Ad Alpēs/XX

E Wikisource
 Caput XIX Caput XXI 
CAPUT XX

Cum posterō diē iterum profectī essent, Cornēlius: “Haud procul abest locus,” inquit, “ubi Hannibal sollertiā magnā imperātōrem nostrum[1] ēlūsit. Sed dē hīs rēbus tū dīc, Pūblī; nam exīstimō tē apud Cornēlium Nepōtem haec nūper lēgisse.”

Tum Pūblius: “Rōmānīs Cannēnsī pugnā dēvictīs, Hannibal urbēs complūrēs occupāvit et postrēmō nūllō[2] resistente Rōmam profectus, in propinquīs urbī montibus cōnsēdit. Cumque aliquot diēs ibi castra habuisset et Capuam reverterētur, in agrō Falernō eī occurrit Q. Fabius Maximus, dictātor Rōmānus, dē quō dīcit poēta quīdam:

“‘Ūnus homō nōbīs cūnctandō[3] restituit rem.’[4]

“Hannibal locī angustiīs clausus, Fabium tamen callīdissimē ēlūsit. Nam noctū bovēs, rāmīs in cornibus dēligātīs atque incēnsīs, omnēs in partēs vagātum[5] ēmīsit.

“Quī procul vīsī tantum terrōrem exercituī Rōmānōrum iniēcērunt, ut extrā[6] vāllum[7] ēgredī nēmō audēret; omnēs enim exīstimābant īnsidiās ab hostibus comparārī. Interim Hannibal nūllō prohibente cōpiās suās ē locō perīculōsō ēdūcēbat.”

“Nōnne Hannibal umquam proeliō superātus est?” inquit Sextus. “Mihi vidētur ille semper aut sollertiā aut virtūte suā superāsse.” “Cum hoc idem bellum iam vīgintī ferē annōs gestum esset,” inquit Cornēlius, “Hannibal, in Āfricam redīre coāctus, Zamae[8] tantā clāde victus est, ut Carthāginiēnsēs sē Rōmānīs dēdere cōgerentur.”

“Quid postrēmō Hannibale ipsō factum est?” inquit Cornēlia.

“Fortasse,” inquit pater, “iam audīvistis eum post clādem acceptam diū cōnsiliō et operā patriam suam adiūvisse, tum autem clam domō abīre coāctum esse, quod suspicārētur sē brevī Rōmam obsidem[9] arcessītum īrī.[10]

“Prīmō ad rēgem Antiochum dēvertit, cui persuāsit ut bellum Rōmānīs īnferret; deinde, Antiochō vīctō, Crētam vectus est; unde postrēmō in Pontum ad rēgem Prūsiam sē contulit.

“Ibi cum cognōvisset Rōmānōs mīsisse lēgātōs, quī ā Prūsiā postulārent, ut sibi[11] in custōdiam ipse trāderētur, suā sponte venēnum sūmpsit, quod semper sēcum habēre solēbat.”

“Cum mentiō venēnī facta sit,” inquit Pūblius, “mihi recordārī videor ōlim aliquem venēnō rēgem Pyrrhum interficere cōnātum esse. Sed certō sciō nostrōs numquam tantō scelere sē contāmināvisse.”

“Rēctē dīcis,” inquit Cornēlius; “nam Rōmānīs nōn est mōs venēnō bella gerere. Sed quīdam Tīmocharēs, rēgis ipsīus familiāris, ad C. Fabricium cōnsulem vēnit ac pollicitus est sē rēgem, sī praemium satis magnum prōpōnerētur, venēnō brevī sublātūrum; quod facile factū fore dīxit, quoniam fīlius suus in convīviō[12] pōcula[13] rēgī ministrāret.

“Hāc rē Rōmam ad senātum dēlātā, lēgātī statim missī sunt, quī Pyrrhum certiōrem facerent quantō in perīculō versārētur, eumque hortārentur ut īnsidiās cavēret domesticās.[14] Sīc cōnservātus, rēx grātiam maximam populō Rōmānō habuisse trāditur, omnēsque captīvōs, quōs tum habēret, sine mercēde[15] ultrō reddidisse.”

“Ut ad Hannibalem redeam,”[16] inquit Pūblius, “nōnne ille aliquid facētē[17] dīxit dē cōpiīs Antiochī, cum ad illum rēgem sē contulisset, postquam domō fugere coāctus est?”

“Maximē vērō,’’ inquit pater. “Rēgēs barbarī inānī[18] speciē mīlitum et fulgōre armōrum vehementer dēlectārī solent; tāliaque saepe plūris[19] faciunt quam rōbur et fortitūdinem.[20]

“Quārē, ut[21] Hannibal ad Antiochum pervēnit, rēx glōriāns, cum cōpiās suās argentō aurōque splendidās īnstrūxisset, Hannibālī: ‘Nōnne putās,’ inquit, ‘satis esse Rōmānīs haec omnia?’ At ille: ‘Satis esse crēdō Rōmānīs haec omnia, etiamsī[22] avārissimī sint.’”

“Dignē[23] respōnsum!” inquit Sextus. “Etsī mihi mīrandum vidētur Hannibalem voluisse tam apertē dēspicere cōpiās rēgis, quem ad bellum in Rōmānōs excitāre cuperet.”

Quae cum dicta essent, paulisper omnēs tacentēs sedēbant, dum equī raedās celeriter viā strātā dūcunt. Tum Cornēlia: “Certīs intervāllīs,” inquit, “per viam lapidēs collocātōs iam diū[24] animadvertō. Cūr ita positī sunt, pater?”

At ille: “Haec sunt mīliāria,” inquit, “in quibus īnscrīptum est quam longē ā Rōmā distent. Ibi in forō est aureum[25] mīliārium, quod quasi[26] centrum[27] imperiī Rōmānī habētur.”

“Sōlāne in viā Appiā,” inquit, Sextus, “mīliāria posita sunt?”

“Omnibus in viīs maiōribus Ītaliae inveniuntur,” inquit pater. Quō dictō, omnēs rūrsus conticuērunt.[28] Interim sōl ārdēns in caelō fulgēbat; ac postrēmō equī aestū labōrāre coepērunt. Quārē, cum iam ventum esset, ad locum ubi haud procul ā viā complūrēs arborēs altae umbram grātissimam praebēbant, raedās cōnsistere Cornēlius iussit.

Hīc līberī, dum equī reficiuntur, aliquamdiū cum Lūciō libenter lūsērunt, quem Anna, palliolō substrātō,[29] humī posuerat. Tum Drūsillae Cornēlia: “Iam diū factum est,[30] māter,” inquit, “cum tū nōbīs nūllam fābulam nārrāvistī. Dē bellīs pater et Pūblius semper loquuntur. Nōnne tū vīs aliquid laetius nārrāre?’’

At māter: “Metuō nē haud multa sciam, quae vōs audīre velītis. Sed fortasse numquam audīvistis quō modö Atalanta in mātrimōnium data sit.”

“Id quidem nōn audīvimus,” inquit Cornēlia. “Nārrā, sīs.”

Tum Drūsilla: “Atalanta erat rēgia virgō, quae cursū[31] virōs superāre solēbat; eam autem, cum pulcherrima esset, omnēs iuvenēs in mātrimōnium dūcere cupiēbant. Illa vērō, etsī nūbere nōlēbat, celeritāte tamen suā frēta[32] prōmīsit sē eī nūptūram, quī sē cursū superāsset.

“Lēx autem certāminis erat, ut competītor[33] victus occīderētur. Quā lēge dūrā haud dēterritī, multī, pulchritūdine virginis captī, in certāmen dēscendēbant; ac victī poenās dēdērunt.

“Postrēmō quīdam iuvenis, Hippomenēs nōmine, quī haec omnia procul aspexerat, amōre incēnsus, in certāmen dēscendit. Quī cum in mediō stadiō cōnstitisset, virginī: ‘Cūr facilem titulum tardīs superandīs[34] quaeris?’ inquit. ‘Tē mēcum cōnfer. Ego sum Neptūnī nepōs; ac, sī vincar, tū nōmen magnum et memorābile habēbis.’

Hōc audītō, virgō, mollī[35] vultū iuvenis mōta, paulisper dubitat, an superāre velit, et Hippomenam ā certāmine dēterrēre cōnātur. Ille autem in sententiā persevērat; ac rēx et populus cursum solitum poscunt.

“Tum Hippomenēs clam invocat[36] Venerem, quae forte aderat manū ferēns tria māla[37] aurea, quae modo in agrō sibi dēdicātō ex arbore flāvā dēcerpserat. Haec māla, nūllō[38] cernente, dea iuvenī dedit, docuitque quī[39] ūsus esset in illīs.

“Simulac signum tubā datum est, virgō et iuvenis ventō celerius per harēnam[40] prōvolant.[41] Illa facile superior erat; sed Hippomenēs, ā tergō relictus, subitō dē tribus mālīs ūnum prōiēcit. Virgō cōnstitit ac cupidē sustulit aurum. Interim iuvenis praeterit, et resonant spectācula plausū.

“Atalanta tamen celeriter moram corrēxit,[42] et iuvenem iterum post tergum relīquit. Mālō alterō prōiectō, virgō rūrsus cōnstitit, atque iterum cōnsecūta est. Tum Hippomenēs summā vī mālum tertium longē ā cursū prōiēcit; puella dubitat, tum aurum petīvit. Sīc virgō, morā et mālōrum pondere impedīta, praeterita est, atque Hippomenēs victor praemium cēpit.”

“Euax!” inquit, Cornēlia. . “Tālia mē dēlectant.’’

Mox omnia ad proficīscendum parāta erant; et tantō alacrius equī iam prōgressī sunt, ut hōrā octāvā[43] ad oppidum Sinuessam pervenīrētur;[44] ubi viātōrēs libenter ē raedīs dēscendērunt.

Drūsilla cum servīs statim sē recēpit in dēversōrium; cēterī autem per oppidum paulisper ambulāre mālēbant. Sed sub cēnae tempus omnēs ad tēcta rediērunt.

——————————
References
  1. nostrum, of ours.
  2. nūllō: replacing the abl. of nēmō.
  3. cūnctor, ārī, -ātus sum, intr., delay.
  4. rem: sc. pūblicam.
  5. vagātum: supine.
  6. extrā: prep. with acc., beyond.
  7. vāllum, -ī, n., rampart.
  8. Zamae: loc.
  9. obsidem, (as) a hostage.
  10. arcessītum īrī: fut. pass. infin.
  11. sibi (pl.): the Romans.
  12. convīvium, -ī, n., banquet; in convīviō, at table.
  13. pōculum, -ī, n., cup.
  14. domesticus, -a, -um, adj., in the household.
  15. mercēs, -ēdis, f., ransom.
  16. Ut … redeam, To return.
  17. facētē, adv., wittily.
  18. inānis, -e, adj., mere.
  19. plūris: gen. of value.
  20. fortitūdō, -inis, courage.
  21. ut, when.
  22. etiamsī, conj., even though.
  23. Dignē, adv., rightly.
  24. iam diū: cf. IV, 114.
  25. aureum, gilded.
  26. quasi, as it were.
  27. centrum, -ī, n., center.
  28. conticēscō, -ticēscere, -ticuī, intr., fall silent.
  29. substernō, -sternere, -strāvī, -strātus, tr., spread underneath.
  30. factum est, etc.; cf. note on XIII, 19.
  31. cursū: abl. of spec.
  32. frētus, -a, -um, ad)., relying (on).
  33. competītor, -ōris, m., contestant.
  34. tardīs superandīs: abl. of means.
  35. mollis, -e, adj.: freely, boyish.
  36. invocō, -āre, -āvī, -ātus, tr., invoke.
  37. māla: note the ā.
  38. nūllō: cf. XX, 7.
  39. quī, what (adj.).
  40. harēnam: i.e., of the course.
  41. prōvolō, -āre, -āvī, intr., fly forward.
  42. corrigō, -rigere, -rēxi, -rēctus, tr., make up for.
  43. octāvus, -a -um, num. adj., eighth.
  44. pervenīrētur: impers.
 Caput XIX Caput XXI