Ego te per omne quod datum mortalibus
et desinatum saeculum est
claudente donec continebor corpore,
discernar orbe quolibet,
nec ore longe, nec remotum lumine
tenebo fibris insitum,
videbo corde, mente complectar pia,
ubique praesentem mihi.
Et cum solutus corporali carcere,
terraque provolavero,
quo me locait axe communis Pater,
illic quoque onimo te geram.
Neque finis idem, qui meo me corpore,
et amore laxabit tuo,
mens quippe, lapsis quae superstes artubus,
de stirpe durat caeliti,
sensus necesse est simul et affectus suos
retineat ut vitam suam;
et ut mori sic oblivisci non capit,
perenne vivax et memor.
Ad Asonium
Appearance