Ad Alpēs/XL

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Caput XXXIX Appendix Fairytale right blue.png
CAPUT XL

Dum Placentiā Pūblius cum cēterīs Cōmum versus iter facit, Cornēlius et Onēsimus ad saltum Penīnum contendēbant.

Prīmō diē, ut Drūsilla vērē coniēcerat, Tīcīnum sub vesperum pervēnērunt, ac postrīdiē Vercellās usque prōgressī sunt, cuius oppidī fāma semper vigēbit[1] propter proelium haud procul inde commissum, quō Cimbrī ā Mariō et Catulō dēvictī sunt et Ītalia dēmum vāstātiōnis[2] metū līberāta est.

Ibi eīs occurrit M. Celsus, eques Rōmānus, ē Galliā domum rediēns; quem Cornēlius summō gaudiō aspexit. Nam ōlim fuerat familiāris grātissimus, ac iam erat idōneus, cui ad Drūsillam litterae darentur.

Libenter ambō ad eundem caupōnem dēvertērunt. Ubi cum multa dē temporibus prīstinīs inter sē locūtī essent, Cornēlius paulisper sēcessit, ut litterās ad Drūsillam cōnficeret; tum, cēnā adpositā, ad amīcum sē rettulit.

Interim ad caupōnem eundem dēverterat viātor alius, homō rūsticō cultū, quī suā sponte omnēs certiōrēs faciēbat sē modo rūre profectum ad oppidum Placentiam tendere, neque anteā domō tam longē umquam iter fēcisse.

Quō audītō, familiārī suō Cornēlius: “Crēdō hercle,” inquit, “nōn sine comite tē crās iter factūrum.”

“Vereor nē vēra loquāris,” inquit Celsus; “et vellem fortūna mihi comitem aliquantō hūmāniōrem dedisset. Sed hominem adeāmus, sī forte nōbīscum colloquī velit.”

Quae cum dīxisset, ad rūsticum accessit, et: “Audiō,” inquit “tē crās Placentiam versus iter factūrum esse. Ego quoque eōdem tendō, ac fortasse ūnā iter facere poterimus.”

“Benignē facis,” inquit rūsticus, “cum ita loqueris;[3] ac tibi grātiam maximam habeō. Nam illa loca longinqua mihi omnīnō ignōta sunt, neque adhūc tam longē domō umquam abīre ausus sum.”

“Nōlī timēre,” inquit Celsus. “Omnia tibi fēlīciter ēvenient. Ac nunc, cum[4] lūmina accēnsa sint, fortasse nōbīscum sedēbis, ut sermōne variō noctem prōdūcāmus.”

“Fīat,” inquit ille. “Nam rūrī sermōnibus maximē dēlectāmur, ubi opus diurnum[5] cōnfectum est.”

“Nūlla est causā,” inquit Cornēlius, “cūr tē vītae rūsticōrum pudeat. Nam, ut aiunt, ‘Saepe est etiam sub palliolō sordidō sapientia.’”[6]

“Nihil hōc[7] vērius est,” inquit Celsus. “Quam ob rem, nisi molestum est, aliquam quaestiōnem[8] ad philosophiam[9] pertinentem nunc tractēmus.”

“Quantum[10] ad mē attinet,”[11] inquit rūsticus, “nihil acceptius esse potest.”

“Saepe sermōnibus interfuī,” inquit Cornēlius, “cum dē somniīs disputābātur,[12] utrum eīs fidēs habenda esset necne. Dē hōc, sī vultis, disceptēmus.”[13]

“Mē lubente[14] fīet,” inquit Celsus; “nam etsī multōs dē hōc disputantēs audīvī, adhūc rēs mihi in ambiguō esse vidētur. Sed tū incipe, Cornēlī, sī vīs.”

At ille: “Nōtissimum est Simōnidis somnium. Memoriae enim trāditum est eum ōlim ignōtum quendam prōiectum mortuum vīdisse; cumque corpus sepelīvisset atque nāvem cōnscendere ipse in animō habēret, ab eō, quem sepultūrā[15] adfēcerat, in somnīs[16] monērī vīsum esse, nē id faceret; nam sī illō tempore nāvigāsset, naufragiō eum esse peritūrum.

“Hōc somniō dēterritus, Simōnidēs diem profectiōnis distulit; cēterī autem, quī tum nāvigāverant, in marī periērunt.”

“Papae!” inquit rūsticus. “Cum tālia audiō, timor maximus mihi inicitur. Hoc saltem iter sperō auspiciīs meliōribus susceptum esse. Recordārī videor mē nūper quaedam somniāsse, sed nihil certī[17] reminīscī possum.”

“Vidē sī hoc magis placet,” inquit Celsus: “Ōlim duo adulēscentēs, cum in itinere Megarae[18] cōnstitissent, alter ad caupōnem dēvertit, ad hospitem alter.

“Concubiā[19] nocte illī, quī ad hospitem dēverterat, in somnīs alter adesse vidēbātur, cum amīcum ēnīxē ōrāret,[20] ut opem ferret, quod ā caupōne sibi interitus parārētur.

“Homō sānē perterritus surrēxit; deinde autem, cum sē collēgisset, somnium prō[21] nihilō habendum ratus, iterum recubuit.

“Tum eī dormientī alter rūrsus vidēbātur ōrāre, ut (cum sibi vīvō nōn subvēnisset) mortem saltem suam ulcīscerētur; nam sē ā caupōne interfectum in plaustrum coniectum esse; quārē sē petere ut māne ad portam adesset, priusquam ex oppidō plaustrum exīret.

“Hīs rēbus vehementer commōtus, amīcus māne praestō ad portam fuit. Ubi cum ā bubulcō[22] quaesīvisset quid esset in plaustrō, ille perterritus fūgit. Intus adulēscēns mortuus inventus est. Caupō, causā cognitā,[23] poenās dedit.”

“Periī!” inquit rūsticus, cum trepidus sē circumspiceret. “Sī tālia diūtius audiam, profectō tōtam noctem vigilābō, etsī vix crēdō nōs ad caupōnem tam scelestum dēvertisse.” Quō dictō, poposcit lūmen et celeriter sēcessit.

“Amīcum nostrum tū plānē terruisse vidēris,” inquit Cornēlius rīdēns. “Cum autem ille iam abierit, inter nōs multō commodius colloquī possumus.”

Quārē, somniōrum quaestiōne dīmissā, ad multam[24] noctem intimō[25] sermōne hōrās trahēbant. Tum, dē viā fessī, libenter cubitum discessērunt, ac ambōs somnus altus brevī amplexus est. Rūsticus vērō īnfēlīx, cūrīs anxiīs distentus, hanc noctem magnā ex parte vigiliīs cōnsūmpsit.

Cui māne, postquam gustāvērunt, Celsus: “Etiam nunc tū plānē fessus vidēris,” inquit. “Spērō tē hāc nocte proximā arte dormiisse.”

At ille: “Tōtā nocte,” inquit, “vix oculōs condidī.”

“Quārē, obsecrō?” inquit Cornēlius. “Num[26] somniīs inquiētātus es?”

“Vix id dīcere audeō,” inquit ille; “nam, nisi dormiās,[27] somniāre nōn potes.”

“Nisi forte somniēs vigilāns,” inquit Cornēlius rīdēns. “Quōsdam enim cognōvī, quī ita adficerentur.”

“Ego quidem,” inquit rūsticus ā mēnsā discēdēns, “sagācior[28] sum quam ut quisquam mē incautum opprimat.” (Sed eōdem ipsō tempore, quō ita glōriābātur, īnstitor vagus, quī clam accesserat ā tergō, zōnam eius per iocum abscīdēbat.)

Tum Celsus, quī hoc animadverterat, lūdibundus:[29] “Tibi scīlicet nōtum est,” inquit, “iter, quod ingressūrī sumus, latrōnibus īnfestissimum esse.”

“Itane vērō?” inquit rūsticus. “Id plānē nesciēbam. Nummōs[30] meōs profectō hodiē maximā cūrā custōdīrī oportēbit”;[31] quō dictō, manum ad latus admōvit. Cum autem zōnam āmissam sēnsisset, maximō clāmōre capillum ēvellēns:[32] “Periī miser! Vae mihi, occidī!” inquit.”Omnēs dīvitiae meae hōc diē īnfaustō periērunt!”

Sed iam īnstitor rīdēns porrēxit zōnam; quam ille cupidissimē arripuit, et: “Satis itinerum ego iam cōnfēcī,” inquit. “Posthāc ē fundō meō numquam abīre mihi certum est.”

Quae cum dīxisset, ratiōnem expensī[33] poposcit, pecūniāque solūtā statim domum proficīscī contendit, neque ūllō modō eī persuādērī potuit ut iter inceptum cum Celsō pergeret. Quī igitur, litterīs ad Drūsillam ā Cornēliō acceptīs, ‘valē’ dīxit, et Placentiam versus profectus est.

Cornēlius autem et Onēsimus, quī raedam aliam cōnscenderant. Eporediam versus mox prōgrediēbantur. Propter imbrem subitum quādam in vīllā aliquamdiū morārī coāctī sunt; sed ūndecimā ferē hōrā oppidum dēmum in cōnspectū erat. Sīc AD ALPĒS perventum est.

Lītus Brittaniae
lītus brittaniae
——————————
References
  1. vigeō, -ēre, -uī, intr., flourish, live.
  2. vāstātiō, -ōnis, f., devastation.
  3. cum ita loqueris, in speaking thus.
  4. cum, as.
  5. diurnus, -a, -um, adj., of the day.
  6. sapientia, -ae, f., wisdom. Some philosophers affected a mean dress.
  7. hōc: with the comp.
  8. quaestiō, -ōnis, f., topic, subject.
  9. philosophia, -ae, f., philosophy.
  10. Quantum, So far as.
  11. attinet: impers.
  12. disputābātur: impers.
  13. disceptō, -āre, -āvī, -ātus, tr. and intr., have a discussion.
  14. lubēns, -entis, adj.: lit., willing.
  15. sepultūra, -ae, f., burial.
  16. in somnīs, in a dream.
  17. certī: partit. gen.
  18. Megarae: loc.
  19. concubius, -a, -um, adj.; concubiā nocte, at the time of first sleep (cf. cubō).
  20. cum … ōrāret: cf. I, 61, note.
  21. prō, as.
  22. bubulcus, -ī, m., plowman. The man was in charge of the cart.
  23. cognitā: contrast incognitā, VII, 36, note.
  24. multam: cf. IV, 57.
  25. intimus, -a, -um, adj., familiar.
  26. Num: suggesting neg. answer
  27. dormiās: subj. indef. second sing.
  28. sagāx, -ācis, adj., keen; trans. phrase ‘too keen to have anyone catch me’.
  29. lūdibundus, -a, -um, adj., freely, entering into the joke (cf. lūdō).
  30. nummus, -ī, m.; pl., money.
  31. oportēbit: impers.
  32. ēvellō, -vellere, -vellī, -vulsus, tr., tear out.
  33. expēnsum, -ī, n.; lit., cost, expense.
Fairytale left blue.png Caput XXXIX Appendix Fairytale right blue.png