Jump to content

Ad Alpēs/IX

Unchecked
E Wikisource
 Caput VIII Caput X 
CAPUT IX

Posterō diē hospes ad lītus māne praestō erat; ubi cymbam condūxit, et ad nāvem celeriter vectus est. Quī cum prīmum Cornēlium vīdit: “Salvē, Cornēlī,” inquit. “Gaudeō tē hūc incolumem pervēnisse. Dum Brundisiī morāberis, spērō tē apud mē in hospitiō futūrum; immō[1] fēcissēs melius, sī statim ad mē vēnissēs.”

Cui Cornēlius: “Benignē facis, Crasse, quī[2] nōs tam cōmiter hospitiō accipere velīs. Ac libenter apud tē paulisper morābimur; sed mox Rōmam prōgrediendum erit.”

Quae cum dicta essent, Cornēlius, portōriō[3] iam solūtō, Onēsimō imperāvit ut Drūsillae nūntiāret omnia iam parāta esse. Quae, nōn multum mōrāta, cum Annā līberīsque ē camerā ēgressa est; omnēsque cymbīs vectī harēnā optātā brevī potītī sunt.

Līberī, sī licuisset, libentissimē in harēnā lūsissent. Sed pater properāre iussit, nē quid morae[4] esset hospitī optimō, quī iam praeierat ad raedās, quās ad lītus prōdūxerat, quō celerius Cornēlius cēterīque veherentur ad vīllam suam, quae satis longē ab urbe aberat.

Quō cum ventum esset, līberī gaudiō ēlātī discurrērunt, ut bovēs, ovīs, cēteraque omnia vidērent, quae in fundō habēbantur. Brevī autem revocātī sunt, ut cibum caperent; nam imprānsī[5] ē navī ēgressī erant.

Post prandium[6] Cornēlius ad urbem redīre coāctus est, ut quaedam cūrāret, priusquam Rōmam iter tendere inciperet. Līberī interim omnēs in partēs per fundum dēnuō errābant; sed postrēmō dēfessī sē recēpērunt in umbram arborum, ubi Anna servābat Lūcium, quī sēcum[7] in herbā lūdēbat.

Tum Sextus: “Spērō, Anna cāra,” inquit, “tē nōn adhūc nōbīs īrātam esse propter ea quae ego herī imprūdēns dīxī. Lūdendō nōs iam dēfessī sumus. Nōnne vīs aliquid nārrāre dē bellātōribus aut dē rē quāvīs[8] aliā?”

At Anna: “Herī īrā incēnsa sum,” inquit, “quod ea, quae nārrāveram, in sacrīs librīs nostrīs scrīpta sunt. Sī eōs lūdibriō[9] habitūrus es, nihil posthāc vōbīs nārrābō.”

“Nōlī timēre,” inquit Sextus. “Omnīnō nihil ita habēbimus.”

“Tum,” inquit Anna, “aliquid nārrāre cōnābor: Prīscīs temporibus gēns nostra in Aegyptō retinēbātur sub dūrō imperiō rēgis illīus regiōnis, cīvibusque meīs labōrēs multī et gravēs impositī sunt. Cotīdiē laterum[10] numerum certum coquere[11] coāctī, postrēmō sunt iussī laterēs etiam sine stipulā[12] cōnficere.”

“Rēgem quam inhūmānum!” inquit Cornēlia. “Quō modō hominēs miserrimī tantam crūdēlitātem ferre poterant?”

At Anna: “Diū nōn habēbant quid facerent.[13] Sed postrēmō inter eōs exortus est dux, Moysēs appellātus, quī eīs persuāsit ut clam fugerent, et in terram longinquam migrārent.”

“Quid fēcit rēx,” inquit Cornēlia, “cum haec audīvisset?”

“Ille,” inquit Anna, “ut prīmum[14] cognōvit nostrōs effūgisse, exercitum in ūnum locum cōgī iussit, et quam celerrimē cum equitibus profectus est ut fugientēs exciperet.”

At Cornēlia: “Spērō eum cōnsequī nōn potuisse.”

“Mox audiēs,” inquit Anna. “Dum exercitus rēgius cōgitur,[15] nostrī advēnērunt ad mare angustum, quod iter plānē occlūdēbat.[16] Sed forte tum ventus maximus, subitō coortus, aquam tantā vī reppulit,[17] ut via lāta per undās patēret; quā omnēs incolumēs ad lītus ulterius pervēnērunt.”

“Optimē factum!” inquit Sextus. “Interim quid faciēbat rēx?”

Tum Anna: “Rēx, cum eōdem[18] pervēnisset, viam per mare patefactam attonitus[19] vīdit. Quā autem ut ipse cum suīs trānsīre cōnātus est, ventō subitō dēficiente, aqua in locum rediit, rēxque ūnā cum equitibus suīs marī submersus est.”

“Omnēsne periērunt?” inquit Cornēlia.

“Ad ūnum[20] omnēs,” inquit Anna. “Nostrī autem interim ad loca dēserta properābant; ubi multōs annōs errāvērunt, dōnec pervēnērunt in regiōnem, ubi ego nāta sum.”

“Ibi tandem spērō omnia eīs ēvēnisse fēlīciter,” inquit Cornēlia, “et post tantōs labōrēs eōs placidā pāce quiēvisse.”

Sed Anna: “Longē aliter rēs ēvēnit. Nam Palaestīnī, gēns bellicōsissima,[21] tum eam terram incolēbant; quibuscum multōs annōs bella atrōciter[22] sunt gesta. Postrēmō autem hāc regiōne tōtā nostrī potītī sunt.”

Dum haec nārrantur, accessit Pūblius. Quem cum rīdentem animadvertisset, Sextus: “Quid est, frāter?” inquit. “Sī quid novī[23] factum est, nōbīs dīc, obsecrō.”

Tum Pūblius: “Modo in viā obvius fuī cuidam hominī, quī tantō aere aliēnō[24] opprimēbātur, ut omnia bona sua vēndere vellet. Itaque auctiōnem ubīque conclāmābat.”

“Quō modō auctiō conclāmābātur?” inquit Cornēlia.

“Hōc modō,” inquit Pūblius: Auctiō fīet māne diē tertiō. Vēnībunt[25] servī, supellex, fundī, aedēs; omnia vēnībunt praesentī pecūniā.[26] Vēnībit uxor quoque, sī quis ēmptor vēnerit.

“Hominem īnfēlīcem!” inquit Anna. “Vērī simile[27] est eī esse uxōrem procācem. Sī ita rēs sē habet, crēdō eum omnia vēndere velle, ut aliquō[28] exsulātum[29] abeat.”

Iam autem tempus cēnae erat. Itaque omnēs libenter ad tēcta sē recēpērunt, cum interim Pūblius saepius sēcum:[30] “Ab ōvō usque ad māla.”[31]

“Quid tēcum totiēns loqueris, Pūblī?” inquit Sextus.

“Dīcō mē tam male ēsurīre,” inquit Pūblius, “ut etiam serpentium ōva edere possim.”

“Vāh!” inquit Cornēlia. “Cūr puerī tam foeda semper comminīscuntur?[32] Tālia nōn diūtius audiam.” Quae cum dīxisset, celeriter intrō praecucurrit.[33]

Interim pater, Brundisiō reversus, sēcum addūxerat quendam L. Torquātum, familiārem veterem, quī forte in oppidō sē obtulerat; cui, etsī in Siciliam properābat, Cornēlius facile persuāserat ut ūnam noctem morārī vellet, quō melius amīcitia[34] prīstina renovārētur.

——————————
References
  1. immō, adv., in fact.
  2. quī, freely, in that; but note mood.
  3. portōrium, -ī, n., duty, tax.
  4. morae: partit. gen.
  5. imprānsus, -a, -um, adj., without eating.
  6. prandium, -ī, n., lunch.
  7. sēcum, by himself.
  8. quāvīs, any … you please.
  9. lūdibriō: dat. of service; cf. III, 35.
  10. laterum: nom., later.
  11. coquō, coquere, coxī, coctus, tr., make (bricks).
  12. stipula, -ae, f., straw.
  13. nōn habēbant, etc., did not know what to do, ì.e., had no redress.
  14. ut prīmum, as soon as.
  15. cōgitur, was being mobilized; note the tense with dum.
  16. occlūdō, -clūdere, -clūsi, -clūsus, tr., block.
  17. repellō, repellere, reppulī, repulsus, tr., drive back.
  18. eōdem: cf. and quō.
  19. attonitus, -a, -um, adj., astounded.
  20. Ad ūnum, to a man.
  21. bellicōsus, -a, -um, adj., warlike.
  22. atrōciter, adv., savagely, fiercely.
  23. novī: cf. VII, 105.
  24. aliēnus, -a, am, adj. of another, another’s; aes aliēnum, debt.
  25. Vēnībunt: see vēneō.
  26. praesentī pecūniā, for cash.
  27. Vērī simile est, impers. phrase, it is probable.
  28. aliquō: cf. quō, , and eōdem.
  29. exsulātum: supine.
  30. saepius sēcum: supply a verb of saving; saepius, again and again, very often (absolute use of the comparative, to indicate a high degree).
  31. Ab ōvō, etc.: i.e., from the first course to the last, Note the ā of māla.
  32. comminīscor, -minīscī, -mentus sum, tr., think up, imagine.
  33. praecurrō -currere, -cucurrī, -cursus, tr. and intr., run ahead.
  34. amīcitia, -ae, f., friendship.
 Caput VIII Caput X