Ad Alpēs/I
Explanatory Note | Caput II |
Nāvis iam per undās celeriter prōgrediēbātur, omnēsque ē puppī lītus lēniter ē cōnspectū recēdēns[1] cōnspiciēbant. Ac postrēmō Drūsilla: “Quīnque iam sunt annī,” inquit, “cum[2] in hanc terram barbaram iter fēcimus. Quam[3] gaudeō nōbīs dēnique licēre[4] domum revertī, ut tandem patriam et parentēs meōs vīsāmus!”
Tum Cornēlius: “Rēctē dīcis,” inquit. “Sed dum hīc morābāmur, multa mīranda et iūcunda vīdimus, nec mē paenitet[5] hīs in locīs longinquīs quīnquennium[6] trānsēgisse. Sed nunc domī esse maximē cupiō, ut Pūblius noster et Sextus omnia discant, quae cīvibus Rōmānīs nōta esse dēbent. Et ego ipse forum templaque deōrum libentissimē iterum aspiciam.”
“Urbem vix reminiscī possum,” inquit Cornēlia; “tam eram parvula, cum hūc profectī sumus.” Tum subitō conversa ad Lūcium, quem in gremiō Anna sagō contēctum tenēbat: “Et Lūcius noster eam omnīnō numquam aspexit.” Quae cum dīxisset, frātrem parvum artē amplexa est.
“Suādeō, uxor,” inquit Cornēlius, “ut cum cēterīs tū nunc in cameram redeās; nam ventus incrēbrēscit.[7] Sed ego et fīliī paulō diūtius in puppī ambulābimus.”
Cum Drūsilla in cameram cum līberīs servīsque sē recēpisset, tum Pūblius, dum ultrō citrōque ambulant, patrī: “Videor mihi recordārī,” inquit, “quondam perīculōsum fuisse in marī Aegaeō nāvigāre propter pīrātās, quī ubique castella[8] habērent, unde in nāvēs mercātōrum impetūs facerent subitōs.”
“Per multōs annōs rēs ita sē habēbat,” inquit Cornēlius; “et mercātōrēs hōc modō saepe periērunt, nāvēsque eōrum aut incēnsae sunt aut in marī submersae. Quīn etiam pīrātae istī postrēmō impūnitāte[9] tam audācēs factī sunt, ut nāvīs quoque adorīrentur, quibus[10] vehēbantur magistrātūs nostrī.”
“Papae!” inquit Sextus. “Nōnne nōmen magnum populī Rōmānī veritī sunt? Cūr nōn nāvēs longae istōs scelestōs statim ē marī fugāvērunt?”[11]
“Saepe id temptātum est,” inquit pater; “sed, ut est[12] in vetere prōverbiō,[13] ‘Incipere multō est quam[14] impetrāre[15] facilius.’ Quō modō factum est ut, cum aliōs[16] navēs cōnsectārentur, aliī procul praedēs agerent; nec fīnis fuit, priusquam custōdia tōtius ōrae maritimae Gnaeō Pompeiō Magnō commissa est. Is tam ācriter pīrātās lacessīvit, ut omnēs sexāgintā diēbus[17] aut fugerent aut lēgātōs pācis petendae causā ad eum mittere cōgerentur.”
Tum Pūblius: “Nōnne Caesar dictātor[18] in potestātem istōrum pīrātārum ōlim ipse pervēnit?”
“Rēctē quaeris,” inquit Cornēlius. “Nam ille adhūc iuvenis īnsulam Rhodum adīre volēbat, ut Apollōnium Molōnem clārissimum dīcendī magistrum ibi audīret.[19] Hūc cum hībernīs mēnsibus trānsīret, ā pīrātīs captus, apud eōs mānsit diēs ferē quadrāgintā.
“Interim comitēs Rōmam dīmissī sunt pecūniam quaesītum,[20] quā redimerētur. Ipse, inter hostēs relictus, cum pīrātīs cōmiter iocātus[21] saepe adfirmāvit sē reversum dē eīs supplicium summum sūmptūrum.
“Illī scīlicet tum adrīsērunt. Sed Caesar, cum, pecūniā dēmum adlātā, in lītore dēsertō expositus esset, Mīlētum statim perrēxit; ubi classe dēductā pīrātās abeuntēs secūtus est, eōsque omnēs suppliciō eō adfēcit, quod anteā quasi per iocum minātus erat.”
“Quam vellem,”[22] inquit Sextus, “pīrātae hodiē quoque in hōc marī nāvigārent! Sī nostram nāvem adoriantur, ego eīs[23] capita prius abscīdam, quam in puppim ēscendere possint.”
“Heia!” inquit Pūblius, cum sē horrēscere simulāret;[24] “quam bene pīrātīs accidit Sextum nostrum illīs temporibus maria nōn nāvigāsse!”
Tum Sextus īrā incēnsus: “Nōlī tē iactāre, Pūblī; nam etsī maior nātū es,[25] ego tamen sum fortior.”
“Agite, fīliī meī,” inquit Cornēlius. “Inter vōs dēsinite altercārī. Tālēs dissēnsiōnēs indecōrae sunt; et exīstimō iam Onēsimum cūrāsse ut esset quod ederēmus.[26] Eāmus intrō.” Quae cum dīxisset, ad cameram pedem convertit; ac Pūblius et Sextus, qui male ēsuriēbant, libenter subsecūtī sunt.
- ↑ recēdēns: neut.
- ↑ cum, freely, since.
- ↑ Quam: adv.
- ↑ licēre: impers.
- ↑ paenitet: impers.
- ↑ quīnquennium, -ī, n., five years.
- ↑ incrēbrēscō, -crēbrēscere, -crēbruī, intr., freshen.
- ↑ castellum, -ī, n., stronghold.
- ↑ impūnitās, -ātis, f., lack of punishment; causal abl.
- ↑ quibus, freely, on which
- ↑ fugāvērunt: not from fugiō.
- ↑ ut est, as it is said.
- ↑ prōverbium, -ī, n. proverb
- ↑ quam: with the comparitive
- ↑ impetrò, -āre, -āvī, -ātus, tr., accomplish.
- ↑ aliōs: note that aliī follows.
- ↑ sexagintā, indecl. num, sixty; with diēbus, time within which.
- ↑ dictātor: distinguishing Julius Caesar from other Caesars.
- ↑ audīret, attend the lectures of. Cicero also went abroad in 79 b.c. to study under Greek masters.
- ↑ quaesitum: supine.
- ↑ iocor, -ārī, -ātus sum, intr., joke
- ↑ Quam vellem: introducing a wish.
- ↑ eīs: trans. as if gen.
- ↑ cum... simularet, pretending.
- ↑ maior nātū (supine), older.
- ↑ quod ederēmus, something for us to eat.
Explanatory Note | Caput II |