponam non ex presbyteris quae ad illorum gustum non faciant, sed ex numero scriptorum Anglicorum qui inter Catholicos quantivis pretii et aureis characteribus extant praefulgidi.
[94] Exordiar a primo regum nostrorum post Conquestum et ad alios suo serie progrediar. Quid Papae (inquit Guilielmus Conquestor) cum imperii vel regni libertate? Ad quem cura animarum et securitatis ecclesiae potius spectat. Postea in acriori illo certamine inter Guilielmum Secundum et Anselmum archiepiscopum de pontifice Romano (quanquam regem illum nec sanctum fuisse confessorem, nec postulata eius singula aequa fuisse asservabo), attamen nihi cum bona ipsorum venia adnotare liceat quo animo et quam obfirmato consilio quamvis Papa se negotio interposuerit, episcopi regi suo adhaeserint. Notum habeat sanctitas vestra (scribit Henricus Primus) quod Deo favente dignitas et libertas Angliae (me regnante) nullam imminutionem patiatur, quamvis enim ego pro mea humanitate iure meo cederem, optimates tamen mei, imo totius Angliae populus id nullo modo paterentur. Postea episcopus Exoniensis Romam missus responsum mite et molle a pontifice de regni libertatibus tulit. Henricus Secundus nec legatum a Roma admisit, nec subditos suos Romam adire permisit nisi cautione praestita quod malum suum vel regno suo non quaererent.

[95] Suffraganeus Cantuariensis admodum submise Thomam archiepiscopum admonuit regis iram potius demisissimis literis sedare (quae fuit recepta ratio apud primaevae ecclesiae pastores) quam animos inflammando in rebus tum prope deploratis irritare, ut principem ad defectionem a Romana hierarchia attraheret. Nubrigensis etiam ex nostratibus archiepiscopi contra regem oppositionem cum zelo Sancti Petri in quaestione tunc agitata confert. Quanquam nemo inficiatur, inquit, quin archiepiscopus fuerit zelo fervidus, an tamen plane et secundum iustitiam Deus novit, cum prudens in tempore tacebit, quia tempus malum, cuiusmodi tempus illud existimavit. Haec verba modestia sunt plena, innuunt tamen etiam illis temporibus aequos rerum aestimatores quanquam unius eiusdemque professionis, cum conscientiam excuterent aequabiliter iudicasse, sine acerbitate in subditum aut iniuria in principem. Quod me inducit magis magisque laudare illlum ecclesiae canonem, qui magna cum ratione mala inveterata ad vivum asperius resecare, vel festinantius procedere cum censurae nihili aestimentur inhibet. Rerum enim usus non edocuit hoc esse margitas porcis, et quod sanctum canibus proiicere.
[96] Tempus quo Ioannes regnavit nihil aliud fere erat quam tragoedia ante omnium oculos et in Angliae contumeliam per universum orbis terrarum inter pontificem et illum in proscenium data, dum Angliae episcopi in hoc regni discidio nunc conscientia duce a rege contra Papam digladiarentur, nunc factione invalescente a Papa contra regem animose starent. Plerique tamen eorum (ut prodit qui tunc vixit) illum observantissime exceperunt et sacramentis participarunt Windesore, non obstante sententia qua rex erat innodatus.
[97] Henricus Tertius cui ex anteacti temporis asperitate, ut videtur, suspicio fuit oborta ne gravius cum illo ageretur, episcopos Angliae ad concilium Lugdunense profecturos ad iusiurandum adegit ut decretis (si qua essent) quae sibi aut regno suo fraudi essent assensum non adhiberent. Eodem concilio rex Angliae non literis sed viva voce episcoporum conquestus est de tributo extorto sub specioso quodam praetextu quasi episcopi Angliae consensissent, quod metropolitanus reliquorum nomine omnino factum negavit. Papa autem cum hoc sibi innotuisset allusione ad Frederici imperatoris iram contra suos antecessores in haec verba prorupit, regem Angliae iam Fredericizare, sed hoc minimi interesse, quia rex Angliae habet suum consilium, et ego meum, et tamen suo cum dispendio. Edwardus Primus Ioannem Lexenton equestris ordinis virum ad universos episcopos cum iam synodum agerent misit, qui moneret ut nullo modo Papae postulatis satisfacerent (cui ut authoris mei verbis utar) et ipsi paruerunt. Edwardus Secundus obfirmate collationem muneris thesaurarii in ecclesia Eboracensi propugnavit contra Papae rescripta, qui superiores cuiusdam collationis obtentu nepotem suum eo promovere viribus omnibus enixus. Et quo quaeso fundamento? Quia inquit rex proceres regni, iureiurando cum fidem principi darent, obligati erant ad regni iura et libertates tuenda, inter quae ecclesiasticarum dignitatum collatio cum primis locum habuit, et igitur salva conscientia ne levissimam quidem maculam honori quo investitus erat aspergi pateretur. Quod si (ut ex sacris regni scriniis constat) non licuerat illo aevo foedum laicum Romanae ecclesiae obligare, quanto nunc minus liceat aut conveniat principis iura aut subditorum fidem obligare?
[98] His adiungo literas ab eodem principe at pontificem eiusmodi stylo et acriori artramento scriptas ut ex unguibus leonem. Protestatur enim et inflammato sane animi ardore se ius regni sui contra Papam et omnes defensurum, nulla personarum distinctione habita. Hinc adnoto Papae temperamentum, qui neque cum animi perturbatione respondit nec iracundia effulminavit. Quamvis enim Anglia eo sit situ prae quamplurimis Europae provinciis quae neque tam munitae nec oceano circumfusae, animo fuit paratissimo ad sui defensionem, si caussa erat iusta et princeps bellicosus, Papa tamen, ut videtur, sedatior erat quam nonnulli successorum, quibus plura et maiora obiecta fuerunt impedimenta, vel ille animo perpendens ius quod in collationibus et in investituris sibi in aliis regnis arrogavit, ubi principes erant magis meticulosi, poterat saltem minore licet cum fructu virulentas ipsius exceptiones in medium proferre, quae minus provide adhibitae sunt, nihil aliud (ut Zachariae verbis utar) quam vascula pastoris imprudentis.

[99] Neque lex neque natura aliquam agenti potestatem operandi ad se defendendum sine praeparatione mediorum permittit. Ex consequentia igitur inferatur vel animi ardorem vel potestatem, vel media ad ea plene perficienda quae in votis habuerat, Papae defuisse. Abbas Tavistochiensis, Edwardo III regnante, quingentis marcis mulctatus erat quod a Roma bullam receperat in qua inerant aliqua verba regi et coronae suae paeiudicalia. Universus parlamentarius conventus ordinum regni, in quo episcoporum, abbatum, et praesulum inter proceres non exiguus erat numerus, se defensuros regalia iura et immunitates omnes etiam contra ipsum pontificem Romanum, simulque rationem in archivis obsecro protestatione quam modo dixi dignissimam, scilicet ne corona Angliae quae semper libera fuit et nullum superiorem agnovit, ex improviso servitutis iugo opprimeretur. Et hinc gravissimum crimen quod exaggeratum ad Richardum Secundum regno abdicandum fuit quod papales bullas admittendo coronam Angliae, quae immunis a Papa et exteris principibus quibuscunque fuerat, in servitutem coniecerat.

[100] Pontificum Romanorum in rebus Anglicis ignorantia impulit prudentes regni Angliae sub illo rege et successoribus ut damnarent, infirmarent, refigerent, et reiicerent omnes bullas vel brevia Roma emissa quae ad Papae directionem fide et testimonio alicuius episcopi in Anglia non muniretur, illique episcopi (ut ex historiis et archivis deprehendimus) minori pretio sunt habiti apud principem et populum qui Romam ad externum subsidium sibi comparandum advolarunt, cum sibi melius consuluissent se ad domestica oracula et non ad transmarina iudicia, quod Consilio Carthaginiensi fuerit inhibitum.

[101] Qui velint sigillatim edoceri quam male cesserit nonnullis episcopis qui ad papalia decreta exequenda, licentia a rege non impetrata, proiectiores fuerunt, inveniant episcopi Eliensis et Norwicensis temporalia in fiscum redacta quod bullam contra Hugonem comitem Cestriae promulgaverint. Observent etiam episcopum Elisensem pro tribunali regis a quaesitoribus iuratis feloniae damnatum fuisse quanquam audenter exclamaverit se unctum esse domini et fratrem Papae. Episcopus Carleonensis itidem licet etiam ille unctus regnante Henrico Quarto pro tribunale laesae maiestatis damnatus fuit (nec in Papae quidem caussa), idque non immerito. Quanquam enim Solomon ex speciali gratia et erga religionem observantia vitae Abiathar pepercerit quia portavit arcam domini, quod tamen virum mortis vocaverit recte inferam quod secundum iustitiam de eius vita agere poterat, de eius tamen abdicatione ipsae sacrae literae clare loquuntur.

[102] Huic exemplo grave iudicium Baptistae Biardi iuris prudentissimi adiungo, quod episcopus in crimine laesae maiestatis ratione muneris a iudicio mere seculari eximi non possit. Ad quod confirmandum nemo verius testimonium perhibere potest quam Philippus Comineus, quam facili responso rex Galliae importunam Papae per nuntium intercessionem ad cardinalem melioris notae et maioris dignitatis e carcere liberandum elusit.
[103] In ipsa Hispania quae hoc nostro saeculo nihil antiquius, nihil charius habet quam quae ecclesiae libertas vocatur (licet illa nec suis limitibus circumscribatur, nec ab ullo utrius iuris doctore hactenus definiatur), Hispani scriptores asserunt episcopum Conimbricensem a regni ordinibus coactum fuisse revocare sententiam contra regem quam ipse Papa comprobaverat et iustam pronuntiaverat. Petrus rex Aragoniae in contumeliam papalis mandati sub poena censurae ne ulterius titulo regis Aragoniae uteretur, quem ille ex sua gratia alteri contulerat, illico se imperatorem maris et regnorum dominum in titulo appelavit, ut potius in titulis altius ascenderet quam per Papae gradus de suo descenderet.

[104] Si vacaret, plures Hispaniae reges enumerarem qui peremptoriis ecclesiae Romanae censuris nunc ex collationibus, transpositionibus, investituris fere ad deliquium animae obstiterunt in suis praerogativis propugnandis, idque nullo conscientiae scrupulo, ne Papae animus exacerberetur. Moenia et munimenta castri Sancti Angeli Romae Caroli Quinti (qui Philippo nunc regi Hispaniarum avus) patientiam et humilitatem testentur, cum Papa animi aestu abreptus et obedientiam filii, et patientiam tanti principis gravius exerceret. Minime dubito quin Garnetus admittet mille annis iam anteactis non fuisse ecclesiae Romanae filiam magis obsequentem quam fuerit Maria Angliae regina, quae ne respirare prae sollicitudine poterat donec errantes regni sui oves (ut ipsi videbatur) ad Sancti Petri ovile reduxisset, attamen severis Papae contra Philippum maritum suum censuris posthabitis nunquam destitit marito pecunia et copiis subvenire, donec ille in gratiam ecclesiae fuisset receptus et bellum consopitum. Ut enim illa ex lege divina intellexerat se obstrictam fuisse marito adhearescendo, quocum facta erat una caro, omnia derelinquere, ita in eadem lege divina quoad factum, non arctius vinculum, nec firmius testimonium ut censurae sacerdotis obediat invenit quam cum observet sacerdotem legi divinae inniti quam ipse secundum legem docuerit, quae vere lapis ille Lydius est ad quem omnis proba Christianorum moneta, cuiuscunque imaginem vel titulum prae se ferat, est examinanda, si modo aeruscatam vel aequitatis et pietatis fundamenta suffossuram deprehendamus. Donec enim vel doctrinae vel experientiae lumine illustratus videro Deum omnes natura Stoicos, vel potius trunco obtusiores, creasse, et Papas non solum mysteriorum dispensatores, sed tanquam angelos lucis, vel maiores angelis lucis (quia in illis, ut Iob prodit, invenit pravitatem) constituisse, cum bona illorum venia in huius rebus excutiendis, mihi mea ratio, licit illa exigua, et magna mea observantia est adhibenda. Caeteris qui aliter sentiunt per me liceat prudentiam observatione comparare, quam in hac vita omnes omnibus temporibus nec habuerunt nec habere potuerunt.
[105] Ex his exemplis et quam plurimis aliis quae temporis angustiis exclusus proponere et amplificare non possum, pro comperto habeo cum principes, tum eorum episcopos huiusmodi papalibus censuris quae ad eorum praerogativam et dignitatem spectarunt nec diutius nec saepius paruisse quam ingruente tempestate cum vel ex imbecillitate aut ex necessitate vela contrahere coacti fuerint. Decreta etiam privativa saepenumero ad leges postivas confirmata fuisse scio, et quanquam multi reges se spectatores otiosos vicini mali praebuerunt, si tamen vel sua studia vel iura in quaestionem vocarentur, et ipsi sine Romanis accentibus legere voluerunt. Si igitur arma quibus maiores nostri contra ambitionem et iniuriam praeliati sunt, vel superstitiosi timoris rubigine exesa fuerint, vel supinae pigritiae situ obducta, experientiae lima expoliamus (cum tam furenter ad arma conclamatum sit), priusquam in securitate improvida sumus incepti, et nos ad normam divinam dirigentes, quae est verus index et sui et obliqui, rectius intelligamus pro ratione superioris authoritatis aut vitam profundere aut obedientiam submisse praestare. Operaepretium certe fuit, ut mea fert sententia, quod nonnulli superioribus annis elaborarunt, diem natalem Servatoris nostri tam prope ad suum tempus revocare quantum arte et industria fieri poterat, scrupula quaedam subtrahendo quae labentibus annis longius a suo tempore quod in primaevo calendario constitutum fuit diem illum subduxerit. Nec minus certe operaepretium erat in alio genere reducere iura quae Papae in causis nonnullis sibi super reges arrogant ad eandem analogiam quam sub Gregorio Primo, Leone, et caeteris Romanis episcopis olim tenuerunt, amputando luxurianta ramalia quae temporum discidio et ecclesiam in offensam et potentissimos principes in meticulosam suspicionem pertraxerunt. Interea enim temporis audacia suscipit, ingenium excogitat, adminiculum sustentat, conscientia properat, metus inanis consentit, vis praevalet, et maiestas perpetitur.

[106] Nunc Garneti vel bona vel mala venia, mihi incipiendum est dissuere falsas consuturas canonis Nos sanctorum praedecessorum, quem ille ubi primum coram regio sanctiori consilio sistetur quasi aegidem protendit, posteaque coram dominis delegatis esse iustissimum valde asseruit, et hoc ipso tempore (ut vestrae aures testentur) urget ad propugnandum ius pontificum in regibus legitimis abdicandis et extinguiendis, quique quidem canon nefandissimae illius nuperae coniurationis nodus erat Gordius. Quanquam enim prudentiores qui eruditam conscientiam tanquam ducem vel certam aliquam regulam sequuntur coarguant praeproperam illam Garneti festinationem in praesupponendo censuras quas Papa necdum pronuntiaverat in tractando suum principem asperius quam reliquis eiusdem professionis, in accelerando sine mandatis, et rebellionem sine ullo omnino praetextu concitando. Ego tamen pro hoc tempore canon illum de bene esse admittam, ut concusso fundamento arx ipsa concidat. Unicus hic canon, nisi ego me fallo, Papae authoritatem et instrumenta quae adhibuit ad sua vota perficienda magis imminuit, convulsit, et labefactavit quam omnes in Vaticanum quingentis totis annis assultus, insultus, et displosiones. Quis enim princeps sub coeli complexu de sua dignitate sit securus, quam diu vel minima apud Papam offensiuncula actionem intendat, actio citationem procuret, citatio sententiam producat, sententia vel neglecta vel non inpleta contumaciam inferat, et contumacia deliquentem ea dignitate spoliat quam natura tribuit, conscientia asserit, et consensus communit? Adeo ut hoc posito, vel Gregorius Septimus ex successu adversu, vel homo plane nemo illud sancti spiritus agnoscat, quod in quo peccamus in eodem plecitimur. Verba canonis validissime contra imperiale Henrici Quarti diademi displosi paucula sunt, verum illa imperiosa, vehementia, gravia et acerba:

Nos, sanctorum praedecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica authoritate a sacramento absolvimus, et ne eis fidelitatem observent omnis modis prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem veniant.

[107] Huc usque canon expressis verbis, verum cum haec sit illa pillula aurea, vel potius deaurata, quae in sacrario vel gazophylacio recondita ad principum bilem in morbis acutis evacuandam, hoc est, quandocunque in ecclesiastica praerogativa haud bene cum Papa conveniant. Cumque Garnetus pillulae huius compositionem ita approbet ut non dubitet in eiusdem defensione vitam maiestatemque principis sui incomparabilis, et regiae sobolis in discrimen devocare, dum opinetur illos graviori morbo laborare quam ipsi in se sentiunt. Mea refert, et pro mea erga principem meum charissimum observantia et obsequio (quanquam alias indignus sim vel herbes agrestes cum prophetae puerulo in die critico decerpere), illud primum recipe pontificis chirographo subsignatum examinare ut accuratius cuiusque materiae qualitatem intuendo clarius intelligam, intelligendo diiudicem, diiudicando concludam quam belle cum praescriptis melioris aevi et proportione et proprietate conveniat.
[108] Primum quod in hoc compositio medicamento occurrit, scicilet statutorum observatio, illam sane salutarem ad curandam quamlibet in ecclesia et republica aegritudinem agnosco, attamen inter canonici iuris professores in usu fuisse non reperio, qui Papam observatione regulari cuiuscunque legis aut statui eximunt, quae pro suo arbitrio observare non lubeat. Sed ad rem quae controvertitur libens ediscerem cuius sunt illa statuta, vel a quibus scita et sancita, atque in quo consistorio, quae Gregorius Septimus tam sancte observaturus cum imperatorum divina providentia constitutum abdicare in animo agitaret, et se pro Deo gereret dum hac in re seipsum similem altissimo fecerit. Sane David propheta non fuit ex numero eorum praedecessorum qui eiusmodi decreta promulgarunt, cum illos omnimodae insolentiae et arrogantiae condemnaverit qui subditum ad tollendam manum contra unctum domini induxerint. Servator noster non ex eorum numero erat, qui discipulos iussit quae Caesaris sunt reddere Caesari, et potius iniuriam perferre quam cuivis inferre, multo minus magistratibus. Sanctus Petrus, qui primus et praecipuus esse debeat cum ab illo Papae successionis seriem repetunt, eiusmodi decreto nunquam est suffragatus: ille etiam tyrannis quorum absoluta erat authoritas obedire praecipit. Sanctus Paulus ex illis non erat, qui iubet obsecrationes, orationes, postulationes ab omnibus fidelibus fieri pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, cuiusmodi Nero tyrannus tunc temporis fuit. Et quorsum? Ut Christiani sub eis quietam et tranquillam vitam traducerent.

[109] Ex eorum catalogo Xistum pontificem excludat, qui quoad conscientiam potius Deo quam hominibus obidire statuit, sed quoad obedientiam tyrannidi ne quidem obstitit. Et haec fuit Originis sententia, quod omnia crimina quae vindicari vult Deus, non per antistes et principes ecclesiarum, sed per mundi iudices voluit vindicari. Marcellinum excludat, qui nullam magistratui offensionem fecit nisi quod ecclesiae notum fecerit Caesaris rescripta non satis authoritatis habere, ut nonnulli docuerunt, ad idolatriam imperandam. Cornelium excludat, qui in quaestionem vocatus de literarum vicissitudine inter ipsum et S. Cyprianum episcopum Carthaginiensem animam iam aediturus protestatus est nihil in illis continere quam quod animarum salutem spectaret. Tantum aberat ut illi obedientiam erga magistratus subtraherent ut Gregorius hoc statutum nunquam legerit. Nisi enim servum esse supra dominum affirment, quod Christus negat, fatendum est illis Gregorium qui se Mauriti servum agnovit non ille supereminere aut dominare potuisse.

[110] Nec verisimile est Anastasium Papam Anastasio imperatori scribere voluisse sinum eius clementiae publicae foelicitatis sacrarium esse, et eius celsitudinem Dei vicem in terris gerere, si modo illum diadema clientelari iure de apostolica sede tenuisse existimasset. Igitur cum venerabili nostro doctore concludam quod ecclesiae primitivae actus imitari sit optima norma, et exactissima ad vitam nostram dirigendam.
[111] Sin autem (haec obedientia posthabita) illum regnare coegerint qui se suo ore servum profitetur, ne obliviscantur interim illud regis prudentissimi, quod inter ea per quae movetur terra, sit servus cum regnaverit. Nondum video quod ius validius quis Papa praetexere poterit pro praerogitiva leges et decreta condidendi quam omnes aut aliqui illorum praetexere potuerant, qui in in eadem fuere serie et eadem in cathedra sederunt. Tempore tamen tam diuturno non invenimus hoc in quaestionem fuisse propositum, multo minus in rem iudicatam transisse eiusmodi legibus aut decretis quae Paparum ius firmarent aut usurpationem excusarent. Sed cur nos ita conflicemur et nosmet exerceamus utriusque foederis libros evolvendo, et conciliorum volumina excutiendi, aut iudicium doctissimorum patrum indagando de nominibus sanctorum praedecessorum qui in ipsorum monumentis solummodo consignatur? Si praecipui et quidam singulares ex universo grege audiantur, inveniantur fortasse haec illis ascripta fuisse quorum minime sunt affines. Nuda verba sine iuris demonstratione aut agnitionis vestigio non sunt in acta publica referenda. Quantum autem ego legendo observarim (qui nigrum cygnum si fuerat deprehendere, quamvis questionem spinosam dissovere non potuerim) protestari possim me nunquam incidisse in aliquem Papam ante Gregorium cui hoc decretum innotuit, multo magis qui euismodi decretum ad asserendum hoc ius abdicandi sanxit aut approbavit. At esto eiusmodi Papam fuisse. Ego hominis peccatoris factum qui facile labi possit Servatoris nostro praecepto, qui coelitus a divinitate doctrinam hausit, haud facile praetulerim.

[112] Ius Caesareum statuit si princeps causam inter partes audierit et sententiam dixerit, est lex in omnibus similibus. Multo magis in obedientiae et tolerantiae caussis, quas rex regum et audiverit et sententiam dixerit. Si enim theologi scholastici vere et consulto determinaverint Papam sine administratione sacramentali nec peccata remittere, nec essentiales formas immature, nec vota ad placitum solvere posse, quia absoluta haec authoritas a eius clavem qui aperit et nemo claudit solummodo spectet, multo minus Papa ex animi impetu (quanquam speciosa vela cum multis involucris obtendantur) magistratus possit abidicare.

[113] An Gregorii Septimi cathedra (quid quidam prodidit) cum sententiam pronuntiaretur disrupta fuerint (quia Papa vel sententia, aut Papa cum sententia gravioris esset ponderis quam cathedra illa ferendo erat qui mille annis non adeo pressa et onerata fuerit) non mihi nunc in animo est inquierere, sed hoc certo scio, ecclesiae politiam, disciplinam, et ordinem convulsa tunc fuisse cum spiritus potentia ad immodicas cupiditas explendas perverteretur, quas mortificatio potius extinguere quam ambitio incendere debuisset. Sanctus enim Bernardus graviter ad Eugenium Papam scribit episcopi et ministri ecclesiae cum tractant politica, (eousque intelligo ut pericula principibus facessant) limites invadunt, functiones perturbant, et falcem in alienam messem immitunt. Si nullus praedecessorum Gregorii Septimi (inter quos multerant vere religiosi, et quibus interna pietas quam externa pompa magis cordi fuit) conscius erat huiusmodi legis prumulgandae, sed ipse Gregorius authoritatem duorum gladiorum ex tenui apud S. Lucum textu (qui tamen non eodem sensu intelligitur patribus illis quos in catena aurea citat Thomas Aquinas) assumperit, an non clarius est hoc decretum simul semelque uno die sancitum fuisset promulgatum sine superiori aliquo exemplo vel in albo praetorum vel in rubrica martyrum?
[114] Trithemius author gravis et eruditus ad annum salutis MCV, quo fere tempore Papa hac iracundia excanduit, affirmat hanc quaestionem fuisse agitatam, non apud episcopos sed scholastico pulvere versatos, an ad ecclesiasticam Papae iurisdictionem spectaret imperatorem de solio deturbare.
[115] Ecclesia Leodoniensis in eadem itidem quaestione, et quodem fere tempore in literis ad Papam Paschalem datis affirmat nullum sanctorum praedecessorum quorum Gregorius Septimus meminit gladium contra aliquem imperatorem strinxisse priusquam ille potentissimam istam comitissam Matildem quae dum vixit eius nutum solummodo spectavit, et moriens lautissimum patrimonium ecclesiae legavit imperatorem exagitare iussisset, idque in remissionem peccatorum, cum Christus ipse quem Gregorius sibi ad imitandum proponereteadem remissionis conditione discipulos iubet inimicis non septies tantum (quod cum Septimi Gregorii numero convenit) sed septuagies septies illis qui ipsos peccant dimittere, numero finito pro infinito posito, quod cum Gregorii episcopi munere concinnius sane consonat.

[116] Othi Frisingensis, alter eiusdem aevi scriptorum, cum duobus quos modo memoravi testibus iuxta sentiens affirmat quod sibi et relegenti imperatorum vitas et res gestas nunquam in imperatorum serie vel unum ante Henricum Quartum sibi occurrisse qui Papae imperio exutus et spoliatus fuerit. Cum hoc itaque sit clarum et quasi solis radiis scriptum, hinc tam quia probatur manifestum quam inde quia non probatur contrarium, quod hoc Gregorii factum ex antecedenti iure nullo nitatur, e quo probabilis eliciatur consecutio. Libens intelligerem, ut ipse plenius erudiar, ex aliquo authore aut recenti aut antiquo, an iustitiae esset in iudice imperatorem caussa inaudita condemnare, aut prudentiae in imperatore diadema in manus papales sine securitatis cautione tradere, aut religionis in Papa eiusmodi antiquitatis monumenta venditare, quae nullibi nisi in tabulis glacialibus idque flantibus Austris consignata. Sed fieri potest ut me meus error abstulerit, vel festinatio praeterierit, vel praeiudicium omiserit aliquem eiusdem Gregorii praedecessorem qui eiusmodi decretum condiderit, nulla habita principis ratione, vel in sententiae infirmitate vel in exempli periculo. Hic enim Papa Zachariam praedecessorem in medium producit, qui Childericum Francorum regem regno deposuit, quanquam, ut Gelasius Anastasio retulit, hac sententia in illum lata non tam pro scelere admisso quam imbelli otio, utique qui tanto regno inutilis fuerit habitus.
[117] Nolim quis me vel tam audaculum vel tam iniquum rerum aestimatorem putet, ut quaestionem tanti momenti sicco pede transilirem, quasi nullus scriptorum hanc Childerici abdicationem ad amplam potestatem et summam authoritatem Zachariae retulisset. Ego enim prae me fero nonnullos huiusmodi extare authores, qui vehementiori studio Romanam potentiam amplificandi ex effectu authoritatis tam violentae abrepi fuerunt. Hoc igitur in votis tantum habeo ut mihi tantisper aures praebeatis et fidem eousque habeatis sum solidae rationis momenta demonstrent pares Franciae conspirante omnium consensu Childericum deposuisse, quomodocunque postea provide solliciti erant ut eorum factum tam periculosi exempli maiorem gratiam apud homines Romano oraculo confirmatum inveniret. Hinc primum adnoto Gregorium iudicium suo ore in propria caussa affere quod Esaias non fecit qui ad legem et testimonium appellavit, nec Servator noster dum illum excludit qui de seipso testimonium perhibet, nec B. Petrus ex beneficio sermonis prophetici. Qui Caesarei iuris consulti nec Caesari hanc praerogitivam concedunt, nec episcopi Africani Zozomi, nec Ioannes de Parisiis Papae nisi scripturae fulciatur authoritate, nec ecclesiae canones cuicunque mortali qui humanis affectibus sit obnoxius. Verum hoc non urgebo, quamquam novum et inauditum videatur quod S. Petri effigies, dum in terris superstes fuerat privatorum morbis mederi poterat, nunc post eius in montem translationem functionis umbra adeo valeret ut monarchas pessundaret.

[118] Primum itaque ad refellendam absolutionem illam subditorum a fide praestita et deprivationem a regia authoritate quae huic Papae adscribitur in argumentum arripio glossam ipsam quae hoc verbum deposuit exponit in deponentibus consensuit. Hinc enim patet probum hunc hominem ab illorum ambitione et arrogantia alienissimum, qui summo honori Papae ducunt regem abdicare, sollicite et modeste studuisse a cathedra illa crimen aut saltem errorem obiectum repellere, dum decreti verba ad probatissimorum historicum testimonium accommodaret. In historia enim reperta in monasterio Fuldensi inter Germanos, et ex fide antiqui rerum Franciarum scriptoris, constat Pipinum in Childerici locum Francorum regem ab universa gente subrogatum fuisse, relatione tantummodo missa ad sedem apostolicam. Ex eodem etiam authore liquet quod, priusquam legatus aliquis Romam missus fuerat, misellus hic regis typus non re, sed nomine tandummodo regnabat, soliumque maiestatis occupavit in ignominiae scaena. Cum reales in nominales converterentur, nemo ratificationis suffragia demiretur, sed potius imbecillitatis contumeliam observet. Rerum summa tunc temporis penes unum erat, qui maior palatii dictus, eius solius facta authoritatis plenissima, eius verba pro oraculo, ad eum de rebus controversis confluxerant, gratiasque ei pro beneficiis retulerunt. Itaque si verum sit quod privatio praesupponit habitum, verum itidem sit Childericum authoritate quam eo tempore non habuit privari non potuisse. Alius prodit barones Franciae ad Zachariam Papam misisse ut eum consulerit an fucus ignavum pecus, an sedula apis ad imperium gerundum magis esset idonea, Zachariamque (ut olim Alexander ille Magnus) respondisse detur dignissimo. Gaguinus ille refert hoc adducti responsio proceres sibi regem delegerunt. Verum ut norunt omnes quaestionem ex facto quaestionem ex iure non praecluidere, ita Papae responsum ex prudentia minime obligat ex necessitate. Iuxta etiam sentit alter rerum Franciarum scriptor qui sua serie hanc rem persequutus comprobat Pipini electionem a libero procerum Francicorum consensu profluxisse, licet ad omnes scrupulos tollendos ne homines male feriati factioni potius quam fidei adscriberent, magno usui erat authoritas Papae disponentis in dubio procerum. Res certe eo devenisset, quicunque colores quaesiti fuissent aut Papa dixisset, sed abundans cautela non nocet. Illique quorum non omnino vel minimi interest in quaestione simplicissimo aequitatis oculo rem intueri iure existimantur. Haec procedendi formula neutiquam nova est, Ioab enim cum in summa fortuna ab invidiae procella sibi metuit, cum Davide maximopere egit ut ipse accederet et Rabbath munimentum ad extrema sua industria iam redactum cum honore in deditionem praesens acciperet, ne ille plus nimio tantae foelicitatis cumulo intumesceret. Faelicem illum medicum dicimus qui in declinatione morbi ad aegrotum accedit, et solertiae semper habitum fuit in conscientiam aequi iudicis sub syncerae veritatis obteritu insinuare ad sustinendam caussam ex animi impetu susceptam. Quare licet huic maiori palatii vel supervisor rerum Franciscarum generali consultissimum videretur ambitionem pietatis integumento obvelare, licet Zacharias non invitus occasionem oblatam constituendi exempli in postremum arripuerit, licet Francorum proceres volentes Zachariae speciem reliquerit, dum ipsi sibi ipsis vim retinuerint, non sit hoc vel documento vel instrumento ad principes maioris prudentiae coercendos vel ad pontifices altioris animi incendendos. Musca enim vehiculi currentis rotae insidens perinde pulverentam nubem quam ipsa in via excitat miraretur, at Gregorius aut Zacharias ex consilio potestatem sibi excitarent, aut hoc pro facto suo existimarent, quod ambitionis incude fabricatum, necessitatis obtentu obumbratum, et ad exitum ab eo perductus qui subordinationis pertaesus in animo statuerat hac arte, cum res ferret, ad se imperii summam attrahere.
[119] Deploratissimae essent res principum si ex factis singularibus (quod capitulum Leodiense ad Paschalem Papam graviter scribit) plumbeas normas in principum contumeliam efformare liceret. Alii enim praefidenter plus nimio sibi arrogant, alii de suo iure meticulose plus nimo cedunt, maior pars nervos ulterius quam debent contendunt, et exiles illae normulae cum in potentium manus pervenerint a quibus conscientia exulat, nonnunquam affectibus intenduntur, nonnunquam corruptelis distorquentur, et plerumque versuta et fallaci notendi ratione adhibentur. Ex Pauli Aemilii relatione videtur quod haec contra principes procedendi formula per pontifices, quanquam sine animi perturbatione et ordinum regni intercessione, illis diebus usu minime recepta fuerint, multo minus tunc extitisse decreta ambitiosa, turbulenta, et arbitraria. Zacharias enim tam mitis et moderatus principio erat ut non auderet tam magni momenti cogitationem suscipere. Itaque etsi Gregorio Septimo gratiam faciamus de praedecessoribus in hac caussa nominatis, praedecessor tamen ipse quadam lenitate iure diplomatis quodammodo cedit, quod hac in parte praetenderet, nullum obliqui cursus tramitem in tam recta sphaera persequendo aut urgendo.

[120] Ex hoc historico constat qua lenitate, quo consilio, qua cautione Papa venam illam secuerit e qua sanguis supra quam doctores praescripserint mitteretur. Cum enim compertum sibi esset Childericum regem reliquam esse primi Christiani Clodovei sobolem (licet marcescentem) sine liberis, sine ingenio (quae duo successionis et imperii nervi sunt firmissi), ita inertia languidum et voluptate liquescentem ut dolori amissum regnum futurum non esset, nec usquam esse qui eius abdicationem quererentur, nec solum Francos de eius abdicatione sategisse, verum etiam universum orbem terrarum applausuisse, Papa assensum adhibuit, proposito forsitan ob oculos vinculo quo regem Pipinum Romanae ecclesiae contra Graecos tunc aemulos obligaret. Hoc Crantzium Saxonicae historiae scriptorem impulit ut firmam inter Francorum reges et pontifices necessitudinem demiraretur, qui, ut manus manum lavat, mutuas operas ad consequenda quae sibi proposuerant invicem tradiderunt. Antonius cum reliquis consentit in interrogatione illa comparativa inter principem prudentem et hominem nihili, inter umbram et hominem, inter regem revera et qui solo nomine regio regeretur. Addit etiam quod regni ordines statim atque Papae responsum fuerit relatum Childericum abdicasse, et simul Pipinum regem salutasse. Tantum aberat ut Zacharias ad Childerici personam vel diadema in hypothesis collimaret, ut si nostrati Ranulpho Cestrensi credamus, tantum in thesi proponere cogitaverit iudicium suum de differentia, quam prudentes inter duos principes variis studiis et diversis animorum dotibus haberent. Gotefredus Viterbiensis, huius caussae radice potius quam ramo spectata, affirmat Francos Zachariae decreto non paruisse, sed acquievisse consilio, quanquam tantum intersit quantum inter mandatum absolutum et consilium politicum. Sabellicus, qui donationem ne quidem somniat, consilium fuisse hisce verbis innuit, consulto prius pontifice. Nauclerus expressius (si fieri possit) prodit quod postquam proceres elegissent, Papa confirmaverit, et iuxta cum eo Blondus, nec vi ulla nec animi affectu abreptus.

[121] Ex Aventino duas conclusionis rationes contra Zachariae Papae iurisdictionem deduco. Prima, quod rogatus a Francorum proceribus, ut iam dictum, responsum ex decem tribuum defectione fundavit (perinde apposite ac si quis rebellionem profligatissimi illius I. Cadi contra inunctum suum regem utaretur). Nam delicta impiae illius generationis, maledicta in rebelles denuntiata, et censura prophetarum Dei apertissime evincunt factum illud a iure et iustitia fuisse alienissimum. Eadem etiam ratio a Zachariae ipsius paradoxo peti possit, qui defendit quod cum principes coronas et regnum ex populi electione teneant penes quam remanet absolute constituere et destituere. Quanquam enim doctrina sit tam perniciosa quam execranda, attamen hinc exploratum est (quod pro me facit) ius abdicandi (quod ipse Papa in populo esse agnoscit) penes ipsum non fuisse, et ex consequenti ipsum consuluisse non iussisse, adiuvisse non iudicasse, solum permittendo approbasse et non ex authoritate imperasse.

[122] Non me fugit Garnetum et suos tam aegre centurias Magdebugenses de Childerico admissuros (quam alios ex altera parte ecclesiasticos baronii annales) ulterius quam authoritate suffulciantur, quod me inducit lubentius illas praetermittere et rem fidei eiusmodi authorum relinquere quibus nulla erat ratio aliquid praeter vertitatem ex alterutra parte scribendi, quia illis temporibus non formula sed materia, non adiacentia sed ipsa substantia, non quo iure sed ad quem finem inter Papam et ordinum conventum in quaestionem deducebantur.
[123] Quod ad litem a Papa contra Henricum Quartum illatam, capitulum Leodiense ingenue prae se fert, quod cum quam accuratissime utrumque testamentum perlustrassent, in nullum huiusmodi praecepti apostolici exemplum se incidere potuisse. Provida certe haec cautio ne faciles simus in diffidendo relationibus et testimoniis eorum qui turbulento isto tempore perturbationibus vacui, modestia temperati, sacris literis et iure pereruditi, pacis et tranquillitatis ecclesiae magis quam partium studio adducti affirmant solide ex scientia, et confidenter ex sua fide, hunc Septimum Gregorium primum fuisse Papam qui principem potestate clavium S. Petri deposuit, vel ut cum ipsis loquar, qui sacerdotalem lanceam contra Caesareum gladium vibravit, ne semel somniantes de superiori aliqua actione a Zacharia Papa contra regem Childericum intentata.
[124] Ipse imperialis diadematis circulus (quousque aliquod in hac sublunari regione pertingere possit) motus continuationem innuit. Secundum enim mathematicorum theoremata, ut ab omni parte similiter incipit, ita in seipso desinit sine ullo aliquo termino ad quem se moveat. Quod vero Papa nonnunquam imperiale diadema Caesarum capitibus imposuerit ex quo Pipinus (qui fuit primus, nisi me fallo) a Papa inauguratus, non inde colligatur illi licere coronas principum hinc inde quasi ludens instar pilarum agitare, iactare, et retorquere. Haec enim compendiaria esset ratio signis substantiam subruendi, formalitatem necessitati, et occasionem institutioni ex diametro obiiciendi. Cuiuslibet regni primas et metropolitanus tantum in forma potest, non conferendo ius sed implendo iustitiam, ut accommodate ab earum partium studioso dicitur. Quamvis enim Papa supremam authoritatem Romae coronandi imperatorem electum retinuerit, et assentatores nonnulli inde ex necessario inferant imperatores Romae confirmandos esse et constabiliendos, imperatorum tamen multi seculis superioribus, et Carolus Quintus nostra, parati fuerunt etiam gladiis strictis (cum obsequio tamen et reverentia qua filios erga matrem ecclesiae decuit) authoritatem suam absolutam asserere, etsi illa ceremonia et relativa formula non adhibeatur. Hanc de Childerico rege quaestionem concludam argumento irrefragibili, modo testibus sua constet authoritas. Soto etenim, ex fratrum ordine et in scholastica theologia diu multumque versatus, affirmat quod extra caussas fidei ipsi pontifices nunquam ausi sunt reges deponere. Childericus autem in caussa fidei non erat depositus sed, ut Papa Gelasius ad Anastasium scribit, quia nulli erat usui ecclesiae, itaque fieri non potest ut Childericus a Zacharia Papa deponeretur. Quae et quantae exclamationes et querela contra iura religionis coloribus obumbrata olim intonuerunt, nihil explicatius loquitur quam obfirmata illa oppositio contra Pelagium Papae legatum in terra sancta, cum ille, capta opulenta urbe Damiaeta, omnes manubias et praedam in ecclesiae usum pertraheret eiusmodi partitione quae inter leonem et bestias reliquas facta, quas in venationis societatem vocaverat. Certum etenim est, quod primum dimirabantur et postea conquerebantur, quod eius minister cuius erat ipsos consilio adiuvare et confirmare, nimia habendi cupiditate animos minueret et infirmaret.
[125] Quod ad exemplum illud a Gregorio Septimo de Alexandro Primo prolatum (qui alter habitus praedecessor) absolvendi Christianos a sacramento fidei erga principes, male feriati esset vel responso dignari, cum neque in sensu communi neque in antiquitatis fumdamento verisimile sit. Mille enim annis post Alexandrum illum Primum haec ratio subditos a sacramento solvendi non in lucem prodiit, multo minus in usu fuit. Minime probabile est Papam illum prudentem omnique animi perturbatione vacuum (ut in primaeva ecclesiae infantia singuli fuere) principem infidelem in disciplinae gyrum reducere voluisse, cum ipse Paulus eos qui foris et non ex ovili suo iudicare noluerit. Nec minus verisimile est, cum episcopi Romani animabus lucrandis obedientia imprimis invigilarent, voluisse principibus illis Deo displicere, qui ex suis legibus absolutissima praediti fuerunt authoritate. Fieri potest Alexandrum illum Primum solatio et securitate praemunuisse conscientiam nonnullorum Christianorum qui plus nimio solliciti erant de sacramentis impiis et iniquis quae ipso iure sunt nulla (etsi Papa non dispensaverit), et itaque potiori apud Deum conscientia violantur quam observantur. Verum quomodo hinc colligitur fidem principibus legitime datam qui iure optimo (quanquam illi non semper optimi) in solio regio collocantur violandam esse, cum ecclesia damnet et lex nulla ratum habeat? Absurdissimum iudicio ecclesiam Romanam ad suam magnitudinem asserendam, vel ecclesiam universalem in documentum, eius modi factum (si quod eiusmodi fuisset) in literarum monumentis non consignasse, sed minime difficile est quidlibet ex quolibet probare cum hominibus liceat suas theses procudere supina securitate quod neque audaciae nec ignorantiae rationem reddant, et postea pietatis protestatione commendent.
[126] Cautio quam S. Petrus adhibuisse perhibetur in S. Clementis ordinatione, viz. quod nemo favore aut amore a verae religionis professoribus exciperetur contra quem successores eius animo essent offenso, admittatur sine ullo hac in parte praeiudicio, si de iustis offensis quas lex divina punit intelligatur. Incidunt tempora cum ille qui vel verbo salutat et pene precatur peccatori dicitur communicare operibus ipsius malignis. Sed hoc non semper, sum S. Clementis successores censuras magis ex animi perturbatione quam ratione effulminant. Principes Christiani ne in cogitatione illis versabantur, quando haec inita ratio, et itaque longiori intervallo remoti, quam quo Papae Alexandri telum collineare poterat, quod sine cuspide regem tan longe remotum sauciasse perhibetur. Ratio hoc evincit, pastores ecclesiae, cum nos ex ovili excludant, tantum illis beneficiis spoliare posse quae cum in ovili admissi fuimus contulerunt, hoc est regno coelesti quod quantivis pretii, non regno terrestri, communione sanctorum, non peccatorum, aeterna beatudine, et non momentaneis beneficiis. Synthesis illa exilis et paupertina est, ut Garneti collega in eiusmodi caussa scripsit, quae tritas et laceras vestes pro honorariis trabeis praebet, et res admodum est accisa, cum calculi aureorum loco expendantur.
[127] Hi sunt praedecessores omnes quos Gregorius Septimus quasi personatos inducit qui aleam pro principis corona iaciant, ut milites pro inconsutili Christi tunica. Prodeunt enim et exeunt taciti, et nihil innuunt nisi signis quae plane nihili. Horum esset potius aperte demonstrare quam speciem exhibere, disputare quam ludos facere. Haudquaquam convenit ut Papa tam perfricta fronte gladium rubigine exesum super caput inunctae maiestatis vibraret, qui quidem gladius ex quo Petrus iussus erat recondere nec eductus fuit, nec ex Christi praecepto educendus erat. Eadgarus rex in oratione nunquam satis laudata cum Anglo-Saxonicis episcopis persuadet quibus erat Petri gladius manus cum ipso coniungere, cui erat ensis Constantini, ad ecclesiam expurgandam, nihil minus sensit quam penes episcopos fuisse in illum materialem gladium qui eius custodiae demandatus exercere. Dunstano potius in eadem oratione plane dicit quod ipse hanc authoritatem episcoporum curae detulerit ut derelinquentes castigarent. At quomodo? Episcopali censura et authoritate regia. Gregorius Septimus nondum evigilavit (quod nomen iussit) cum duobus gladiis in una vagina reconditis nihil magis in votis habuit quam principes ex acie suis ipsorum armis profligare.

[128] Quomodocunque autem nonnulli animi pusilli principes qui authoritatem ad vitam a Deo acceperunt nihilominus ad Papae arbitrium tenere non sunt dedignati, hoc minime impedit quo minus aliis acrioris et excelsioris animi inquirerent de iure suo priusquam secum ex aequo agi patiantur. Subditi fideles et qui non facile ambitionis aura a fide abripiuntur firmo pede fundamento, quod est obedientiae vinculum, insistunt, nec a violentis usurpatoribus nec iniquis interpretibus labefactari possunt. Agnosco pii pastoris imprimis esse ut Christi oviculae suo tempore in ovile colligantur, et ab inhiantibus lupis secure conserventur. Oviculae autem pro sua etiam parte imprimis caveant ne lupus sit illis dux gregis, quod toties in multis ecclesiis accidit quoties episcopi ex animorum aestu et ulciscendi causae maiorum cladium extiterunt quam haeretici aut pagani ex sua malitia et malignitate. Adhaec, si fides abhibeam admirandae visioni illi cuius meminit Sozomenus, quaestio extorta et agitata fuit non solum inter doctos in terris, sed etiam inter sanctos in coelo, quid de Iuliano illo Apostata agendum, non ex apostasiae, sed dignitatis ratione quam in terris gessit. Minime tamen dubito quin Garnetus illum hominem fuisse profligatorem et magis impium erga Deum et Dei cultores habuerit quam Henricum Quartum, quem sine vel minima conscientiae acerbitate vel periculi suspitione Papa immerito abdicavit.
[129] De hoc divexato et exagitato imperatore eiusque caussa ex quo iram acerbiorem intimo odio Papa in eum concepit, non est cur hoc tempore pluribus dicam, cum temporis angustiae plura dici non permittant. Sed illum cum adversario ad tremendum tribunal examinandum relinquam, ubi omnes omnium actionum rationes in medium proferentur, sententiaque ex merito, non ex partium studio, pronuntiabitur, ubi nemo vel Crassi invidia in crimen vocabitur vel Antonii eloquentia defendetur. Non me praeterit quid scriptores utrinque (imperiales et pontificales, Guelphi et Gibellini) de Papa et imperatore prodiderunt, prout ipsorum proni appetitus et partium studia calamos infecerunt. Homines facile labi et errare posse scio, dum in alterutram partem studio aut praeiudicio nimis propendent.

[130] Nec mei est ingenii vel iudicii loca quae hominum intemperies inaequalia et salebrosa fecit in planitiem redigere. An Papa fuerit exulceratus quod Henricus episcoporum investituram per baculam et annulum et ecclesiasticarum dignitatum collationem sibi vendicaverit, ut aliqui volunt (quamvis multi reges et Angliae imprimis hanc praerogativam in suis et vendicarunt et exercuerunt), vel quod Sigisfredus archiepiscopus Moguntinus eum impulerit ut subditos detineret quo minus tam confertim Romam confluerent, ut alii volunt (quanquam nonnulli principes hoc factitarunt, qui tamen fulmina vitarunt), sive quod Henricus Papae admonitiones vili fecerit et ad vim vi repellendam se accinxerit bilem Papae commoveret, ut alii etiam imperatores subinde et antea et post mitiori cum poena pro suspecta pertinacia fecerunt. An haec omnia vel ex his aliquod hunc ignem inflammaverint quamquam affirmare non audeo, existimare tamen ausim medicinae modum et acrimoniam excessisse morbum. Constat hanc indignationem in animo Gregorii primum incruduisse satis longe ante intervallo, quod Henricum Gibertum episcopum Parmensem et re et consilio adiuverit cum consensu cardinalium cis Alpes Papa eligeretur contra Alexandrum, quem Gregorius (qui tunc temporis archidiaconus erat) singulari quodam favore prosequebatur.

[131] Verumenimvero concedantur vera esse singula quae serio aut simulate pro veritate hac in caussa divulgata fuerunt, velim ut doctor aliquis me pro gravitate edoceat an leviculae hae caussae aequa aliqua analogia excandescenti Papae iracundiae pares fuerint, qui, porta supplici imperatori occlusa (non dicam inurbane, sed inhumane, cum nudis pedibus coelo asperrime rigenti, ut veram contritionem ad iram sedandam testaretur, accessit), interea temporis alium in Germania in imperatorem extulit, dum ille peregre Romam difficilimo itinere profectus ad gratiam cum pontifice redintegrandam, qui etiam tunc ad partium duces in Germania scripsit (ne illi ex aliqua specie gratiae inter ipsum et imperatorem reconciliatae animos demitterent) se imperatorem remisurum culpabiliorem et ex consequenti eorum iniuriis magis expositum.
[132] Imo, quod omnium deterrimum, pacie inita, absoluta criminum gratia facta et iurata, et sacra eucharistia ab imperatore sumpta ex ipsius Papae manu ad novum foedus constabiliendum, imperatoris filium contra patrem armatum statim specio quodam zeli praetextu, scilicet ut nomen Augusti ab haeresi vindicaret. Ad hoc enim centrum omnes fucatae papalium exceptionum lineae protrahuntur, et in hac voragine evanescuit, quasi vero nemo nisi qui servili animo veram coleret religionem, quasi omnes qui usurpatoribus adversantur haeretica pravitate laborent, quasi vero non fas sit imperatori velum in ecclesia expandere quamdiu Papam a maiestatis solio excludere cogitaret, vel quasi generalis haereseos suspitio sine ulla haereticae pravitatis convictione contra canones ecclesiae publicum esset ergastulum in quod Papae Christianos principes detruderent qui iniquis eorum postulatis iuste adversando ut filii perditi et deplorati condemnantur.

[133] Postremo libenter ediscerem unde Papa hausit culpam et non poenam principi illi remittere, qui libentius gratiam iniret quam odium exacerbaret, aut unde hausit ut distingueret inter restitutionem ad gratiam et maiestatem, suspendendo illam gratiae suae portionem quae ipsum in iuris sui possessionem immiteret. Apud Sigibertum Gemblacensem lego quod suo tempore haeresis nondum in mundum immersa tenebatur, ut sacerdotes praepotentis illius Dei virgam, qui saepenumero regna hypocritis tribuit propter peccata populi, in igneum proiicerent priusquam delinquentes pro delictorum ratione plecterentur, vel peremptoriis mandatis eos demoverent qui ut instrumenta ad divina iudicia exequenda muneribus sibi impositis defungantur.
[134] Quomodocunque autem Gregorius in diebus illis canicularibus combustione radiorum qui ex diametro oppositi imperatorem urere poterat viribus factionis opportunitate quadam excitatae fretus, ex succedentibus tamen indiciis observo iudicium Dei semper fuisse iustum, etsi Papae fuerint iniquiores. Alter enim ex domini sui proditioribus quem Papa quodam animi aestu evexerat et ex fastu adiuverat, in opiduli expugnatione de medio sublatus, alter in praelio nec sine poenitentia proditionis, ut quidam prodit, occisus. Ipse etiam Papa aerumnis et curis confectus non diu superfuit, et cum aculeum in hoc principe reliquisset haud amplius pungere poterat. Seditiosi et turbulenti illi episcopi qui authore Papa se opposuerant et restiterant nunquam capita exeruerunt post fatalam illam plagam inflictam in synodo Morguntina et Vangionensi, sed aut a suis ovibus fueri perempti aut adversissimo fato in montibus extincti.

[135] Walranus episcopus Magdeburgensis in literis ad quendam Germaniae comitem iustam reddit caussam tot rerum adversarum simul confluentium, quia (inquit ille) resistendo authoritate Deo resistiterunt, et ideo foelicius illis succedere non poterat. Platina prodit quod interea temporis, dum Papa adhuc consultaret quid cum hoc offenso principe ageretur, nonnulli sanius sapientes censuerunt regem non ita cito anathematizandum. Ast obiectiones omnes supervacaniae erant dum Papae animus inflammatus ad ulciscendum totus flagraret, et ille caussam suffulciret authoritate illa S. Petro per Christum delegata ut oves suas pasceret, id est, gregem doceret et instrueret. Tantum enim discrimen inter instructionem et destructionem quantum inter pastionem et suffocationem interpono, quanquam ex formula sententiae contra imperatorem prolatae pateat Gregorium imperare S. Petro et S. Paulo quasi apparatoribus et accensis suis ut pontificiae et privativae authoritatis suae rescripta executioni mandarent.

[136] Quod ad authoritatem subditos a fide absolvendi quae et primarius aries in canone Nos sanctorum ad regia solia et sceptra subruenda ex litigiosis exceptionibus adhibetur, hoc prae caeteris adnotabo, quod Gregorius plus suae dignitati ex delegatione arrogat quam Deus ipse suae divinitati ex praerogativa assumit. Si enim concedatur eiusmodi fidei sacramenta esse legitima, spontanea, et in nullum iuris praeiudicium (cuiusmodi sunt quae pro eo ac debemus principibus praestamus), omnes eorum ministros qui fidem datam violare audent periurii crimine involvunt. Quod Deus per seipsum iurans homini promittit (quanquam ad maturiorem et iustiorem peccati poenam spectat) sibi ipse minime remittit, et existimabimus quae peccator illi promiserit, sine ipso remitti posse? Frater non redimet, redimet homo? Non dabit Deo placationem suam et pretium redemptionis animae suae, ut cum propheta hanc rem concludamus. Quamvis Deus homini ex merito ita succensuerit, ut visus sit paenituisse gratiae suae quod ingratam stirpem solo sterili inseruit, et praecavens in futurum et tactus dolore cordis intrinsecus. Qui quidem internus dolor iam creatoris contra creaturam plurimum inflammaret, attamen pro eo quod a mundo condito dixerit beatum semen mulieris (quam omnes generationes beatam praedicant) caput serpentis contriturum, quod in plenitudine temporis erat efficiendum, cum suo promisso dispensare noluit, sed permisit consilium liberrimae gratiae, aeternae providentiae rotis ad praefixam suae misericordiae periodum provehi. Atrocia Davidis prophetae et posterorum eius peccata divinam iram iure et merito excitarunt, ut germina et radix omni gratia et misericordia exciderent, pro eo tamen quod longe ante iuravit haeredem ex lumbis eius throno non defuturum, ut fidem promissam liberaret, offensam omnino remittere visum fuit.

[137] Maxima spes quae Dei populo a Samuele propheta affulsit cum eius opem in rebus adversis imploraret haec fuit, quod Deus iureiurando interposito populum illum quem sibi selegerat et in suum ascripserat nec tutela sua excluderet, nec hostium furori relinqueret.

[138] Divinae directionis stricta est regula, si quis votum Deo fecerit et iuramento ad praestandum <se> obstrinxerit, non amplius in sua erat potestate fidem datam violare, sed plane praestabit quod deliberate promisit. Qui sanius sapiunt exploratum habent quid lex de votis redimendis iusta de causa, praesente sacerdote, praescribit, idque pro ratione facultatum voventis. Praeterea omnes norunt vota et iuramenta iniusta (cuiusmodi fuerunt Iepthis, Herodis, et aliorum id genus) conscientiam neutiquam constringere. Cum autem deliberate et sponte iuxta cautiones lege divina praescriptas in veritate sicilet iudicio et iustitia iuramus, etiamsi ex officii ratione principi impio, Exechiel tamen spiritu sancto authore nos docebit quod Deus trabali clavo periuri capiti infigit iusiurandum illud quod perfide conculcavit.

[139] Ex argumento illo quod Gregorius Papa in authoritatem arripit solvendi subditos a sacramento quod Henrico Quarto iuraverant. Ananias propheta et ex summis illa vice sacerdotibus perinde cum sacramentis quae populus Dei Nabuchodonosori principi infideli et idolatriae iuraverat dispensare poterat. Sed Deus ipse sacerdotes et prophetas condemnat, qui onus populo impositum spe fallaci proposita ante tempus iniunctae poenitentiae allevare voluerunt. Et illis sane Ananiae diebus pseudoprophetae ob assentationem excisi fuere. Quamobrem ut audacia et confidentia proiecta est in homine quocunque ita in recondita providentiae mysteria penetrare, ut iudicet quo tempore, in qua persona, qua lege, aut qua authoritate peccator peccatorem a sacramento absolvere possit, itidem diploma illud quo theologi scholastici ad hanc authoritatem asserendam obtendunt exile proculdubio et ieiunum sit, quandocunque sine certa divinae voluntatis revelatae authoritate conscientiam eius liberare velint qui vel electionis iure vel solemni formula sit obligatus. Theologi illi scholastici nunquam comprobare potuerunt ex aliquo utriusque testamenti fundamento, aut primorum conciliorum canone, aut patris alicuius authoritate qui magis sudo et sereno caelo quam hoc nostro vixit (quomodocunque distinctiones subinde excudunt potius ad fidem implicandam quam explicandam) hanc doctrinam principes leviculis de causis anathematizandi, aut sacramenta fidei solvendi, aut magistratus abdicandi, cum illis obedientiae et patientiae praeceptis convenire quae Servator noster apostolis, et illi haereditaria serie suis successoribus reliquerunt. Si ex Sancto Matthaeo certum sit pacem nostram ad nos reversuram esse, cum illi quibus pacem precamur se pace indignos praebeant, proculdubio non minus verum est diras nostras in caput nostrum (idque nostro merito) resulturas, cum qui sunt in ecclesiae (quae Dei domus est) gremio ita se gerant ut diris eiusmodi immerito devoveantur. Uti etiam in caussa Balaam recte quaeritur quomodo maledicat ei cui non maledixit Dominus?, ita tam considerate a B. Gregorio adnotatur quod ligandi et solvendi potestate se privat qui eam iniuste exercet. Origines praeclare cum causae asperiorum sententiarum sint iniustae, et aequae rationis examen subire non possunt, qui eiicitur non exit, sed qui manet intus excluditur.

[140] Ex lege Mosaica penes sacerdotem non erat ut leprosum mundaret, sed cum iudicio examinaret an mundus fuerit. B. Augustinus itaque maiori cum fiducia ita concludat temerarium iudicium non officere personae de qua temere iudicatur, sed ei qui temere iudicat. Ratio vero ex alia eiusdem Augustini sententia peti possit, quia dum volumus per iram aliena coercere, graviora committimus.

[141] Concludo igitur, idque magistraliter (ut scholasticorum verbo utar) ex canonibus ipsis manere Petri privilegium ubicunque fertur ex ipsius aequitate iudicium. Quod S. Gregorius ex conscientiae scrupulo protulit, vel iniquam iudicis sententiam timendam, responsum cum ratione ferat, si timorem illum ad eiusmodi modestiam et animi moderationem stricte revocemus, quae ad suam infirmitatem agnoscendam semper pronior minus offendit specillo longiori quam breviori peccato explorando, et ex dimissi animi sensu suspicando omnes esse procliviores ut suis se delectent erroribus quam doctum, prudentem, et religiosum iudicem ad iniquam sententiam proferendam.

[142] Prudens ut valetudinem curet cum catapotia a medico recepturus, qui corporis sui constitutionem ex scientia et experientia melius quam ipse cognoscit, primum facile credit aliquem humorem vel quantitate vel qualitate vitiosum corrigendum esse, quanquam sui sit ille humor ipse minime norit. Postea vero cum accuratius secum perpenderit appetitum suum esse ordinarium, crasim perfectam, digestionis facultatem vigentem, et reliqua omnia quae in re medica eruditi respicunt cum integra valetudine convenire, apprehendere incipit (sensum suum cum medici coniectura conferendo) quod homines alioqui graves et eruditi labantur rudimenta artis suae minus intelligendo, fallacibus relationibus quae merito erroris perspicillia appellantur plus nimio credendo. Deus enim solus corda et abstrusos animi recessus scrutatur, et itaque solus vere novit qua inscitia aut scientia emplastrum adhibetur malo inveterascenti, vel quod ex imprudentia malum inveteratum illis videtur, qui ut Dei vicarii authoritatem diiudicandi sibi assumunt. Deus ipse enuntiavit quod spiritus hominis ea tantummodo noverit quae sunt in homine, spiritus autem Dei ea solummodo qui Dei sunt intelligit, itaque de occultis vel male intellectis spiritus qui in mortalium naribus spirat nec certo discernere nec recte diiudicare poterit. Si quis obiiciat quod Papae principibus litem intendentes satis validis argumentis se communiant priusquam aliquid in rei praeiudicium concludunt, respondeo praesumptiones animorum impetu longius abreptas in caussa fuisse, quod multi Papae contra principes in procedendi formulis aberraverint. Et ne longius aberremus dum exemplum petitur, hic ipse Gregorius VII Henricum caussa inaudita condemnavit, ut nonnulli qui tunc vixerunt scriptores prodiderunt. Illa aequitatis regula quae approbat appellationes a iudicibus male informatis ad iudices qui sententiam argumentis omni exceptione maioribus suffulciunt in minoris momenti caussis, in quavis republica semper usu recepta fuit. Lex enim iusto non est posita, et quomodocunque ad ordinem conservandum externae formulae moderate et reverenter sunt adhibendae, animo tamen conscientia mille testes, vereque Lydius lapis. Itaque ego illum neutiquam reprehendam qui secreto et sine medici praeiudicio catapotia proiecit, si ex certa corporis crasi noverit usui sibi minime futura vel ad valetudinem restaurandam aut morbum suspectum depellendum.
[143] Diutius his immoror ut illi Gregorii loco satisfaciam, quia in omnium iudicum errantium patrocinium profertur, in eorum fraudem aut saltem terrorem qui saepenumero sunt timidissimi, quia innocentissimi. Interim observate sanctissimum hunc patrem nullum subditum ab obsequii sacramento relaxasse. Ille nullum principem in solio regio sedentem anathemate perculit, ille nullam rempublicam ad primatum suum propagandum labefactavit, sed optime intellexit quam facile ex vehementi animi cogitatione iudices errent, et cum Gad, qui capita hominum pro umbris montium videbantur, hoc errore decipiantur.

[144] Leodiensis ecclesiae capitulum, cum hanc iurisiurandi et fidei relaxationem penitus reiecerit, multis rationum momentis induci poterat. Primum quia legitimi iurisiurandi violatio (ut iam antea ostensum) in peccati rationem cadit. Praeterea quia multi antecessorum suorum in conscientiae pace ad Deum demigraverant qui iusiurandum ad extremum usque spiritum observarunt, quorum exemplum aspernari minime debuerant. Adhaec alligarunt, nec iniuria, quod si imperator ille tam impius esset quam sententia in ipsum lata innuit, eos tamen non magis quam Zedechiam decere (donec correctionis ignis peccati rubiginem absumperat) collum praefidenter a Nebuchadnezaris iugo subduceret. Hoc autem complicabo exemplo prudentiae regum Angliae superioribus saeculis, ex vetustissimorum monumentorum sacrariis petito. De obsequio et fide praesulum suorum satisfieri non poterant donec formulae iuramenti fidei datae haec verba inseruissent, in verba veritatis (quae conscientiam ligant) in loco verborum superioris aevi, salvo ordine, quae ecclesiasticos suo quodammodo arbitrio reliquerunt. Liberum enim est (ut habet Ioannes de Parisiis, verus author Catholicus) cuilibet legitimo principi vim gladii spiritualis repellere quacunque ratione optime poterit, cum deprehenderit eductum esse ad civilem authoritatem disturbandam, cuius cura incumbit regi, alias enim gladium frustra gestaret.

[145] Nunc autem ut optimus fructus quem haec occasio offert ex pessima caussa quae inter homines hactenus vel fando audita colligatur, et in conspectum quasi theatro omnibus proponatur , quorum vel capitibus insunt prudentiae oculi, aut quorum cordibus divini iudicii timor, quam inconsiderata temeritate nostri qui in se susceperunt clavum cumbae S. Petri tenere in nostro freto (inter quos Garnetus noster e praecipuis fuit nauarchis) in rebellionis scopulum impegerunt, ne intuentes quidem vel in conscientiae vel fidei directorium. Velim ut quaedam observationes memoria consignentur, ut monumenta divinae potentiae olim inter Israelitas tanquam signa praedicantia sint malesanis et vertiginosis temporibus futuris, qui alioqui ex eiusmodi sceleris inductionibus in eiusmodi immanitatis formas transmuterentur. Angelus enim dixit Tobiae mirabilia Dei opera enarrare esse laudabile.

[146] Minime me praeterit miranda saepenumero fortuito accidere (quoad nos pro captus nostri imbecillitate pertingere possumus), quanquam ipsa veritas nos doceat ne passerem quidem sine divina providentia in terram cadere. Et Pericles recte fortunam nihil aliud esse facit quam verae caussae ignorationem. Attamen ubi aper sylvestris runcando in terra fortuito non unicam literam A efformat, sed totidem literas sua serie quot legendam oculis integram dictionem Agamemnon exhibent, ubi aliquis non tres quaterniones tribus aleis, sed tria millia quaternionum totidem alearum millibus iacit, et ubi ordo qui a ratione et electione progreditur in cohaerentibus formis observatur, casus, ex philosophiae rudimentis, vim omnino habet nullam. Quamobrem nemo dixerit an aliqui ex his coniuratis superstitibus (nullos superesse haud ausim dicere), cum quasi e littore respexerint quos scopulos et quas syrtes in hoc turbine praetervecti essent cum ad rationes revocaverint adversum successum non unius aut alterius, sed plurimorum consiliorum et machinationum in hac actione inauspicatissima (non immemores observationis inter Galeni sectatores, quando simplicia medicamenta contra suam naturam vires exercent, medendi rationem esse deploratam), cum invenerint Hierosolymam nostram aedifactam ut civitatem cuius participatio in idipsum, cum observaverint regem nostrum serenissimum, iustissimum, et optime meritum a Dei angelis sustentatum (qui sunt spiritus administratorii missi propter eos qui capiunt haereditatem salutis) habitare in adiutorio altissimi, et irritum esse aliquid contra monarchiam cuius cor est unum, et anima una, moliri, in eam sententiam (qua persistere iure divino et patriae suae legibus tenentur) redibunt, pastoris sui voci auscultabunt, et demisse cum Iacob agnoscent quod dominus erat in loco isto, et ipsi nesciebant.

[147] Primum itaque observo quod cum tu, Garnete, et machinantes tui discipuli coniurationem de regno invadendo contra reginam Elizabetham modo defunctam in postremo vitae suae actu iniissetis, spe certa concepta principum propaginem irruente perditissimorum ardelionum torrente obruendi (quod spero in hoc regno nunquam fieri potest cum nostra monarchiae ratione), Deus heroinam illam exacta iam aetate venerande canescentem quasi flosculis amygdalinis ex hac vita evocavit ut Iosiam ne videret mala quae eventura erant, et proculdubio evenissent (cum homines certa veri successoris notitia essent exclusi‚ si bonus genius charissimi domini nostri, intermediis rationibus et instrumentis adhibitis, hoc regnum in plena perpetuae securitatis fruitione, superna aspirante gratia, non constabilisset.

[148] Bullae quae, te authore cum tuo Catelina, qui tibi alter idem, et boatu suo instar taurorum homines male sanos in aciem contra regem evocaturae erant primo regni diluculo ad olivae germina decerpenda quibus regnum solium circundatur magis profuerunt, quod tertium Bullum, scilicet Bullum illum carnificem ad profligatissimam illam conspirationem funditus e medio tollendam evocaverint.

[149] Henrico Sexto regnante Humfredus dux Glocestriae Bullas quasdam Roma emissas quae regiae dignitati fraudi erant, re nulli communicata, in ignem proiecit. Elizabetha foelicissimae memoriae regina Bullam illam quae Feltonus episcopi Londinensis valvis affixerat, quia ad coronae suae dignitatem immenuendam et transferendam spectavit, non mitius except, sed eodem fato statim sustulit. Et Garnetus Bullas suas non minus igne dignas iudicavit, quod invalidae erant ad ea perficienda quae qui procurarunt optaverant et expectaverant. Hae Bullae, Garnete, quasi tauri erant cornupetae, quos authoritas includi iusset ne damnum inferrent. Tu autem, legum authoritate proculcata, expatiari alicubi permisisti ubi expressa sui vestigia reliquerunt. Si quis inficiatur, Catesbeius, qui tibi auditor idoneus et amicus intimus, te in conscientiae tuae foro accusabit, qui ex illis Bullis perniciosum hoc argumentum contexuit quod, si licuerit legitimum haeredem religionis nomine in regnum non admittere, licuit etiam admissum submovere et eiicere. Spiritus sancti prudentia sanxit quod bos lapidibus obruetur si occidetur dominus, quanquam nos omnia legum authoritati et regiae maiestatis arbitrio relinquimus. Sed quicquid accidat, agnoscendum minimam subesse rationem ut quis efflagitet Bullas hic transmitti, cum neque accessus eorum sit gratus, neque successus faustus aut fortunatus. Hoc maxime demiror dum hos admirandos eventus mecum animo retracto quod Bullae illae quae in praedio Whitewebs in cineres erint redactae hodie sunt producti, ut in praetorio Londinensi quasi tauri exagitentur.

[150] In primo regis aditu in hoc foelicissimum regnum tanta cum securitate et facilitate ac si Londino Greenwichum, aut a Ghreenwicho ad regiam Hamptonum iter recepto more institueret, expeditissima ratio inter turbandi publicum applausum (qui nostrum Solomonem pacificum festa laetitia et inaudita benevolentia ubique excepit), coniuratis visum est ut invadendi consilium in exteris regionibus sopitum nuntio emisso excitaretur. Verum licet hanc petitionem Veneris commendasset epistola Marti, surdas invenisset aures, cum divinum numen principum animos ad eiusmodi pacem untrinque praeparisset, quae nec clandestinas simulationi machinationes nec apertas executiones admitteret. Hoc non erat ex divina methodo eligere infirma ut confundat fortia, imo potius ex spiritu suggestionis Achitophelis abuti fortibus ut confunderentur omnia. Deo autem optimo maximo cedat gloria, leo vivit ex cuius ore liquentes favi vobis extrahendi erant priusquam aenigma vestrum aut gratiam aut successum sortiretur, quem inter nostros coniuratos Philistinos tantopere expetitis. Adeo ut spem vestram universam in turbis et tumultis repositam (ut inquit propheta) habeatis in loco silentii et spei illius quae vobis fuissit quasi anchora sacra.

[151] Vobis consilium erat in principum animos irrependo malitiae vestrae stimulis benevolentiam excitare, quia saepenumero fit ut exhalationes in supremam aeris regionem attractae radiis solaribus ibidem accendantur et igneo effectu reverberentur. Verumenimvero, multi committunt eadem diverso crimine fato, et philosophus magnus in eandem sententiam observat quod prosperum scelus virtus vocatur. Cui alter concinit, ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema. In hac tamen caussa Deo favente contra cecidit. Principes enim tam bellorum quam vos pacis pertaesi, tam studiosi sanguini parcendi quam vos effundendi, et magis suae prudentiae fundamentis innixi quam vestrae perturbationis turbine abrepti, Mercurium vestrum secundum re infecta demiserunt, tantumque aberat ut pecuniam aut supplementum procuraret, ut lubentes ex illo nuntio intelligerent nonnullos Catholicae religionis professores alias rationes in quibus ingenia et meditationes exercerent quam in rosario repetendo habent. Quod prius sine tam perspicuo argumento, aut non omnino aut aegre sane credidissent.

[152] Coniurati probabiliorem rationem inire non poterant ut male sanos et incendarios in scelus quod conceperant pellicerent quam in aures Catholicorum imperitorum et male consultorum insusurrando maiestatem regiam in promissum tolerandi in caussa conscientiae nonnullis ipsorum prius factum violasse. Aures enim prurientes quae rumusculos aucupantur, et animi qui publicos canores in privatum damnum et praeiudicium trahunt (convertendo plerunque in venenum quae benevole in nutrimentum apparantur), quod primo divulgatur avide arripiunt. Ad hoc autem periculum praevertendum Deus (quo omnia in bonum disponendo tempora et eventus operatur) effecit, ut priusquam hoc venenum intimas hominum cogitationes penetraret, Watsonus sacerdos mihi (quem regia maiestas ad ipsum in carcere Wintoniensi miserat ut scelerati huius rumusculi authorem indagarem) ingenue confessus est uno et altero die ante mortem, quo tempore (ut ius civile praesumit) nemo mentitur, se nunquam potuisse vel tantillum solatii in toleranda Catholicorum conscientia a regia maiestate accipere, quomodocunque iniuste perhibuerunt illum eius rumoris fuisse authorem, simulque addidit quam invitus fuerat regis responsum ipsis regis verbis et obstructionibus Catholicis impertire, ne illi animo fracti in desperationem acti aliunde subsidia quaerere adigerentur, quod aliqui fecerunt, ut ex hac machinatione iam constat clarissime.

[153] Propterea nonnulli sunt pontificii hodie in Anglia qui, si opus esset, et possent et vellent asservare Percium post reditum ex Scotia ante et post Elizabethae reginae obitum idem retulisse et admonuisse, ne quis spem quantulamcunque tolerationis inde conciperet, sed sibi quam possit optime quisque consuleret, quandoquidem contra quamcunque conscientiae tolerationem regis animum immotum et obfirmatum deprehenderat. His ingenuis confessionibus multi exclusi erant quominus hoc promissum divulgatum vel in exceptionis obtentum vel coniurationis larvam urgere poterant.

[154] Machinationis huius fundamentum positum erat in auriculari confessione, ut sub sera et sigillo tutissimo, sub qua arcanum tanti momenti recondere homines auderent. Quis enim speraret expiscari posse a confitente aut a confessore aliqua aeternae salutis habita ratione (prater ecclesiasticam censuram), id quod in vitae periculum hominem devocet? Sed, uti Iordane converso retrorsum pessimi fuerunt submersi, ex verbis inter Greenwellum et Bates Catresbeii famulum ultro citroque in confessione habitis, ex horrore conscientiae suae contra scelus tam execrandum, percommode accidit ut illud diluceret quod aditum aperuit ad pervidenda quae regii consiliarii tantopere indagarunt. Existimare quis poterit Deum ipsum exosum esse sacerdotis perfidiam (qui sub clavium praetextu abusus sua ipsius persona et potestate non puduit coniurationem tanto perniciosiorem quanto maiori pietatis obtentu obvelatam machinari) tum caussae, tum ministro signum indignationis suae inussisse? Aegroti etenim saepenumero decipiuntur iudicando ex gustu qualitatem medicamentorum simplicium et compositorum decepto sensu cum iudicio, et corruptis organis.
[155] Satis superque liquet ut hoc propositum secreto tanquam mysterium teneretur (donec progressu maturitatem optatam consequeretur), sigillum sacramenti communionis huic cruento pacto affixum esse, quasi tam impiae conscientiae obligationes apud Deum in deposito reliquendae contra suae ipsius legis regulam, quae versatur tantummodo in bonae fidei iudiciis. Nos autem minime praeterit quam deploratos effectus sacramentum indigne manducatum, et Servatoris nostri vexillum contra ipsum praefidenter in procinctu explicatum, in animis labi peccati spontanei et praemeditati pollutis produxerunt. Infaustum huius confoederationis successum nequaquam demirabimur cum reminiscamur primum effectum Iudae post offam acceptam fuisse domini sui proditionem, et proximum, suum ipsius suspendium, ut creparet medius et effunderentur eius viscera.
[156] Consilium horum consceleratorum in fide contemptis iurisiurandi verbis invicem obstringenda (quanquam demens est qui fidem praestat errori) enatum fuit ex mutui inter ipsos amoris et firmae constantiae diffidentia, reputantes seipsos tam securos hoc pacto consignato quam Seleucus se certum existimaverit in phantasia civitatis quam aere super captum humanum construere meditabatur. Experientia tamen docet manus Madian contra seipsos pugnasse, voces apud Babel suos ipsorum conatus omnino confuse conturbasse, et hi perditissimi, ut Cadmi milites (quod ex ipsorum confessionibus liquet) mutuis conciderunt vulneribus. Ratio suffodiendi et cuniculos agendi in firmissimos Parlamentarii consistorii muros maioris sane et longioris erat laboris, securior tamen et secretior quam illa altera per cryptam, si modo suffossores strenue operi primum suscepto incubuissent. Ad quod malum fere ineluctabile praevertendum, crypta cum iam eorum opus maxime serveret, ipsis quasi divinitus fuit non solum aperta, sed fere non sine miraculo ipsis a fideli regis famulo in manus tradita, cuius provida cura nullo modo ita falli poterat sine quadam coelesti et superna gratia, quae pedes ipsorum captavit eodemque laqueo irretuit quem aliis innocentissimis tetenderunt. Tam blande sibiipsis et consiliis suis applauserunt facilitate efficiendi ex hac crypta inexpectato ipsis aperta, quasi Deus voluerit ut illis perinde ac Iacob venanti occurreret quod volebant. Contra vero nos cum gaudio et solatio observemus quod, licit illi serio cum Esau luctuosum illum diem expectarent quo Isaaci interitus viam ad atrocissimam et sanguinolentam vindictam sterneret, ut sorices tamen suo indicio perierunt.

[157] Eorum bilis ita excanduit ut in saxa, etiam in parietes et domum Parlamentariam saevirent tanquam caussam instrumentalem quae asperiores leges quadraginta totis annis contra illam religionem protulerit, quam ipsi simulate amplexati sunt certo consilio convertendi Hierusalem in acervum lapidum. Ita Polymnestor captus oculis ex furore contra Hecubam contempto omnibus mulieribus obviis perniciem intentabat; ita Fulvia defuncti Ciceronis linguam acu transfigendo Philippicas illas contra Antonium ulciscebatur; et ipse Antonius in ipsos senatoriae domus parietes belligerabat. Veruntamen aedificium stat ut iam antea sartum tectum, sedilia suo ordine, et qui sederunt eo quo prius animo, coacti tamen forte hoc plusquam Neroniano conatu et animas et corpora una ictu perdendi (cum divinae misericordiae implorandae tempus defuisset) altioem infligere, quam propugnandum sceleratis machinationibus isti susceperant. Romanorum aruspices haud temere vaticinati sunt bellum servile imminere cum tauri, canes, et asini (qui sunt animalia in usum et obedientiam creata) in furorem sine certa aliqua caussa ex improviso agerentur, et eiusdem farinae fuit haec nupera rebellium colluvies, qui eadem immanitate quae in Sagunti subversione recte observata fuit, nihil reliqui fecerunt ut non ipsis elementis fieret iniuria. Non diffiteor quin ediscerent rationem parietes ex luto conficiendi ab hirundinibus, quae <nihil> sunt nisi aestivae aviculae, et rationem telas texendi ab areneis quae Minervae exosae, quod opera fuerunt maioris laboris quam diuturnitatis, et plerunque hanc rationem subruendi et demoliendi non aliunde melius haurire poterant quam a Montanistis quo non tam laborant (teste Tertulliano) ut aedificarent sua, quam ut destruerent aliena. Heu genus invisum superis!

[158] Tractus ille pulveris fulminalis a nefariis proditoribus hoc consilio in subditos fideles dispositus erat ut postquam innocentia quaeque extrema pertulisset malitia alacris insultaret, ut cum scelera prosunt, peccat qui recte facit, utque cum perditissimis nostri seculi atheistis divinae irae contra fideles subditos praeiudicium ex horrendo ipsorum immanitatis effectu concluderent. Hoc enim argumentum ad excusandam Henrici nuper regis Galliarum caedem arreptum fuit. Sed, ut nobis iusta est caussa exultandi eousque cum Sidrach, Misach et Abednego, nihil potestatis in nostra corpora habuisse ignem, angelis Dei descendentibus cum ad flammam dispergendam, tum in eius loco ad ventum foris flantem infundendum ardoremque extinguendum ut neque eos contristaret ignis nec quicquid molestia inferret, itidem ex altera parte Deus ita potentiam suam exeruit (ut nonnulli perduellium istorum aeternas flammas persentiscerent quae in altera vita sine contritione et confessione in hac vita nunquam extinguentur), ut in medio discrimine et molitionum male succedentium angustiis ipsi sui pulveris fulminalis violentia fuerint afflati.

[159] Ita Alexander Sextus et eius delitiae Caesar Borgia, unicum eius seculi monstrum, veneno perierunt pocillatoris ex vasculis (ipse Caesare iubente) sepositis in coenam ad quosdam cardinales tollendos. Ita subinde accidit (divina iustitia supra humanum captum se exerente) ut illa instrumenta quae fuerunt reposita ad malitiam exequendam ad inocentiam protegendam subserviant, et saepe fugiendo mala in maiora incurrimus.
[160] Hi Catelinae in aestuanti perturbationum suarum intemperie (quae sua incommoda et commoda aliena pari dolore intuetur) adeo avidi erant ad sanguinem mittendum (etiam ad animae deliquium) nobilissimorum, fidelissimorum et optimorum subditorum huius regni cuiuscunque ordinis, in quorum venulis sanguinis corrupti aut infecti ne guttula quidem inerat. Et ne quid sceleri conficiendo deesset, ut nulli omnino parceretur, illis inquam perinde ac triumviris Romanus visum erat tutissimum sanguinem etiam suum una mittere, nullo cognatorum, agnatorum aut necessariorum discrimine, ne uno melioris notae ex catalogo coniuratorum omisso. sed successum animadvertite: ut Leo enim ad Mauritium scribit, in victoria veritatis soli veritatis inimici perierunt. Quicunque enim in aquas contradictionis ut urinatores immergere gaudent, quibus proprium est, ut eruditus inter patres notat, potius vorare quam portare, frustra expectent ut Christi dextra quae Petrum in sua fide sustentavit ipsos in fraude sublevaret. Inter verum enim et falsum tam differentiae quam gradus sunt infinitae.
[161] Ad sanguinolentam hanc machinationem promovendam consultissimum et usui inprimis habebatur, ut nonnullis ipsorum qui crudelitate et effera immanitate ante alios lectissimi, facultas concederetur alios adiutores et confoederatos admittendi, qui non propter eximias virtutes sed qui pares negotiis erant nec supererant, quique cum ipsorum res esset extenuata, ad onera levanda et desideria explenda sumptus ferre et expensas facere optime poterant. Sed ad caussam nihil commodi accesit ex quopiam per hanc transennam admisso, quocunque erat animo affectus. Franciscus enim Treshamus qui ita admissus multa voluit, sed supplendo parum praestitit. Hoc autem tantum adnoto, quod cum primum coram consiliariis regiis conveniretur, ex verbis et passionibus tam expressa vestigia antrorsum et retrorsum reliquit, ut quamvis leporem subterfugientem clare prospicere non poteramus, facile tamen conspeximus qua cursum deflexit, et inde sagaciter odorati pleno clamore illum iam traiicere acclerantem persequutui sumus.

[162] Nemo diffiteri potest quin Robertus Catesbeius, perniciem principi et regiae soboli ahelans, ex fraude totus fuerit compositus, cum intimorum amicorum Rookwoodi, Granti etc. fidem et fortunas creditoribus suis, importunis flagitatoribus, arctissimis obligationibus astrinxerit priusquam mysterium machinationibus suae impertierit, ad veritatem persuasus pro periculi magnitudine ipsis ex eius ruina impendentis lubentiores omnibus periculis se exposituros, et potius cum illo una morituros (si ad extrema adigantur) quam illo sublato ostiatim victum quaerere. Cum interea tam blandientis spei signum illis ob oculos erat propositum, scilicet quod summa scelera incipiuntur cum periculo, peraguntur cum praemio. Verum ut necessitudo inter pravos (ex doctrina ethica) potius confoederatio quam amicitia habetur, quia nihil nisi metum et noxam conscientiae pro foedere habent. Itidem in hac caussa idem erat successus. Alter enim alterum quasi concatenatione in doli mali praemium pertraxerunt. Praefidentia erat decipula, spes fallax esca, et fructus omnis quam astutiis et versutiis expectare poterant, eiusdem qualitatis cum uvis et malis granatis quae Sodomae enata, civitate eversa, ut apud Originem legitur, hoc est, odore sulphurea, quanquam visu pulcherrima. Et quemadmodum illa primo contactu in cinerem, ita haec primo examine in pulverem fulminalem erant evanida.

[163] Primarius aliquis in hac tragoedia actor, cuius mens ad misericordiam prae caeteris magis revocata videbatur, statuit admonere virum quendam nobilissimum (cui pro spectata erga regem fide confidere non audebat, literula subobscura quae potius aenigmatis Oedipaei quam consilii amici instar) ut a loco constitutio tempore praefixo abesset. Obscura illa scribendi formula et occulta literulam illam tradendi ratio, cum nullae uspiam nubes se glomerare visae, plures induxisset potius neglexisse quam in tam caecis tenebris vel tantillum detectionis lumen apprehendisse. Vir autem ille vere nobilissimus et modeste prudens, gnarus homines in maximis regni negotiis diu multum versatos rectius et hominum ingenia internoscere et difficiles nodos explicare posse, literulam illam quibusdam a sanctioribus consiliis communicavit, et illi regi, qui eo vera divinationis spiritu qui a Deo (ut est in Proverbiis sacris) regis labiis infunditur, nunquam destitit in scopum huius admonitionis penetrare, singulis circumstantiis accurate perpensis, donec cadi illi pulvere fulminali completi in lucem erant producti, et cacodaemones illi ex sua caverna expulsi, materialia illa sua opportunate, et suffossores illi omni facultate fulminalia illa opera efficiendi omnino fuisse exclusi.

[164] Hi elate nefarii, qui scelere pasti, etiam oculos suos conspectu cadaverum nostrorum pascere in animo habuerunt. Cum enim non erant illi columbae sed corvi, minime mirum sit quod cadavera sint sequuti. Nunc autem divini numinis providentia factum est ut illorum membra aves carnivoras pascant, nisi forte Deo maledictione, peccati putor, et criminis horror omnibus Dei creaturis fastidium pariat, ut etiam vel intueri abhorreant.
[165] Ille idem subdolus serpens, qui fallaci esca scientiae boni et mali Evam ad peccandum seduxit, horum nonnullos proculdubio induxit alacrius discrimen subire spe arrepta ut angeli in hac vita haberentur (si ex voto res succederet) vel martyres in alia, si contra caderet. Ex perspicuis autem confessionibus constat quod eadem ipsa nocte qua pulvis fulminalis execrandum effectum producturus erat, aut rationis lumine, aut vexationis horrore, aut revelationis potentia Robertus Wintero in somno observabantur spectra, videlicet vultus coniuratorum et immanissimorum illorum proditorum qui in hac tragoedia sanguinaria actum erant, tam lurida, tartarea, funesta et horrida specie ut potius malum genium qui Bruto ante Pharsalicam pugnam comparavit, aut Hectoris faciem quae Andromachae visa fuerit, aut ipsorum capita in fastigio domus Parlamentariae palis affixa prae se tulerint, quam illam beatitudinis speciem quam malesanis cogitationibus plus nimo sibi adblandientes efformaverant. Etenim non solum verum est quod Deus, ut est apud Iobum, terret per somnia, et per visiones horrorem concutit, sed etiam illud e Sapientiae libro nunquam fallat, quod cum timida sit nequitia dat testimonium condemnationis, et semper praesumit saeva perturbata conscientia.

[166] Dum solertissimi in hac coniuratione, detectione per dignissimum illum baronem facta, consilia sociare coeperunt, et in incerto fluctuantes quo se converterent, cum rege Babylonis (ut est apud prophetam) steterunt in bivio quaerentes divinationem. Alii haesitarunt, alii securitatem promiserunt, alii sperarunt, alii desperarunt, singuli autem in hanc sententiam abierunt, quod si Percius eorum emissarius (qui ut corvus emissus ad explorandum quacunque poterat ratione an aliquid de ipsorum machinatione innotuisset), malus nuntius rediret navem illico apparandam esse qua ex insula traiicerent.

[167] Deus enim tam spissam erroris et haesitationis nebulam eorum oculis obduxit ut nullam se expediendi rationem invenire potuerint, et eorum augur Percius reversus dubitationes et scrupulos iniectos tollendo spei intermorienti animam ita reddidit, ut consilium navis apparandae supine proiiceretur, et illi terrori suo ad poenam luendam reliquerentur.. Deus etenim, quo primam navem a Noah construi iussit ad octo illas animas fideles, puras et selectas conservandas, quae mundum desperationis vorticibus per peccatum demersum renovarent, noluit ut aliqua eiusmodi navis has octo infideles, impuras et execrandas animas conservaret, quae animo destinaverant hunc microcosmum orbis Anglici funditus subruere, qui toties et tam potenter sub umbra alarum suarum ille benignissime protexerat.

[168] Ut Ioab osculatus est Abner dum gladiolo transfigeret, Ieasabel ieiunium indixit cum Naabothi iugulum praecideret, et Iudas Servatorem osculatus cum Phariseis proditurus erat, ita Percius bipedum nequissimus et scelere ante alios immanior omnes, devote prae se tulit Beatae Virginis imaginem exosculari, postquam ordines regni in altum efflando, regem sacrum aeterni filii typum e medio tollere fidem coniuratis obstrinxisset. Deus autem qui voluit universis ob oculos proponere quantum aberat ut mater eius beatissima faveret et foveret proditores, qui se regi eius vicem gerenti opponendo ab ipso desciscunt, hanc hypocrisim ea macula inussit quae sit in admonitionem perpetuam apertis et bonis qui ex infirmitate cum res set foedissima, ementitia pietatis specie saepenumero in fraudem illiciuntur, ut in ipso Beatae Virginis dei festo (cuius imaginem Percius ita amplexabatur), qui usque ad mundi consummationem celebrabit memoriam incarnationis Christi, quem per regis latera proditores petebant, sancitum et decretum fuit authoritate Parlamentaria de monstris illis penitus extinguendis quae sine cuiuspiam ex Parliamentario consessu suffragio universos Parlamenti ordines simul semelque extinguere decreverant.

[169] Quod ad scopum, Garnete, tuum, qui ad accelerandam plurimorum innocentium stragem, hymnum illum antiquum in festo omnium Sanctorum cantitari solitum adhibuistis,

Gentem auferte perfidam

Credentium de finibus etc.

Deus ille optimus maximus, qui improborum labores et preces vitio vertit, et infidelium execrationes in eorum capita qui temere execrantur retorquet, votis tuis satisfecit, etsi contra quam expectaras, cum Catesbeium, Percium et socios abstulisset, qui suo iure supra omnes omnium seculorum gens perfidissima habeantur, quique et praeterita et postera secula barbara immanitate longo intervallo superarunt.

[170] Quod ad effervescentem illam tuam vehementiam in iurando et peierando contra veritatem, quam velis nolis postea cum rubore agnoscere et confitere fueris adactus, vehementia illa, ut opinor, profluxit ex religiosa sollicitudine occultandi maiora illa crimina quae ex Chaos in lutem emergentia labem universae societati vestrae Iesuiticae aspergerent. Et hoc plane colligo tam ex verbis tuis quam efflagitatione tua, ut censura imbecillitatis tuae intra criminis tui rationem personaliter concluderetur.

[171] Sed nobis maiori cessit emolumento quod inde intelleximus inter hominum apertorum at aequivocantium protestationes distinguere, et observare illos qui verbaliter pronuntiant et mentaliter renuntiant, illosque qui in caussa facti intra regulas fidei non circumscribuntur. Ius quoque civile iuste sane et cum iudicio conclusit contra illum decernendum esse qui larvatus ad tribunal accedit et ambigue loquitur, cum ut satisfaceret ex veritate plane et aperte loqueretur.

[172] Asservare ausim a te, Garnete, et ab Hallo tuo cum professione tum vinculis collega certo praecogitatum fuisse, si forte fortuna ad semihoram sermones conserere potuissetis postquam coram dominis ad hanc caussam delegatis subiissetis, labia scandali ita obsignata futura ut nihil ad iuramenta vestra infirmanda exhalari potuisset, cum domini delegati nullis adhibitis tormentis tam leniter et remisse vobiscum egerint, atque inde secreto into duo ostia conferendi facultatem invenistis, quod tamen vobis non melius quam caetera successit. Occulti enim animi sensus nunc oblata occasione alacriores facti in rebus maximi momenti, quae delegati eo tempore maxime intelligere avebant, eo confidentia prorupuerunt ut illi qui metere non poterant spicilegium fecerint, et multae strophae et versutiae hac occasione diluxerint, quae ex animorum vestrorum recessibus nec prece nec studio in lucem produci poterant. Epistola illa Christiane et submisse ad Papam scripta, ut ebullientem nonnullorum male consultorum Catholicorum intemperiem apostolica authoritate temperaret et coerceret ne quas turbas in regno darent, magnam obedientiae et patientiae quam Deus praecepit speciem prae se tulit, atque itidem a te, Garnete, et tuis divulgatum erat us iis satisfieret qui an bona fide ageretis subdubitarunt. Verumtamen multi male metuere coeperunt ex Watsoni paulo ante supplicium praemonitionibus hanc esse larvam ad fraudem integendam. Plurimi suspicare sunt malum quid imminere, etsi quod et quale illud minime praeviderant. Rumores passim disseminati fuerunt aliquid in comitiis Parlamentariis in rem Catholicorum efficiendum esse, etsi quibus mediis neutiquam intellexerunt. Experientia autem docuit caussam mittendi illam ad Papam epistolam, quae scripta postquam cadi pulvere fulminali completi inter lignorum strues dispositi erant, ex timore solummodo extitisse, ne aliquis tumultus, cuiusmodi in Wallia a pauculis malesanis Catholicis conflatus fuerat, excitaret oculos Argi fistula Mercurii iam consopitos, et omnes machinas set stratagemata disturbaret, quae tecte, secreto, et silenter in hoc Tartareo incoepto in usum erant mox adhibenda.
[173] Ita Deus, qui Achitophelis consilia pro sua misericordia labefactare statuit, permisit huius sceleris architectos ad optatum fere finem progredi, ut re patefacta nefaria eorum machinatio magis eluceret, regnum securitate gauderet, crimenque excusatione omnino careret. Homo enim inimicus zizania tam subdole et secreto primo seminat, ut curiosus oculus fraudem praevidere non possit, sed ut spuria vitulamina quo altius surgunt parentum suorum impietatem magis magisque patefaciunt.

[174] Greenwellus sollicitus ut haec machinatio bene succederet quam ut Romanam fidem hic plantaret, Batesio sub sigillo confessionis iniunxit ne hanc machinationem cuicunque sacerdoti aperiret, adeo et infirmitate et errorem in suis confratribus suspicabatur, et timuit ne machinatio ista quasi illi instar omnium interverteretur. Tu etiam, Garnete, non minus providus ut saluti et existimationi tuae consuleres, vel ut ille dixit de invido quodam qui tui simillimus,

Subsedit dubius totam tum colligit iram,

Greenwellum prohibuisti ut ne omnino Catesbeio vel innueret te conscium esse consilii, etsi res generatim tibi fuisset impertita. Huc accedit cum Catesbeius alacrior tibi affirmaret rem bene successuram (tanto prudentiores sunt filii mundi qui potius sapiunt quae sunt carnis, quam sentiunt quae sunt spiritus, ut Paulus promonet, quam filii lucis, sed hoc tantum in sua generatione) tam curiose ex timore eras sollicitus ne mendacii convinceretis (ut iniqui illi iudices a Daniele convicti in quaestione sub qua arbore), utque confessiones tuae sibi undique constarent, adeo ut quinta essentia ingenii ad summum gradum sublimati nihil poterat accuratius et exquisitius elaborare ad detectionem methodica quadam cuiuscunque occasionis dispositione praevertendam. Sed contra divinae providentia ictum contramachinationes omnes omnino sunt irritae, dies enim diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, ut videre est ex illa nube testium, quae in nebulam Scoticam conversa non solum vos et socios vestros ad cutim usque madescit, verumetiam pudenda eorum ita (etiam vulgaribus oculis qui illo cruento theatro erant actores) discoperuit, ut sacerdotes ipsi alius alium deferentes, et suorum flagitiorum proditores tam falsi fuerunt in fidei theorica quam laicorum discipuli in coniurationis practica. etenim non minus mirum quam novum praepotentum illum Deum (qui nos docet etiam volucres coeli in medium prolaturas consilia illa quae clandestino et intimo infidelis subditi penetrali contra regem agitantur) ita detectionis instrumenta apparavit et aptavit ut archana illa quae in confessione inter ipsos sacerdotes agitata, per ipsos prodita, hodie et hoc celebri loco excutienda et iudicanda palam proponantur.
[175] Nunc calculos demonstrationis subducam et colligam, ex quibus divini numinis indignationem pervidemus (quod ad miraculum usque in substantiis transmutandis et proprietatibus variandis, ut quod velit efficiat, operatur), cum summo et supremo obiecto ad quod vos nefandissime collineastis, scilicet exitium longe iustissimi, eruditissimi, munificentissimi, moderatissimi, et mitissimi regis, vere et ex animo loquor (a servili adulatione alienissimus), qui unquam vel in Anglorum vel Scotorum annales relatus. Ius eius, cor eius, lingua eius huic regno foelicitatem optavit, et securitate optata beavit, quam si vos et vobis coniurati dedignanimi aut contumaciter aspernamini, fausta ipsius optata in ipsum revertentur, et pulvis pedum ipsius, qui nunquam fuere veloces ad sanguinem effundendum, die novissimo nubem inter vos et aeternam iudicem, ut ingratitudo vestra plectatur, excitabit. Quodnam crimen est (si diis placet) quod scrupulosis et curiosis illis offensam pariat (conscientia excepta cuius ratio nec Brunoni nec Ignatio, sed uni Deo reddenda) quo dicatur regem ob oculos eorum pulverem sparsisse, qui violentissimi erant et occupatissimi in fomite colligendo et igne accedendo ad agnum illum sacrificandum, cuius innocuus sanguis perinde ac Abelis vindictam in auribus Dei efflagitasset contra execrandam illam coniuratorum sentinam, si res illis ex voto cecidisset.

[176] Obiter non possum non semper admirari providentiam et pietatem huius ter foelicissimi regis, huius pacatoris orbis (quod Constantino Maximo maximum fuit attributum), qui student et contendit imperii sui thronum constabilire, neque Apollonis Delphici tripode, id est, ut Apollonis mystae interpretantur, celeritate, observatione, et subtilitate, nec illis leonibus et leonum catulis qui gradus throni Salomonis exornarunt ut animos iuvenumque senumque ad fortitudinem excitaret, sed iuxta Anglici nostri imperii praescripta tribus columnis conscientiae, honoris, et charitatis popularis, idque tam solide et firme ut filii Belial nec spem nec facultatem habeant ullam suam vota consequendi nisi haec tria uno ictu funditus exciderint et extirpaverint, praesules scilicet, proceres et plebem, ut cespes unus et regem nostrum et rempublicam tegeret. Itaque periculum in quo iam versamini non novum videatur, ex alia triplicitate a Salomone memorata, ut ex aequa ratione efferatissimi vestri consilii in principis et patriae ruina molienda, supplicio plectamini quia funiculus triplex non facile rumpitur. Hominibus enim variis et tortuosis ingeniis, qui incerto collineant subinde usui venit, ut vel iudicii oculo vel exercitationis manu paululum aberrante, cum ambitionis scopum petant ad extremi supplicii metam pertingant. Itaque nemo vel nunc vel postea dixerit eos, qui hodie in caussa execrandae huius proditionis pro tribunale sedent iudices manus in hypocrisi cum Pilato lavare, quandoquidem tu et tui qui hic iudicandi manus vestras cum Davide propheta inter innocentes lavare non possitis.

[177] Reges quae oblata sunt sine praegustatore non sunt soliti gustare, pervicatiam vestram in hoc quod huic reipublicae universae bene precare recusaveris, approbare haudquaquam possumus. Nec alius est, Garnete, qui melius novit cuius scripti authoritate fidelibus liceat in poculo quod nobis miscuistis miscere vobis duplum, cum destinatum vobis esset (se res ex animi sententia successisset) ut ab ipsis inciperet. Verum hinc manifestum est quod virtutis cursus (si modo tibi inerat quod homines expectarunt) erat celerior quam aetatis, quodque vita tua fidei tuae in principem superstes fuerit.

[178] Plusquam difficile est homini qui tanta meritorum magnitudine et amplissimis beneficiis principi sit perinde ac ego ipse obstrictus inter animi affectum et veritatem medium ferire, vel praeoccupando tam provide sibi consulere ut nulla aranea e rosa venenum hauriat. Verumenimvero iacta est alea, cumque nec mihi sit cordi principum auribus inservire et cubitis pulvinos assuere, nec regi nostro voluptati ut famuli eius fidissimi et consiliarii fidelissimi cum prophetis illis assentatoribus in diebus Michae placentia potius quam solida eloquerentur. Hanc solummodo vestra bona cum gratia libertatem efflagitarem, quae in privatorum hominum causis aequis animi affectibus permittitur, hoc est, ut illius regis exemplar ob oculos observationis suis coloribus et symetria exhibeam, in nullam partem nimis propendendo (quia iniquus sit dignitatis iudex qui aut invidet aut nimium favet), simulque ut ad eluendam iniuriam illi conflatam et penicillis praeiudicii aspersam et aspergendam, pro officii ratione praeter meriti obligationem, ingenii nervos intendam et viribus quantum possim maximis contendam ut regis iustissimi et dignissimi furenter et inique impetiti dignitatem studiosissime tuear et propugnem. Quis cacodaemon, Garnete, te et tuos ad patriam convellendam impulit, quae te suo utero non concepit ut perinde ac viperarum progenies in vitam cum matris exitio prodires, quae te peperit, fovit, et enutrivit? Fieri enim non poterat quin respublica in ipsa vindicta libertatis (ut tuo verbo utar) esset peritura, cum Catesbeius et perditissimorum turba non subigere nostram urbem, ut Atheniensis orator de Philippo dixit, sed funditus evertere statuerunt, cum illis compertum esset eos qui cladi superfuturi essent servire neque voluisse neque potuisse. Quae causa subfuit ut cuniculos ageretis in firmissimum vestratium charissimorum propugnaculum qui integerrimi regis temperamento viventes sub Libra, hoc est sub aurea iustitiae, moderationis, et gratia catena, aegre diiudicare in animis possint an dies vel noctes illis protrudantur hilariores. Neque enim fieri potest his diebus ut virgo signum illud sterile vel orbitate vel aetate periculum inferat, neque ut Taurus latera nostra anticipatione sauciet, neque ut Scorpio aculeo pungat, neque ut Sagitarius renes nobis transfigat, nec Aries machina Romana infestis cornibus Parlamenti nostri moenia diverberet. Tempus abiit et ecce nova facta sunt omnia.
[179] Regia maiestas primo in regnum aditu nos diuturni belli inveterato et exulcerato malo laborantes et admodum extenuatos invenit. At quod remedium adhibitum? Prudentiae radius opportune ex multiplici prudentissimi regis usu deductus, ut pax cum omnibus nationibus in circuitu iniretur, ut quilibet subditus umbraculo suae ficus et fructu suae vitis a Dan ad Beersheba frueretur. Facile credo, Garnete, hanc ineundi pacis rationem vobis et vestris consiliis minime respondisse, qui maiorem quaestum facere voluistis piscando in aquis turbidis et expectando cum corvo, qui, quando leo in leopardus in certamen prodierunt classicum sonare coepit, spe certa concepta cuicunque victoria cederet, ut alter ipsi in praedam cederet. Cumque perditissimorum illa apud Lucanum colluvie tu precatus es,

Non pacem petimus. Superi, date gentibus iras.

Nos certe interim alio animo et alia spe fuimus, ut vos nostra tranquillitate diutius conficeremus, priusquam in hanc intemperiem nos impelleretis, quae amicos vestros coniunctissimos et fortunas vestras omnino deploratissimas effecit. Quibus modeste petentibus cum Paterculo dicam quod tumultuando adipisci petiistis, quiete obtulisset respublica. Pax scopus est ad quem spiritus sanctus omnes devotos animi affectus dirigi praecepit. Novacula est quae iugulum clamantium peccatorum praecidit, angelus ille bonus est qui horrorem ex Christianorum conscientia expellit cum mors minatur, potissimum signum est quo Servator noster discipulos ab hypocritis internosci voluit, et gemma est pretiosissima et postrema quam ille ad patrem ascensurus ecclesiae sponsae suae legavit. Itaque preces nostrae ex diametro vestro exorcismo oppositae sint,

Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.

[180] Sed quantulum temporis quaeso, Garnete, elapsum est ex quo animus singulis fidelissimis huius regni subditis fere fractus et consternatus concidit, prae timore in quos scopulos et private et publice omnium fortunae impingere poterant, quandocunque Debora ex huius vitae statione demigraret, et cum maioribus requisceret, quia certus successor non erat designatus in quem solum Israel et ad conscientiam recreandam et obsequii fidem certo dirigendam oculos coniiceret? Illis temporibus strictis calamis et editis libellulis ordines regni facilitatis immodestae, aut minus certe Christiane insimulastis, quasi tempori praesenti cum periculo seculi futuri assentarentur, dum hominum cupiditates futuris malis praeponerent, et totius regni molem senectutis baculo quasi aeternitatis polo confidenter imponerent. Tunc temporis ad inflammandos animos in aures insusurrare vobis lubuit quam graviter ratio die novissimo a regina exigeretur, quia privatis suis rationibus regnum in dubiam aleam devocaverit, et ab aliis quod pro inclinatione temporum illius rationibus obsequenter inservirent, adeo ut nisi praepotentis Dei dextra subvenissent, meticulosus eorum timore reipublicae perniciem importasset. Nihil tunc Catholicorum multorum sermonibus magis percrebuit, quam iniuria illa illata certae et legitimae soboli illius reginae, quae (pro cespite quem in possessionis signum rite effoderet) tumulo suo aditum filio in ius et possessionem horum regnorum aperuit, quasi cum Guilielmo Conquestore, qui quando in ipsa prima eius in Angliae littore excensione fortuito in terram procidens dixerit terram capio. Ita illa vitam suam demittendo liberationem et seisinam, ut loquuntur, pro filio ut haereditatem suam adiret accept, vitam dico quam quae magis pretiosa quam vel animus meus cogitando, vel calamus scribendo, consequi possit.
[181] Liceat mihi bona vestra cum gratia vos S. Pauli verbis, et potius veritatis zelo quam obtrectationis studio, percunctari, o insensati Galathae, qui vos suscitavit non obedire veritati? Quis vos impulit remedia ad inveteratam infirmatatem medendam salutaria aspernari quasi ex coliquintida composita, quae ex superiorum temporum odio tanquam medicamenta praesentanea solummodo expetiistis? Quamvis enim quibus tantillum erat vel ingenii vel sensus communis facile pervidere poterant quid de illis fieret, qui die demonstrationis cum Seba filio Beleal tubae clangore auderent protestari nullum sibi esse partem in David, neque haereditatem in filio Iessae, et itaque Israeli liberum esse in sua tabernacula redire. Non possum tamen non agnoscere quod prudentiores in omnem eventum (ut solidum sibi fundamentum substruerent) ingenti pecunia publicam securitatem redimissent, quae legum authoritate tunc fuit suppressa et suspitionis nube obducta. Nos minime fugit, Garnete, quot in vindictae opportunitates diem luctus cum Esa expectarunt. Novimus qua ratione et quibus instrumentis nonnulli corpore graves et animo imbecilliores instar buteonum in agro novali vi turbinis ad illud culmen semet excitare sperarunt, quod inconsiderata ambitio imprudenter sibi affinxerat.
[182] Clare perspicuum est quod Ismael cum Isaac consors esse voluerit, et pluria indicia animorum aspirantium indies in lucem prodierunt, ut Eteocles et Polynices haereditatem acuto gladio dispertirentur. Sed, ut Paterculus de Romani imperio securitate praeter omnium opinionem post Augusti obitum scripsit, cuius regni ruinam timueramus, eam ne commotem quidem sensimus. Tanta fuit unius viri maiestas ut nec bonis neque contra malos opus armis foret, cum quicquid tuendum non suscepisset solummodo periret.

[183] Nunc autem (divino numini gratiae persolvantur) beata securitate procul a gemitu et meticulosa sollicitudine ita fruimur per haec redolentia olivae germina quae misericordiae sedem incingunt, ut Dolmanus vere doleat quod dolare et terebrare in splendidissimum et spetiosissiam hanc stirpem neutiquam possit, in quam acerbiores dolorum surculos inserere moliebantur.

[184] Adhaec nemo inficias ire potest, si amplissimae huius insulae conditio ex sua integritate et partium unitatum consideretur, quasi paralyticam tam nervorum resolutione quam sensuum privatione iacuisse, quamdiu Scotia ab Anglia fuit seiuncta. Et ex obstipatione in divisis capitibus (quo minus spiritus libere per universum corpus ad sanitatem tuendam permearent) ex minime intemperie symptomatica in apoplexiam mortiferam erat prolapsura. In Servatore nostro misericordiae erat manum aridam sanare, aridam dico quoad exiguum usum nobis, quamvis quoad se agilis, valida, et potens fuerit. Prudentiae erat in Caesare posticum occludere per quod Germani ad disturbandam Galliam irruperunt. Solertiae etiam erat magnae in Severo illos a nobis vallo hostili seiungere quos nunc divinum consilium in aeterum animo fraterno foelicissime nobis coniunxit. Spiritus enim sanctus solum et solitarium consistere pro maledicto habet, quia nullum habet proximum qui cadentem sublevet. Palmes non diutius gemmascit quam viti sui nativae et propriae insit, quam eodem succo nutriatur, quam eadem radice firmetur, et ab eodem vinitore amputetur. Ita Anglia et Scotia quasi Hippocratis gemelli qui una rident et collacriment, ut Castor et Pullus qui una oriantur et occidant, sunt manus unius corporis naturalis et politici quae invicem se lavent et fricent, utque semel dicam, sunt cor illud et cerebrum ita harmonice connexa et colligata, ut sine absoluta utriusque unione fieri non posse ut insula Britannia aut potenter se moveat, aut interna sentiat, aut secure spiritum ducat.

[185] Maiores nostri in votis habuerunt foelicissimum hunc diem videre (not dicam ut Abraham dies Christi videre sitiit, ne audacula videatur comparatio), sed ut qui sub coeli vertice solem avent, ut ex consultationibus et tractatibus temporibus prudentissimorum nostrorum regum, Henrici scilicet Tertii et Septimi constat apertissime, atque etiam quod Henricus Octavus maximopere incubuit ut nuptiae facillimis conditionibus inter Mariam Scotorum reginam et Edwardum Principem filium eius primogenitum contraherentur. Superioribus seculis impedimenta intervenerunt, partim opera principum externorum, qui aequis oculis Angliae et Scotiae coronas unitas intueri non potuerant, et partim discidiis internarum factionum in utroque regno, quae ex levi et privato metu opportunitatem oblatam omnino neglexerunt. Deus ipse unionem inter regna Israel et Iuda (eadem ratione qua nostra multis seculis separata) conciliavit, et hoc quasi beneficium maximum et aeternae benignitatis suae argumentum expressissimum quod utrique regno deferre poterat, esse voluit ut esset rex unus omnibus imperans, it non esset ultra duae gentes, nec dividerentur amplius in duo regna.

[186] Multa argumenta ut animos huc inducerent proposita fuerunt, multae rationes quae aemulationem tollerent exhibitae, multa instrumenta pulcherrimae occasionis superioribus temporibus admota, sed irrito labore, quamdiu prudentia haec disceptaverit potius quam iustitia determinaverit. Porro nondum tempus erat a somno surgere, sed hoc nostrum seculum plenitudo est temporis, in quo tot efficientes caussae et rationes ad unam aequatae foelicitatis in utroque regno conclusionem concurrunt, ut nisi nos imminuerimus quod maiores nostri cum minori opportunitate amplificarunt, nisi extenuaverimus quod illi sunt admirati, nisi reiecerimus quod illi approbarunt, et quodammodo divini numinis gratiam quae pro foribus adstat repulerimus, nobis agnoscendum est non fecisse Deum taliter omni nationi. Rex enim noster pacificus, delitiae gentis Britannicae, noster leo rubens (qui iuxta Merlini vaticinium dextra novae Troiae propugnacula, sinistra sylvam Calidoniam gestaret, quod in alium Britanniae principem non poterat hactenus convenire) Deo optima maximo auspice tam Angliae, Scotiae, et Hiberniae membra in imperii corpore quam stemmata Eadgari, Fergusii, Conquestoris, Murchardi, et Cadwalladri in uno coniunctionis centro adunavit, et inde quasi ex multis aquis margaritam pretiosam composuit, quam ut comparemus, potius quam e manibus elaberetur, grandi pretio emere debemus, ut providus ille mercator cuius meminit S. Lucas, qui inventa una pretiosa margarita abiit, et vendidit omnia quae habuit ut emeret eam.

[187] Consilium illud divinum regis nostri (qui subditorum suorum animos, voluntates, et conatus nodo indissolubili coniunxit) margaritae potius quam alteri quantivis pretii gemmae assimilo, quia nomen illi erat Margareta per quam eius regia maiestas recta serie iusto titulo genus suum ab Anglo-Saxonum regibus deducit, quia etiam illi nomen erat Margareta quae regis Henrici Septimi filia natu maxima in stirpem charissimi regis nostri Iacobi ius certissimum, et ut ita dicam, radicale illustrissimarum familiarum Eboracensis et Lancastrensis foelicissime inseruit. In quo ex abundante observemus quod periodo unius seculi confecta a quo illustrissima illa princeps foelicissimo matrimonio in bonum huius insulae Iacobo Quarto regi Scotorum coniuncta fuerit, Iacobus Sextus princeps incomparabilis, pronepos laetisono iubileo horum regnorum possessionem auspicatissime est ingressus. Libens lubensque in privatum meum solatium et gratiam officii mei memoriam erga benignissimam huius regiae propaginis munificentiam (si corpus opacum tot et tam lucidis syderibus intermiscere fas sit) vel verbo recordari, et quasi per transennam varias vices et revolutiones familiae meae intueri velim. Nam ut dux Norfolciae paratissimus erat serenissimae illi principi rege iubente administer constitutus ad has nuptias plene conficiendas, sic eius pronepos ex iniqua dimissi animi interpretationi, subdola versutia et tenui suspicione tum vita tum dignitate fuit spoliatus, quia intentis oculis in orientis huius gloriae radios nimis intueretur. Et rex noster serenissimus certus et indubitatus haeres pretiosissimae illius Margaretae (cui dux ille operam tunc dedit) divinitus est reservatus ad intercidentis huius familiae honorem restaurandum, quam contumeliarum nube fuit ducta, et quasi ad exuccae huius arboris radicem repastinandam, cuius folia deciderant et pulcherrimi rami emarcuerant. De me, quem pro regia benignitate munificentissimus meus dominus et rex colendissimus maioribus beneficiis cumulate ornavit, quam ego vel sub spe promereri, aut in re effari possim, hoc solum et beneficientiam agnosco et singularem favorem cum admiratione suscipiendo usurpabo:

Ultimus hic ego sum qui quam bene, quam male, nolo

Dicere. Qui me iudicet alter erit.

[188] Margareta etiam nominata fuit comitissa illa Lenoxiae, ex qua, utique filia Margaretae reginae Scotiae, ex secundis nuptiis cum comite Angusiae, altera regia huius prosapiae stirps in personam regis nostri ex parte paterna insita fuit, ad unionem, si fieri possit, et sanguinis et iuris duplici regiae familiae ornamento solidius consolidandum. Non erat illa Margareta, fateor, verum Maria illustrissima, quae postremo fermentum acceptum quod haereditario iure in tria regnum accepit, ut prudens mulier apud euangelistam in tres massas distribuit, donec filius eius auspicatissimus, perpetuae pacis nostrae fundator, omnes plene et perfecte fermentaret.
[189] Nunc, ut ad metam perveniam, et rerum summam quod unicum huius unionis et terminorum adunatorum vinculum, regem scilicet nostrum dignissimum, cui comprecamur,

De nostris annis sibi Iupiter augeat annos,

quem tu et asseclae tui, Garnete, in tantorum erga hanc insulam meritorum praemium tantopere accelerastis vestris fulminalibus machinationibus in altiorem regionem quam qua Deus ipse thronum eius constituit sufflare et tollere, una cum parietibus et aedificiis quae ex antiqua fide inveni a S. Edwardo Confessore, e cuius familia rex genus ducit, constructa fuisse, ut rex alter sepeliretur, et alter ex eius prosapia potentissimus intra unius momenti ambitum funditus deleretur. Utcunque lubuit Garneto oblivisci hunc locum canonum authoritate in perfugium et asylum miseris fuisse consecratum, Deus tamen Iudah in Davidis servi sui gratiam perdere noluit. Divino eius consilio itidem visum est pietatem sanctissimi illius regis in hac pulcherrima eius propagine perpetuare. Iustitia etenim divina quae pro atheismo habuit margaritas porcis aut sanctum canibus proiicere, perditissimorum horum malitiam in tantas angustias compegit, ut illi sancti Confessoris aedificia sanguine polluere, et iam sub professionis S. Edwardi larva posteritatem S. Edwardi radicitus extirpare non valuerint. Ex Proverbiis certo edocti sumus domus iustorum permanebit. Sed commodiori consequentia factum est ut perfidi Percii cranium procubitoris instar in specula sublime staret, ubi nuper suffossorum fuit praefectus, et Lambetha esset Catesbei horizon, quae modo fuit eius armamentarium. Et eorum malesana capita relinquerentur tanquam malus navis (ut cum propheta loquar), ut viatores admoneant quam iusto fato praedatorii illi pyratae extremum vitae diem concluserint, dum vellus aureum non Iasonis virtute sed Medeae venificio investigarent.
[190] Ut summatim dicam, ex sapiente ediscamus nullam esse contra Deum vel sapientiam vel consilium, et convulsi navigii latera sunt infirmiora quam ut rupem in quam inpingunt convellant. Asinis frustra calcaria admovemus, cum angelus Dei sit ad oppositum. Iacob nervo contracto dum vixit claudicavit, postquam cum Deo tamdiu irrito labore colluctatus est. Homines nihil aliud quam damnum sibi accersunt qui contra stimulos calcitrant. In eiusmodi conatibus nec volentis est, nec currentis, sed Dei solius miserantis eorum qui ad disciplinam se conformant. Sortes enim mittuntur in sinum, sed Deus est qui sortes disponit. Quamvis idem erat vobis consilium quod Achabo et Iezabellae dum Naboth iugulum pro vinea peterent, quamvis tu hymnum tuum ante hoc nefarium factum decantasti, ut illi ieiunium indixerunt, quamvis vos in lectulos ut Achab cum animi aegritudine proiecistis, quod ex animi sententia vobis non successirit, attamen cum nec occidere nec possidere poteratis, vobis quam illis sors obtigit infoelicior. Praepotenti enim et praevenienti divini numini gratia, omnis opportunas et rationes omnes tam extinguendi eos quos odistis quam possidendi ea quae expetiistis omnino praeclusae fuerunt. Consultissimum enim vobis erit tam multiplici rerum usu edoctis confiteri cum quibusdam erronibus in libro Sapientiae, lassatos esse vos viis obliquis et salebrosis ex quo a via regia aberrastis, quae neque ad ignominiam ducit neque in calamitatem desinit. Nihil materiae magis proprium est, ut habent philosophi, quam fluere, nisi a forma sistitur, nec quicquam magis proprium humanae naturae (iuxta veritatis regulam) quam errare, nisi gratia dirigat. Mahometes in Alchorano agnoscit thronum Christi patientia, Mahometis autem vindicta, illum miraculis, hunc tyrannide exaltatum fuisse. Christianorum qui Tertulliani tempore afflicti fuerunt modestas et pietas (ut ille prodit) eluxit, quod in conscientiae caussa a suffocato et sanguine abstinuerint, ne quo sanguine contaminarentur, vel intra viscera sepulto.

[191] Ignosce, Garnete, quamvis subdubitem an in conscientiae caussa sponte et obfirmate Esaiae serram, Hieremiae compedes, Patri patibulum, Iacobi ensem, Stephani saxa subire volueris, multo minus inter vestrae professionis hominis stirpem colligere ad sacrificium devote immolandum pro salute Nabuchadnozeris, cuiusmodi regem nostrum existimatis, cuius vitae ut rabidae tigres insidiati estis, et prae impatientia vos taeduit clementiae et lenitatis qua pro regia misericordia erga vos usus est, priusquam scena ad illam tragoediam fuerat apparata. Adeo ut tu iure cum Seneca dicas, nihil foelicitati meae deerat nisi moderatio eius. Aurea illa prophetarum solatia peccatoribus contritis maioris pretii vobis hoc tempore sunt aestimanda quam universae gazae Vaticanae. Conscientiae vestrae convulsae clavum rectius in hac turbulenta et difficillima tempestate (quam vos vobis excitastis) tenere non poteratis quam Lactantii consilio, qui asseverat vere poenitentibus optatum portum esse mutationem consilii. Postquam demisso animo peccatum in fratres atrocissimum cum filiis Iacob agnoveritis, simulque hac de causa fatalem calamitatem vos gravissime oppressisse, primo divino numini gratias quantas possitis maximas ex animo agite quod perniciosisssimum molimen praeverterit, quod vestris animabus gravissimo iudicii oneri erat futurum, et nefarium vestrum consilium in maximum sibi honorem converterit. Deinde clementissimo et mitissimo regi gratias cumulate persolvite qui (quod in ipsum machinati estis) ex improviso vos opprimere noluit, ut Levi Sichemum, quando dolor vulnerum erat gravissimus, nec vos in maximo clamantis vestri peccati horrore et cruciatu acerbissimo adoriri, sed ad aeterni Dei imitationem, cuius vicem gerit, cuius vestigiis inhaerere gaudet, iuxta illud in libro Sapientiae, Dat tempus et locum per quae potestis mutari a malitia. Ab universis et singuis veniam exposcite, quod posteris seculis eiusmodi exemplum praebuistis tam infandum facinus perpetrandi, quod pro hominum captu et varia ingeniorum inclinatione tam admonere huiusmodi scelera perpetrari posse quam prohibere poterit.

[192] In memoriam discrimen revocate quod Theodoretus inter supplicium et supplicii caussam, inter tormenta ad conscientiam cogendam et poenam ex lege constitutam ad scelera vindicanda interposuit. Utque postremam meam admonitionem, cum vestra occasione postrema concludam,

Discite iustitiam moniti, et non temnere divos,

quoniam haec vos sapere vel mori iubent. Simulque optimo principum, qui pessima imprecati estis, comprecemini, ut Martialis Traiano,

Dii tibi dent quicquid, princeps auguste, mereris,

Et rata perpetuo quae tribuere velint.

  1. NORTHAMPTON

[193] Hac oartione (quoad temporis angustiae permiserunt) habita, primarius Angliae iustitiarius cum de perspicuis argumentis, dictorum factorumque probationibus quibus reus peractus erat Garnetus graviter, solide, et praeclare perorasset, sententiam receptis verbis pronuntiavit, ut traheretur, suspenderetur, et in partes dissecaretur.
[194] Comes Salisburiensis Garnetum interrogavit si quid amplius dicturus est.

[195] Respondit Garnetus, Haudquaquam, mi domine. Vestras autem dominationes quam possum demisissime rogo ut vitam meam regiae maiestati commendatam habeatis, pro cuius arbitrio aut mori aut vivere ipsique inservire sum paratissimus.

[196] Conventu iam soluto, itum est.

  1. SUPPLICIUM DE HENRICO GARNETO SUPERIORE IESUITARUM IN ANGLIA SUMPTUM

IE tertio mensis Maii Henricus Garnetus extremum supplicium subiit in pegmate ad id destinato iuxta portam occidentalem ecclesiae cathedralis S. Pauli Londini. Cum in pegma ascendisset, quasi attonitus constitit, ipso vultu timorem et mentem male consciam facile prodente. Decani Sancti Pauli nec non ecclesiae Wintoniensis qui aderant, admodum graviter et Christiane illum ad veram et vividam in Christo fidem, ad ingenuam et publicam criminis confessionem adhortati sunt, et si qua alia proditoria machinatio ipsi comperta esset, ne reticeret, sed conscientiam exoneraret et cum dolore se detestari demonstraret. Garnetus autem qui impatientior has illorum adhortationes iniquo animo tulit, eos rogavit ne sibi negiotium facesserent, qui animo ad mortem parato et firmato accesserat. Tunc Henricus Montague civitati Londini a memoria sive recordator, qui a rege iussus ibi adesse, Garnetum interrogavit si quid haberet quod populo circumstanti communicaret. Nullum iam tempus esse simulandi monuit, cum eius crimina omnibus manifesta et in medio essent posita. Itaque, si modo vellet, universis testaretur quae sui ipsius esset de seipso et criminibus illis sententia. Integrum enim esset sibi quae luberet eloqui. At Garnetus qui haec invitus audivit, respondit vocem eius adeo esse submissam viresque extenuatas, ut si populum alloqueretur, exaudiri non posset. Adstantibus autem in pegmate dixit consilium fuisse sceleratum et susceptum scelus fuisse immane, et eiusmodi ut, si peractum fuisset, non potuisse non ex animo aversari. Addidit se tantum a Catesbeio in genere intellexisse, et in hoc tamen peccasse quod celaverit et praevertere neglexerit. Quae autem in particulari novit, dixit se tantum sub sigillo confessionis accepisse. Recordator vero monuit ut in memoriam revocaret haec quatuor quae inter alia rex propria ipsius Garneti manu consignata habuit:

  1. Greenwellum illi rem significasse non ut peccatum, sed quam ipse prius intellexerat, idque consultandi gratia.
  2. Catesbeium et Greenwellum ipsum accessisse ut in scelere suscepto confirmarentur.
  3. Tesmondum et ipsum colloquium de particularibus in proditione illa per pulverem fulminalem satis long post tempore in Essexia habuisse.
  4. Greenwellum interrogasse Garnetum quis regni protector futurus erat, Garnetumque respondisse id differendum esse donec res esset acta et transacta.

[2] Haec envincunt scelera illa aliunde quam ex confessione tibi comperta fuisse, et haec tui ipsius manu consignata habentur. Garnetus respondit quicquid sub manu sua consignatum fuerat verum esse, quodque quae sibi comperta regiae maiestati non aperuisset, mortis sententiam iustissime in eum fuisse pronuntiatam, veniamque a regia maiestate precatus est. Hinc recordator duxit eum ad pegmatis marginem ut eius confessio a populo audiretur.

[3] Tunc Garnetus inquit, Huc accessi hoc festo die inventionis sanctae crucis, ut finis imponatur omnibus crucibus quas in hac vita pertuli. Supplicii mei causa vos minime latet, me in regem peccasse confiteor, quod mihi est dolori quoad male conscius fui, scilicet in reticendo, et hoc nomine veniam a regia maiestate supplex peto. Machinatio contra regem et regnum sanguinolenta erat, quamque, si peracta fuisset, ego ipse intimis sensibus et toto animo detestaturus eram. Doleo sane maxime et peracerbe fero Catholicos tam atrox et immane facinus suscepisse. Tunc a populo conversus ad circumstantes apologiam pro Anna Vaulx instituit.

pectatissimae, inquit, foeminae labes immerito aspersa est, quia vulgo perhibetur me illam in uxorem duxisse, vel quod peius. Ego autem contra protestor, foemina est virtute praedita et, quod a me, virgo intacta. De brevibus illis papalibus, Edmundi Baynham in exteras regiones profectione, et de machinatione illa cum pulvere fulminali se ad actionem in ipsum habitam et suas ipsius confessiones retulit, quia quicquid sub manu ipsius in confessionibus extat verum esse agnovit.

[4] Ad mortem iam se accingens, ad scalam qua in patibulum ascendendum erat in genua procubuit, et percunctatus est an sibi liceret orare, et quamdiu. Responsum erat sibi tempus ipse praescriberet, et quod nemo interturbaret. Videbatur non potuisse constanter et devote orare mortis terrore vel veniae expectatione distractus. Inter orandum enim subinde intermisit, circumspexit, et respondit si quid inaudiret dum orare videbatur. Cum iam surrexisset, recordator ex gestu observans illum veniae expectatione quasi torqueri, monuit ne ipse sibi et animae suae fraudem faceret, cum iam ad mortem adductus esset, et ipsi moriendum. Simulque postulavit ne supremum iam spiritum aediturus aequivocaret: sin aliquid quod regi aut regno fraudi esset noverit, enuntiaret. Garnetus respondit Non hoc tempus est aequivocandi. Quousque aequivocare licitum, et quando, iam alibi sententiam explicavi meam. Nunc autem minime aequivoco, et plura quam confessus sum haudquaquam novi. Cum scalam ascenderet, petiit ut admoneretur priusquam scala submoveretur. Responsum est nihil aliud quam mortem expectandum esse. Iam ad patibulum huiusmodi verbis usus est: Omnibus bonis Catholicis me commendatum habeo, Deum comprecor ut regiam maiestatem, reginam, regiam subolem, et dominos a sanctiori consilio tueatur, quos quam officiosissime saluto, et quibuscum simulate me egisse male me habet. Verum non putaram illos ea contra me indicia et argumenta habuisse, donec coram produxissent. Tunc enim maiori honori mihi duxi confiteri quam antea meipsum subaccusasse. Quod ad fratrem meum Grenwellum, in votis habeo ut veritas elucescat. Falsi enim rumores illi maiora quam admisit crimina affingunt. Ego illum in crimen neutiquam vocaveram, nisi illum iam extra periculum esse existimassem. Faxit Deus ne gravius cum Catholicis meo nomine agatur, eosque adhortor ne eiusmodi proditionibus et rebellionibus contra regem se immiscerant. Simulque orare coepit, et cruce se signans dixit, In nomine patris et filii et spiritus sancti. Maria mater gratiae, Maria mater misericordiae, tu me a malo protege et hora mortis suscipe. In manus tuas, domine, commendo spiritum. Iterum se signans, Per crucis hoc signum fugiat procul omne malignum. Infige crucem tuam in corde meo, domine. Fac ut semper crucis meminerim. Et denuo incoepit, Maria mater gratiae. Tunc scala submota suspendio vitam terminavit.

Finis

[166] Dum solertissimi in hac coniuratione, detectione per dignissimum illum baronem facta, consilia sociare coeperunt, et in incerto fluctuantes quo se converterent, cum rege Babylonis (ut est apud prophetam) steterunt in bivio quaerentes divinationem. Alii haesitarunt, alii securitatem promiserunt, alii sperarunt, alii desperarunt, singuli autem in hanc sententiam abierunt, quod si Percius eoru