Epistula ad Laodicenses

E Wikisource
(Redirectum de Ad Laodicenses)
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Epistula ad Laodicenses
apocryphus apostolo Paulo adscriptus
fortasse c. anno 60 AD
editio: incognita
fons: incognitus

1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
1:3 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.
1:4 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
1:5 et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae
1:6 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.
1:7 et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.
1:8 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.
1:9 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.
1:10 ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;
1:11 est enim Deus qui operatur in vos.
1:12 et facite sine retractu quaecumque facitis.
1:13 et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.
1:14 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.
1:15 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.
1:16 et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.
1:17 salutate omnes fratres in osculo sancto.
1:18 salutant vos sancti.
1:19 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.
1:20 et facite legi Colosensium vobis.