Jump to content

Actus Apostolorum (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Actus Apostolorum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Actus Apostolorum

Actus Apostolorum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0468C

PROLOGUS B. HIERONYMI. 114.0425C|

Vide inter opera ejus.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Sermonem feci. Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci. Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus. Dictis et factis Christi quae judicavit officio digna vel idonea suae dispensationi. Theophile. Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. 114.0425D| Quae coepit Jesus facere. A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in coelum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in coelum. Facere. Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.

VERS. 2.-- Praecipiens apostolis praedicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem praedicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, praecipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius praecipit, praecipit et hoc Spiritus 114.0426C| sanctus. Vel, propter Spiritum praecepit, quia non praeciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.

VERS. 3.-- Vivum. Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta 114.0426D| typus praesentis saeculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.

VERS. 4.-- Convescens. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem, quam promisit per Joel, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.

114.0427A| VERS. 5.-- Quia Joannes. (BEDA.) Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat.

Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo.

Vos autem, etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto. Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahae et posteritati suae: sic 114.0427B| postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, praeter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit, etc.

VERS. 7.-- Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit 114.0427C| quod ipse sciat, cujus sunt omnia quae Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quae Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiae Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.

VERS. 8.-- Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum 114.0427D| Israel, sive regnum Dei in Israel, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis praestabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judaeae et Samariae, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judaea. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judaeae provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terrae communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione verae fidei: custodia praeceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra praedicaturos eos praedixit, per quos quasi rotae radios de medio terrae ubi salutem 114.0428A| operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

  VERS. 9.-- Et cum haec dixisset. Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum (Matth. XXVIII). Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum haec dixisset, elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse coelos ostendit.

  VERS. 11.-- Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilaei caeteris Judaeis in sapientia praecellebant. Vel, Galilaei volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt praecepta Dei.

  VERS. 12.-- Tunc reversi sunt, etc. Reversio 114.0428B| apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quae de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernae scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quae tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiae fulgorem, propter purae conscientiae nitorem.

  VERS. 13.-- Et cum introissent. In Graeco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in coenaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Graeco sic est ordo nominum: Petrus et Andraeas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Coenaculum, 114.0428C| etc. (BEDA.) Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiae et virtutis conscendunt.

  Coenaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superaedificatae et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus caeteris amabant. Primus (si fas est dici) plus caeteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum.

  Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes 114.0428D| deserti, quos Israel reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub aeneo mari; duodecim stellae in corona sponsae; duodecim fundamenta; duodecim portae; duodecim menses anni; duodecim horae diei; duodecim fructus ligni vitae.

  Zelotes. (BEDA.) Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananaeus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilaeae ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum.

  Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus 114.0429A| apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunae crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.

  VERS. 14.-- Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quae tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiae adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in coelis.

  In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiae.

  Hic numerus centum et viginti congruit aetati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis 114.0429B| induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Israel ad regnum coeli.

  VERS. 18.-- Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitae vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, aeterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quae sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non 114.0429C| valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultae malitiae inerat.

  VERS. 19.-- Eorum, id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguae Hierosolymorum a Galilaeis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilaeus.

  VERS. 20.-- Deserta, et non sit, etc. Donec electus pro eo assumatur Matthias. Vel, non sit ipse Judas, qui habitet in ea, sed alius assumatur pro eo qui poenitentia indignus judicatus est.

  VERS. 23.-- Duos. Clemens refert hos duos qui 114.0429D| ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse. Qui cognominatus. In laude Barnabae immoratur: quia pro laude Matthaeus habet, quod sorte eligitur. Barnabae laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus. Justus. Aut Latinum est, aut Hebraeum: et interpretatur parcens, vel elevatus. Et Matthiam, qui donatus, vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.

CAPUT II.
114.0430A|

VERS. 1.-- In eodem loco. Coenaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat.

VERS. 2.-- De coelo. Datur Spiritus de coelo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo praecepta charitatis commendanda. Sonus. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinae et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. XX), etc. Quod donum soli Petro 114.0430B| prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum caeteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat praedicationis.

  Vehementis. Comparatione praecedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiae unitas commendetur, in coenaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat prae timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate. Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus praeparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit.

  114.0430C| (GREG.) In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda.

  VERS. 3.-- Dispertitae. Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quae ait: Non vos relinquam orphanos, sed mittam Spiritum paracletum (Joan. XIV), qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturae. Tanquam ignis. Idem in igne Spiritus venit: quia peccatores 114.0430D| Spiritus purgat, illuminat, accendit, urit. Ignis enim quatuor habet naturas, urit, purgat, calefacit, illuminat. Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur.

  VERS. 4.-- Et coeperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebraea lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum 114.0431A| loquerentur, secundum illud Prophetae: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.

  VERS. 5.-- Ex omni natione, etc. (RAB.) Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judaeos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quae sub Antiocho facta est non multis temporibus ante.

  VERS. 6.-- Confusa. Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanae superbiae respondet. Unusquisque. Linguae omnes dicuntur esse septuaginta duae: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus praedicatorum concordaret numero linguarum.

  VERS. 8.-- Audivimus. In hoc significabatur unam Ecclesiam omnium gentium linguis locuturam.

  114.0431B| (BEDA.) Quaeritur utrum hi qui loquebantur, etc., usque ad magis videbatur audientium esse miraculum quam loquentium.

  VERS. 9.-- Cappadociam, etc. Istae quinque provinciae quae post Judaeam ponuntur, Graece quidem loquuntur: sed ex patria consuetudine est in sono diversitas. Unde mira fuit in apostolis gratia, quae non solum diversitatem eos docuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum juxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit.

  VERS. 10.-- Advenae Romani. In Graeco, peregrinantes Romani, id est, Judaei qui peregrinam vitam Romae gerebant.

  VERS. 14.-- Viri Judaei. Id est, duae causae sunt prudentiae, nimirum quod Judaei, et quod habitarent 114.0431C| Jerusalem, quam decet sobrietas.

  VERS. 17.-- Effundam. Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. De Spiritu. Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiae imminutionem. Super omnem carnem. Quae sit omnis caro consequenter exponit ibi: Et prophetabunt filii, etc.

  (RAB.) Super omnem carnem masculi et feminae, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Non est masculus et femina, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber (Gal. III).

  Et prophetabunt. Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de 114.0431D| Christo prophetare, aliud ventura praedicere et docere.

  VERS. 19.-- Et dabo. Mystice prodigia in coelo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictae, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animae vel cordis compunctio. Prodigia in coelo. Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et coelum tenebris obductum.

  Sanguinem. Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat 114.0432A| orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Vaporem fumi. Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore.

  Sol convertetur, etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terrae occultata.

  114.0432B| VERS. 23.-- Definito consilio. (RAB.) In hoc solo Judaei fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt.

  Et praescientia Dei, etc. (ID.) In Graeco sic est: Praescientia sic traditum accipientes. Traditus est enim a praeside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt.

  VERS. 24.-- Suscitavit. Non usitata cum caeteris, atque communi resurrectione quae in finem differtur, sed quae die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis.

  (RAB.) Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judaei.

  Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiae, 114.0432C| quod Domino ad inferos descendente dolores poenarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Graecum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahae, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia coeli intrare, donec fieret illud Prophetae: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach. V). Vincti enim erant antequam educerentur.

  VERS. 25.-- Providebam Dominum. Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est praesens vita; dextera, aeterna. Ne commovear. 114.0432D| Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Et exsultavit lingua. Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitae aeternae. Non derelinques. Non iterum movear corruptione iteratae crucis et mortis. Notas mihi fecisti. Scio me semper esse victurum. Replebis me plena laetitia, id est, iterum non moriar. Quoniam a dextris. Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non praevalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII).

  VERS. 26.-- Et exsultavit. In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI): et coepit pavere et taedere: ut se verum hominem 114.0433A| in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.

  VERS. 27.-- In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quae, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.

  VERS. 28.-- Notas mihi fecisti. Non solum haec de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinae virtutis et sapientiae, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta.

  VERS. 33.-- Promissione Spiritus sancti accepta. 114.0433B| Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Joel dicit: Effundam, etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. Effudit hunc, etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Joel posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in coelo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et caetera quae propheta describit, quasi verus Deus, explet.

  114.0433C| VERS. 34.-- Sede a dextris. (RAB.) Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed coeleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus.

  VERS. 36.-- Dominum eum. Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiae sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Et Christum. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. Jesum quem, etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate aeternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu 114.0433D| sancto in utero virginis est incarnatus.

  VERS. 37.-- Compuncti. Impletur prophetia Joelis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.

  VERS. 38.-- In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.

  VERS. 39.-- Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiae respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; 114.0434A| quae a filiis Israel longe factae, per invocationem nominis Domini salvandae erant.

  VERS. 40.-- Testificatus est, etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini. Haec est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione. Duae sunt generationes, una bonorum, alia malorum.

CAPUT III.
  VERS. 2.-- Portam templi, etc. Hanc portam aedificavit Joathan filius Oziae rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portae templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quae pendebat: quae ab Hebraeis vocatur Porta Joathan.

  (BEDA.) Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves coeli sunt datae.

  114.0434B| VERS. 6.-- Argentum, etc. Memor erat Petrus illius praecepti: Nolite possidere aurum et argentum. Pecuniam etiam quae ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant.

  VERS. 8.-- Et exsiliens stetit, etc. Ordo perfectionis: primo surgit qui jacuerat, deinde iter virtutum arripit, et sic regni januam cum apostolis intrat.

  VERS. 10.-- Stupore et exstasi. Id est, pavore et excessu mentis. Dicitur etiam exstasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur.

  Cucurrit, etc. (BEDA.) Salvato Israele per apostolos, 114.0434C| cucurrit omnis mundus, etc., usque ad solus per orbem pacificum tenet imperium.

  VERS. 13.-- Deus Abraham, etc. (RAB.) Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiae, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.

  VERS. 15.-- Interfecistis, voluntate et verbo, et hoc contra legem, quae dicit: Qui occiderit hominem volens, et ipse occidetur.

  VERS. 16.-- Integram sanitatem. In duobus quae praedicta sunt.

  VERS. 17.-- Per ignorantiam. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et praescientia Dei.

  VERS. 18.-- Per os omnium, etc. Ideo necesse erat impleri, quia non unus, sed omnes prophetaverant.

  114.0434D| VERS. 19.-- Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.

  VERS. 20.-- Ut cum venerint, etc. Continuative ad praecedentia haec dicuntur, scilicet, ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, tunc deleantur peccata vestra.

  VERS. 21.-- Quem oportet, etc. Id est, Ecclesiam per fidem, vel in coelo ad dexteram Patris sedere.

  VERS. 22.-- Moyses quidem. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quae, sed de aliquibus duntaxat.

  114.0435A| Quoniam prophetam, etc. Filius Dei de populo Israel carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Israel caeremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Israel ad coelum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de coetu sanctorum pellentur.

  De fratribus vestris. (RAB.) Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.

  VERS. 23.-- Exterminabitur de plebe. Id est, a sorte sanctorum, et extorris reddetur. Vel, extra terminos beatitudinis ejicietur.

  114.0435B| (RAB.) Resistentes Josue, de carnali plebe projecti sunt; at resistentes Christo, de spirituali exterminantur. utramque inobedientiam mors sequitur sive carnalis sive spiritualis.

  A Samuele et deinceps. Sub Samuele regum tempora coeperunt in Judaea.

  VERS. 25.-- Testamenti. (BEDA.) Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes.

  Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahae, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. (BEDA.) Semen Abrahae Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judaeis scilicet et gentibus, benedictio promissa est.

  114.0435C| Omnes familiae. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I).

  Benedicentur. In Adae peccato maledictae, in Christo benedictae sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem praecesserunt: quia idem homo Deus januam coeli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris (Matth. XXV), etc.

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Sacerdotes et magistratus, etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Sadducaei. Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant.

  114.0435D| VERS. 2.-- Dolentes, quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo.

  Resurrectionem. Hoc est maxime contra Sadducaeos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant.

  VERS. 4.-- Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi coelesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.

  114.0436A| VERS. 11.-- Hic est lapis. (RAB.) Hic respondens ad interrogata de Christo praedicat, et maxime de David, cui, veluti patriarchae suo, prae caeteris crediderent.

  Reprobatus. (AUG.) De lapide reprobato historia non habetur.

  VERS. 13.-- Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticae artis peritiam non haberent, haec dicebantur. Idiotae. Idiotae dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: ἰδίωμα Graece, Latine proprietas.

  (BEDA.) Illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi (I Cor. I).

  114.0436B| VERS. 19.-- Petrus vero, etc. (RAB.) Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.

  VERS. 20.-- Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.

  VERS. 21.-- Clarificabant. In Graeco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat.

  Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianae pietatis et humilitatis, ipso dicente: 114.0436C| Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V).

  VERS. 22.-- Annorum enim, etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non aetatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit.

  VERS. 24.-- Unanimiter, etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis.

  VERS. 25.-- Fremuerunt gentes. Fremitus est vox leonis. Unde Jeremias: Facta est mihi haereditas mea quasi leo in sylva: dedit super me vocem (Jer. XII). Meditati sunt inania. De Christo venturo, vel ut in morte detineretur.

  VERS. 26.-- Convenerunt. Herodes et Pilatus convenerunt 114.0436D| in amicitiam.

  VERS. 27.-- Unxisti. Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV).

  VERS. 29.-- Cum omni fiducia. Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.

  VERS. 30.-- Per nomen. In Graeco: Per nomen pueri tui Jesu, quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judaeis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in coelum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret.

  VERS. 31.-- Motus est locus. Magna virtus orationis 114.0437A| fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.

  VERS. 32.-- Erat cor unum. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis praeferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiae visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia. Graece κοῖνα· unde coenobitae, id est communiter viventes. Coenobia habitacula eorum.

  VERS. 33.-- Reddebant apostoli. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, 114.0437B| mysteria Christi pandebant.

  VERS. 36.-- Joseph. (RAB.) Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni.

  Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis praesentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbae, vocatus est.

  Filius consolationis. (RAB.). Vel propter eleemosynam 114.0437C| qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.

  VERS. 3.-- Tentavit. (RAB.) Praeteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. (ID.) In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.

  VERS. 4.-- Sed Deo. Supra dixerat: Spiritui sancto: patet ergo Spiritum sanctum esse Deum.

  VERS. 5.-- Cecidit. (RAB.) Legum initia semper 114.0437D| vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut caeteri praevaricatores exemplo ejus terreantur.

  Et factus est timor, etc. (BEDA.) Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.

  VERS. 7.-- Horarum, etc. (RAB.) Parvum tempus poenitentiae datur uxori, cujus culpa magis est venialis quam mariti, utpote quae consensit capiti.

  VERS. 8.-- Dic mihi, etc. (ID.) Culpam uxoris, interrogans, declarat ex ipsius confessione, quam maritus suam monstraverat in opere.

  114.0438A| VERS. 9.-- Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini?

  Tentare, etc. (RAB.) Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia.

  Sepelierunt. (ID.) Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de praevaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, aequale fecerat consortium.

  VERS. 11.-- Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiae cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, 114.0438B| iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et caeteri hujus exemplo castigarentur.

  VERS. 12.-- Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus caeteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.

  VERS. 13.-- Caeterorum, etc. Exemplo Ananiae et uxoris: poena enim duorum qui fraudulenter eis se conjunxerant, caeteris tribuit exemplum.

  VERS. 14.-- Augebatur, etc. (RAB.) Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere.

  VERS. 17.-- Haeresis. (RAB.) Haeresis scissio interpretatur, quia haereticus, spretis aliorum dictis, 114.0438C| quod sequendum putat eligit.

  Sadducaeorum repleti, etc. Sadducaei interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas praeter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.

  VERS. 20.-- Vitae hujus. (RAB.) Christianae, vel aeternae. Hoc autem ideo non additur, quia famosa erat secta Christianorum, pro qua traditi erant carceri.

  114.0438D| VERS. 23.-- Carcerem quidem, etc. Insani Judaei qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.

  VERS. 24.-- Magistratus. Secundum Graecum magistratus legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris. Ambigebant. Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.

  VERS. 28.-- Praecipiendo etc. In Graeco: Nonne praecipiendo praecepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis 114.0439A| cessant praedicare. Super nos sanguinem. (RAB.) Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos.

  Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti.

  (ID.) Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.

  VERS. 30.-- Deus patrum. (RAB.) Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis.

  VERS. 32.-- Spiritus sanctus. Nos Spiritus sanctus roboravit, ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter praedicemus, in nobis loquens format verba quae auditis.

  Omnibus. (RAB.) Non nobis solis, sed omnibus 114.0439B| obedientibus, etiam vobis, si velitis accipere. In hoc ad poenitentiam provocat.

  VERS. 34.-- Gamaliel. Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judaeos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret.

  VERS. 36.-- Theodas. (BEDA.) Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se praebere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.

  VERS. 37.-- Judas Galilaeus, etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo 114.0439C| Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quae haeresis intantum crevit, ut Pharisaei et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Caesari.

  VERS. 40.-- Caesis, etc. (RAB.) Ecce fortitudo fidei patet, quae nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis caesi.

  VERS. 41.-- Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum (Matth. VI).

  VERS. 42.-- Omni autem die, etc. Saepe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis praeterito sermoni, et fundamentum statuatur 114.0439D| sequenti.

CAPUT VI.
  VERS. 1.-- Graecorum. (RAB.) Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur.

  Despicerentur. (ID.) Ex defectu plus gravarentur.

  VERS. 2.-- Non est aequum nos, etc. Ostendunt Apostoli episcopos et doctores Ecclesiae non debere corporalibus rebus implicari.

  VERS. 3.-- Considerate, etc. (BEDA.) Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.

  114.0440A| VERS. 4.-- Nos vero, etc. De seipsis non interrogant, sed judicant.

  VERS. 5.-- Et elegerunt, etc. (RAB.) Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus.

  Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.

  VERS. 6.-- Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensae communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium 114.0440B| eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.

  VERS. 7.-- Et verbum, etc. (RAB.) Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat.

  (ID.) Saepe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.

  VERS. 8.-- Stephanus, Graece; Latine, corona: qui quod praecepturus erat in re, praesagio nominis praeoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est 114.0440C| humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.

  VERS. 13.-- Homo iste. Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant.

CAPUT VII.
  VERS. 2.-- Viri fratres et patres. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniae occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriae. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens 114.0440D| quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres: lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande coepit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum praedicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset praedicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit.

  Deus gloriae, etc. Memor Stephanus praecepti illius: Diligite inimicos vestros (Luc. VI), etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit.

  In Mesopotamia. Mesopotamia in capite Syriae constituta ad aquilonem.

  114.0441A| (RAB.) Mesopotamia et Charram in Chaldaea sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.

  VERS. 3.-- Et dixit, etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrahae qui in Charra mortuus est, ubi cum eo filius habitavit. Sed priusquam in civitate habitaret, cum esset in Mesopotamia, dictum est ei:

  Exi de terra tua, etc. Terram et cognationem Abrahae Chaldaeorum patriam, genusque appellat, unde jam exierat, degens modo in Mesopotamia; sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi, et ideo audit: Exi de terra et de cognatione tua; non ut corpus extraheret (quod jam fecerat), sed amorem cordis evelleret.

  (RAB.) Tertium Stephanus praetermisit, id est, et 114.0441B| de domo patris tui: quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam.

  VERS. 4.-- Tunc exiit, etc. (RAB.) De Ur Chaldaeorum Abraham exivit. Ur, etc., usque ad mortuo patre dictum est ei: Exi de terra tua, etc.

  Pater ejus, etc. (ID.) Redit ad originem generis Israel, et amicitiae divinae exordium, ut nihil praetermittat in quo blasphemare videatur.

  Vos habitatis. Dixit vos, non vero nos, quia jam quodammodo apostoli terram reliquerant, et Stephanus, qui jam quasi in morte positus erat

  VERS. 6.-- Quia erit semen, etc. (BEDA.) Non ita intelligendum est, quasi male tractandum, etc., usque ad sive in terra Chanaan, sive in Aegypto.

  Annis quadringentis. (RAB.) Sic est jungendum: 114.0441C| Accola, etc., usque ad ad distributionem terrae promissionis completus est.

  VERS. 7.-- Judicabo. (ID.) Judicium aliquando discretionem significat, ut ibi: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII). Aliquando poenam, ut: Judica illos, Deus (Psal. V).

  VERS. 8.-- Testamentum circumcisionis. (ID.) Foedus sive signum ideo factum, ut populus Israel, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriae in circumcisione spiritali.

  Die octavo. (RAB.) Octo diebus mysterium circumcisionis nostrae ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quae in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur.

  114.0441D| VERS. 9.-- Vendiderunt in Aegyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Aegyptiis, sed Ismaelitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Aegyptum Putiphar sacerdoti.

  VERS. 14.-- In animabus. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebraeo septuaginta tantum reperiuntur.

  (RAB.) Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.

  VERS. 15.-- Et descendit. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Aegyptum, 114.0442A| et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Aegyptum dicitur.

  VERS. 16.-- Translati. (RAB.) Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum (Gen. L).

  (BEDA.) De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchae non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem.

  Et posili sunt, (RAB.) Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethaei, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt.

  In sepulcro, etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Aegypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas 114.0442B| illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.

  VERS. 18.-- Rex alius. Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit, masculos odit.

  114.0442C| VERS. 19.-- Genus nostrum, etc. Patres nostros dicit, et, genus nostrum, ne patres blasphemare videatur.

  VERS. 20.-- Gratus Deo, etc. Ostendit beatus Stephanus quod Moyses non blasphemaverit.

  VERS. 22.-- Moyses. (RAB.) Moyses idem valet quod aquaticus, quia de aqua est assumptus, vel liniens, quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit.

  VERS. 24.-- Vindicavit illum, etc. Ostendit illum qui injuriam faciebat non esse de genere suo.

  VERS. 26.-- Apparuit illis. (RAB.) Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus 114.0442D| Judaeis et infidelibus qui resistebant apostolis.

  VERS. 27.-- Quis te constituit, etc. Quasi respondeat Moyses: Nullus, sed: Solus Deus. Non est potestas nisi a Deo. Hinc tale a Christo responsum quidam acceperat: O homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos (Luc. XII) Quis te constituit, etc. In contentione sua illos redarguit jam tunc legi et Moysi fuisse contrarios.

  VERS. 28.-- Nunquid, etc. Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse.

  VERS. 29.-- Fugit. Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes.

  VERS. 30.-- In igne flammae, etc. Ignis in rubo Spiritus sanctus, peccata populi quasi spinae, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit 114.0443A| qui densas nequitiae spinas beneficiis Dei opposuit.

  (RAB.) Ideo forma ignis (quae non est imitabilis) ostensa est illis, ne aliquam, etc., usque ad quam promptum homini calceamentum tollere.

  VERS. 32.-- Ego sum. Sum, proprium Dei verbum est, secundum illud: Ego sum qui sum, etc.: Qui est, misit me ad vos. Serpentes non sunt timendi, ubi Deus praesens loquitur.

  VERS. 33.-- Solve calceamentum. Hoc nos admonet, ut stantes in Ecclesia (quae est sancta terra), mortuis operibus renuntiemus.

  VERS 34.-- Videns, etc. (RAB.) Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur.

  114.0443B| Vidi afflictionem. (ID.) Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam.

  VERS. 35.-- Quem negaverunt. Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti.

  Principem. Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur.

  VERS. 37.-- Hic est Moyses. In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.

  VERS. 38.-- Verba vitae. (RAB.) Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata caetera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.

  VERS. 40.-- Ad Aaron. (ID.) Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus 114.0443C| non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium.

  Fac nobis deos. (ID.) Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum praecedebat.

  VERS. 42.-- Militiae coeli. Militia coeli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam coeli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro, etc. Quamvis multi sint prophetae, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebraeos unus est liber.

  Nunquid victimas. (RAB.) Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Aegyptum sunt reversi.

  Quaeritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur 114.0443D| Deo eos quaedam obtulisse, non voluntate, sed metu poenarum? Deus autem non quae offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.

  VERS. 43.-- Figuras, etc. (RAB.) Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur.

  (ID.) Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt.

  Et transferam. Propter haec sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum 114.0444A| posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.

  VERS. 44.-- Tabernaculum. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam

  Secundum formam. (RAB.) Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum, ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse.

  (ID.) Historice cum Jesu dicitur, quia Moyses erat defunctus.

  VERS. 46.-- Ut inveniret tabernaculum. Id est verum templum, cujus illud figura, quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam praevidebat futuram firmam et immutabilem, de qua Apostolus: Firmum fundamentum Domini stat (II Tim. II, 9). Et alibi: 114.0444B| Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter illud quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III).

  VERS. 48.-- Sed non Excelsus. (RAB.) Ex sententia Salomonis Judaeos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judaeorum eum habitare.

  Sicut per prophetam, etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit. Si introiero in tabernaculum Domini, etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

  VERS. 49.-- Coelum mihi. Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, coelum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit.

  Terra autem. Terrae exemplo designat omnem creaturam 114.0444C| Creatoris.

  VERS. 51.-- Dura cervice. (RAB.) Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judaeos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio.

  Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.

  VERS. 52.-- Patres vestri. (RAB.) Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia.

  Et occiderunt. (RAB.) Tres gradus malitiae eorum 114.0444D| ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.

  VERS. 55.-- Stantem. Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis.

  Video coelos. (RAB.) Migraturus a terra, coelos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur haereditatem coeli, et ideo in ipsa passione videt praemium.

  Filium hominis. Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judaeorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt.

  114.0445A| VERS. 57.-- Et ejicientes. (RAB.) In hoc se implere legem glorificabant. Moyses enim de blasphemante dixit: Educ eum foras extra castra, et lapidet eum populus (Lev. XXIV).

  VERS. 58.-- Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in coelum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc.

  Quia nesciunt. (RAB.) Multi eorum, occidendo Stephanum, aestimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus praedixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium praestare Deo (Joan. XVI).

  VERS. 59.-- Obdormivit. Pulchre dictum est, Obdormivit, et non, Mortuus est, quia obtulit sacrificium 114.0445B| dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in aeternum vertitur.

  Saulus autem, etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et poenitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.

CAPUT VIII.
  VERS. 1.-- In illa die. (RAB.) Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die coepit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiae.

  Ecclesia. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt. Hoc est quod Dominus praecepit: Cum 114.0445C| persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.

  VERS. 2.-- Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judaei timentes Deum etsi nondum Christiani.

  VERS. 3.-- Saulus. (RAB.) A Saule persecutore qui rex Israel fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt.

  Devastabat. (ID.) Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet praedam, sero dividet spolia (Gen. XLIX).

  Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur.

  Dispersi. (RAB.) Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in praedicatione Evangelii.

  VERS. 5.-- Philippus. De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum praedicavit Samariae. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi haeres et ejusdem gradus.

  VERS. 6.-- Intendebant. (RAB.) Credebant audientes verba, et videntes signa. Duae causae fidei: Verba praedicationis, et signa virtutum. Ex praesenti capitulo et samaritanae mulieris historia probatur animos hujus gentis ad credendum promptos fuisse, ait Beda.

  114.0446A| VERS. 11.-- Magis. (RAB.) Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus. Seducens. Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per praestigias suas. Dementasset. Dementare est rationalem mentem absentare.

  VERS. 12.-- Philippo. (RAB.) Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri.

  Jesu Christi. (ID.) Cujus erant ignari vel (ut praedictum est) in nomine Jesu Trinitatem praedicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.

  114.0446B| VERS. 13.-- Tunc Simon. (ID.) Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur.

  VERS. 14.-- Miserunt. Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiae grata est, et placet.

  VERS. 16.-- In nomine. Non est sic legendum, in nomine Jesu tantum, ut aliae personae excludantur, sed sic: tantum baptizati erant, etc., id est necdum confirmati. Jesu. Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judaei. Vel, plena fides unius personae fidem Trinitatis confirmat.

  VERS. 17.-- Imponebant manus. (BEDA.) Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis.

  VERS. 19.-- Potestatem. (RAB.) Non baptizandi 114.0446C| tantum in aqua et praedicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc.

  VERS. 20.-- Pecunia tua. Non nostra, qui non cupimus, sed tua, quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset.

  Pecunia. (RAB.) Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur.

  Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, poenam aeternam luas.

  VERS. 22.-- Poenitentiam age. Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium 114.0446D| fieri posse.

  (RAB.) Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum poenitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est praedicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur.

  Roga Deum. Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Israel Deus (Psal. LXXII); quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I).

  VERS. 24.-- Precamini. Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. 114.0447A| Quae dixistis. Non quae credidi, sed quasi infidelis eis imputat quae ventura sunt.

  VERS. 26.-- Angelus autem. Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam, etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.

  VERS. 27.-- Aethiops. Natura et merito. Aethiops enim tenebrosus. Unde: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII).

  Potens, etc. (BEDA.) Regina Aethiopum thesaurarium praemittens, etc., usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam (Psal. XLIV), etc.

  Candacis reginae. Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari.

  VERS. 28.-- Revertebatur. Incipiebat reverti legens 114.0447B| Isaiam. Ubicunque in Novo Testamento salutis narratur principium, de Isaia sumitur testimonium, qui interpretatur salus Domini.

  VERS. 30.-- Putasne intelligis, etc. (RAB.) Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.

  VERS. 31.-- Quomodo, etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.

  VERS. 33.-- In humilitate. (BEDA.) Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judaeorum, et voce Pilati, damnatus est.

  Humilitate. (RAB.) Passione qua humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philip. II).

  114.0447C| Tolletur. Secundus homo de coelo coelestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit.

  VERS. 35.-- Aperuit. (RAB.) Thesaurum scientiae aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX).

  Mystice, os Ecclesiae Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is praedicetur quem prius nesciebant.

  Evangelizavit. Solvit quaestionem illius interrogantis: De quo propheta dixit? Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.

  VERS. 36.-- Ad quamdam aquam. Ad hoc enim praedicatio duxerat, ut aqua indigeret, quae de baptismo in via audierat.

  114.0447D| VERS. 37.-- Si credis. (RAB.) Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.

  VERS. 39.-- Spiritus Domini. (RAB.) Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat?

  VERS. 40.-- Inventus est. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate.

  Caesaream. (BEDA.) Caesaream Palaestinae dicit ubi infra domum habuisse describitur, quae usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.

CAPUT IX.
114.0448A|
  VERS. 1.-- Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens caede afficiebat praesentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.

  VERS. 4.-- Et cadens. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit.

  Quid me, etc. (BEDA.) Non ait: Cur persequeris etc., usque ad, Quandiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV).

  VERS. 5.-- Ego sum Jesus. Non Deum vel Dei Filium se vocat, sed humilitatis meae, inquit, infirma suscipe, et superbiae tuae squamas depone.

  114.0448B| VERS. 7.-- Surge. Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesiae. In lege scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti (I Cor. IX).

  Ingredere. (RAB.) Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat; dehinc Dominus jubetur ingredi, ut fidem discat quam impugnaverat.

  Et dicetur. Exemplum discendi datur, et superbia increpatur, ut nullus alium indignum existimet a quo doceatur quod ignorat.

  VERS. 8.-- Apertis oculis. (RAB.) Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi.

  (BEDA.) Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excaecatus, et propriam sapientiam, quae turbatur, 114.0448C| excludens, fidei se committeret.

  VERS. 9.-- Et erat. (RAB.) Hic datur forma poenitentibus, ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechumenorum gradus dedicatur.

  Tribus diebus. Apparet quod per triduum caecatus lucem gratiae exspectabat, non torpens otio, sed illustratus a Deo coelestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem Evangelii edoctus sit.

  Non videns. Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur, qui tenebras tridui luce reversa mutavit.

  Non manducavit. (RAB.) Hoc animae suae acciderat, quae cibum interiorem non habuerat et potum. 114.0448D| Ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere.

  VERS. 10.-- Anania. (ID.) Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.

  VERS. 11.-- In vicum. (ID.) Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.

  VERS. 15.-- Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quae sanctis intulit, paratus est sustinere.

  VERS. 17.-- Introivit. Impleta est prophetia Isaiae dicentis: Habitabit lupus cum agno, id est, Saulus cum Anania.

  VERS. 18.-- Ceciderunt, etc. (BEDA.) Serpentis corpus 114.0449A| squamis tegitur, etc., usque ad quod lumen recepit in mente.

  (RAB.) Quod cadunt squamae, similitudo est interioris visionis renovatae de legis velamine.

  VERS. 20.-- Et continuo. Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. IX), etc.

  VERS. 21.-- Nonne. (RAB.) Exemplum dat non erubescendi, ubi potest veritas mutare sententias suas.

  VERS. 24.-- Custodiebant. Non Judaei, sed cives cum rege suo Aretha, ut ipse scribit ad Galatas. Judaeis enim concordabant Gentiles in persecutione Christianorum.

  VERS. 26.-- Cum autem venisset. Non quam cito baptizatus est: venit in Jerusalem ad apostolos, sed 114.0449B| (sicut Galatis scribit) primo abiit in Arabiam, et inde reversus est Damascum; deinde post annos tres venit Jerusalem videre Petrum, etc. Deinde, ut Lucas testatur, venit in partes Syriae et Ciliciae.

  VERS. 27.-- Barnabas. (BEDA.) Hic fuit Cyprius genere, Levites, qui pretium agri ad pedes apostolorum supra memoratur attulisse.

  VERS. 29.-- Cum Graecis. Graeci Judaei dicuntur, quod inter Graecos dispersione sunt nati.

  VERS. 30.-- Caesaream. Caesarea Philippi civitas est Syriae. Tharsus civitas est Ciliciae.

  VERS. 31.-- Ecclesia. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur saepe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticae fidei. Et consolatione. Consolatio in labore datur, unde patet 114.0449C| quod Ecclesia tentabatur.

  VERS. 33.-- Nomine Aeneam. (RAB.) Aeneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione saeculi.

  VERS. 34.-- Surge. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi praecepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.

  VERS. 35.-- Lyddae et Saronae. Duae civitates fuerunt conversae ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis.

  VERS. 36.-- Nomine Tabitha. (RAB.) Tabitha de Hebraeo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur.

  Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: 114.0449D| significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Haec animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Graece vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.

  VERS. 39.-- In coenaculo. (RAB.) In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.

  VERS. 40.-- Ejectis. (ID.) Juxta exemplum Christi 114.0450A| filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. (BEDA.) Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suae circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.

  VERS. 41.-- Dans autem. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.

CAPUT X.
  VERS. 1.-- Vir autem, etc. (RAB.) Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum 114.0450B| illud: Vir erat in terra Hus, nomine Job.

  Cornelius. (BEDA.) Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. (GREG.) Cornelius, cujus eleemosynae ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera.

  VERS. 2.-- Religiosus, etc. (RAB.) Haec omnia bono naturae, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur.

  VERS. 3.-- Is vidit. (RAB.) Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit.

  Angelum Dei. (ID.) Non Satanae. In hoc excusantur apostoli gentibus praedicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur 114.0450C| ab angelo? Introeuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judaeis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros praeputium habentes (Act. XI), etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiae angelorum est insertum.

  VERS. 5.-- Et nunc mitte viros, etc. (RAB.) Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam, etc. (Matth. V).

  Joppen. (ID.) Civitas est terrae promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret.

  VERS. 6.-- Hospitatur, etc. Hospitatur Petrus in 114.0450D| domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiae ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus saeculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.

  VERS. 7.-- Et cum discessisset. (RAB.) Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est.

  Militem. (ID.) Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua.

  VERS. 9.-- Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, 114.0451A| id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii.

  (RAB.) Pro, in superiora, alia littera habet, in coenaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa.

  Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in coelis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta aetate saeculi quaerere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariae sedit.

  VERS. 10.-- Cum esuriret. (RAB.) Salutem gentium compatiendo esurit, quae nunc in visione ostenditur, quae ideo sexta hora est visa, quia sexta aetate 114.0451B| saeculi est facta.

  VERS. 11.-- Coelum apertum. (BEDA.) Apertio coeli revelatio est sacramentorum coelestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc coelos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum.

  Vas quoddam. (ID.) Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia coelesti dono imbuta sublimatur.

  Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De coelo in terram. (RAB.) Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostrae.

  VERS. 12.-- Omnia quadrupedia. Omnes gentes crediturae et in unitatem corporis Christi assumendae, ut omnes efficiantur membra ejus.

  114.0451C| VERS. 13.-- Occide. Munda, mortifica, et macta, ut hostias Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant.

  VERS. 14.-- Mundacavi, etc. (BEDA.) Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Praecepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiae (quam Petrus significat) inseri.

  (ID.) Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat.

  VERS. 21.-- Descendens. (BEDA.) Descendere de tecto, et ad praedicandum ire jubetur, etc., usque ad, Sanctorum vero conversatio est in coelis (Philipp. III).

  Ecce ego, etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum 114.0451D| verborum.

  Quae causa est, etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiae spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit.

  VERS. 22.-- Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.

  VERS. 23.-- Introducens, etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo praeceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit.

  VERS. 24.-- Convocatis cognatis, etc. Duplex 114.0452A| causa convocationis; proximitas cognationis, et amicitia.

  VERS. 27.-- Et loquens, etc. (BEDA.) Communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, sicut in Ananiae et Sapphirae culpa zelus ultionis ejus aperuit potestatis.

  VERS. 30, 31.-- Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae in memoria habitae sunt coram Deo.

  In conspectu Dei. (RAB.) In Graeco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique praesentem esse.

  VERS. 34.-- Non est personarum acceptor, etc. 114.0452B| (BEDA.) Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.

  VERS. 37.-- Vos scitis, etc. (RAB.) Sic legendum: Scitis Jesum ut praedicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc praedicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum.

  VERS. 38.-- Qui pertransiit, etc. In Graeco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis 114.0452C| hujus saeculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem saeculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quae perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate saeculi jejunamus, et futura repromissione reficimur.

  (RAB.) Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.

  VERS. 41.-- Et bibimus. (BEDA.) Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei (Matth. XXVI).

  114.0452D| VERS. 45.-- Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coaeternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III).

  VERS. 47.-- Nunquid aquam, etc. Quasi Deus quod majus est, prius dedit, et ordinem praeposteravit, nunquid quod minus est, potest prohibere Vos venistis ad hoc ut testes sitis, ergo judicate.

  VERS. 48.-- In nomine Christi. Cum sit regula Ecclesiae, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis 114.0453A| mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. XI), et Apostolus: In uno Spiritu baptizati sumus (I Cor. XII).

CAPUT XI.
  VERS. 6.-- Quadrupedia terrae, etc. (RAB.) Miror quosdam hoc interpretari super escis, etc., usque ad mysterium hujus visionis exposuit.

  VERS. 18.-- Ergo et gentibus, etc. Hoc est quod in 114.0453B| Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judaea Deum tremendo glorificat.

  VERS. 19.-- Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

  VERS. 20.-- Erant autem quidam. (RAB.) Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Graecos conversati sunt in dispersione.

  VERS. 21.-- Multusque numerus. (BEDA.) Jam post revelationem evangelicae syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) coepit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates 114.0453C| non solum Judaeis, sed etiam gentibus Evangelium praedicatur.

  VERS. 22.-- Et miserunt Barnabam. (RAB.) Barnabas virilis in bonitate. Barnabas saepe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.

  VERS. 23.-- Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.

  VERS. 25.-- Tarsum. Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Caesaraeam et dimiserunt Tarsum. Ut quaereret Saulum. Ecce bonitas Barnabae, qui non solus praesumit docere plebem, sed apostolatus quaerit consortem.

  114.0453D| VERS. 26, 27.-- Discipuli, Christiani. In his, etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino (Matth. VI). Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc praeceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus.

  Prophetae. (RAB.) De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri (Joel. II). Laus est Antiochiae quo multi perfecti conveniebant.

CAPUT XII.
  VERS. 4.-- Quatuor quaternionibus. Quaternio 114.0454A| dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet.

  Volens, etc. (RAB.) Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judaei, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus.

  VERS. 6.-- Milites, vinctus, etc. (RAB.) Quatuor difficultates cumulant custodiam: milites, catenae carcer, custodes.

  VERS. 7.-- Lumen. Signum praesentiae angeli Dei cujus praesentia soli Petro lumen praebebat, nec aliis refulgebat.

  Percussoque. (RAB.) Tactum corporalem, corpore ex aere sumpto, potuit habere angelus.

  VERS. 11.-- Ad se reversus. A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi 114.0454B| prius fuit.

  VERS. 13.-- Processit puella, etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia.

  VERS. 15.-- Angelus ejus est. (HIER.) Magna dignitas animarum: ut unaquaeque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui delegatum.

  (ID.) Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, etc., usque ad isti sunt qui ascendunt et descendunt super Filium hominis.

  VERS. 17.-- Tacerent, etc. Donec narraret virtutem: vel tacere jubet, ne clamore gaudentium adventus ejus in civitate cognoscatur.

  VERS. 23.-- Confestim, etc. Dum impietatem illicitae 114.0454C| adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit.

CAPUT XIII.
  VERS. 1.-- Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetae et doctores. Vel, alii eorum prophetae, alii doctores fuerunt.

  Niger. (RAB.) A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebraeum.

  VERS. 4.-- Missi a Spiritu sancto. (RAB.) Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit 114.0454D| a caeteris.

  Abierunt Seleuciam. (ID.) In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quae est Salamina; duo autem sunt nomina unius civitatis.

  VERS. 7.-- Sergio Paulo. Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus.

  VERS. 8.-- Elymas. (RAB.) Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat.

  Avertere. (ID.) Eum qui incoeperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.

  VERS. 9.-- Saulus. (ID.) Saulus interpretatur Tentatio respicientis, vel securitas, vel mirabilis.

  114.0455A| Qui et Paulus. (BEDA.) A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli.

  Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur.

  (RAB.) A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., usque ad, Ego sum minimus apostolorum (I Cor. XV).

  VERS. 11.-- Et nunc, etc. Eris caecus, etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat.

  VERS. 14.-- Antiochiam Pisidiae. (RAB.) Ad differentiam alterius Antiochiae, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur.

  Sederunt. (ID.) Quasi audituri legem, non praedicaturi. Ecce exemplum humilitatis.

  114.0455B| VERS. 19.-- Terra Chanaan, etc. (RAB.) Id est promissionis, quae ideo (ut plerisque videtur) Israeli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit.

  VERS. 20.-- Dedit, etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei.

  VERS. 26.-- Vobis. (RAB.) Judaeis. Non veni nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV). Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.

  VERS. 27.-- Judicantes. (ID.) Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes?

  Sancta David fidelia. (BEDA.) Isaias Novi Testamenti mysteria praegustans, ait: Constituam vobis 114.0455C| testamentum aeternum sancta David fidelia. In Hebraeo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.

  VERS. 35.-- Non dabis, etc. (ID.) Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et aeternaliter permansura.

  VERS. 41.-- Videte contemptores. In Graeco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini.

  Admiramini. (RAB.) Sic junge: Admiramini et dispergimini ab Assyriis et Chaldaeis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictae. Non credetis, etc. Vel propter utriusque vindictae magnitudinem, non credere dicuntur donec completae fuerint.

  114.0455D| VERS. 43.-- Et colentium. (ID.) Bene legitur colentium Deum, sicut in Graeco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judaei, Graece vocati proselyti.

  VERS. 46.-- Primum. (ID.) Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens praeripuit sanitatem. Aeternae vitae. Non quia scirent vitam aeternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.

  VERS. 47.-- Sic enim, etc. (ID.) Prophetia est praeceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetae testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium.

  Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo 114.0456A| dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. (BEDA.) Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc.

  VERS. 48.-- Praeordinati. Ordo hic est, ut post labores praesentes et mortificationem carnis, vita sequatur.

  VERS. 50.-- Religiosas mulieres. (RAB.) Sive de Judaeis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes.

  VERS. 51.-- Excusso pulvere, etc. Secundum praeceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem.

  114.0456B| (RAB.) Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I). Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.

CAPUT XIV.
  VERS. 6.-- Confugerunt. (RAB.) Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam, etc. Quod in Graeco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Latini codices minus habent.

  VERS. 10.-- Levaverunt. (RAB.) In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara.

  VERS. 12.-- Coronas. (ID.) Ut faciem templi juxta 114.0456C| ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis.

  VERS. 16.-- Implens cibo, etc. (ID.) De carnalibus loquitur, quia laetitia est de cibis et vino quod laetificat cor hominis.

  VERS. 18.-- Traxerunt. (ID.) Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: Semel lapidatus sum (II Cor. XI), etc.

  VERS. 21.-- Ut permanerent in fide. (ID.) Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Quoniam per multas tribulationes. Labor praemittitur, dehinc regni introitus praedicatur, quia spes praemii solatium est 114.0456D| laboris.

CAPUT XV.
  VERS. 2.-- Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui haec dicebant.

  Statuerunt. (RAB.) Scilicet hi qui descenderant de Judaea, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.

  VERS. 6.-- Conveneruntque apostoli. (ID.) Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quae fidei sunt necessaria.

  VERS. 7.-- Per os meum. (ID.) Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus praedicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum praedicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono.

  114.0457A| VERS. 9.-- Fide purificans. (CHRYS.) A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim haec non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt.

  VERS. 12.-- Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.

  VERS. 13.-- Et postquam, etc. (CHRYS.) Hic erat episcopus Ecclesiae Hierosolymitanae, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus.

  VERS. 16.-- Revertar et reaedificabo, etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. 114.0457B| Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis.

  (RAB.) Umbra legis, quae traditionibus Pharisaeorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judaei, sed etiam gentes nomen ejus requirant.

  VERS. 17.-- Super quas invocatum. (ID.) Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Israel (Num. VI); et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII), etc.

  Invocatum est. Pro futuro, more prophetico.

  VERS. 19.-- Ego judico. (RAB.) Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.

  VERS. 20.-- Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, 114.0457C| de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant (Ezech. IV). Hoc praeceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit.

  Et sanguine. (RAB.) Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.

  VERS. 22.-- Tunc placuit. (ID.) Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.

  VERS. 23.-- Apostoli et seniores. Apostolorum 114.0457D| communis titulus praeponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio.

  Fratribus ex gentibus. (RAB.) Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.

  VERS. 24.-- Evertentes animas. In Graeco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.

  VERS. 28.-- Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suae potestatis, ubi vult spirat, et quae vult loquitur.

  114.0458A| Spiritui sancto. (RAB.) Et nobis humano quidem sensu, sed sano.

  Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus.

  Quam haec necessaria. (RAB.) Haec necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quae vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.

  VERS. 29.-- Ut abstineatis vos, etc. (TERT.) Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.

  VERS. 34.-- Visum est autem (RAB.) Materia est futuri sermonis: Solus autem Judas abiit Jerusalem.

  VERS. 39.-- Dissensio. Non in hoc delinquebant, 114.0458B| quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quae juste non fit. Assumpto Marco. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabae, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.

  VERS. 40.-- Electo Sila. (RAB.) Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: Visum est autem Silae ibi remanere, ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabae. Fuit enim in hoc divinum consilium.

CAPUT XVI.
  VERS. 1.-- Viduae filius. (RAB.) Vel Judaeae. Eam vero fuisse genere Judaeam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum.

  114.0458C| VERS. 3.-- Et circumcidit. (ID.) Timotheum circumcidit pro scandalo Judaeorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc.

  VERS. 4.-- Custodire dogmata, quae erant. (ID.) Non praedicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi.

  VERS. 5.-- Et ecclesiae quidem, etc. (ID.) Hoc es 114.0458D| superioribus capitulis saepius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis.

  VERS. 7.-- Tentabant ire. (ID.) Permittuntur apostoli velle, sed non ire, etc., usque ad Lucas in Bithynia, etc.

  VERS. 9.-- Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguae, vel forma speciali, vel judicio verbi.

  Adjuva nos. (RAB.) Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus praesidet, ut baptizentur et salvi fiant.

  Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a 114.0459A| Deo inspirari, vel aliquos doctores coepisse doceri.

  VERS. 11.-- Samothraciam. Thracia, Neapolis et Philippi, civitates sunt.

  VERS. 12.-- Aliquot, conferentes. In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati.

  VERS. 14.-- Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpurae textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quae purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare coegit: quia repulsam praedicationem a Judaeis Ecclesia devoto corde suscepit.

  114.0459B| VERS. 15.-- Coegit nos. (RAB.) Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi.

  VERS. 17.-- Subsecuta Paulum. (ID.) Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.

  VERS. 23.-- Miserunt eos in carcerem. (ID.) Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.

  VERS. 25.-- Media autem nocte, etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.

  VERS. 26.-- Terrae motus factus est magnus, etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, 114.0459C| quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit.

  VERS. 29.-- Procidit, etc. (RAB.) Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terraemotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo prae omnibus Paulo et Silae procidit ad pedes.

  VERS. 33.-- Lavit plagas eorum. (BED.) Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit. Continuo. (RAB.) Velocitas obedientiae signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.

  VERS. 34.-- Cumque perduxisset, apposuit eis mensam, etc. (ID.) Optimum utriusque exemplum: 114.0459D| ingressus domus, et mensae appositio.

CAPUT XVII.
  VERS. 4.-- Et de colentibus gentilibusque. Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant.

  (RAB.) Prima causa malitiae est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant prae vulgo.

  VERS. 6.-- Trahebant Jasonem. (BED.) in Graeco: Jasonem et quosdam alios fratres. Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse.

  VERS. 7.-- Regem alium. (RAB.) Praeter Caesarem. Hoc contra decretum Caesaris erat, unde in Evangelio: 114.0460A| Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari (Joan. XVIII). Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Judaeorum, id est confitentium, unde et Judaei ipsum Christum accusabant.

  VERS. 13.-- A Paulo. Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare.

  VERS. 15.-- Profecti. (RAB.) Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint.

  VERS. 18.-- Epicurei. (ID.) Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Graece, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse.

  114.0460B| Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc.

  (AUG.) Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris.

  Alii vero. (RAB.) A Judaeis audierunt vocabulum daemoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judaei sunt 114.0460C| qui hoc dicunt, id est sadducaei.

  VERS. 19.-- Ad Areopagum. (RAB.) Nomen est curiae apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur.

  VERS. 22, 23.-- Viri Atheniensis, etc. Quod ignorantes colitis, hoc annuntio. Respondet ad hoc quod dixerant vel praemiserant: Nova quaedam infers, quasi dicat: Nova quae infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba.

  Ignoto Deo. (RAB.) Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: Ignoto Deo.

  VERS. 24.-- Deus, qui fecit mundum. Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem 114.0460D| mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur.

  VERS. 26.-- Ex uno omne genus hominum. In Graeco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.

  VERS. 28.-- In ipso enim vivimus. (AUG.) Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus, etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. II)?

  Sicut et quidam vestrorum poetarum. His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiae, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur 114.0461A| testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim, etc. De Arato poeta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.

  VERS. 29.-- Genus ergo, etc., non debemus. (RAB.) Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum caeteris hujusmodi inferiora, quae non debent ei comparari.

  VERS. 30.-- Despiciens Deus. (ID.) Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia.

  VERS. 31.-- Fidem praebens omnibus. (ID.) Resurrectionis suae exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem praebens omnibus quod 114.0461B| resurgent.

  VERS. 34.-- Dionysius. (BED.) Hic est Dionysius qui, postea episcopus Corinthiorum ordinatus, bene rexit Ecclesiam, ad cujus utilitatem etiam multa reliquit volumina, cognomen a loco cui praeerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia, nomen trahens a Marte, qui Graece Arios dicitur, pagus, villa.

CAPUT XVIII.
  VERS. 2.-- Eo quod praecepisset Claudius discedere omnes. (BED.) Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judaeos Roma expulit.

  VERS. 3.-- Sceno factoriae artis. (ID.) Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur aedificant, 114.0461C| etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit.

  VERS. 6.-- Sanguis vester. (CHRYS.) Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis.

  VERS. 7.-- Titi Justi, colentis Deum. Titus Justus aut proprium nomen viro fuit, aut merito justitiae sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse Epistolam scripsit, et Cretae episcopum ordinavit; cum quo et Barnabas ascendens Jerosolymam, contulit Evangelium cum apostolis, inquirens in concilio eorum an recte praedicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret, sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret.

  114.0461D| VERS. 15.-- Si vero quaestiones sunt de verbo. Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Graeco: Apprehendentes omnes Graeci Sosthenem, etc.

  VERS. 18.-- Qui sibi totonderat. (RAB.) Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judaeorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum.

  VERS. 22.-- Caesaream. (ID.) Caesarea metropolis est Cappadociae. Nondum enim in Syriam Phoenicis venerat.

  VERS. 27.-- Contulit multum. Alia translatio: 114.0462A| Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III), etc.

CAPUT XIX.
  VERS. 4.-- Joannes baptizavit. (BED.) Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed poenitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus poenitens quasi signaculum suae devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat.

  (RAB.) Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia 114.0462B| Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati.

  (BED.) Quaestio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectae fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos praedicavit, dicens: Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.

  VERS. 7.-- Erant autem omnes. (RAB.) Judicia 114.0462C| Dei abyssus multa. Ecce Asia apostolorum visitatione indigna, nunc apostolico numero sacrata et prophetiae munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos, et supra in centum et viginti (qui numerus perficitur duodenario decies ducto) adventus sui signa monstravit illud in Jerusalem, hoc in Epheso, quae est civitas Graecorum. In quo ostenditur illos tantum (sive de Judaeis, sive de gentibus) spiritum replere, qui sunt in catholica unitate.

  VERS. 9.-- Quotidie disputans in schola. (BED.) Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam: sicut traditur a quibusdam: quia horas operi quinque, alias quinque doctrinae, duas dabat cibo et orationi, quod nulla tamen auctoritate firmatur. In 114.0462D| schola tyranni. (RAB.) Tyranni nomen positum est pro dignitate, vel est proprium nomen, et interpretatur continens eos, vel confirmans.

  VERS. 10.-- Per biennium. Hoc tempore, Paulus in Epheso scripsit primam Epistolam ad Corinthios.

  VERS. 12.-- Semicinctia (RAB.) Vestes ex uno latere pendentes, vel zonae sive vestes nocturnae, vel genus sudarii, quo Hebraei utuntur in capite.

  VERS. 13.-- Exorcistis. Excogitavit Salomon, et docuit suam gentem modos exorcismi, id est conjurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt: quia licet illos despiciant 114.0463A| qui signa faciunt, tamen Deum honorant, ad cujus invocationem fit.

  VERS. 14.-- Septem filii, etc. (BED.) Quoniam Satanas transfigurat se in angelum lucis, etc., usque ad ostendit de quibus custodibus Ecclesiae praecipitur: Capite nobis vulpeculas quae devastant vineas (Cant. II).

  VERS. 19.-- Multi autem ex eis qui curiosa fuerant sectati. (BED.) Magicae artis industriam: cujus sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno aestimatos, quia daemones (quibus servierant) Jesum appellare et apostolos ejus vident honorare.

  VERS. 21.-- His autem expletis, etc. (CHRYS.) Sat diu conversatus in civitate, etc., usque ad ita ubique contexit opera.

  114.0463B| Romam videre. (RAB.) Hanc prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat; videre tantum dicit, non autem multa pati.

  VERS. 22.-- In Macedoniam. (RAB.) Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis.

  VERS. 28.-- Magna Diana Ephesiorum. (BED.) Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur.

  VERS. 32.-- Alii autem aliud clamabant. Illud aliud quod clamabant erat, vel ut raperentur in theatrum, vel quod alius esset Deus magnus, vel 114.0463C| quod aliud idolum, vel etiam in Paulum opprobria jaciebant.

  VERS. 34.-- Vox facta est una omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. Merito extrahunt Judaei scribam Alexandrum de turba illa quae tota Dianam adorabat.

  VERS. 37.-- Neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. (RAB.) Sacrilegi dicuntur a profana diligentia. Sacrum enim mundum et profanum significat.

  VERS. 40.-- Et cum haec dixisset. Hoc loquitur quasi Judaeus, nolens Judaeos ab idolorum cultoribus occidi; aut quasi Christianus locutus est.

CAPUT XX.
  114.0463D| VERS. 2.-- Ad Graeciam. Graecia provincia Achaiae; ad hanc venit Paulus post Macedoniam: quia sic proposuerat, ut supra dictum est; transit autem a Macedonia et Achaia ire Jerusalem.

  VERS. 4.-- Sosipater. In Hebraeo Sosipater interpretatur idem esse quod narrans dispersionem, vel salvans dispersos.

  VERS. 7.-- Una autem sabbati. Nomen diei dicitur, ut sit praeparatio virtutis faciendae et dicendae.

  (BED.) Coenaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: Haec autem sunt duo Testamenta.

  VERS. 9.-- Eutichus, etc. (ID.) Hebraice amens, Graece fortunatus interpretatur, etc., usque ad memoria 114.0464A| etiam magistri jam discessuri arctius menti infigatur.

  VERS. 10.-- Cum descendisset Paulus, incubuit. (ID.) Descendit et incubuit, complexus est, etc., usque ad et sole justitiae afflante, redivivus adducitur. Anima enim ipsius in ipso est. (RAB.) Id est non ex toto discessit, vel rediit. Hoc propter incredulos dixit, ut: Non est mortua puella, sed dormit: sic enim desperatio tollitur.

  VERS. 16.-- Pentecosten. Constat Paschae tempus et Pentecostes temporibus apostolorum celebratum esse.

  VERS. 31.-- Memoria retinentes. (RAB.) Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini praecepti memoria.

  114.0464B| VERS. 35.-- Beatius est. (ID.) Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. (BED.) Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios praeponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quae possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.

CAPUT XXI.
  VERS. 1.-- Cum autem, etc. Coum, Rhodum, inde 114.0464C| Pataram. (RAB.) Cous et Patara insulae sunt.

  VERS. 8.-- Philippi evangelistae. Ob promptum praedicationis officium evangelista meruit vocari.

  VERS. 9.-- Huic autem erant filiae. (RAB.) Alibi filiae Philippi apostoli prophetissae leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.

  VERS. 11.-- Haec dicit Spiritus sanctus. (BED.) Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Haec dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus, aeque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.

  VERS. 21.-- Dicens non debere. (BED.) Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, 114.0464D| etc., usque ad sed Judaei non prohibebantur.

  Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judaei in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta haec de Judaeis illo tempore non prohibendis 114.0465A| (ubi necessitas exigeret,) legalibus caeremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatrae dogmata damnare.

  VERS. 24.-- Quia quae de te, etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus.

  VERS. 27.-- Cum autem septem dies, etc. Nondum consummati erant, sed eorum cursus agebatur adhuc, etc., usque ad ne venirent Romani et tollerent locum et gentem.

  VERS. 35.-- Et cum venisset ad gradus. Gradus non descensionis de templo, sed ascensionis in castra significat.

  114.0465B| VERS. 37.-- Graece nosti? (RAB.) Interrogatio est vel affirmatio, quia (ut putatur) tribunus Graeca lingua loquebatur, vel, ne Judaei cognoscerent.

  VERS. 39.-- A Tarso, etc. (ID.) Quo captus cum parentibus commigravit.

CAPUT XXII.
  VERS. 3.-- Natus in Tarso. (BED.) Natus in oppido Galilaeae Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus.

  Aemulator legis. In Graeco: Aemulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X).

  114.0465C| VERS. 7.-- Saule, Saule. (RAB.) Quaedam exemplaria habent: Saul, Saul, ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatum esse.

  VERS. 9.-- Audierunt. (ID.) Intellexerunt, sed solum sonum vocis Pauli, vel ejus qui Paulo loquebatur.

  VERS. 10.-- Et ibi. (ID.) Exemplum humilitatis, contra doctores non disputandi, nec de nobis praesumendi, quasi a Deo simus edocti.

  VERS. 13.-- Saule frater, respice. (ID.) Duo erant in oculis Pauli, excaecatio et illuminatio: et ideo merito credidit.

  VERS. 14.-- Praeordinavit te. (ID.) Conveniens ordo: primo, praeordinatus in praescientia Dei; deinde cognoscit veritatem, videt Justum, audit ex ore 114.0465D| ipsius; postea fit testis eorum quae cognovit, vidit, audivit.

  VERS. 17.-- Fieri me in stupore mentis. Hoc non narrat ad elationem, sed propter necessitatem, ut videatur idoneus evangelizare gentibus.

  VERS. 20.-- Consentiebam. Confitendo quod consensit, notat quia non occidit, nisi caedens accipiatur pro occidens, vel occidere curans.

  VERS. 28.-- Ego multa summa. Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus: tam facile dicis civem Romanum te esse? ego enim quanto pretio civilitatem possedi istam.

  Civilitatem. Id est socialem inter cives conversationem, vel reipublicae administrationem. Non enim 114.0466A| tribunus civitatis Romanae civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat, ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus, quod non comparando, sed hoc nascendo habebat.

CAPUT XXIII.
  VERS. 3.-- Percutiet te. (RAB.) Non dicit percutiat, quia prophetia est, non maledictio, etc., usque ad sed inspiratione divina dixit Apostolus.

  VERS. 5.-- Nesciebam, fratres. Id est non cognoscebam esse Ananiam; vel subtiliter dicit se nescire principem, quia sacerdotium Judaeorum reprobatum est.

  VERS. 9.-- Quid si spiritus? (RAB.) Hic apparet juxta Hieronymum sadducaeos spiritum non confiteri 114.0466B| et angelos, et ideo Pharisaei spiritum nominant et angelum, quia hoc noverant contrarium esse illis.

  VERS. 10.-- Ne discerperetur Paulus ab ipsis. (ID.) Sadducaeis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus.

  VERS. 12.-- Devoverunt se dicentes. Graece, anathematizaverunt: hoc verbum quantae sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiae alienantur.

  VERS. 23.-- Parate milites ducentos, etc. (RAB.) Hoc fieri jubet, ne eum Judaei auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud praesidem, tanquam accepturus pecuniam a Judaeis, et pretium mortis Pauli.

CAPUT XXIV.
114.0466C|
  VERS. 14.-- Patri et Deo meo. (RAB.) Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.

  VERS. 21.-- Nisi de una hac. (ID.) Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia praedicavi quod et ipsi credunt.

  VERS. 23.-- De suis ministrare. (ID.) Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.

  VERS. 25.-- Tremefactus, etc., et sperans. (ID.) Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberae custodiae, prae timore Dei et spe pecuniae.

  114.0466D| VERS. 27.-- Reliquit Paulum vinctum. (ID.) Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judaeis gratiam praestiterit.

CAPUT XXV.
  VERS. 1.-- Festus ergo cum venisset in provinciam, etc. (RAB.) Palaestinae provinciam intellige, sicut Palaestinae praesides alii semper aliis succedentes a Romanis mittebantur.

  VERS. 18.-- De quibus, etc. (ID.) His causis, vel rebus, sive verbis: de quibus ego suspicabar, id est ab accusatoribus exspectabam, vel mala de quibus suspicabar; aliter, de quibus, id est accusatoribus 114.0467A| suspicabar malum: quia nullam causam dignam morte deferebant.

  VERS. 19.-- Sua superstitione. (RAB.) Amborum, id est Pauli et Judaeorum legem vocabat superstitionem.

  VERS. 23.-- Cum multa ambitione. (ID.) Id est multa turba ambiente eos, vel cum multo desiderio Paulum audiendi. Pro ambitione in Graeco ponitur phantasia, id est multiplex apparatus et pompa regalis officii: qua illam ambiente undique stipabatur.

CAPUT XXVI.
  VERS. 8.-- Quid incredibile? (RAB.) Vel sic: Rex quid dicis? incredibile judicatur apud vos? etc., 114.0467B| interrogando, quasi dicat: Non est incredibile. Suscitavit quidem ante mortuos in exemplum futuri, vel suscitat.

  VERS. 10.-- Cum occiderentur detulit sententiam. (ID.) Alia editio: Occidendisque detulit sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi. Detuli sententiam. Judicavi illos occidendos: non ait occidi, nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur: Puniens eos, etc., et amplius insaniens, etc.

  VERS. 14.-- Contra stimulum. (ID.) Hucusque sine stimulo restitisti, sed nunc si resistis contra stimulum calcitrabis, quod satis durum est. Stimulus est ipsa correctio.

  Insanis, Paule. (BED.) Insaniam putat, quod homo vinctus loco defendendi accepto, etc., usque ad et 114.0467C| Propheta: Non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX)

  VERS. 24.-- Multae te. (RAB.) Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam, subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat.

CAPUT XXVII.
  VERS. 1.-- Ut autem judicatum est eum navigare, etc. In Graeco: Ut judicatum est nos navigare in Italiam, tradiderunt Paulum et quosdam alios vinctos centurioni.

  VERS. 2.-- Adrumetinam. (RAB.) Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africae quae Adrumetis dicitur.

  114.0467D| VERS. 5.-- Venimus Lystram. (BED.) Pro Lystra, in Graeco Smyrna scriptum est. Hieronymus vero Myrrham ponit.

  VERS. 9.-- Jejunium. (RAB.) Fames magna in navigio infirmiores reddens nautas. Alii dicunt tunc fuisse quadragesimam ante natale Domini, quod non est probabile. Melius jejunium septimum putandum est, in quo occisus erat Godolias. Vel dies jejunii decimi in Januario, quando cognoverunt in Babylone captivi templum esse destructum.

  VERS. 12.-- Portum, etc. (ID.) Portus Cretae dicitur qui est in Phoenice e regione Cretae: portum autem Cretae petebant, quia Cretam navigabant.

  114.0468A| Ad Africum, etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phoenicis Cretam habebat ad occidentem.

  VERS. 13.-- Asson. (RAB.) Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes.

  VERS. 14.-- Typhonicus. Alia translatio: ventus tempestuosus.

  Euroaquilo. (RAB.) Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturae in Phoenicen.

  VERS. 17.-- Syrtim. (ID.) Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis.

  114.0468B| VERS. 21.-- Oportebat quidem, etc. (ID.) Quasi dicat: Deum non audistis, quod supra hortabatur eos Paulus; vel oportebat me audito, id est ut audiretis me.

  VERS. 26.-- In insulam autem quamdam oportet nos devenire. (ID.) Quasi dicat: Pro signo est prophetia veritatis de insula, ut, cum ad illam venerint, de salute sua certi sint.

  VERS. 27.-- In Adria. Regio est ad quam navigabant; vel, nomen cujusdam freti in Tyrrhenc mari, seu potius videtur nomen illius terrae de qua Adriaticus sinus vocatur. Aliter, Adria pluraliter accipitur pro scopulis, et ideo putabant nautae regionem apparere. In libro Hebraeorum nominum, 114.0468C| Adria, continens mala, vel locus malorum dicitur.

  VERS. 34.-- Sumere cibum. (BED.) Nemo saeculi tempestates evadit, nisi qui pane vitae pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiae, fortitudini, temperantiae et justitiae innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut saeculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quaerat.

  VERS. 37.-- Eramus universae animae. (RAB.) Non ait viri, quia fortasse erant et mulieres; vel, propter confusionem Christianorum, militum et nautarum ita dicitur.

  VERS. 41.-- Bithalassum. (BED.) Graeci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Graecis dicitur Thelasson.

CAPUT XXVIII.
114.0468D|
  VERS. 2.-- Pyra. (RAB.) Quidam dicunt pyram nomen ligni esse.

  VERS. 8.-- Dysenteria vel dysin. (BED.) Est passio intestinorum. Salvavit eum. Cur infidelem infirmum prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque infirmos fideles sic tractat, ut unum curet, alterum relinquat? nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui interius non vivebat: hoc autem non indigebant, qui intus salubriter vivebant.

  VERS. 13.-- Puteolos. Puteoli locus est ultra Romam ubi Virgilius fecit balnea medicinalia, singula propriis inscripta titulis (ut dicitur) contra 114.0469A| quam, scilicet valerent aegritudinem. Unde Salernitani invidia ducti, supervenientes in manu forti, titulos destruxerunt, et aedificia mutilaverunt.

  VERS. 15.-- Audissent fratres. (RAB.) Christiani Romae habitantes unde? patet Paulum non primo praedicasse Romanis.

  114.0470A| VERS. 30.-- Conductu. Id est in libera custodia per quam conducebatur, vel in sua concione qua contra Judaeos disputabat.

  VERS. 31.-- Sine prohibitione. (RAB.) Post passionem Domini vigesimo quinto anno, etc., usque ad Petrus et Paulus martyrio coronati sunt.