Jump to content

Actus beati Francisci et sociorum eius

Unchecked
E Wikisource

INCIPIUNT ACTUS QUIDAM MIRABILES BEATI FRANCISCI ET SOCIORUM EJUS PRIMORUM

Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi et sanctissimi patris Francisci. Hic scripta sunt quædam notabilia de beato Francisco et sociis ejus et quidam actus eorumdem mirabiles, quæ in legendis ejus prætermissa sunt, quæ etiam sunt valde utilia et devota. Cap. 1.

[recensere]

1. Primo igitur sciendum est quod beatus pater noster Franciscus in omnibus suis actibus fuit Christo conformis. 2. Nam sicut Christus benedictus in principio suæ prædicationis assumpsit sibi duodecim apostolos omnia relinquentes, ita beatus Franciscus habuit duodecim electos socios paupertatem altissimam eligentes. 3. Et sicut unus de duodecim apostolis laqueo se suspendit, ita unus de duodecim sociis prædictis, frater Johannes de Capella nomine, laqueo se suspendit. 4. Et sicut illi fuerunt toti mundo admirabiles et pleni Spiritu sancto, ita illi sanctissimi socii sancti Francisci fuerunt homines tanta sanctitatis quod a tempore apostolorum mundus non habuit tales, 5. Nam quidam eorum fuit raptus usque ad tertium cælum, videlicet frater Ægidius. 6. Quidam tactus fuit labiis ab angelo calculo ignito, sicut Isaias, videlicet frater Philippus Longus. 7. Quidam loquebatur cum Deo, sicut amicus cum amico ", videlicet frater Silvester, virgo purissimus. 8. Quidam ad divina sapientia volabat lumina ut aquila, scilicet frater Bernardus humillimus qui scripturas profundissimas declarabat. 9. Quidam fuit sanctificatus a Domino et canonizatus in cælo, dum adhuc viveret in hoc mundo, quasi sanctificatus in utero, scilicet frater Rufinus nobilis de Assisio, vir Christo fidelissimus. Et sic omnes speciali prærogativa fulserunt sicut probabitur infra. 10. Quorum primus et primogenitus, tam prioritate temporis e quam privilegio sanctitatis, fuit frater Bernardus de Assisio qui conversus fuit hoc modo.

11. Quum sanctus Franciscus adhuc esset in habitu sæculari, tamen totus despectus et a spe sæculi desperatus, et propter pænitentiam totus deformis et squalidus, ita ut a multis putaretur insanus, 12. quum tamen esset divino sale conditus et Spiritu sancto tranquillitate fundatus d et confirmatus, per magnum tempus sic eundo per Assisium, luto et lapidibus tam a suis quam ab extraneis innumeris afficiebatur injuriis; ipse vero patientissime ut surdus et mutus in omnibus pertransibat hilari facie. 13. Dominus autem Bernardus de Assisio, qui erat de nobilioribus et ditioribus et sapientioribus de tota civitate, cujus consiliis omnes acquiescebant, considerare sapienter incepit tam altum mundi contemptum in sancto Francisco, et tantam constantiam in injuriis et tantam longanimitatem in tolerando, 14. ita quod quasi per duos annos sic abominatus et despectus ab hominibus', semper constantior videbatur. Dixit in corde suo dictus dominus Bernardus : « Nullomodo posset esse quod iste Franciscus non haberet magnam gratiam Dei. »

15. Et inspiratus a Domino invitavit sanctum Franciscum ut manducaret cum eo de sero. Cui sanctus Franciscus humiliter assentiens manducavit cum eo illo sero. 16. Dominus autem Bernardus proposuit in corde suo velle experiri sanctitatem beati Francisci : unde invitavit eum ut illa nocte in domo sua quiesceret. 17. Et sancto Francisco humiliter annuente, dominus Bernardus fecit parari lectum in sua camera propria, in qua jugiter de nocte lampas ardebat. 18. Sanctus autem Franciscus, statim ut intravit cameram, ut absconderet divinam gratiam quam habebat, statim projecit se in lectum, ostendens se velle dormire. 19. Dominus autem Bernardus proposuit e in corde suo illum latenter observare de nocte. Unde usus est tali cautela, quod quum aliquantulum in suo lecto quievisset, finxit se alte dormire et profundissime stertere.

20. Sanctus autem Franciscus secretorum Dei fidelis absconditor, quum æstimaret dominum Bernardum profunde dormire, in profundo noctis silentio, surgit de lecto. 21. Et elevata facie in cælum, et elevatis etiam manibus et oculis ad Deum, totus intentus et ferventer ignitus devotissime orans, dicebat : « Deus meus et omnia! » 22. Et hæc verba cum tantis lacrymis ingeminabat ad Deum, et cum tanta morositate devota eadem frequentabat, quod usque ad matutinum aliud non dicebat nisi : « Deus meus et omnia! » 23. Hæc autem dicebat sanctus Franciscus admirans divinæ majestatis excellentiam quæ periclitanti mundo condescendere videbatur, et per ipsum suum Filium de salutis pauperum disponebat remedio providere. 24. Spiritu enim prophetico illuminatus, prævidendo magnalia quæ per ipsum suum ordinem Deus erat facturus, et eodem docente spiritu suam insufficientiam et parvitatem virtutis considerans, 25. invocabat Dominum ut quod ipse non poterat, ipse Deus perficeret, sine quo nihil potest humana fragilitas, propterea dicebat: « Deus meus et omnia ! »

26. Dominus autem Bernardus, lampade ibi lucente, cuncta videns et prædicta verba diligenter et sancti devotionem vigili observatione perpendens a Spiritu sancto in medullis cordis intrinsecus, statim mane facto advocat sanctum Franciscum, et ait : 27. « Frater Francisce, ego penitus proposui relinquere mundum, et sequi te ad quæcumque mandaveris. » Sanctus autem Franciscus hæc audiens exultavit in spiritu, et cum gaudio magno ait : 28. « Domine Bernarde, illud est opus tam arduum quod de hoc est consilium Domini nostri Jesu Christi requirendum, ut ipse dignetur beneplacitum suum nobis ostendere qualiter illud perficere debeamus. 29. Et ideo pergamus simul ad episcopatum ubi est unus bonus sacerdos, et faciemus dici missam, qua audita, orabimus ibi usque ad tertiam. 30. In oration autem nostra petemus a domino Jesu Christo ut dignetur nobis ostendere in trina apertione missalis viam sibi beneplacitam quam debeamus eligere. » - Dominus autem Bernardus dixit : « Placet quod dicis. »

31. Iverunt ergo ad episcopatum, et audita missa, et oratione usque ad tertiam protelata, sumpsit sacerdos prædictus missale ad rogamen sancti Francisci et domini Bernardi. Et, signo crucis se muniens, aperuit Evangelium in nomine Domini nostri Jesu Christi. 32. In qua apertione primo occurrit : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes et da pauperibus. 33. In secunda apertione occurrit: Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam, et cetera. 34. In tertia occurrit: Nihil tuleritis in via1. 35. Et iis visis dixit sanctus Franciscus domino Bernardo : « Ecce consilium Domini quod habemus. Vade et perfice quæ audisti. Et benedictus sit Deus noster Jesus Christus qui dignatus est viam suam evangelicam demonstrare. »

36. Statim autem dominus Bernardus cuncta bona sua distraxit, quæ erant valde magni valoris, et omnia pauperibus tribuebat, 37. portans plenum gremium pecunia, et viduis, et orphanis, peregrinantibus, et Deo servientibus affluenter et liberaliter dispergebat. sancto Francisco ad omnia supradicta ipsum sociante et fideliter adjuvante.

38. Dominus autem Silvester dum dispergi videret hæc omnia, avaritia ductus, dixit sancto Francisco: « Tu de quibusdam lapidibus pro ecclesiis reparandis non plene solvisti. » 39. Sanctus autem Franciscus admirans ejus avaritiam et nolens cum ipso contendere, ut verus Evangelii observator, omni petenti se tribuens, misit manum suam in sinum domini Bernardi, 40. et plenam pecunia posuit in sinum domini Silvestri, et ait : « Si adhuc plus petas plus adhuc darem. » Ille autem contentus recessit. 41. Post hæc dominus Silvester quum rediisset domum et de sero cogitasset quæ fecerat in die, redarguens avaritiam et recogitans fervorem domini Bernardi et sanctitatem sancti Francisci, 42. in prima, et secunda, et tertia nocte ostensa fuit sibi crux aurea procedens ex ore Francisci, cujus summitas cælos tangebat, et brachia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur extendi. 43. Propter quod tactus a Domino cuncta bona sua distraxit et pauperibus dedit; et factus postmodum frater Minor, tanta fuit sanctitatis et gratiæ quod loquebatur cum Deo sicut amicus cum amico, sicut sanctus Franciscus pluries est expertus, et infra patebit.

44. Dominus vero Bernardus, omnibus suis dispersis pro Deo, et omnino pauper evangelicus factus, tantam gratiam a Deo promeruit quod sæpe rapiebatur ad Dominum. 45. Et sanctus Franciscus prædicabat eum omni e reverentia dignum, et dicebat quod ipse ordinem istum fundaverat, pro eo quod evangelicam paupertatem, omnia pauperibus distribuendo, ipse primus incepit, 46. nihil penitus sibi reservans, se nudum se offerens brachiis Crucifixi qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

De humilitate et obedientia sancti Francisci et fratris Bernardi. Cap. 2.

[recensere]

1. Devotissimus crucifixi servus Christi Franciscus, propter pænitentiæ rigorem et continuum fletum, factus est quasi cærus, ita ut parum videret. 2. Quodam itaque tempore recessit a loco ubi erat, et perrexit ad locum ubi morabatur frater Bernardus. Et stabat in silva, in contemplatione divina totus tractus et junctus ad Deum. 3. Tunc sanctus Franciscus accessit in silvam, et vocavit fratrem Bernardum, dicens : « Veni, loquere isti cæco! » Frater autem Bernardus, quum esset homo magnæ contemplationis et tunc esset mente suspensus ad Deum, non respondit sancto Francisco, nec ivit ad eum. 4. Ipse frater Bernardus habebat in loquendo de Deo gratiam singularem, sicut beatus Franciscus multoties jam expertus fuerat, et propterea loqui cum eo cupiebat. 5. Idcirco facto aliquo intervallo, iterum secundo et tertio vocavit, verba eadem repetens, scilicet : « Veni, loquere isti cæco! » Et nulla vice frater Bernardus advertit, ita quoda nec ivit, nec locutus fuit sancto Francisco. 6. Unde sanctus Franciscus recessit aliquantulum desolatus, mirans et quasi conquerens intra seipsum quod frater Bernardus ter ab eo vocatus ire noluerat.

7. Sancto autem Francisco sic cogitante et recedente, dum iret per viam, dixit ad socium suum : « Exspecta me aliquantulum ! » 8. Et quum daret se orationi in quodam loco solitario, ecce divina responsio facta est ad eum, dicens : « Et unde tu, pauper homuncio, turbaris ? Nunquid debet homo dimittere Deum propter aliquam creaturam ? 9. Frater autem Bernardus, quando tu vocabas eum, stabat conjunctus mecum, et ideo non poterat ad te venire, nec tibi respondere. Et ideo non mireris si non potuit tibi loqui, quia ita extra se erat quod de verbis tuis penitus non advertit. » 10. Hæc intelligens sanctus Franciscus, statim concito gressu, ad fratrem Bernardum revertitur, ut se sibi de cogitatione pristina humiliter accusaret. Frater autem Bernardus vere sanctus statim occurrit sancto Francisco et projecit se ad pedes ejus. 11. Et humilitas sancti Francisci et caritas et reverentia fratris Bernardi obviaverunt sibi. Et recitata reprehensione divina quam habuit, sanctus Franciscus præcepit fratri Bernardo quod quidquid sibi præciperet per obedientiamn faceret. 12. Iste autem timens ne sibi aliquid excessivum imponeret, ut solebat, volens pia obedientia declinare, dixit : « Paratus sum, pater, obedientiam vestram facere, dummodo mihi etiam obedientiam in iis qua dixero promittatis. » - 13. Respondit sanctus Franciscus : « Assentio. » - Frater vero Bernardus dixit : « Dicatis, pater, quid me vultis facere ? » - 14. Et ait sanctus Franciscus : « Per sanctam obedientiam præcipio tibi ut ad puniendam præsumptionem et audaciam cordis mei, me jacente in terra, calces pede tuo in gutture meo calcando, et alio pede super os meum posito, ita quod pedibus tuis me in gutture et ore sic calcantibus, transeas me ter ex una parte ad aliam. 15. Et sic transeundo dicas mihi improperia : Jace, inquiens, rustice fili Petri Bernardonis! Et alias plures et majores injurias irrogabis mihi, dicendo : Unde tibi tanta superbia, qui es tam vilissima creatura? »

16. Quæ audiens frater Bernardus durum sibi fuit hoc facere. Tamen, propter obedientiam, illud quantum potuit curialius adimplevit. Et hoc facto, dixit sanctus Franciscus : « Modo præcipe, frater Bernarde, quia promisi tibi obedientiam. » -7. Frater vero Bernardus ait : « Per sanctam obedientiam tibi præcipio quod quandocumque sumus simul de meis defectibus me corrigas et acrius me reprehendas. » 18. Quo audito stupuit valde sanctus Franciscus, quia frater Bernardus erat tantæ sanctitatis quod sanctus Franciscus habebat eum in magna reverentia. 19. Unde ex tunc sanctus Franciscus cavebat cum illo diutius commorari, ne propter dictam obedientiam contingeret tam sanctam animam et tam divinam aliqua correctione impetere. 20. Sed quando cupiebat fratrem Bernardum videre vel de Deo loquentem audire, ab ipso se expediebat breviter et succincte. 21. Et erat hoc videre mirabile quomodo scilicet in patre reverendo et in primogenito suo, scilicet fratre Bernardo, certa pugna certabant, imo obviabant sibi obedientia et caritas, patientia et humilitas utriusque. Ad laudem et gloriam Dei.

De fratre Bernardo quomodo angelus transivit cum eo per flumen. Cap. 3.

[recensere]

1. In principio ordinis, quando erant pauci fratres et adhuc non essent capta loca, sanctus Franciscus ivit ad visitandum Sanctum Jacobum, ducens secum aliquos socios quorum unus erat frater Bernardus. 2. Quum autem irent pariter, invenerunt in quadam terra unum infirmum, cui compatiens sanctus Franciscus dixit fratri Bernardo : « Volo, fili, quod remaneas ad serviendum isti infirmo. » 3. Qui statim, flexis genibus et capite inclinato, suscepit reverenter obedientiam sancti patris. Sanctus autem Franciscus, relicto fratre Bernardo cum dicto infirmo, ivit ad Sanctum Jacobum cum aliis sociis. 4. Et quum staret et adoraret in Sancto Jacobo fuit sibi revelatum a Deo quod caperet loca per mundum, eo quod deberet ejus ordo in magna multitudine dilatari. Unde ex tunc ex divino imperio cœpit loca capere circumquaque.

5. Rediens autem sanctus Franciscus per viam primam invenit fratrem Bernardum et infirmum sibi commissum perfecte sanatum. Unde sequenti anno concessit sibi sanctus Franciscus quod frater Bernardus iret ad Sanctum Jacobum. 6. Interim sanctus Franciscus rediit in Vallem Spoletanam. Et quum staret in quodam loco deserto, ipse et frater Masseus et frater Helias et quidam alii, quadama (die) sanctus Franciscus ivit in silva ad orandum. 7. Socii vero ejus habentes eum in magna reverentia timebant ejus orationem aliqualiter impedire, propter magnalia quæ sibi Deus in omnibus faciebat.

8. Accidit quod quidam valde pulcher juvenis, accinctus vestes quasi ad ambulandum paratus, venit ad portam et pulsavit tam festinanter et diu quod fuit insolitum. 9. Accedens autem frater Masseus ad portam, ait illi juveni : « Fili, nondum te credo ad portam fratrum fuisse, quia nescis moderate pulsare. »- 10. Et juvenis respondit : « Quomodo debet fieri ? »- Cui dixit frater Masseus : « Pulsa ter et raro, unam pulsationem post aliam. Postea exspecta donec compleat Pater noster et veniat ad te. Et si in hoc intervallo non venerit, tu e iterum pulsa. » - 11. Juvenis autem respondit : « Ego magnam festinantiam habeo, ideo sic pulso, nam habeo facere magnum iter. Veni autem huc ut loquerer fratri Francisco, sed ipse modo est in silva in contemplatione, ideo nolo eum impedire. 12. Sed vade, mitte mihi fratrem Heliam, audivi quod ipse est valde sapiens et ideo volo sibi facere unam quæstionem. »

13. Frater autem Masseus, quum dixisset fratri Heliæ ut iret ad eum, tulit moleste et noluit ire superbiens et irascens. 14. Frater autem Masseus nesciebat quid faceret, quia si dicebat quod non poterat venire a, mentiebatur; si vero dicebat quod erat turbatus, timebat ne haberet malum exemplum. 15. Et quia interim tardabat venire, iste juvenis iterum pulsavit ut prius. Tunc venit frater ad portam et ait illi juveni : « Tu non servasti doctrinam meam in pulsando. » 16. Ille autem juvenis erat angelus Dei qui anticipans responsionem fratris Massei dixit : « Frater Helias non vult venire ad me, sed vade ad fratrem Franciscum, et dices quod ego veni ad loquendum cum eo, quia vero nolo impedire ipsum, dicas quod mihi mittat fratrem Heliam. » 17. Tunc frater Masseus ivit ad fratrem Franciscum stantem et orantem in silvae, facie elevata in cælum, et dixit ei totam ambasiatam prædicti juvenis et responsionem fratris Heliæ. 18. Tunc sanctus Franciscus, nec se mutando de loco, nec faciem declinando a cælo, dixit : « Vade, et dic fratri Heliae quod per obedientiam statim vadat ad eum. » 19. Frater vero Helias ivit ita turbatus ad portam quod in aperiendo ostium cum impetu fecit validum strepitum et rumorem, dicens juveni : « Quid vis tu ? » - 20. Ille autem juvenis ait : « Cave, carissime, quia videris turbatus, quum ira impedit animum ne possit cernere verum. » -21. Tunc frater Helias dixit : « Dicas quid vis! » - Et ille: « Quæro a te, inquit, utrum observatoribus sancti Evangelii licet de omnibus quae apponuntur, prout Christus tradidit, manducare, et utrum alicui homini liceat observatoribus sancti Evangelii contraria imponere evangelica libertati ? » - 22. Frater Helias respondit superbe, dicens : « Bene scio ista, nolo tibi dicere. Vade pro factis tuis. » - Juvenis respondit : « Ego scirem melius ad istam quæstionem respondere quam tu. » - 23. Frater vero Helias clausit ostium cum impetu et recessit. Et quum cogitaret intra se de dicta quæstione hæsitavit nec enodare sciebat. 24. Ipse enim quum esset vicarius ordinis præsumpse-rat ultra evangelia et regulam ordinare, et constitutionem jam fecerat quod nullus frater in ordine carnes manducaret, ita quod dicta quæstio erat totaliter contra eum. 25. Unde quum nesciret declarare seipsum, considerans juvenis prædicti modestiam, et quod etiam dixerata quæstionem prædictam eo melius enodare, rediit ad portam, aperiens ostium, ut ab ipso juvene dictam quæstionem sibi peteret enodari. 26. Sed, aperta porta, nullus apparuit nec circumquaque quæsitus poterat inveniri. Ille autem juvenis erat angelus Dei qui propterea ipsum non exspectando recessit, quia superba mens non fuit digna habendo angelicum colloquium.

27. Quibus peractis, sanctus Franciscus cui omnia fuerant revelata, rediens de silva, acrius redarguit clamore valido fratrem Heliam dicens : « Malefacis, frater Helia, et superbe, quia repellis sanctos angelos qui veniunt ad nos visitandos et instruendos. 28. Dico autem tibi quod timeo vehementer ne tua superbia extra istum ordinem faciat te fieri. » Et ita sibi in posterum accidit, sicut sanctus Franciscus spiritu prophetico ante dixit.

29. In eodem autem die et hora qua iste angelus a fratre prædicto recessit, apparuit in eadem specie fratri Bernardo redeunti de Sancto Jacobo, et stanti ultra quemdam magnum fluvium quem transire non poterat. Et salutans fratrem Bernardum idiomate proprio, et dixit : « Dominus det tibi pacem, o bone frater. » - 30. Et frater Bernardus admirans de pulchritudine ejus et de lingua sibi nota et de salutatione pacifica et de facie læta, interrogavit eum : « Unde te habeo, o bone juvenis? » - 31. Et ille respondit : « Venio de tali loco ubi moratur sanctus Franciscus, et ivi ad colloquendum cum eo, sed non potui, quia stabat in silva ad contemplandum divina. 32. Et stabat cum eo in illo loco frater Masseus, et frater Ægidius, et frater Helias. Et frater Masseus docuit me sonare ad portam vestram. 33. Frater vero Helias, quia de quæstione quam sibi feci me audire contempsit, quando postea sibi pænituit et voluit me audire et videre, non potuit. » 34. Et iis dictis, ait angelus fratri Bernardo : « Quare, carissime, differs ultra fluvium transire ? » - Respondit. « Quin periculum timeo propter profunditatem aquarum quas video. » - 35. Et angelus dixit : « Transeamus simul, non dubites! » Et apprehensa manu ejus, in ictu oculi fratrem Bernardum in alteram partem fluminis incolumem posuit. 36. Cernens hæc frater Bernardus quod iste esset angelus Domini, cum magna devotione ac reverentia et gaudio dixit: « O angele benedicte Dei, dicas mihi quod est nomen tuum ? » - 37. Qui respondit : « Quid quæris nomen meum quod est mirabile ? » Et hoc dicto disparuit et reliquit fratrem Bernardum valde consolatum, ita quod totam viam illam cum gaudio ambulavit.

38. Ipse vero frater Bernardus diem et horam notavit quando angelus sibi apparuit. Et postquam pervenit ad locum ubi sanctus Franciscus cum sociis suis prædictis morabatur omnia illis per ordinem recitavit. 39. Unde certissime adverterunt quod iste idem angelus et ipsis et illi die eodem et hora apparuit.

De fratre Bernardo quomodo e ivit Bononiam. Cap. 4.

[recensere]

1. Quoniam beatus pater noster Franciscus tam ipse quam sui de cruce et ad crucem fuerat vocatus a Domino, ideo ipse et alii sui socii primi recte videbantur et erant homines Crucifixi; 2. Crucifixum e in habitu et victu et in omnibus eorum actibus bajulantes, cupientes magis opprobria Christi quam vana mundi et deceptoria blandimenta; propter quod lætabantur de injuriis, et honoribus tristabantur. 3. Et ibant per mundum tanquam peregrini et advenæ nihil secum præter Christum portantes, propter quem, quocumque ibant, quia veræ vitis palmites erant vivi, fructus animarum maximos faciebant.

4. Unde accidit semel in principio ordinis quod sanctus Franciscus misit fratrem Bernardum Bononiam, ut ibi fructificaret Deo secundum gratiam a Domino sibi datam. Frater autem Bernardus, cruce Christi se muniens et obedientiæ sociatus virtute, Bononiam adiit.

5. Quem quum viderent pueri insolito habitu et despecto multas illi injurias irrogare cœperunt. Quas injurias, frater Bernardus vere sanctus, non solum patienter, sed etiam lætissime sustinebat. 6. Nam quia Christi vere esset discipulus, qui factus est abjectio plebis et opprobrium hominum, pro ejus amore in platea dicta civitatis se studiose posuit ubi melius illuderetur ab hominibus. 7. Unde quum sederet ibi, congregati sunt multi pueri et homines circa eum. Et quidam trahebant caputium retro, quidam ante, quidam vero pulverem, quidam vero lapides jactabant in eum, quidam insuper ipsum hinc inde graviter impingebant. 8. Ad cuncta vero opprobria frater Bernardus gaudens et patiens permanebat, in nullo penitus renitens aut murmurans, imo quod majus est, ad similia opprobria sustinenda per plures dies in dictam plateam studiose redibat. 9. Et quantumcumque injuriis afficeretur ab illis semper tamen imperturbatum animum læta facies ostendebat. 10. Et quia patientia opus perfectum habet et approbat, ideo quidam judex sapiens, attendens et diligenter examinans virtuosam constantiam tot diebus in nullo penitus perturbatam, dixit in corde suo : 11. « Impossibile est quod iste non sit sanctus homo. » Et accedens ad fratrem Bernardum ait : « Quis es tu, et ad quid huc venisti ? » - 12. Frater vere Bernardus misit manum suam in sinum et protulit regulam evangelicam sancti Francisci quam in corde portabat et opere ostendebat. 13. Ille vero judex, quum ipsius regulæ statum altissimum perlegisset, vehementer obstupuit, quum esset homo intelligens : 14. et vertens se ad socios cum admiratione maxima dixit : « Iste est altior status quam ego unquam viderim. Et propterea iste homo est cum sociis suis de sanctioribus hominibus istius mundi. 15. Unde magnum peccatam faciunt qui sibi injurias irrogant, quia non injuriis sed maximis honoribus extollendus est, quum vere sit amicus Altissimi. » 16. Et ait illi : « Carissime, si locum vobis aptum exhiberem, ubi commode Deo serviretis et velletis accipere, ego pro salute animæ mea libentissime vobis darem. » - 17. Frater Bernardus respondit : « Domine carissime, credo quod hoc inspiravit vobis Dominus Jesus Christus. »

18. Tunc dictus judex fratrem Bernardum ad domum suam adducens cum gaudio et caritate magna suscepit, et postea locum promissum sibi exhibuit, et ad suas expensas totum perfecte et devote complevit. 19. Et factus est defensor et pater præcipuus fratris Bernardi et sociorum ejus. Frater vero Bernardus propter sanctam conversationem ejus cœpit honorari ab hominibus in tantum quod beatos se putabant qui tangere illum poterant et audire vel videre.

20. At vero frater Bernardus, sicut vere humilis et Christi discipulus, timens ne sibi honor qui exhibebatur ibidem impediret quietem et salutem, recessit et ad sanctum Franciscum rediens, dixit : 21. « Locus captus est in civitate Bononiæ, unde mittas, pater, fratres qui morentur ibidem, quia ego lucrum ibi amplius non facio. Imo propter magnum honorem qui mihi exhibetur ibidem timeo plus perdere quam lucrari. » 22. Beatus autem Franciscus, audiens tanta per ordinem qua Dominus per fratrem Bernardum fuerat operatus, gaudens et exultans in spiritu, cœpit laudare Altissimum qui pauperculos crucis discipulos sic in salutem populi dilatabat. 23. Et ex tunc assumens de sociis misit eos in Lombardiam et crescente devotione fidelium, ceperunt loca plurima circumquaque. Ad laudem Dei.

De morte gratiosa fratris Bernardi 1. Cap. 5.

[recensere]

1. Tanta sanctitatis erat frater Bernardus quod sanctus Franciscus, dum viveret, magno ipsum venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio et in absentia magnis præconiis extollebat. 2. Accidit autem, dum sanctus Franciscus quadam die devote orationi insisteret, fuit sibi revelatum quod frater Bernardus, Deo permittente, a multis et acutissimis impugnabatur dæmonibus. 3. Hæc dum sanctus Franciscus cum compassiva mente de filio tam dilecto pensaret, per multos dies lacrymis orans recommendabat Domino Jesu Christo fratrem Bernardum, ut de tot insidiis illi dare dignaretur victoriam. 4. Et dum in dicta oratione esset sanctus Franciscus pervigil sollicitus et attentus, ecce facta est ad eum divina responsio: « Frater, ne timeas, quia omnes tentationes quibus frater Bernardus impetitur datæ sunt sibi ad exercitium et coronam; 5. et in fine de omnibus ipsum impugnantibus palmam et victoriam cum gaudio reportabit. Et ipse frater Bernardus est unus de commensalibus regni Dei. » 6. De qua responsione sanctus Franciscus gavisus est gaudio magno valde gratias immensas referens Domino Jesu Christo. Et ex tunc de illo amplius non dubitavit et non timebat, 7. sed ipsum semper majori gaudio diligebat et ampliori dilectione afficiebatur ad eum. Quam dilectionem non solum in vita sed etiam in morte monstravit.

8. Unde in morte, tanquam patriarcha Jacob, adstantibus filiis et devote lacrymantibus pro recessu tam amabilis patris, dixit sanctus Franciscus : « Ubi est primogenitus meus? Veni, fili mi, ut benedicat tibi anima mea priusquam moriatur. » 9. Tunc frater Bernardus dixit fratri Heliæ in secreto, qui erat tunc vicarius ordinis : « Pater, vade ad dexteram senis, ut tibi benedicat. » 10. Quum autem frater Helias posuisset se ad dexteram ejus, et sanctus Franciscus præ lacrymis cæcutiens manum dexteram posuisset super caput Heliæ, dixit : « Istud non est caput primogeniti mei fratris Bernardi.» 11. Tunc frater Bernardus accessit ad sinistram ejus. Sanctus autem Franciscus, brachiis cancellatis, commutando manus, sinistram posuit super caput fratris Heliæ, dexteram vero super caput fratris Bernardi, dicens fratri Bernardo : 12. « Benedicat te pater Domini mei Jesu Christi omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo. 13. Sicut primus electus es in ordine isto ad dandum exemplum evangelicum, ad imitandum Christum in evangelica paupertate, quia non solum tua liberaliter obtulisti et pro Christi amore integre dispersisti sed etiam temet ipsum in odorem suavitatis Deo sacrificium obtulisti, 14. benedictus ergo sis a Domino Jesu Christo et a me pauperculo servo ejus, benedictionibus sempiternis, ingrediens et egrediens, vigilans et dormiens, vivens et moriens. 15. Qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur, et qui maledixerit tibi non erit immunis. Esto dominus fratrum tuorum et tuo imperio cuncti subjaceant. 16. Et quoscumque volueris recipere ad ordinem istum, recepti sint, et quoscumque volueris emittere, emittantur. Et nullus fratrum habeat super te potestatem, et quocumque volueris possis libere pergere vel morari. »

17. Quum autem iste tam benedictus filius appropinquaret ad mortem, quia fratres post decessum sancti Francisci ipsum paterno venerabantur affectu, ex diversis partibus multi convenerunt ad eum. 18. (Inter quos fuit ille hierarchicus et divinus frater Ægidius qui, quum vidisset fratrem Bernardum, dixit cum gaudio magno: « Sursum corda! frater Bernarde, sursum corda! » 19. Frater autem Bernardus dixit uni fratri secrete ut pararet locum contemplationi aptum, ubi frater Ægidius posset cælestia contemplari).

20. Et quum pervenisset frater Bernardus ad illam extremam horam migrandi, fecit se erigi, et adstantibus fratribus dixit : « Fratres carissimi, nolo vobis multa verba dicere, sed considerare debetis quod statum quem habui vos modo habetis, et quem nunc habeo estis habituri. 21. Inveni autem in anima quod pro mille mundis æqualibus isti nollem non servisse Domino Jesu Christo. Et de omni offensa quam ego feci accuso me Deo Salvatori meo Domino Jesu Christo et vobis. Rogo vos, fratres mei carissimi, ut diligatis vos invicem. »

22. Et post hæc verba et alia salubria hortamenta, quum se reclinasset in lecto, facta est facies ejus splendida nimis et læta, non sine admiratione omnium qui adstabant. 23. Et in ipsa latitia anima illa felix cum victoria ante sibi promissa ad gaudia transiit beatorum. Ad laudem Dei.

De jejunio quadragenario sancti Francisci. Cap. 6.

[recensere]

1. Verissimus servus Christi Franciscus, quia in quibusdam fuit quasi alter Christus datus in mundo, ideo Deus pater tam felicem hominem in multis Christo filio suo esse fecit conformem, 2. sicut apparuit in sanctorum sociorum sacro collegio, in stigmatum crucis mirando mysterio et in sancto quadragesimæ continuato jejunio. 3. Nam quum esset quadam vice juxta lacum Perusinum, fuit in die carnisprivii apud quemdam devotum sibi hominem hospitatus. Quem rogavit amore Dei ut ipsum in quamdam insulam ipsius laci, in qua nullus habitabat, transponeret, de nocte scilicet ante diem cineris, ita quod nullus hoc sciret. 4. Ille vero ob magnam devotionem quam habebat in ipso hoc studiosius adimplevit. Unde de nocte parans naviculam, in die cineris portavit eum ad insulam prælibatam. 5. Sanctus vero Franciscus nihil pro victu portabat nisi duos paniculos parvos.

6. Depositus autem in dicta insula rogavit portitorem suum ut nulli hoc panderet, et quod in die Jovis sancti ipsum quæreret. 7. Et quum nulla habitatio ibi esset ubi caput reclinare valeret, in quamdam densam sepem, ubi vepres quasi quoddam tugurium fecerant subintravit, 8. et stetit ibidem immobilis per totam quadragesimam nihil comedens neque bibens.

9. Prædictus autem hospes ipsum, sicut condixerant, in die Jovis requisivit : et invenit quod de dictis duobus paniculis, præter medietatem unius, nihil erat tactum. 10. Illam vero medietatem sanctus Franciscus creditur tetigisse, ut Christo benedicto gloria quadragenarii jejunii reservetur, ut cum illo modico pane vanæ gloriæ venenum expelleret; ita quod jejunavit exemplo Christi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

11. In loco autem illo, ubi sanctus Franciscus tam mirabilem pænitentiam fecit, facta sunt meritis ejus multa miracula. Propter qua omnia cœperunt homines in illa insula construere et habitare, et parvo elapso tempore factum est ibi castrum magnum et locus fratrum Minorum. 12. Adhuc autem homines illius castri magnam reverentiam exhibent illi loco ubi sanctus Franciscus prædictam quadragesimam celebravit. Ad laudem Dei.

De magisterio sancti Francisci ad fratrem Leonem quod in sola cruce est perfecta lætitia. Cap. 7.

[recensere]

1. Quodam tempore hiemali sanctus Franciscus veniebat de Perusio ad Sanctam Mariam de Angelis. Et erat cum eo frater Leo et frigus ipsos acerrime cruciabat. 2. Vocavit autem sanctus Franciscus fratrem Leonem, qui aliquantulum ipsum præcedebat, dicens : « O frater Leo, quamvis fratres Minores dent magnum exemplum sanctitatis et honestatis et bonæ ædificationis, tamen scribe, id est diligenter nota, quia ibi non est perfecta lætitia. » 3. Et quum aliquantulum ambulasset, vocavit eum iterum, dicens : « O frater Leo, quamvis frater Minor illuminet cæcos, contractos extendat, dæmones pellat, surdis auditum, claudis gressum et mutis restituat verbum, et, quod plus est, quatriduanum restituat mortuum, scribe quia non est ibi perfecta lætitia. » 4. Et rursus clamans dicebat : « O frater Leo, si frater Minor sciret omnium gentium linguam et omnes scientias et scripturas, ita sciret etiam prophetare et revelare non solum futura sed etiam conscientias aliorum, scribe quia non est ibi perfecta lætitia. » 5. Et adhuc ipsis ambulantibus iterum clamabat : « O frater Leo, pecorella Dei, quamvis frater Minor loquatur lingua angelica, et sciat stellarum cursus et virtutes herbarum, et sciat revelationes thesauri terrarum, 6. et si cognosceret virtutes et proprietates avium et piscium, animalium, hominum, radicum, arborum, lapidum et aquarum, scribe bene et nota diligenter quia non est ibi perfecta lætitia. » 7. Et post paululum iterum clamavit: « O frater Leo, quamvis frater Minor sciret tam solemniter prædicare quod converteret omnes infideles ad fidem, scribe quia non est ibi perfecta lætitia. »

8. Duravit autem iste modus loquendi bene per duo milliaria. Frater autem Leo, de iis omnibus vehementer admirans, dixit: « Pater, rogo te ex parte Dei ut dicas mihi ubi est perfecta lætitia? » -9. Cui sanctus respondit dicens : « Quando veniemus ad Sanctam Mariam de Angelis ita balneati pluvia et frigore congelati, luto etiam deturpati et fame afflicti, et ad portam loci sonabimus et portarius veniret iratus, dicens : 10. Qui estis vos ? Et nos diceremus : Nos sumus duo de fratribus vestris; et ille e contrario diceret : Imo estis duo ribaldi qui itis circumquaque per mundum eleemosynas pauperum rapiendo; 11. et non aperiret nobis, sed faceret nos stare ad nivem et ad aquam in frigore et fame usque ad noctem, tunc si nos tot injurias et repulsas siue turbatione et murmuratione toleraverimus patienter, 12. et cogitaverimus humiliter et caritative quod et ille portarius nos veraciter cognoscat et quod Deus linguam suam excitat contra nos, o frater Leo, scribe quia ibi est perfecta lætitia. 13. Et si nos perseveraverimus in pulsando, et ille portarius tanquam contra importunos turbatus exeat, et durissime nos afficiat alapis, dicens: Recedite hinc, pultrones vilissimi, et ite ad hospitale! Qui enim estis vos? Penitus hic non manducabitis! 14. Et si nos hæc patienter portaverimus et injurias cum amore receperimus toto corde, o frater Leo, scribe quia ibi est perfecta lætitia. 15. Et si nos hic undique afflictos fame urgente, frigore affligente, nocte insuper propinquante, pulsabimus, clamabimus et fletu instabimus ut aperiatur nobis, et ille deinde stimulatus dixerit : Isti sunt homines procacissimi et protervi et ego pacabo eos ! 16. Et exiens cum uno fuste nodoso et capiens nos per caputium et ad terram super lutum et nives projiciet, et taliter nos verberabit cum fuste prædicto quod undique nos plagis implebit. 17. Si tot mala, si tot injurias et verbera cum gaudio toleremus, cogitantes quod pœnas Christi benedicti patientissime nos tolerare et portare debemus, 18. o frater Leo, inter omnia charismata sancti Spiritus, quæ amicis suis Christus concessit et concedit, est vincere semetipsos et libenter propter Christum et caritatem Dei opprobria sustinere. 19. Nam in omnibus mirabilibus supradictis nos gloriari non possumus, quia non sunt nostra sed Dei : Quid enim habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sed in cruce tribulationis et afflictionis possumus gloriari, quia illud est nostrum 20. Ideo dixit apostolus : Mihi autem absit gloriari (nisi in cruce Domini)! »

De locutione divina facta per fratrem Leonem sancto Francisco. Cap. 8.

[recensere]

1. Quum sanctus pater Franciscus in principio ordinis staret in quodam locello cum fratre Leone, ubi libros ad dicendum officium non habebant, quadam nocte dum surrexissent ad matutinas, dixit sanctus Franciscus ad socium suum : 2. « Carissime, nos breviarium non habemus ubi possumus dicere matutinum, sed, ut tempus ad laudem Dei expendamus, sicut te docuero, ita dicas, et cave ne verba aliter mutes. 3. Ego enim dicam sic : O frater Francisce, tu fecisti tot peccata in sæculo quod es dignus inferno. Et tu frater Leo, respondeas : Verum est quia infernum meruisti. »4. Frater vero Leo purissimus cum columbina simplicitate respondit : « Libenter, pater. Incipe in nomine Domini.» -Et sanctus Franciscus cœpit dicere: « O frater Francisce, tu fecisti tot peccata in hoc sæculo quod dignus es inferno. »-5. Et frater Leo respondit : « Deus faciet per te tot bona quod ibis in paradisum. » - 6. Sanctus autem Franciscus dixit : « Non dicas ita, frater Leo, sed quando ego dicam : O frater Francisce, tu fecisti tot iniqua opera contra Deum quod es dignus maledici, et tu ita respondeas : Inter maledictos dignus es computari. » - Et frater Leo dixit : « Libenter, pater. »

7. Et sanctus Franciscus cum multis lacrymis et suspiriis et tunsionibus pectoris et valido clamore dicebat : « O Domine, Deus cæli et terræ, ego contra te tot iniqua commisi quod dignus sum penitus maledici. » - 8. Et frater Leo respondit: « Deus te faciet talem quod inter benedictos eris singulariter benedictus. » -9. Et sanctus Franciscus admirans quod ille per contrarium respondebat, eum corripiendo, dicebat : « Quare, frater Leo, non respondes sicut te doceo ? 10. Per sanctam obedientiam præcipio tibi quod secundum verba quibus te informabo respondeas. 11. Ego dicam sic : O frater Francisce, captivelle, putas ne miserebitur tui Deus, quum tot peccata contra patrem misericordiarum et Deum totius consolationis commiseris quod non es dignus misericordiam invenire. 12. Et tu, frater pecorine, respondeas: Nullomodo es dignus misericordiam invenire ». - Et frater Leo respondit: « Deus pater cujus est in infinitum major misericordia quam peccatum tuum faciet tibi magnam gratiam et misericordiam, et insuper addet tibi multiplicem gratiam. »

13. Sanctus autem Franciscus dulciter iratus et patienter turbatus dixit : « Quare, frater, contra obedientiam præsumpsisti, et jam toties contraria propositis respondisti? » - 14. Et tunc frater Leo respondit reverenter et multum humiliter, dicens : « Deus scit, pater carissime, quod ego proposui semper sicut præceperas, sed Deus me fecit loqui secundum suum beneplacitum et non secundum meum propositum. » - 15. De quo sanctus Franciscus admirans dixit sibi: « Rogo te, carissime, quod hac vice dicas, quum me accusavero sicut prius, quod misericordia non sum dignus. » Et semper ista fratri Leoni imponebat cum multis lacrymis. - 16. Respondit frater Leo: « Dicas, pater, quia hac vice sicut volueris respondebo. » - Et sanctus Franciscus cum lacrymis clamans, dixit : « O Francisce captivelle, putas ne miserebitur tui Deus ! » - 17. Respondit frater Leo: « Ita, pater, miserebitur tui Deus, imo magnam gratiam recipies de Deo salutari tuo, et exaltabit te et glorificabit te in æternum, quia omnis qui se humiliat exaltabitur, et non possum aliud dicere quia Deus loquitur per os meum. » 18. Et in hac humili contentione et compunctivis lacrymis et consolatione divina usque ad auroram vigiles permanserunt. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi. Amen.

De inventione montis Alverne et visione fratris Leonis super sanctum Franciscum. Cap. 9.

[recensere]

1. Christi Jesu fidelissimus servus et amicus Franciscus qui Creatorem et Salvatorem suum totis viribus per se et per alios honorabat, ideo gratiosissimus et benignissimus Salvator Jesus ipsi vicem rependebat honoris, quia qui glorificaverit me, glorificabo illum, dicit Dominus. 2. Et propterea quocumque ibat sanctus Franciscus in tanta veneratione habebatur ab omnibus quod quasi totus mundus ad virum tam mirabilem confluebat. 3. Unde quando appropinquabat ad terram, ad castrum, vel villas, beatum se reputabat qui eum posset tangere vel videre.

4. Accidit autem, quodam tempore antequam haberet stigmata Salvatoris, quod de Valle Spoletana recedens in Romandiolam pergeret. In ipso autem itinere, quum ad quoddam castrum Montis Feretri pervenisset, celebrabatur tunc ibidem militiæ novæ magna solemnitas. 5. Quod quum didicisset pater sanctus ab incolis, fr. Leoni socio suo dixit : « Eamus ad istos, quia cum adjutorio Dei inter eos aliquem profectum faciemus. » In dicta autem solemnitate erant multi nobiles de diversis partibus congregati. 6. Inter quos erat quidam de Tuscia dominus, Urlandus nomine, valde dives et nobilis, qui, propter miranda quæ de sancto Francisco audierat, magnam devotionem ad ipsum conceperat, eumque videre et audire cupiebat.

7. Sanctus autem Franciscus quum prædictum castrum intrasset, ut commodius a multitudine audiretur, super quemdam murum ascendit et ibidem multitudini prædicavit. 8. Et pro themate hoc proposuit in vulgari: Tanto è il bene ch'io aspetto, ch'ogni pena m'è diletto. Sensus est: Tantum est bonum quod exspecto quod omnis pœna me delectat. 9. Et super hæc verba tam devote divina eloquia per linguam ejus eructavit Spiritus sanctus probando illa, scilicet per pœnas martyrum, et apostolorum martyria, et duras pænitentias confessorum, multasque tribulationes sanctorum et sanctarum, quod omnes stabant suspensa mente quasi angelum attendentes. 10. Inter quos dominus Urlandus prædictus, gavisus valde de optata sancti Francisci præsentia et tactus intus de illius prædicatione mirifica, proposuit omnino cum sancto patre de animæ suæ salute tractare.

11. Unde prædicatione finita, dixit sancto Francisco: « Pater, ego aliqua vellem tecum de salute animæ meæ tractare. » 12. Sanctus vero Franciscus, totus discretionis sale conditus, dixit ad eum : « Domine, vade hoc mane et honora amicos tuos, quum te invitaverint ad festum, et post prandium loquemur quantumcumque volueris. 13. Ille autem assentiens et post prandium cum sancto Francisco de salute anima sua plenius ordinavit. Et in fine dixit: « Frater Francisce, ego habeo unum montem in Tuscia devotissimum et solitarium valde, et vocatur mons Alvernæ ; 14. multum aptus iis qui solitariam vitam desiderant. Si tibi et tuis sociis ille mons placeret, libentissime pro animæe meæ salute eum vobis donarem. »

15. Sanctus vero Franciscus affectuosissime desiderabat loca solitaria invenire, ubi posset commodius divinæ contemplationi vacare, ita quod audita oblatione præfata, primo referens laudem Deo qui per suos fideles providet suis oviculis, deinde gratias agens dicto domino Urlando, ita respondit : 16. « Domine, quum redieritis ad partes vestras, ego mittam vobis duos de sociis meis, et vos montem illum eis monstrabitis, et si aptus videbitur, libentissime vestram caritativam oblationem accepto. » Prædictus autem dominus habitabat in quodam suo castro prope montem Alvernæ.

17. Completa itaque solemnitate prædicta et domino ad propria redeunte, sanctus Franciscus misit ad eum duos de sociis suis qui [illum requirerent, 18. sed propter partes istis ignotas cum magna difficultate castrum prædicti domini invenerunt. Quum autem invenerunt prædictum dominum] ab eo tanquam angeli Dei caritative et libentissime sunt recepti. 19. Et quasi cum quinquaginta armatis forte propter feras associati, ad dictum montem Alvernæ ducti sunt. 20. Qui perquirentes ubi possent domum pro habitaculo præparare, invenerunt tandem ibidem parvam planitiem, ubi in nomine Domini deliberaverunt commorari. 21. Illi vero sæculares qui fratres conduxerunt, cum spatis ramos arborum incidentes de ipsis ramis quoddam tugurium construxerunt. 22. Et capto ibi loco, iverunt pro sancto Francisco, annuntiantes dictum locum esse valde remotum et aptum contemplationi divinæ.

23. Sanctus vero Franciscus hoc audiens laudes Deo referens, assumpto fratre Leone, fratre Masseo et fratre Angelo, quondam milite, simul cum ipsis ad dictum montem accessit. 24. Quum autem ascenderet montem cum illis sociis benedictis, et aliquantulum quiescerent ad pedem cujusdam quercus, multitudo diversarum avium confluit ad beatum Franciscum cum hilaritate et cantibus et alarum joco. 25. Et aliquae ponebant se supra caput ejus et aliqua super scapulas, aliquæ super genua, aliqua in manibus sancti patris. 26. Quod mirabile novum cernens beatus Franciscus, dixit sociis suis : « Credo, carissimi fratres mei, quod Domino nostro Jesu Christo placeat ut locum in hoc monte solitario capiamus, ubi tantam de adventu nostro prætendunt lætitiam sorores nostra aviculæ. » 27. Et surgens, totus latus in spiritu, perrexit ad dictum locum, ubi adhuc nihil erat nisi pauperrimum illud tugurium de ramis arborum. 28. Et proviso solitario loco, ubi ab aliis sequestratus oraret, fecit unam pauperculam cellam in latere dicti montis, et præcepit quod nullus ad eum iret de sociis suis, nec aliquem alium ire permitterent, nisi fratrem Leonem, quia intendebat ibi facere quadragesimam ad honorem archangeli Michaelis. 29. Ipsi autem fratri Leoni imposuit quod non nisi semel in die iret ad eum cum pane et aqua; et semel in nocte, hora matutinali: 30. in qua hora nihil loquendo accederet, sed hoc solum proferret, scilicet: Domine, labia mea aperies. Et si ipse responderet de intus : Et os meum annuntiabit laudem tuam, simul dicerent matutinum. 31. Si vero non responderet statim, frater Leo recederet. Et hoc ideo præcepit quia erat aliquando in tanta mentis extasi quod per noctem et diem loqui non poterat, ita erat absorptus in Deum. Quod præceptum frater Leo attentissime observabat.

32. Nihilominus tamen silenter quantum poterat quid sanctus faceret explorabat. Et aliquando inveniebat eum extra cellam elevatum in aere per tantum spatium quod poterat tangere pedes ejus. 33. Et tunc amplexabatur pedes ejus et deosculabatur cum lacrymis, dicens : « Deus, propitius esto mihi peccatori, et per merita hujus sanctissimi viri fac me tuam misericordiam invenire. » 34. Aliquando vero invenit eum usque ad medios fagos elevatum a terra. Erant autem ibi de dictis arboribus proceræ altitudinis valde. Aliquando vero invenit eum in tanta altitudine aeris elevatum a terra quod vix eum videre valebat. 35. Et tunc frater Leo genuflectebat et totum se extendebat in terram, in loco scilicet unde sanctus pater orando erat assumptus in altum. Et idem frater Leo orans, et per merita sancti patris ut prius se Deo recommendans, maximas visitationes divinæ gratia sentiebat. 36. Et propter ista quæ frater Leo sæpe de sancto adverterat, tantam devotionem ad ipsum habebat, quod multum sæpe cum sancta calliditate per noctem et diem occulta sancti Francisci studia perscrutabatur.

37. Unde accidit quod in supradicta quadragesima frater Leo semel ad matutinum ut sanctum Franciscum, sicut solebat, iret requirere. 38. Et quum statim introisset et dixisset : Domine, labia mea aperies, etc., ut a sancto fuerat ordinatum, et sanctus non responderet, lucente luna cujus splendor ingrediebatur per ostium, advertit quod sanctus non stabat in cella. 39. Et cogitans quod oraret et per silvam hinc inde respiciens, audivit eum loquentem, et appropinquans ut audiret quid diceret, lunæ lumine indicante, vidit sanctum stantem genibus flexis et facie elevata in cælum ac manibus extensis ad Deum et dicentem hæc verba : 40. « Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid sum ego, vermiculus et parvus servus tuus ? » Et hoc sæpe replicans aliud non dicebat. 41. Et respiciens, frater Leo vidit unam flammam ignis pulcherrimam et valde splendentem et delectabilem oculis, descendentem a summis cælorum usque ad caput sancti Francisci. 42. Et de illa flamma vox egrediebatur et loquebatur cum sancto Francisco. Et sanctus Franciscus respondebat loquenti.

43. Sed frater Leo timens celavit se retro ne impediret sanctum in tam sanctis secretis, ita quod intelligere non posset qua verba tunc dicerent. 44. Vidit tamen quod sanctus Franciscus extendit manum suam ter ad flammam prædictam. Flamma vero recedente, frater Leo incepit recedere plane ne sentiretur a sancto. 45. Sed audiens sanctus Franciscus sonitum pedum ejus propter aliquod lignum silvae dixit : « Præcipio, quisquis es, in virtute Domini nostri Jesu Christi, quod stes fixus. Ne te moveas de loco! » 46. Statim frater Leo propter adjurationem sancti stetit et dixit : « Ego sum, pater. » Et dixit postea frater Leo quod tunc fuit tanto terrore perterritus quod si terra se aperuisset ibi se libenter abscondisset. 47. Timebat enim ne si sanctum offenderet gratiosam societatem ejus amitteret. Nam tantus erat amor et fides quam habebat ad sanctum quod sine ipso nullomodo vivere confidebat. 48. Et propter hoc quandocumque aliqui loquebantur de sanctis, frater Leo dicebat: « Carissimi, magni sunt omnes sancti, sed et sanctus Franciscus etiam est de magnis propter miracula quæ Deus operatur per ipsum. » 49. Quem sanctus recognoscens dixit : « Frater pecorelle, ad quid huc venisti ? Nonne dixi tibi multoties quod pro me explorando non vadas? Dicas mihi per obedientiam si aliquid vidisti? » 50. Qui respondit : « Pater, audivi te loquentem et dicentem et cum multa admiratione frequenter orantem : Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid ego sum, vermiculus et parvulus servus tuus. 51. Et tunc vidi flammam ignis descendentem de cælo tecum loquentem, et te illi pluries respondentem et manum illi tertio extendentem, sed quid dixeritis ignoro. »

52. Et genuflectens frater Leo cum magna reverentia rogavit sanctum, dicens: « Rogo te, pater, ut exponas mihi verba quæ audivi et doceas illa qua non audivi. » 53. Et sanctus Franciscus multum diligebat fratrem Leonem propter puritatem et mansuetudinem quam habebat, dixit ei : 54. « O frater pecorelle Jesu Christi, in iis qua vidisti et audisti tu, erant mihi aperta duo lumina, unum de cognitione Creatoris et aliud de cognitione mei ipsius. 55. Quando ego dicebam : Quid es tu, Domine, Deus meus, et quis sum ego, tunc eram in quodam lumine contemplationis in quo videbam abyssum infinitæ bonitatis divinæ et profundum lacrymosum vilitatis meæ. 56. Propterea dicebam : Quid es, Domine, summe, sapiens et summe bone, et summe clemens, ut visites me qui summe vilis et vermiculus unus modicus abominabilis et despectus sum. 57. Illa vero flamma fuit Deus qui in specie illa mihi sicut Moysi in flamma loquebatur. Et inter alia quæ mihi Deus tunc dixit, petiit a me quod ego facerem sibi oblationes tres. 58. Cui ego respondi : Domine, ego sum totus tuus, et nihil habeo nisi tunicam et cordam et femoralia, et ista tua similiter sunt. Quid ergo potero dominationis magnitudini tuæ offerre ? Nam cælum et terra, ignis et aqua et omnia quæ in eis sunt tua sunt, Domine. 59. Quis enim habet quidquam nisi tuum? Qua ergo tua sunt reddimus tibi, quum aliquid tibi offerimus. Quid ergo potero tibi offerre, Domine Deus, rex cæli et terra et universae creatura? 60. Et tune Deus dixit mihi : Mitte manum in sinum tuum, et offer mihi quidquid inveneris. 61. Quod quum fecissem, inveni unam monetam de auro tam magnam et tam fulgentem et pulchram, quam nunquam videram in hoc mundo, et tunc obtuli illam Deo. 62. Dixit vero iterum Deus : Offer mihi iterum sicut prius. Ego autem dixi Deo: Domine, ego non habeo, nec amo, nec volo nisi te, et propter amorem tuum despexi aurum et omnia. 63. Unde si aliquid amplius in sinu invenitur, tu posuisti illud, et tibi, Dominator omnium, reddo. Et hoc feci ter. Et facta trina oblatione, ego genuflexi et benedixi Deum qui mihi dedit quod offerre valerem. 64. Et statim fuit mihi datum intelligere quod illa trina oblatio figurabat auream obedientiam, paupertatem altissimam et splendidissimam castitatem quas Deus per gratiam suam dedit mihi ita perfecte servare quod in nullo conscientia me reprehendit. 65. Et sicut quando mittebam manum in sinum, proferebam et reddebam illas monetas ipsi Deo qui illas ibidem posuerat, ita dedit mihi Deus potentiam in anima quod de omnibus bonis mihi ab ipso per suam sanctissimam bonitatem concessis semper eum ore et corde laudo atque magnifico. 66. Hæc ergo fuerunt verba quæ et audisti et manuum extensio quam vidisti. Sed cave tibi, frater pecorelle, ne vadas me deinde explorando, et revertere ad cellam tuam cum benedictione Dei, et habeas de me curam sollicitam. 67. Nam ad paucos dies faciet Deus tam stupenda et mirabilia in hoc monte quod admirabitur totus mundus. Faciet enim nova quædam quæ nunquam in hoc mundo fecit alicui creaturæ. »

68. Tunc frater Leo recessit valde consolatus. In illa vero eadem quadragesima apparuit in ipso monte, circa festum exaltationis sancta crucis, Christus in specie Seraph alatus et veluti crucifixus, imprimens tam clavos quam stigmata in manibus et pedibus ac latere sancto Francisco prout dicit legenda sua. 69. Et apparuit cum tanto splendore de nocte quod illuminavit montes et valles circumquaque distinctos amplius quam si solis claritas affuisset. De quo testes fuerunt pastores qui per partes illas cum gregibus vigilabant. 70. Quare vero impressa fuerunt stigmata illa sacra sancto Francisco nondum per omnia innotuit. Sed sicut ipse sociis referebat hoc præfertur magnum mysterium in futuro.

71. Hanc historiam habuit frater Jacobus de Massa ab ore fratris Leonis, et frater Hugolinus de Monte Sanctae Mariæ ab ore dicti fratris Jacobi, et ego qui scripsi ab ore fratris Hugolini viri per omnia fide digni. Ad laudem Dei.

Qualiter frater Masseus humilitatem sancti Francisci investigavit. Cap. 10.

[recensere]

1. Quum sanctus Franciscus in loco de Portiuncula moraretur cum fratre Masseo qui gratia verbi Dei et magna discretione pollebat, propter quæ valde diligebatur a sancto, 2. quum quadam die rediret sanctus Franciscus de silva, ubi steterat ad orandum, et jam esset in exitu silvæ, frater Masseus obvians illi, volens quantum foret humilis experiri, dixit sancto Francisco : « Unde tibi? Unde tibi ? Unde tibi ?»-3. Respondit sanctus Franciscus : «Quid dixit frater Masseus? » - « Quia totus mundus videtur venire post te, et omnes quærunt te videre, te audire et tibi obedire : tu non es unus pulcher homo; tu non es magna scientia aut sapientiae; tu non es nobilis ! Unde ergo tibi quod totus mundus veniat ad te ? » 4. Beatus autem Franciscus hæc audiens, exhilaratus in spiritu, erigens faciem suam in cælum stetit per magnum spatium, mente directa in Deum, et ad se rediens genuflectens et laudans et gratias agens Deo in magno fervore spiritus vertit se ad fratrem Masseum, et ait : 5. « Vis scire unde mihi ? Vis scire unde mihi? Vis scire et bene scire unde mihi, ut totus mundus veniat post me ? Hoc mihi est ab illis oculis sanctissimis Dei qui in omni loco contemplantur bonos et malos. 6. Nam illi beati et sanctissimi oculi non viderunt inter malos majorem peccatorem quam me et simpliciorem et viliorem, 7. et ideo ad faciendum mirabile hoc opus quod intendit facere, in terra viliorem creaturam non vidit, propterea me elegit : quia stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes, 8. et ignobilia et contemptibilia et infirma mundi elegit Deus ut confundat nobiles et magnates et fortes ut sublimitas sit virtutis ex Deo et non ex creatura, 9. ut non glorietur in conspectu ejus omnis creatura vel omnis caro, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, ut soli Deo sit honor et gloria in æternum. »

10. Tunc frater Masseus, ad tam humile responsum cum tanto fervore prolatum, obstupuit et vere cognovit quod sanctus pater vera humilitate fundatus erat, verus et humilis Christi discipulus.

Qualiter sanctus Franciscus intellexit quid frater Masseus in arcano cordis habebat. Cap. 11.

[recensere]

1. Semel sanctus Franciscus in Tuscia cum fratre Masseo in itinere positus, quem propter gratiam verbi et discretionem præcipuam et propter adjutorium quod sibi præstabat in raptu, satisfaciendo occurrentibus et abscondendo sanctum, ne impediretur ab illis, libentissime ducebat pro socio. 2. Et quum quadam die sic simul incederent, frater Masseus sanctum Franciscum per aliquod spatium in itinere præcedebat. 3. Sed quum ad quoddam trivium pervenisset, per quod poterant vel Senas, vel Florentiam, vel Aretium pergere, dixit frater Masseus : « Pater, quam viam tenere debemus? » -4. Respondit sanctus : « Viam illam tenebimus quam voluerit Deus. » -Respondit frater Masseus : « Et quomodo scire poterimus Domini voluntatem ? » - 5. Respondit sanctus : « Ad signum quod in te ostendam. Unde in meritum sancta obedientia mando tibi ut in isto trivio, in loco scilicet ubi pedes tenes, sicut pueri faciunt, te circumvolvas in gyro, et non desistas sic te volvere donec te prohibuero. »

6. Ille vero tanquam verus obediens tam diu circumvolvit ibidem quod propter vertiginem capitis quæ ex tali circumvolutione inducitur pluries cecidit. Sed quum sanctus non prohiberet et ille vellet obedire, surrexit et resumpsit dictum gyrum. 7. Et quum diu frater Masseus se fortiter volveret, ait sanctus Franciscus : « Sta fortiter, non te moveas! » Qui statim se fixit. 8. Et sanctus Franciscus ait : « Versus quam partem tenes nunc faciem? » - Respondit : « Versus Senas. » - Et dixit sanctus: « Ipsa est viaa per quam vult Deus ut eamus. » 9. De iis frater Masseus vehementer mirabatur quod sic pueriliter eum fecerat, et coram omnibus sæcularibus transeuntibus, circumvolvi. Tamen propter reverentiam non audebat aliquid dicere sancto patri. 10. Quum autem appropinquasset Senis, et sancti patris adventum scivisset populus civitatis, venerunt ei obviam et tam ipsum quam socium pensiles portaverunt, ita quod terram minime tetigerunt usque ad episcopatum.

11. In illa vero hora aliqui cives pugnabant ad invicem, ita quod erant jam duo interfecti. Beatus autem Franciscus surrexit, et tam gratiose prædicavit illis hominibus, et tam sancte, quod omnes reduxit ad pacem et ad magnam concordiam. 12. Propter quod opus tam admirabile episcopus invitavit sanctum Franciscum et suscepit eum cum magno honore. 13. De mane vero sanctus Franciscus vere humilis, qui in suis operibus non nisi divinam gloriam requirebat, surrexit tempestive cum socio, et, insalutato episcopo, recesserunt.

14. Propter quod frater Masseus ibat intra se murmurando per viam et dicebat : « Quid est hoc quod fecit iste bonus homo? Heri me fecit sicut puerum circumvolvi, et hodie episcopo qui tantum ipsum honoravit nec unum bonum verbum dixit, nec gratias retulit. » 15. Et videbatur sibi quod hæc omnia fuissent indiscreta. Tandem nutu Dei rediens ad cor suum et se durissime arguens, et dixit : « Frater Massee, tu es valde superbus qui opera divina dijudicas et es dignus inferno, qui Deo cum tua superba discretione rebellas. 16. Nam in ista via tam sancta opera facta sunt per fratrem Franciscum quod si ea fecisset angelus Dei mirabilius non fuissent. 17. Unde si ipse præciperet tibi quod tu projiceres lapides sibi obedire deberes. Nam omnia quæ in via ista patratus est ex ordinatione divina processerunt, sicut apparet ex fine optimo subsecuto. 18. Nam nisi illos pugnantes reduxisset ad pacem non solum multorum corpora, sicut jam inceperat, gladius devorasset, sed, quod pejus esset, multorum animas infernale barathrum procurante diabolo absorbuisset. 19. Et propterea tu es stultissimus et superbus quod murmuras de iis quæ manifeste sunt a voluntate divina. »

20. Hæc autem frater Masseus aliquantulum ante sanctum Franciscum præcedens in corde suo dicebat. Sanctus vero Franciscus divino Spiritu illustratus, cui omnia nuda sunt et aperta, clamavit post tergum fratris Massei. 21. Et cordis ejus secreta patefaciens dixit : « Ad ea quæ nunc cogitas te teneas, quia sunt bona et utilia tibi sicut a Domino inspirata. 22. Murmuratio vero prima quam faciebas est cæca et mala et superba et a diabolo tibi in anima seminata. » 23 Quod audiens frater Masseus et stupens, manifeste perpendit quod sanctus Franciscus ejus cordis arcana sciebat, et insuper certitudinaliter comprehendit quod sanctum Franciscum Spiritus divina gratia in omnibus suis actibus dirigebat. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi. Amen.

Qualiter frater Masseus fuit probatus a sancto Francisco. Cap. 12.

[recensere]

1. Beatissimus pater noster Franciscus volens humiliare fratrem Masseum, ut multiplicia dona qua illi præstabat Altissimus de virtute crescerent in virtutem, 2. quum esset sanctus pater cum illis primis sociis vere sanctis in quodam solitario loco, inter quos etiam frater Masseus morabatur, dixit quadam vice sanctus Franciscus, omnibus insimul congregatis : 3. « O frater Massee, omnes isti tui socii habent gratiam orandi et contemplandi, tu autem habes gratiam verbi Dei ad satisfaciendum personis advenientibus, 4. et propterea ego volo quod ad hoc ut possint melius orationi et contemplationi vacare, tu custodias portam, eleemosynam et coquinam. 5. Quando fratres manducabunt, tu extra ostium portæ manducabis, ita quod antequam venientes pulsent ad portam tu satisfacias illis hominibus de aliquibus verbis, ita quod non oporteat aliquem exire nisi te. Et hoc facias in meritum obedientiæ salutaris. »

6. Qui statim, inclinato capite et extracto caputio, humiliter obedivit, et per plures dies fecit portam, eleemosynam et coquinam. 7. Socii vero ejus, sicut homines illuminati a Deo, cœperunt sentire in cordibus suis intus multam pugnam, eo quod frater Masseus esset homo magnæ perfectionis et orationis sicut et ipsi et amplius, et tamen erat totum illi impositum loci pondus. 8. Propter quod rogaverunt sanctum patrem quod officia inter eos distribuere dignaretur, quia nullomodo conscientia eorum poterant sustinere quod dictus frater tot oneribus subjaceret. 9. Nam præterea sentiebant se in suis orationibus crudos et in conscientia dissipatos, nisi frater Masseus a dictis relevaretur oneribus.

10. Beatus autem Franciscus hæc audiens acquievit caritativis eorum consiliis. Et fratrem Masseum vocans ait : « Frater Massee, isti socii tui volunt suscipere partem de officiis quæ tibi imposui, et ideo volo quod dicta officia inter eos dividantur. » 11. Qui humiliter et patienter respondens, dixit : « Pater quidquid mihi in partem vel in toto imponitis totum a Deo æstimo factum. »

12. Et tunc sanctus Franciscus videns caritatem illorum et fratris Massei humilitatem fecit prædicationem mirabilem de sanctissima humilitate, quia absque illa nulla est virtus acceptabilis coram Deo. 13. Et post hoc officia distribuit et omnes cum Spiritus sancti gratia benedixit. Ad laudem Dei.

Qualiter sanctus Franciscus levavit fratrem Masseum in aere cum flatu. Cap. 13.

[recensere]

1. Mirabilis Dei servus et verus Christi discipulus sanctus Franciscus, ut Christo se in omnibus conformaret, sicut Christus misit discipulos suos binos in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus, 2. ita postquam socios habuit ad duodenarium numerum congregatos binos per mundum ad prædicandum dispersit. 3. Et ut exemplum aliis in se monstraret de vera obedientia, ipse primus, exemplo Christi benedicti, incipiebat facere quam docere. Unde missis sociis per varias mundi partes, ipse, electo sibi fratre Masseo pro socio, versus Franciam iter arripuit.

4. Quum pervenissent ad quasdam habitationes, ubi pro necessitate corporum, prout regula dicit, eos mendicare oportebat; 5. ita ut sanctus frater Franciscus ivit per unam stratam, frater vero Masseus per aliam, 6. Sanctus vero Franciscus, quia erat homo parvus et propterea inter ignotos despiciebatur quasi ab omnibus, quosdam bolos vilis panis et frusta parvula conquisivit. 7. Sed fratri Masseo, quia erat pulcher homo et magnus in persona, dati fuerunt ei plures et pulchriores.

8. Quum autem ambo simulin quodam loco convenissent, et ibi invenissent unum fontem in cujus margine erat lapis latus et pulcher, de quo valde gavisi sunt, super lapidem illum acquisita panis fragmentula posuerunt. 9. Et quum vidisset sanctus Franciscus quod frustula panis fratris Massei essent plura et pulchriora quam sua, exultans in spiritu pro desiderio paupertatis, ait: « O frater Massee, nos non sumus digni de tam magno thesauro. » 10. Et hoc gradatim elevando vocem pluries replicavit. - Respondit frater Masseus: « Pater carissime, quomodo potest dici thesaurus ubi est tanta penuria, quod non est ibi tobalea, neque cultellus, nec scutella, nec incisorium, nec domus, nec mensa, nec servus, nec ancilla ? » - 11. Respondit sanctus Franciscus : « Et hoc reputo magnum thesaurum, ubi nihil est de iis quæ præparat humana industria. 12. Sed quidquid aliud est totum a providentia divina ministratur, sicut manifeste apparet in pane acquisito, in lapide tam pulchro et in fonte tam limpido. 13. Unde volo quod rogemus Deum quod thesaurum sancta paupertatis tam nobilem qui habet administratorem Deum faciat nos diligere toto corde. »

14. Et de illis frustulis panis, et fonte, et cibo, et potu sumpto gaudenter cum hymnis divinis, surrexerunt ut versus Franciam pergerent. Et quum pervenissent ad quamdam ecclesiam, intrantes in eam, sanctus Franciscus abscondit se post altare ad orandum. 15. Et ibi recepit divinæ visionis tam excessivum fervorem animam ejus ad paupertatis concupiscentiam totaliter inflammantem, quod videbatur ex facie et oris hiatu quasi flammas amoris emittere. 16. Et egrediens ad socium sic ignitus ore vehementer dicebat: « A! a! a! a! frater Massee, præbe mihi teipsum. » Et hoc fecit ter. 17. Frater Masseus stupens de tam vehementi fervore, quum tertia vice sanctus Franciscus dixisset .: Præbe mihi teipsum, misit se totum infra brachia sancti patris. 18. Tunc sanctus Franciscus, cum hiatu magno et Spiritus sancti fervore ac clamore valido reboando a! a! a! a! levavit fratrem Masseum cum ipso flatu in aere et impulit illum ante se quantum posset esse unius longa hastæ mensura. 19. Quod videns frater Masseus stupuit valde de tam mirando sancti Spiritus fervore. Et retulit postea sociis quod in illo sancti Francisci impulsu tantam dulcedinem et sancti Spiritus consolationem persensit quod nunquam in vita sua consolationem tam magnam se meminerat habuisse.

20. Post dixit sanctus Franciscus fratri Masseo : « Carissime, eamus Romam ad sanctum Petrum et ad sanctum Paulum, et rogemus eos quod doceant nos et adjuvent possidere thesaurum inenarrabilem sanctissimæ paupertatis. 21. Et addidit sanctus Franciscus dicens : Carissime et dilectissime frater mi, thesaurus beatificæ paupertatis est tam dignissimus et tam divinus quod nos digni non sumus illum in vasis nostris tam vilissimis possidere, 22. quum paupertas sit illa virtus cælestis per quam terrena et transitoria cuncta calcantur, per quam omnes obices tolluntur e medio ut libere Domino Deo Æterno mens humana jungatur. 23. Hæc est adhuc quæ animam in terris positam facit in cælis cum angelis conversari. 24. Hæc est qua Christum in cruce associat, cum Christo in tumulo absconditur et cum Christo resurgit et ascendit in cælum, quia dotem agilitatis super cælum volandi animabus ipsam amantibus etiam in hac vita concedit, quum ipsa una humilitatis et caritatis arma custodiat. 25. Ideo rogemus sanctissimos Christi apostolos quod ipsi, qui fuerunt amatores hujus evangelicæ margaritæ, hane gratiam nobis acquirant a Domino Jesu Christo, 26. ut ipse, qui fuit sancta paupertatis observator et doctor, dignetur, per suam sanctissimam misericordiam, nobis concedere, ut mereamur esse veri observatores et humiles discipuli pretiosissimæ et amantissimæ et evangelica paupertatis. »

27. Quum ergo pervenissent Romam intraverunt ecclesiam Sancti Petri. Et sanctus Franciscus perrexit ad unum angulum ipsius ecclesia et frater Masseus ad alium, ad orandum Deum et sanctos ejus apostolos, quod ad possidendum sanctæ paupertatis thesaurum ipsos instruerent et juvarent. 28. Et hæc cum devotione magna et multis lacrymis postulabant. Quum autem in oratione sic humiliter insisterent, ecce beatus Petrus et beatus Paulus apparuerunt cum magna claritate sancto Francisco, osculantes et amplexantes eum atque dicentes : 29. « Frater Francisce, quia tu hoc petis et desideras quod ipse Christus et sancti apostoli servaverunt, ideo notificamus tibi ex parte Domini Jesu Christi quod tuum desiderium est adimpletum. 30. Et ipse Dominus Jesus Christus nos misit ad te ut annuntiemus tibi quod oratio tua exaudita est, et thesaurus sanctissimæ paupertatis tibi et te sequentibus est concessus. 31. Et tibi ex parte Christi dicimus quod quicumque hoc desiderium exemplo tui perfecte sequentur, de regno beatitudinis sunt securi. Et tu et omnes tui sequaces erunt a Domino benedicti. »

32. Et iis dictis recesserunt, relinquentes eum intime consolatum. Sanctus autem Franciscus surgens ab oratione ivit ad socium et interrogavit si aliquid a Deo habuerat. Qui respondit quod nihil habuerat. 33. Sanctus autem Franciscus dixit quomodo sancti apostoli sibi apparuerunt et qua superius dicta sunt revelaverunt. 34. De quo tanto gaudio et lætitia utrique sunt repleti quod obliti ire in Franciam, sicut prius proposuerant, in Vallem Spoletanam cum festinatione redierunt, ubi debebat hæc via cælestis et angelica inchoari.

Qualiter loquente sancto Francisco de Deo cum sociis suis Christus apparuit in medio a eorum. Cap. 14.

[recensere]

1. Sanctissimus pater noster Franciscus qui totum cogitatum suum in Christo benedicto jactaverat, et totum suum studium et desiderium orandi et loquendi totum ad ejus beneplacitum in se et in sociis suis ordinabat, 2. quum in principio sua conversionis quadam vice sederet pius pater cum filiis tam benedictis, in fervore spiritus uni eorum præcepit ut in nomine Domini os aperiret, et loqueretur de Deo quidquid ei Spiritus sanctus suggerebat. 3. Quum autem ille sine mora et obedienter inciperet et stupenda, docente Spiritu sancto, eructaret, beatus pater imposuit sibi silentium, et alteri præcepit ut similiter de Deo loqueretur, secundum gratiam a Spiritu sancto sibi ministratam. 4. Et illo obediente et Dei magnalia per Dei gratiam diffundente, sanctus Franciscus huic sicut primo silentium imperavit. Et tertio imposuit ut ad laudem Domini Jesu Christi, absque præmeditatione, aliquid eructaret. 5. Et iste tertius aliorum exemplo et humiliter obedientiam adimplendo, tam miranda et arcana de divinis occultis producebat in lucem, quod nulli dubium erat quod per ipsum et alios Spiritus sanctus loquebatur.

6. Quum igitur sic singillatim vasa illa sanctorum simplicium balsamum divinæ gratiæ funderent, ad imperium sancti patris loquendo scilicet melliflue de divinis, 7. ecce in medio eorum Dominus Jesus Christus apparuit in specie speciosissimi juvenis, cum tanta dulcedine gratiæ omnibus benedicens, quod tam sanctus pater quam ceteri omnes fuerunt rapti; et jacebant in terra sicut mortui de mundo isto, penitus nihil sentientes. 8. Quum vero ad seipsos redirent, dicebat sanctus pater : « Fratres mei dilectissimi, gratias agite Domino Jesu Christo, quia placuit ei per ora simplicium thesauros disseminare cælestes, et ipse qui aperit os infantium et mutorum, linguas simplicium, quando vult, facit sapientissimas et disertas. Ad laudem Dei.

Sanctus Franciscus et socii ejus cum sancta Clara sunt rapti. Cap. 15.

[recensere]

1. Franciscus servus Dei Altissimi, vivente beatis-sima Clara, quum frequenter illam sacris suis exhortationibus consolaretur, illa rogavit beatum patrem Franciscum quod faceret ei hanc consolationem, ut scilicet semel insimul manducarent. 2. Beatus autem Franciscus semper hoc facere renuebat. Unde accidit quod socii sancti patris, sanctæ Claræ desiderium perpendentes, beato Francisco dixerunt: 3. « Pater, nobis videtur quod rigor iste non sit secundum divinam caritatem quod scilicet sororem Claram, virginem tam sanctam et Deo dilectam non exaudis; 4. præsertim quum ipsa ad tuam prædicationem pompas sæculi dereliquit. Propter quod nedum semel sumere cibum tecum admittis, sed si cum tanta instantia majorem gratiam postulasset, ipsi plantulæe tuæ facere debuisses ! » - 5. Respondit sanctus Franciscus : « Videtur vobis quod de hoc desiderio illam exaudiam?» - Dixerunt: « Ita, pater; nam digna est quod hanc consolationem sibi facias. » - 6. Respondit sanctus Franciscus : « Ex quo vobis videtur, placet mihi etiam. Sed, ut plenius consoletur, volo quod fiat apud Sanctam Mariam de Angelis. 7. Ipsa enim diu stetit in Sancto Damiano reclusa, unde lætificabitur aliquantulum revidendo locum Sancta Maria, ubi fuit tonsa et facta sponsa Christi Domini Jesu, et ibi comedemus simul in nomine Domini. »

8. Ordinavit ergo diem qua cum una socia, comitantibus etiam sociis suis, veniret beatissima Clara. 9. Et veniens, et adorata primo reverenter et humiliter beatissima Virgine Maria matre Domini, ac loco circumquaque ex devotione lustrato, hora facta comedendi humilis et divinus Franciscus fecit mensam, sicut consueverat, in plana terra parari. 10. Et sedit ipse et beata Clara et unus de sociis sancti patris cum socia sanctae Claræ, et omnes alii socii ejus in mensa illa humili sunt locati. 11. Pro primo autem ferculo incepit sanctus Franciscus loqui de Deo tam suaviter et sancte et tam altissime et divine, quod ipse sanctus Franciscus et sancta Clara et socia, et omnes alii qui erant in mensa illa paupercula, fuerunt rapti nimia abundantia gratia Altissimi qua eis supervenit.

12. Ipsis autem sedentibus sic raptis et oculis ac manibus in cælum erectis, hominibus de Assisio et de Bitonio 1 et undique per totam viam videbatur quod ecclesia Sancta Maria de Angelis et totus locus et silva, quæ tunc erat circa locum, omnia comburerentur, et unus magnus ignis prædicta omnia occuparet. 13. Propterea, ut loco succurrerent, homines de Assisio cum festinatione cucurrerunt, credentes firmiter quod omnia ab igne comburerentur. Quando vero venerunt ad locum, viderunt cuncta pariter illæsa et intacta. 14. Intrantes autem locum invenerunt beatum Franciscum cum sancta Clara et cum omnibus sociis raptos ad Dominum, et ad mensam illam humillimam omnes sedentes, et virtute indutos ex alto. 15. Et tunc certitudinaliter adverterunt quod ille erat ignis divinus qui prædictos sanctos et sanctas divini amoris copiosis consolationibus inflammabat. Unde recesserunt valde ædificati et consolati.

16. Beatus autem Franciscus et sancta Clara et ceteri refecti sunt tam copiosa consolatione divina in anima, quod de cibo corporali parum aut nihil tetigerunt. 17. Post hæc sancta Clara rediit ad Sanctum Damianum. Videntes autem eam sorores fuerunt valde gavisæ. Timuerunt enim ne sanctus Franciscus vellet eam mittere ad aliud monasterium gubernandum, 18. sicut jam miserat germanam suam Agnetem Florentiam pro abbatissa, et etiam ipsi sanctæ Claræ aliquando dixerat: « Para te, si oportebit, ad eundum quocumque te misero. » - 19. Et illa sicut vere obedientiae filia respondebat: « Parata sum, pater, ire quocumque tibi placuerit. » Et remansit sancta Clara multum in Domino consolata.

Qualiter Deus revelavit sancta Clara et fratri Silvestro quod sanctus Franciscus deberet ire ad prædicandum. Cap. 16.

[recensere]

1. In principio suæ conversionis, quando jam plures socios aggregasset, fuit positus sanctus Franciscus in magnæ dubitationis agone, an scilicet vacaret orationi continue, an prædicationi aliquando intenderet. 2. Et cupiebat valde scire super hoc voluntatem et beneplacitum Domini nostri Jesu Christi. Et sancta humilitas non permittebat eum de se præsumere; et ideo ad aliorum refugium humiliter se convertit, quorum orationibus divinum super hoc beneplacitum valeret agnoscere. 3. Unde vocans fratrem Masseum, ait illi : « Carissime, vade ad sororem Claram, et dicas ei ex parte mea quod ipsa, cum aliqua de magis purioribus et spiritualibus sociabus, suppliciter Deum roget ut indicet mihi quid plus sibi placet, an quod aliquando prædicem, an orationi vacem continue. 4. Vadas etiam ad fratrem Silvestrum qui moratur in monte Subasio, et dicas ei similiter. Erat enim frater iste Silvester tanta sanctitatis et gratiæ quod quidquid in oratione petebat, statim exaudiebatur. 5. Singulariter Spiritus sanctus fecerat eum dignum divino colloquio; propterea sanctus Franciscus magnam devotionem et fidem habebat in eo. Morabatur sanctus frater Silvester solus in loco prædicto.

6. Frater vero Masseus, prout sibi fuerat a sancto imperatum, primo beatæ Claræ et postea fratri Silvestro ambasiatam prædictam imposuit. 7. Frater autem Silvester statim ad orandum perrexit. Et quum oraret statim habuit divinum responsum. 8. Et exivit ad fratrem Masseum dicens: « Hæc dicit Dominus ut dicas fratri Francisco, quod ipsum non propter se solum Deus vocavit, sed ut fructum faciat animarum et multas lucretur per eum animas. » 9. Post hæc frater Masseus venit ad sanctam Claram, ut sciret quid a Domino habuisset. Quæ respondit quod tam ipsa quam socia responsum habuit a Deo responsioni fratris Silvestri per omnia simile.

10. Rediit autem frater Masseus ad sanctum Franciscum. Quem sanctus in caritate recipiens pedes abluendo refectionemque parando, et sumpto cibo vocavit eum in silvam. 11. Et nudato capite, cancellatisque manibus, genuflectens interrogavit, dicens : « Quid jubet Dominus meus Jesus Christus ut faciam? » - Respondit frater Masseus quod tam fratri Silvestro quam sorori Claræ et sociæ una facta fuit Jesu Christi benedicti responsio : 12. « Scilicet quod vult ut vadas ad prædicandum, quia non vocavit te Deus propter te solum, sed propter salutem etiam aliorum. » 13. Et tunc facta est manus Domini super sanctum Franciscum. Franciscus in fervore spiritus surgens totus ignitus virtute Altissimi dixit fratri Masseo: « Eamus ergo, in nomine Domini. »

14. Et assumpsit in socios ipsum fratrem Masseum et fratrem Angelum viros sanctos. Et quum iret quasi fulgur in impetu spiritus, non attendens ad viam nec ad semitam, pervenit ad castrum quod dicitur Cannarium: 15. Et prædicavit ibi cum tanto fervore quod propter illam prædicationem et propter miraculum hirundinum garrientium, qua ad ejus imperium tacuerunt, omnes de castro illo mares et mulieres volebant, relicto castro, ire post eum. 16. Sanctus vero Franciscus ait illis: « Non festinetis, quia ego ordinabo quid pro salute vestra facere debeatis.» Et ex tunc cogitavit facere Tertium ordinem qui dicitur Continentium in salutem omnium universaliter.

17. Et dimittens illos valde consolatos et ad pænitentiam dispositos, recessit inde et venit inter Cannarium et Mevanium. 18. Et respexit quasdam arbores juxta viam in quibus residebat tanta multitudo avium diversarum quod nunquam in partibus illis fuit visa similis multitudo. In campo insuper juxta prædictas arbores etiam multitudo maxima residebat. 19. Quam multitudinem sanctus Franciscus respiciens et admirans, facto super eum Spiritu Dei, dixit sociis : « Vobis hic me in via exspectantibus, ibo et prædicabo sororibus nostris aviculis. » Et intravit in campum ad aves quæ residebant in terra. 20. Et statim quum prædicare incepit, omnes aves in arboribus residentes descenderunt ad eum et simul cum aliis de campo immobiles permanserunt, quum tamen ipse inter eas iret plurimas tunica contingendo. 21. Et nulla earum penitus movebatur, sicut recitavit frater Jacobus de Massa, sanctus homo, qui omnia supradicta habuit ab ore fratris Massei, qui fuit unus de iis qui tunc erant socii sancti patris. 22. Quibus avibus sanctus Franciscus ait : « Multum tene- mini Deo, sorores meæ aves, et debetis eum semper et ubique laudare propter liberum quem ubique habetis volatum, propter vestitum duplicatum et triplicatum, propter habitum pictum et ornatum, 23. propter victum sine vestro labore paratum, propter cantum a Creatore vobis intimatum, propter numerum ex Dei benedictione multiplicatum, propter semen vestrum a Deo in arca reservatum, propter elementum aeris vobis deputatum. 24. Vos non seminatis neque metitis, et Deus vos pascit; et dedit vobis flumina et fontes ad potandum, montes et colles, saxa et ibices ad refugium, et arbores altas ad nidificandum; et quum nec filare, nec texere sciatis, præbet tam vobis quam vestris filiis necessarium indumentum. 25. Unde multum diligit vos Creator qui tot beneficia contulit. Quapropter cavete, sorores meæe aviculæ, ne sitis ingratæ sed semper laudare Deum studete. » 26. Ad hæc autem sanctissimi patris verba omnes illæ aves cœperunt aperire rostra, expandere alas et extendere colla, et reverenter usque ad terram flectere capita, et suis cantibus et gestibus demonstrare quod verba qua dixerat sanctus Franciscus eas multipliciter delectabant. 27. Sanctus vero Franciscus similiter quum hoc aspiceret mirabiliter in spiritu exultabat, et mirabatur de tanta multitudine avium et de varietate earum pulcherrima, de ipsarum etiam affectione et concordi familiaritate; 28. et propterea ipse in eis laudabat mirabilem Creatorem, et ipsas ad Creatoris laudem dulciter invitabat.

29. Completa vero prædicatione et laudis Dei exhortatione, fecit omnibus avibus illis signum crucis et ad laudem Dei instanter admonuit. 30. Tunc omnes illæe aves simul in altum se levaverunt, et in aere simul fece- runt cantum mirabilem magnum; et, completo cantu, secundum crucem a sancto patre factam, se uniformiter diviserunt, et in partes quatuor se direxerunt. 31. Et quælibet pars in altum cum cantu mirabili se levando, ad unam partem de quatuor partibus se direxit : una versus orientem, alia ad occidentem, tertia versus me- ridiem, et quarta versus aquilonem; 32. ostendentes quod sicut erat eis prædicatum a sancto Francisco et futuro sancta crucis signifero, sic se in modum crucis diviserunt et cantando cruciformiter per quatuor mundi partes volabant; 33. innuentes quod crucis prædicatio per patrem sanctissimum renovata, per totum mundum per ejus fratres erat portanda, qui more avium nihil in terra proprium possidentes solius Dei providentiæ se committunt.

Qualiter sanctus Franciscus nomen magisteri abhorrebat. Cap. 17.

[recensere]

1. Humilis Christi imitator Franciscus sciens soli Christo nomen magisterii convenire, per quem facta sunt omnia, dicebat quod libenter vellet omnia scire facere, sed nollet esse magister nec magisterii nomine insigniri; 2. scilicet ne ex tali nomine contra verbum Dei in Evangelio prohibentis ut nulli vocentur magistri facere videretur; 3. quia melius est esse humilem ex paupercula scientia sua, quam si esset possibile facere magnalia et præsumere contra tam gloriosa magistri humilis documenta. 4. Nam nomen magisterii nulli convenit nisi Christo benedicto cujus perfecta sunt omnia opera. 5. Et ideo fuit ab ipso mandatum ut nullus super terram magister vocari præsumat, quia unus solus et verus, absque defectu in cælis magister est, Christus benedictus, qui est Deus et homo, lux et vita, conditor mundi, qui est laudabilis et gloriosus in sæcula. Amen.

Qualiter mors sancti Francisci revelata fuit domina Jacoba de Septem Sollis. Cap. 18.

[recensere]

1. Quando beatus Franciscus aliquot diebus ante mortem in palatio episcopi Assisinatis decumbebat infirmus, cum aliquibus sociis suis frequenter ex devotione laudes quasdam cantabat. Et si ipse propter infirmitatem cantare non poterat, imponebat sæpe sociis suis ut cantarent. 2. Assisienses autem timentes ne tam carum thesaurum contingeret extra Assisium possideri faciebant a multis armatis die nocteque dictum palatium sollicite custodiri. 3. Viro autem sancto ibidem sic decubante, unus ex sociis dixit ei : « Pater, tu scis quia homines de terra ista habent in te magnam fidem, et reputant te sanctum virum; et ideo possent cogitare quod si in te esset sanctitas, ut ab omnibus dicitur, deberes cogitare de morte, dum ita graviter infirmaris, et magis plangere quam cantare. 4. Nam iste cantus quem facimus laudum hic auditur a multis, quia palatium istud propter te custoditur a multitudine armatorum, ita forte quod ipsi habent malum exemplum. 5. Unde credo quod benefaceremus si recederemus hinc et rediremus omnes ad Sanctam Mariam de Angelis quia non bene stamus hic inter sæculares personas. » - 6. Respondit beatus Franciscus fratri Helia hoc dicenti : « Carissime, tu scis quod jam sunt duo anni, dum staremus Fulginei, quod Dominus revelavit mihi terminum vitæ meæ. 7. Revelavit insuper mihi quod ad paucos dies, scilicet in ista infirmitate, dictus terminus finiretur. Et in ipsa revelatione Deus fecit me certum de remissione omnium peccatorum et de beatitudine paradisi. 8. Usque autem ad revelationem illam ego flevi de morte et de peccatis meis. Sed postquam facta fuit mihi ista revelatio, tanto repletus sum gaudio quod amplius flere non possum, sed semper in lætitia et gaudio maneo. 9. Et propterea ego canto et cantabo Domino qui bona gratia tribuit mihi, et certum me fecit de bonis gloriæ paradisi. De recessu vero hinc bene assentio, sed paretis vos ad me deferendum, quia ego ambulare nequeo. »

10. Fratres ergo ipsum in brachiis detulerunt, et cum magna comitiva pergebant versus Sanctam Mariam de Angelis. 11. Quum autem pervenissent ad hospitale quod est in itinere, interrogavit sanctus Franciscus si adhuc ibi essent, quia ipse præ nimia pænitentia et ex fletu præterito, caligantibus oculis, plene videre non poterat.

12. Quum ergo didicisset quod ad hospitale essent, fecit se poni in terra, et dixit: « Vertatis me versus Assisium. » 13. Et stans in via, facie ad civitatem versa, benedixit illam multis benedictionibus, dicens : « Benedicta tu a Domino, quia per te multæ animæ salvabuntur, et in te multi servi Altissimi habitabunt, et de te multi eligentur ad regnum æternum. » Et iis dictis se portari fecit.

14. Quum autem pervenisset ad Sanctam Mariam, vocavit unum de sociis et dixit illi: « Carissime, Deus revelavit mihi quod usque ad talem diem moriar, et scis quod domina Jacoba de Septem Soliis, devota carissima cordis nostri, si morti meæ non interesset, valde inconsolabiliter tristaretur. 15. Ne ergo tristetur, significemus sibi quod si vult me invenire vivum statim veniat. » - Respondit frater ille : « Bene dicis, pater, quia propter magnam devotionem quam ad te habet esset valde inconveniens quod ipsa non esset in morte tua. » - 16. Dixit ergo sanctus Franciscus: « Porta mihi chartam et pennam, et scribe sicut dicam tibi : Domina Jacoba serva Altissimi, frater Franciscus, pauperculus Christi, salutem in Domino et societatem Spiritus sancti! 17. Scias, carissima, quod Christus benedictus per suam gratiam vitæ meæ terminum futurum in proximo revelavit. Quapropter si vis me vivum invenire, visis litteris, ad Sanctam Mariam de Angelis venire festina. 18. Nam si usque ad talem diem non veneris, me vivum invenire non poteris. Et porta tecum pannum cilicinum in quo corpus meum involvas, et ceram pro sepultura. 19. Rogo etiam quod portes mihi de comestibilibus illis qua mihi consuevisti dare quando infirmabar Roma. »

20. Dum vero hæc scriberentur, ostensum est in Spiritu sancto Francisco quod domina Jacoba veniebat ad eum, et omnia prædicta secum portabat. 21. Unde statim dixit scribenti : « Non scribas amplius, quia non oportet, et litteram ipsam reponas. » Et mirati sunt fra- tres quare litteram non permittebat compleri. 22. Et ecce, facto intervallo modico, domina Jacoba sonavit ad portam. Et quum ivisset portarius, invenit prædictam dominam Jacobam cum duobus filiis suis senatoribus et aliorum militum maxima comitiva, qua veniebat ad beatum Franciscum. 23. Et portavit secum omnia quæ sanctus Franciscus fecerat scribi in littera illa. Revela- verat enim Deus ipsi dominæ Jacobæ, Romæ, dum oraret, tam mortem sancti Francisci debere esse in proximo quam etiam res illas quas postulabat in littera. 24. Portavit insuper tantam copiam ceræ quod non solum ad sepulturam, sed etiam in missis et supra corpus sancti per multos dies copiose ministravit.

25. Quando vero dicta domina intravit ad sanctum Franciscum adhuc viventem, maximam consolationem ex visione mutua perceperunt. 26. Procidens autem illa ad illos pedes divinis characteribus consignatos, tantam ibi accepit consolationem et gratiam et copiam lacry- marum, 27. quod sicut Maria Magdalena pedes Christi lacrymis lavit et devotissime amplexando et geminando oscula circumquaque quasi alterius Christi pedibus fidelia labia imprimebat, ita quod fratres a pedibus sancti illam avellere non valebant. 28. Tandem vero ducta seorsum et interrogata quomodo sic ordinata venisset, respondit quod quum Roma oraret in nocte audivit vocem dicentem : « Si vis fratrem Franciscum invenire vivum, statim absque mora vadas Assisium, 29. et porta tecum illa quæ infirmanti Roma sibi dare solebas, et porta etiam qua necessaria erunt sepulturæ.»

30. Domina vero Jacoba stetit donec sanctus migravit, et ad corpus ejus mirabilem honorem exhibuit. Et post aliquot tempus ob devotionem sancti Francisci iterum Assisium venit. 31. Et ibidem in sancta pænitentia et conversatione virtuosa finiens dies suos, fecit se apud ecclesiam ipsius Sancti Francisci cum magna devotione sepeliri.

Qualiter Christus et beata Virgo et sancti Johannes Baptista et Evangelista cum multitudine angelo rum loquebantur cum sancto Francisco. Cap. 19.

[recensere]

1. Puer quidam puritate columbina et angelica innocentia decoratus, vivente beato Francisco receptus ad ordinem, quum staret in quodam locello ubi fratres non habentes cellas in campo lectis quiescebant, 2. et ad locellum illum quum venisset sanctus Franciscus et de sero, dicto completorio, ad quiescendum quasi ante alios accederet, ut postea de nocte aliis dormientibus surgeret, 3. ille puer posuit in corde suo velle sollicite explorare quo ibat sanctus vel quid de nocte faceret quum surgebat. 4. Et ne somnus ipsum deciperet, collocavit se ad jacendum juxta sanctum Franciscum, et ligavit cordulam suam cum corda sancti, ut sentire posset quum exsurgeret, ita quod sanctus Franciscus de tali ligatura non advertit.

5. Quum autem omnes profunde dormirent sanctus Franciscus surrexit; et cordam suam detineri sentiens exsolvit illam a corda pueri, ita caute quod puer nullomodo persensit, et abiit in quemdam collem ubi juxta locum erat silva pulcherrima ad orandum solus. 6. Puer vero, quum excitatus fuisset et invenisset cordam sancti a cordula sua dissolutam, statim surrexit, ut sanctum patrem, sicut proposuerat, exploraret. 7. Quum autem invenisset ostium apertum per quod intrabatur in silvam, advertens quod illic exisset, statim in silvam intravit, et perrexit usque ad dicti collis cacumen, ubi sanctus Franciscus se fixerat ad orandum. Et quum puer staret aliquantulum a longe incepit audire multos loquentes. 8. Appropinquans ut clarius audire posset qua loquebantur, ecce vidit lucem mirabilem quæ beatum Franciscum undique circumdabat, et in ipsa luce vidit Christum et beatam Virginem Mariam et beatum Johannem Baptistam et Evangelistam et maximam multitudinem angelorum loquentes cum beato Francisco. 9. Quæ omnia puer aspiciens et tremebundus hæc audiens, factus in extasi, in viam per quam rediturus erat sanctus quasi mortuus cecidit.

10. Completa vero collocutione tam admirabili, sanctus Franciscus redibat ad locum. Et in ipso reditu, quum adhuc profunda nox esset, cum pedibus invenit dictum puerum quasi mortuum jacentem in semita. 11. Cui sanctus pastor compatiens et piis brachiis ipsum levans, sicut bonus pastor oviculam propriam, ad lectulum reportavit. Et sciens postea ab eo visionem prædictam quam viderat, præcepit ut nulli dum viveret indicaret. 12. Puer vero secretum tenuit et in magna gratia Dei et devotione sancti Francisci crevit, et valens homo in ordine vitam bene finivit. Et ipse post mortem sancti Francisci prædicta omnia revelavit. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi.

De provisione a facta in capitulo generali apud Sanctam Mariam de Angelis et de sancto Dominico ibidem præsente. Cap. 20.

[recensere]

1. In quodam vero capitulo generali quod fidelissimus Christi servus Franciscus apud Sanctam Mariam de Angelis celebravit, congregati sunt ibi quinque millia fratrum, et affuit etiam ibi sanctus Dominicus cum septem fratribus de ordine suo. 2. Affuit insuper et dominus Hugolinus cardinalis qui erat valde devotus beato Francisco et fratribus suis. Et quum curia domini papæ tunc esset Perusii, dictus cardinalis studiose venit Assisium, et omni die veniebat ad videndum sanctum Franciscum, et quandoque cantabat missam, quandoque faciebat sermonem fratribus.

3. Quum autem veniebat visitare illud sanctum collegium, et videret illos in campo turmatim ad sexaginta et ad centum et ad trecentos sedentes in collocutione divina, aut in oratione et lacrymis, aut in exercitiis caritatis, et cum tanto silentio quod nullus erat ibi rumor vel strepitus, 4. admirans de tanta multitudine ut castrorum acies ordinata cum lacrymis et magna devotione dicebat: « Vere castra Dei sunt hæc! » 5. Non enim audebat aliquis inter eos fabulas dicere sive truphas, sed ubicumque congregabantur, vel orabant, vel plorabant, vel aliqua de salute anima tractabant. Et habebant ibi in campo tecta distincta per turmas de carticinis in circuitu et supra. 6. Unde propter hoc vocatum est capitulum de carticinis vel de store. Lecti erant terra nuda vel modica palea. Cervicalia autem lapides sive ligna. 7. Propter quod erat cunctorum tanta devotio quod ex curia ibi propinqua et multi comites et barones, duces et milites, cardinales etiam personaliter cum episcopis et clericis, et nobiles cum popularibus concurrebant, ut viderent tantam sanctam congregationem et humilem quod mundus de tot sanctis hominibus nunquam similem habuit, 8. ad videndum etiam venerabile caput ipsorum Franciscum sanctissimum qui tam pulchram prædam mundo rapuerat, et tam devotum gregem ad beata Christi pascua dirigebat.

9. Congregatis autem omnibus, surrexit sanctus pastor et venerabilis dux Franciscus, in fervore Spiritus sancti illi beato gregi verbum vitæ proposuit, voce altissima et tubali quam sibi divina unctio infundebat. 10. Et istud thema proposuit : Magna promisimus, majora vero promissa sunt nobis. Servemus hæc, spiremuse ad illa. Brevis voluptas, perpetua pœna. Modica passio, gloria infinita. 11. Et super hæc verba devotissime prædicando hortabatur omnes ad obedientiam sancta matris Ecclesiæ, ad suavitatem caritatis fraternæ, 12. ad orandum pro universo populo sancto Dei, ad patientiam in adversis, ad munditiam et castitatem angelicam, ad pacem et concordiam cum Deo et hominibus, ad humilitatem et mansuetudinem cum omnibus, ad mundi contemptum et ad ferventem zelum evangelicæ paupertatis; 13. ad sollicitudinem et vigilantiam sanctæ orationis et divinæ laudis, ad jactandum totam curam et sollicitudinem animæ et corporis in pastorem bonum et nutritorem animarum nostrarum et corporum, Dominum nostrum Jesum Christum benedictum. 14. « Et propter hoc melius observandum præcipio vobis fratribus omnibus hic congregatis, in meritum obedientia salutaris, quod nullus curam aliquam vel sollicitudinem habeat de re aliqua comestibili aut de aliquibus necessariis corporis, 15. sed solum intendetis orationi et laudi Dei omnem curam vestram projicientes in Christum, quoniam ipsi est specialis cura de vobis. » Et ita fecerunt omnes hilari animo ad orandum currentes.

16. Sanctus autem Dominicus, qui ad hoc erat præsens, admirans de mandato quod fecerat sanctus Franciscus, et reputans eum indiscrete procedere, eo quod præcepisset in tam magna multitudine ut nullus haberet curam de rebus necessariis corporis, et æstimabat in tanta multitudine inconvenientiam contingere.

17. Sed Dominus Jesus Christus volens ostendere quod ipse curam gereret de tam caris ovibus et suis pauperibus singularem, statim inspirando facta est manus Domini super Perusinos et Spoletanos, Fulginenses, Spellenses, Assisinates et cunctas circumadjacentes terras. 18. Et veniebant cum asinis, et mulis, et equis oneratis pane et vino, fabis et caseo, et omnibus bonis quibus putabant illos beatos pauperes indigere et uti. 19. Insuper portabant tobaleas et vasa parva et magna et quidquid utensilium opus esset; et beatum se reputabat ille qui devotius et attentius eis servire posset, et in omnibus illi beatæ multitudini necessaria studiosissime providere. 20. Vidisses autem ibi sanctorum cœtum milites et nobiles et libentissime et devotissime servientes. Vidisses ibidem clericos devotos et fideles more domicellorum undique discurrentes. 21. Vidisses ibi adolescentium floridam juventutem cum tanta reverentia ministrantes ut videretur non pauper- culis fratribus sed apostolis Domini nostri Jesu Christi servire.

22. Quæ omnia quum sanctus Dominicus cerneret et divinam providentiam ibi vere cognosceret, humiliter redarguens semetipsum de judicio indiscretionis prædictæ quod fecerat, genuflectens beato Francisco, dixit humiliter suam culpam, et ait: 23. « Vere Deus habet curam de istis sanctis pauperculis et ego nesciebam. Unde ex nunc ego promitto servare sanctam evangelicam paupertatem, et maledico ex parte Dei omnes fratres de ordine meo qui in ipso ordine proprium habere præsumpserint. »

24. Fuit autem sanctus Dominicus valde ædificatus de fide sancti Francisci et de obedientia et de paupertate tam ordinati et tam magni collegii, et de providentia divina et copia abundantissima omnis rei. 25. Nam sicut vere sanctus et sapiens Deum fidelissimum in omnibus verbis suis advertit. Qui sicut ager virgulta crescere facit et lilia, et sicut pascit cæli volatilia, sic suis devotis pauperibus cuncta præbet necessaria.

26. In illo autem capitulo fuit dictum sancto Francisco quod multi fratres portabant loricas ad carnem et circulos ferreos, propter quod aliqui infirmabantur et multi impediebantur orare, aliqui moriebantur. 27. Unde ipse, sicut dulcissimus et pater pius, præcepit omnibus per obedientiam quod quicumque habebant loricas et circulos ferreos in conspectu ejus ipsos deponerent. 28. Et inventæ sunt bene quingenta loricæ, et circuli ferrei brachiorum et ventris in tanta multitudine quod facerent unum magnum acervum, qui fecit cuncta relinqui. 29. Post hæc sanctus pater docens et consolans universos, et instruens quomodo de præsenti sæculo nequam evaderent cum benedictione Dei et sui, cum lætitia spirituali, cunctos consolatos remisit in diversas mundi provincias. Ad laudem et gloriam Dei.

Qualiter Deus locutus est sancto Francisco, et qualiter sanctus Franciscus fecit crescere vinum in vinea ubi non erat uva. Cap. 21.

[recensere]

1. Quum sanctus Franciscus graviter pateretur in oculis, dominus Hugolinus cardinalis et protector ordinis, qui ipsum intime diligebat, jussit sibi dicendo quod iret Reate, ubi erant optimi medici oculorum. 2. Beatus autem Franciscus, recepta littera domini cardinalis, ivit primo ad Sanctum Damianum, ubi sancta Clara erat. Proposuerat enim, antequam recederet, ipsam visitare et consolari et postea ire Reate.

3. Quum ergo ivisset ad Sanctum Damianum, prima nocte sequente, tam graviter est in oculis infirmatus quod lucem aliquam videre non poterat. 4. Unde beata Clara fecit fieri unam cellunculam de carticinis et de storiis, ubi sanctus Franciscus remotius moraretur. Et stetit ibi quinquaginta diebus, in tanto dolore oculorum et vexatione multiplicium murium a diabolo excitata, quod die noctuque quiescere non valebat. 5. Tunc beatissimus Franciscus hoc esse flagellum Domini recognoscens, incepit Deo gratias agere, et illum toto corde et ore laudare, et ex intimis præcordiis clamare quod illis infirmitatibus et angustiis et multo majoribus dignus erat. 6. Et cum hoc rogabat Dominum, dicens: << Domine Jesu Christe, pastor bone, qui pro nobis indignis tuam dulcissimam misericordiam in duris angustiis posuisti, concede mihi oviculæ tuæ gratiam et virtutem, ut in nulla tribulatione, aut angustia, vel dolore, a te recedam. >>

7. Et quum hæc dixisset, facta est vox de cælo ad eum, dicens: <<< Francisce, responde mihi: si tota terra esset aurum, et mare et flumina et fontes essent balsamum, et omnes montes et colles et lapides essent lapides pretiosi; 8. et tu invenires alium thesaurum nobiliorem iis omnibus, quanto est nobilius aurum quam terra, et balsamum quam aqua, et lapides pretiosi quam montes et saxa, et esset tibi pro ista infirmitate tua datus ille thesaurus tam carus, nonne deberes multum gaudere? >> -9. Respondit sanctus Franciscus: « Domine, non sum dignus tam pretioso thesauro. >> - Et Dominus ad eum: « Gaude nunc, inquit, frater Francisce, quia ille est thesaurus vitæ æternæ quem tibi reposui, et ex nunc te investio et ista infirmitas et afflictio tua est arrha illius beati thesauri. >>

10. Tunc beatus Franciscus, valde lætus effectus, vocavit socium, dicens: «Eamus Reate, ad dominum cardinalem. » Et consolansd beatam Claram verbis mellifluis et divinis ac eidem vale humile, ut consueverat, faciens, versus Reate iter arripuit.

11. Quum autem appropinquasset Reate tanta multitudo populi ad ipsum confluebat quod propter hoc intrare civitatem noluit, sed divertit ad quamdam ecclesiam distantem per duo milliaria a Reate. 12. Cives autem, scientes eum apud dictam ecclesiam commorari, ad ipsum in tanta multitudine concurrebant quod vinea sacerdotis illius ecclesiæ, quum esset tempus vindemiarum, tota dissipabatur et insuper vorabatur, 13. Quod damnum sacerdos considerans dolebat valde, et eum pænitebat quod sanctum Franciscum in ipsam ecclesiam intrare permiserat. 14. Quod sanctus Franciscus per Spiritum sanctum cognoscens, fecit ad se vocari sacerdotem, et dixit ei: «Pater carissime, quot salmas vini vinea ista præbet quando tibi melius fructificat? >> - Qui respondit: «Duodecim. » - 15. Et dixit sanctus Franciscus: «Rogo ergo te, pater, ut patienter sustineas in hac tua ecclesia me morari, propter quietem quam hic utcumque reperio; et permitte quod omnes de tuis uvis accipiant amore Dei et mei pauperculi. Et ego promitto tibi ex parte Domini mei Jesu Christi quod tu recolliges viginti salmas hoc anno. » 16. Hoc autem faciebat sanctus Franciscus propter magnam animarum salutem quam ibidem Dominus operabatur; nam multos cernebat de advenientibus divino ebriatos amore et oblitos mundi ad cælestia desideria commutatos. 17. Propterea utilius videbat materialem vineam dissipari, quam vineam Domini Sabaoth fieri sterilem vino cælesti.

18. Confisus ergo sacerdos de promissionibus sancti, vineam libere in cibum advenientium dereliquit. Mirabile certe quod vinea fuit totaliter dissipata et ab adve- nientibus devorata, ita quod vix aliqui botruli parvi remanserunt. 19. Adveniente autem tempore vindemiæ, sacerdos de promissione sancti confidens et illa pauca grana uvarum recolligens et in consueto torculari reponens, secundum promissum sancti patris viginti salmas vini optimi illo anno recollegit. 20. In quo miraculo manifeste ostenditur quod sicut meritis sancti Francisci vinea exterminata uvis vino uberius abundabat, ita et populus christianus per doctrinam ipsius de sterilitate peccati in fructus uberes pænitentiæ redun- dabat. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi.