Ad caenam agni providi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Ad caenam agni providi
Saeculo V

Ad caenam agni providi

Ad caenam agni providi,
et stolis albis candidi,
post transitum maris Rubri
Christo canamus principi.

Protecti paschae vespere,
ad devastante Angelo
erepti de durissimo
Pharaonis imperio.

O vere digna hostia,
per quam fracta sunt tartara,
redempta plebs captivata,
reddita vitae praemia.

Quaesumus auctor omnium,
in hoc paschali gaudio,
ab omni mortis impetu,
tuum defende populum.

Cuius corpus sanctissimum
in ara crucis torridum,
cruore eius roseo,
gustando vivimus Deo.

Iam pascha nostrum Christus est,
qui immolatus agnus est,
sinceritatis azyma,
caro eius oblata est.

Consurgit Christus tumulo,
victor redit de barathro,
tyrannum trudens vinculo _
et reserans Paradisum

Gloria tibi Domine,
qui surrexisti a mortuis,
cum Patre et Sancto Spiritu,
in sempiterna saecula.
Amen.