Ad Alpēs/XXXI

E Wikisource
 Caput XXX Caput XXXII 
CAPUT XXXI

Cibō et somnō refectī māne abiērunt, ac quārtā ferē hōrā ad flūmen Metaurum pervēnērunt. Quod cum ponte trānsīrent, Cornēlius: “Ad hoc flūmen,” inquit, “commissum proelium, quod spēs omnēs Hannibalis funditus[1] ēvertit.”

“Ipsene aderat,” inquit Sextus, “cum hīc pugnātum est?”

“Immō longē aberat,” inquit pater, “ac Rōmānī hōc locō congressī sunt cum eius frātre, Hasdrubale, quī ex Hispāniā cum exercitū subsidiō properābat.”

“Minus igitur mīrandum est,” inquit Sextus, “sī Poenī victī sunt. Nam Hannibal, cum ipse cōram[2] adesset, perrārō superātus esse vidētur. Sed dē hōc proeliō plūra libenter audiāmus. Ā prīncipiō exōrdīre,[3] sī vīs.”

Tum pater: “Hannibal haud procul ā Venusiā trahēbat bellum, spērāns brevī adfore frātrem; quārē nōndum volēbat dēcertāre cum cōnsule C. Claudiō Nerōne, quī haud longē castra posuerat.

“Cum alter cōnsul, M. Līvius, adventum Hasdrubalis exspectāret hīs in regiōnibus, per quās nunc iter facimus, forte equitēs hostium, quī litterās ad Hannibalem dēferēbant, ā Rōmānīs sunt interceptī[4] et ad Nerōnem adductī.

“Cōnsiliō Poenōrum ex hīs cognitō, Nerō, relictō Q. Catiō lēgātō, quī castrīs[5] praeesset, ipse magnīs itineribus ad collēgam Līvium contendit. Tum, coniūnctīs cōpiīs, cōnsulēs Hasdrubalem sē recipere cōnantem cōnsecūtī sunt atque inīquō locō proelium committere coēgērunt.

“Cum diū atque ācriter dīmicātum esset, Nerō ē dextrō cornū (ubi sēgnius[6] pugnābātur) cohortēs aliquot dētrāxit, quās post aciem circumductās[7] subitō in dextrum hostium latus immīsit. Tum omnibus ex partibus, ā fronte, ā latere, ā tergō, hostēs trucīdātī sunt.

“Elephantī[8] vērō ā suīs rēctōribus plūrēs quam ā Rōmānīs sunt interfectī. Nam rēctōrēs scalprum[9] cum malleō[10] habēbant. Id, cum saevīre bēstiae ac ruere in suōs coeperant, rēctor inter aurēs positum,[11] in articulō[12] quō coniungitur capitī cervīx, quam maximā poterat vī adigēbat.[13] Quō vulnere elephantī statim concidērunt.

“Interim Hasdrubal officiō bonī imperātōris fungēbātur. Ille pugnantēs hortandō sustinuit, ille fessōs nunc precandō nunc castīgandō accendit, ille fugientēs revocāvit omissamque[14] pugnam aliquot locīs restituit.

“Postrēmō, cum haud dubia victōria Rōmānōrum esset, nē superstes esset exercituī tantō, in hostēs concitātō equō sē immīsit. Ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale frātre dignum erat,[15] pugnāns cecidit.”

“Dēnuō quaerō,” inquit Cornēlia, “cūr optimī et fortissimī semper exitūs tam miserōs inveniant.”

“Eratne autem Hasdrubal vir vērē optimus?” inquit Sextus. “Semper audīvī Poenōs paene omnēs perfidōs et impiōs fuisse.”

“Sīc memoriae trāditum est,” inquit pater. “Quīn etiam hodiē quoque ‘Pūnica fidēs’ prō ‘perfidia’ saepe dīcitur.[16] Sed maiōrēs nostrī, virī reī pūblicae[17] amantissimī, glōriam cīvitātis sē auctūrōs[18] fortasse putābant, sī hostēs quam maximē īnfāmēs fēcissent. “Quārē operae pretium est[19] animadvertere scrīptōris Līvī verba repugnantia; quī, etsī inhūmānam crūdēlitātem in Hannibale fuisse dīcit, commemorat tamen post proelium ad lacum Trasumēnum commissum Poenum fūneris causā corpus Flāminī cōnsulis magnā dīligentiā quaesīvisse; quod[20] nōn fēcisset profectō, sī mōnstrum hominis fuisset.”

“Quid agēbat Hannibal,” inquit Sextus, “dum fortūna ita frātrem dēserit?”

“Castrīs[21] sē tenēbat,” inquit pater, “nec suspicātus est quantum malī suīs rēbus accidisset, priusquam Nerō victor rediit. Tum caput Hasdrubalis, quod cōnsul magnā cūrā servātum attulerat, ante statiōnēs hostium prōiectum est. Quō signō Hannibal cognōvit sē omnia perdidisse.”

“Vāh!” inquit Cornēlia horrēscēns; “mihi quidem in cōnsule Rōmānō inhūmāna crūdēlitās fuisse vidētur.”

“Dē dēspērātiōne Hannibalis,” inquit Pūblius, “cum cognōvisset frātrem occīsum esse, dīcit poēta Horātius; cuius verba, sī poterō, memoriā referam:

“‘Carthāginī[22] iam nōn ego nūntiōs
Mittam superbōs. Occidit, occidit
Spēs omnis et fortūna nostrī
Nōminis, Hasdrubale interēmptō.‘”[23]

“Bellumne tōtum ita ad fīnem adductum est?” inquit Sextus.

“Nūllō modō,” inquit pater. “Sed Hannibal in extrēmās Ītaliae partēs sē recipere coāctus, postrēmō in Āfricam revocātus est, ut patriam dēfenderet. Rōmānī enim iam eō cōpiās trānsvexerant.”

Cum haec dicta essent, ad locum amoenum perventum est, ubi viātōrēs ex raedīs dēscendērunt, ac, per herbam dispositī, cēpērunt cibum, cum interim equī in umbrā reficiēbantur. Tum iterum profectī hōrā nōnā Fānum Fortūnae pervēnērunt, quō in oppidō hanc[24] noctem agere cōnstituerant.

Mox līberī, quī cupidē cēnae tempus exspectābant, ad Annam accessērunt, quae Lūcium humī lūdentem servābat;[25] et Cornēlia: “Adeō ēsurīmus,” inquit, “ut quō modō tempus terātur excōgitāre nōn possīmus. Nōnne tū nōs adiuvāre potes?”

Tum illa: “Meministisne,” inquit, “mē quondam vōbīs multa nārrāre quōdam dē Moyse, quī gentem meam servitūte līberāvit et ex Aegyptō ēdūxit in fīnēs maiōribus nostrīs ā deō dēstinātōs?”

“Haec omnia memoriā tenēmus,” inquit Sextus. “Perge porrō dīcere.”

“Ex eō tempore,” inquit Anna, “quō Moysēs nātus est, rēx eārum regiōnum ēdictum prōposuerat ut puerī[26] īnfantēs gentis nostrae occīderentur omnēs. Nam in diēs[27] crēscēbat multitūdō, ac metuēbat rēx nē quandō populus, quem servitūte premēbat, sēditiōnem commovēret et summā[28] rērum potīrētur.

“Moysem autem īnfantem māter domī trēs mēnsēs occultāvit. Tum alveō factō imposuit puerum, atque inter harundinēs prope flūminis rīpam abscondit. Interim soror puerī haud procul ēventum exspectābat.

“Paulō post ad lavandum rēgis fīlia flūmen adiit; dumque ancillae in rīpā vagantur, alveum animadvertit. Quō apertō, rēgia virgō, cum īnfantem flentem vīdisset, misericordiā mōta: ‘Hic est,’ inquit, ‘ūnus dē īnfantibus proscrīptīs.’[29]

“Tum subitō soror praestō:[30] ‘Vīsne mē vocāre mulierem,’ inquit, ‘quae īnfantem nūtrīre possit?’ ‘Ī, eam arcesse,’ inquit illa. Puella igitur laeta abiit, suamque statim mātrem vocāvit.

“Hōc modō Moysēs servātus est; quem, cum iam iuvenis esset, fīlia rēgis in locum fīliī adoptāvit.”

“Haec est fābula lepidissima,” inquit Cornēlia.

At Sextus: “Tuīs verbīs,” inquit, “dē cāsū[31] Rōmulī et Remī admoneor, quī quoque in alveō[32] expositī sunt. Sed mīror quam mox edāmus.” Tum post sē respiciēns: “Nōnne Onēsimum iam appropinquantem videō? Is certē est. Eāmus.” Quō dictō, celeriter līberī abiērunt.

Loca prope vīllam poētae horātī flaccī
Loca prope vīllam poētae horātī flaccī
Photograph by C. E. Bennett
loca prope vīllam poētae horātī flaccī
——————————
References
  1. funditus, adv., utterly.
  2. cōram, adv., in person.
  3. exōrdīre: imper.
  4. intercipiō, -cipere, -cēpī, -ceptus, tr., intercept.
  5. castrīs: dat.
  6. sēgniter, adv., with litile spirit.
  7. circumdūcō, -dūcere, -dūxī, -ductus, tr., lead around.
  8. Elephantī: trans. nom. as if partit. gen.
  9. scalprum, ī, n., chisel.
  10. malleus, -ī, m., hammer.
  11. positum: modifier of Id, line 33.
  12. articulus, -ī, m., joint.
  13. adigō, -igere, -ēgī, -āctus, tr, drive home.
  14. omissam, given up, discontinued.
  15. ut … dignum erat, freely, as accorded (with).
  16. dīcitur, is used.
  17. reī pūblicae: obj. gen.
  18. augeō, augēre, auxī, auctus, tr., increase.
  19. operae pretium est, it is worth while.
  20. quod, (a thing) which.
  21. Castrīs: abl.
  22. Carthāginī: poetic use of dat. for acc.
  23. interimō, -imere, -ēmī, -ēmptus, tr., cut off.
  24. hanc, that.
  25. servābat, was watching.
  26. ut, (to the effect) that.
  27. in diēs: diff. from cotīdiē; action progressive (crēscō).
  28. summa, -ae, f.; summa rērum, control of affairs.
  29. prōscrīptus, -a, -um, part., proscribed, condemned to die.
  30. praestō, freely, stepping up.
  31. cāsū, experience.
  32. in alveō, etc.: the wolf episode.
 Caput XXX Caput XXXII