InIiCoR.AdCoReA 179 Innocentius II; Concilium Remense-1143 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Ad concilium Remense additio
Remensis concilii canones Sirmondus prior, et post eum collectores omnes dederunt, nec alios unquam in eo editos vulgo eruditi seu vulgarunt, seu vulgari posse suspicati sunt. Id ego pariter cum illis sentiebam, donec Udalrici Bambergensis codicem sors obtulit. Hunc ego nactus, in ipso statim limine concilii hujus canones offendi, quos cum editis conferens in multis ab illis discrepare comperi. Nam et canones nonnullos exhibet, quos inter vulgatos frustra quaeras, et in iis, qui cum editis congruunt, addita sunt nonnulla, quae in his desiderantur. Desunt vicissim apud Udalricum quaedam in editis legenda. Discriminis hujus non alia ratio suppetit, nisi quod in alterutro collecta sunt sub uno concilii Remensis titulo quaedam, ab eodem pontifice in aliis conciliis, puta in Claromontano et forte etiam in Lateranensi II generali definita. In ea vero codicum discrepantia quinam Remensis concilii canones genuini censendi sint, qui vero aliunde adsciti, non facile quis definiret; quanquam exhibitos ab Udalrico genuinos Remenses ea forte conjectura persuaserit; quod ille codicem suum circa illos annos, quibus concilium habitum est absolverit.
CONCILIUM INNOCENTII PAPAE II. Haec sunt exemplaria eorum quae a domino Innocentio, Ecclesiae catholicae apostolico, decreta et a tota synodo Remensi unanimiter sunt recepta.
I. Primum ergo statutum est, ne qua emptio, aut venditio fiat doni ecclesiastici, et qui emerit, eodem privatur quo acceperat, emptorque, et venditor, et interventor emptionis sententia excommunicationis damnati sunt.
II. Placuit etiam domno apostolico, et toti concilio, ne quis audiat missam presbyteri habentis concubinam vel uxorem. III. Assensu etiam omnium firmatum est, ut clerici omnes a subdiacono et supra continentes sint, et qui non fuerint continentes deponantur. IV. Acclamantibus etiam omnibus praeceptum est, ne quis in archidiaconum vel decanum, sive episcopum, nisi qui diaconus vel presbyter est ordinetur. V. Sancitum est etiam auctoritate apostolica, et totius concilii, ne admittantur ad lectionem divinitatis, nisi litterati, ubi secreta divini mysterii pertractanda sunt. Atque haec medicina est inventa contra morbum, qui multum invaluit. Nam illitterati lectionem divinae paginae audientes, et non intelligentes, in plateis coram mulierculis, disputant, et in errorem inducuntur, et in verba profana prorumpunt. VI. Data est etiam sententia, ut clerici ordinati, et ecclesiastica beneficia possidentes, ubicunque sive domi suae, sive in studio, in habitu clericali sint, et capillos tonsos, et barbam rasam habeant, vestes quoque rotundas. Et hoc remedium illi vitio repertum est, quo divites quidam donis ecclesiasticis praelatorum fugiunt praesentiam, ut liberius ad libitum suum vivant, et eleemosynas pauperum in superfluitatibus suis expendant. VII. Jussit etiam domnus apostolicus, omnium voce consentiente, ut mortuo sacerdote, vel episcopo, bona ejus in libera potestate oeconomi sint, quoadusque Catholicus ejus successor ex integro illa recipiat. VIII. Consensit quoque in hoc venerabilis omnium fratrum conventus, ut quaelibet etiam ecclesia, cujus dotes ad sustentationem clerici sufficiunt, proprium habeant sacerdotem, nec recipiatur mercenarius et conductus. IX. In verbo Domini dictum et edictum est, ne quis manum imponat, aut clerico, aut monacho cujuslibet ordinis. Quod qui violaverit, a divini officii participatione et omni ecclesiastica communione longe fiat. X. Ecclesias, ex quo consecratae fuerint, liberas et absolutas a manu laicorum esse, dispositum est. XI. Banno confirmatum est, rusticos habere pacem quotidie in corpore, et in rebus suis, dum eunt, vel redeunt, vel commorantur in agricultura, vel in aliquo opere manuum. XII. Lex posita est generalis observandae pacis omni loco et omni tempore anni, ab advesperante feria IV usque ad matutinum feriae V. Ubi eam vero, quae in vulgari nostro pax diei nuncupatur, inviolabiliter custodiri decretum est temporibus ab antiquo institutis. Clericis et monachis, et mulieribus pax perpetua, banni confirmatione, data est. XIII. De conjugiis dissolvendis caute determinatum est, quod post manifestam nuptiarum celebrationem nec marito, nec uxori liceat quaerere occasionem spontaneam dissolvendi conjugii, nec juramentum eorum recipiendum, qui inducti familiaritate privata jurant cognationem conjugatorum. Sed si quis fidelis pro charitate Christi aliquam lineam consanguinitatis praepedientem conjugium monstraverit, caeterisque indiciis, et testimoniis comprobaverit, ei fidem habendam esse censet sedis apostolicae venerabilis auctoritas. XIV. Nec vero illa occasio recipienda est ex decreto apostolicae sedis et totius concilii, si quis postquam uxorem duxerit, se ipsum accusabit incestus occulte cum cognata uxoris admissi. In fine damnati sunt sententia excommunicationis invasores regni et Ecclesiae, Petrus Leonis et Conradus cum omnibus suis fautoribus, inclinatis cereis ardentibus, ad exstinguendam memoriam illorum, ab archiepiscopis, episcopis, abbatibus totius concilii; depositi sunt etiam cardinales, qui discesserunt ab unitate sanctae matris Ecclesiae.