Jump to content

Ad episcopos regni (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad episcopos regni
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


Ad proceres regni

Ad episcopos regni

Ad episcopos regni (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1016C

Ad episcopos regni

125.1007C| HINCMARUS, episcopus ac plebis Dei famulus.

CAP. I.

Doctrina est Christiana, secundum sanctarum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, qua Deo ac Domino nostro Jesu Christo conditore et redemptore nostro, qui simul solus rex et sacerdos fieri potuit, in cujus nomine omne genuflectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum, disponente, sicut beatus Gelasius papa ad Anastasium imperatorem dicit (epist. 10), et in gestis quae nuper apud martyrium sanctae Macrae in synodo gesta sunt partim continetur, duo sunt, quibus principaliter, una cum specialiter cujuscunque curae subjectis, mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas: in quibus personis, sicut ordine sunt divisa vocabula, ita sunt et divisa in unoquoque 125.1007D| ordine ac professione ordinationum officia. Quamvis enim membra veri regis atque pontificis secundum participationem naturae, magnifice utrumque in sacra generositate sumpsisse dicantur, ut simul regale 125.1008C| genus et sacerdotale subsistant, memor tamen Christus fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperans, sic actionibus propriis, dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus (ut ante adventum ejus in carnem pagani imperatores, qui iidem et maximi pontifices dicebantur), intercipi, ut et Christiani reges pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur: quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret (II Tim. II), ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur qui esset negotiis saecularibus 125.1008D| implicatus, ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur.

125.1009A| CAP. II.

Sed tanto gravius pondus est sacerdotum quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem: et tanto est dignitas pontificum major quam regum, quia reges in culmen regium sacrantur a pontificibus, pontifices autem a regibus consecrari non possunt: et tanto in humanis rebus regum cura est propensior quam sacerdotum, quanto pro honore et defensione et quiete sanctae Ecclesiae, ac rectorum et ministrorum ipsius, et leges promulgando, ac militando, a Rege regum est eis curae onus impositum.

CAP. III.

Diligenter igitur quisque debet in ordine et professione sua quo nomine censetur attendere, et majorem in modum providere, ne a nomine discordet officio. Quia, sicut legimus in sacra historia, 125.1009B| Ozias rex praesumens incensum ponere, quod non regii, sed sacerdotalis erat ministerii, lepra est a Deo percussus, et de templo a sacerdotibus ejectus, et in domo sua est usque ad mortem reclusus (IV Reg. XV; II Par. XXVI). Et sanctus Cyprianus in decimo gradu Abusionum, per quem saeculi rota, si in illo fuerit, decipitur, et ad tartari tenebras nullo impediente justitiae suffragio, per justum Dei judicium rotatur, de negligente episcopo dicit (cap. 10): « Si fuerit episcopus negligens, qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur: quoniam cum episcopus Graecum nomen sit, speculator interpretatur. 125.1009C| Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiratur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III), » et reliqua, quae non perfunctorie neque raro legere et meditari debemus qui vocamur hoc nomine.

CAP. IV.

In Veteri Testamento (I Par. XXIV) David rex simul et propheta, praefigurans Dominum nostrum Jesum Christum, qui, ut praemisimus, solus rex simul et sacerdos fieri potuit, duos in sacerdotibus ordines constituit, in summis videlicet pontificibus, et in minoris ordinis sacerdotibus, qui nunc presbyteratus funguntur officio: ea videlicet provisione, ut dum quilibet pontificum vita decederet, 125.1009D| quicunque sacerdotum optimus putaretur, ei in pontificatum succederet. Et in Novo Testamento (Luc. VI et X) Dominus noster Jesus Christus de multitudine discipulorum suorum, sicut in Evangelio legimus, duodecim elegit, quos et apostolos nominavit. Horum in Ecclesia locum tenent episcopi, sicut sanctus Gregorius, et caeteri catholici doctores ostendunt. Designavit etiam et alios septuaginta duos, quia ut duodecim apostolos formam episcoporum exhibere simul et praemonstrare nemo est qui dubitet, sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, id est, secundi ordinis sacerdotum gessisse sciendum est: tametsi primis Ecclesiae temporibus, ut apostolica Scriptura testis est (Philip. I; Tit. I; 125.1010A| I Tim. III; Act. XX), utrique presbyteri, utrique vocabantur episcopi, quorum uni sapientiae maturitatem, alteri industriam curae pastoralis significant, quorum licet in quibusdam sint discreta officia dignitatum, uno nomine sacrae regulae comprehendunt. « Nulli, inquiunt (Coelest. ep. 2 ad episc. per Apul. et Cal.), sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare, » quia non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in ipsius Domini injuriam prosilitur, id est, non minus schismatici in sanctarum traditionum sanctiones delinquentes, quam haeretici a recta fide discedentes, donec convertantur, et unitati sanctae Ecclesiae incorporentur, ab eadem Ecclesia sunt separandi. In episcopis enim, ut beatus dicit 125.1010B| Ambrosius, omnes ordines sunt, quia primus sacerdos est, hoc est princeps sacerdotum, et propheta, et evangelista, et caeterorum ministrorum in se officia continens ad implenda ea in ministerio fidelium.

CAP. V.

Qualiter autem consensu principis terrae, qui res ecclesiasticas divino judicio ad tuendas et defensandas suscepit, electione cleri ac plebis quisque ad ecclesiasticum regimen absque ulla venalitate provehi debeat, et Dominus in Evangelio, et sacri canones aperte demonstrant dicente Domino: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. X). Quales autem ad episcopatum debeant promoveri, apostolica et canonica decernit auctoritas (II Tim. III). Unde 125.1010C| principi terrae magnopere providendum atque cavendum est ne in his Deus offendatur, per quos religio Christiana consistere debet, et caeteri ab offensione salvari. Nullius enim rei intuitu eligendus est episcopus, nisi Dei solius, id est, non pro aliquo munere praesentis vel futurae sub spe retributionis, nec pro aliquo obsequio humano, vel propinquitate consanguinitatis, seu amicitia, vel servitio temporali, aut aliqua occasione, quae contraria esse possit veritati, aut divinae auctoritati: sicut et de presbyteris, sicut sacra demonstrat auctoritas (Joan. II; Act. VIII).

CAP. VI.

Qualiter autem ordinati ministros sibi suppositos regere debeant, sacri canones et decreta sedis Romanae pontificum, sed et sextus decimus liber Legum, 125.1010D| quibus una cum sacris canonibus sancta moderatur Ecclesia, patenter ostendunt. Quam pura etiam intentione sacros ecclesiasticos ordines debeant dispensare, beatus Gregorius in homilia Evangelii, Misit Jesus duodecim discipulos suos, praecipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis, et in homilia Evangelii, Designavit Dominus et alios septuaginta duos; et in homilia Evangelii, Vidit Jesus civitatem, et flevit super illam, aperte ostendit. Qua vero discretione ligare vel solvere debeant subditos, in homilia Evangelii, Cum sero factum esset una Sabbatorum, luculenter demonstrat (hom. 4, 17, 39, 26). Qualiter autem quisque ad culmen regiminis videlicet episcopatus veniat, atque ad hoc recte 125.1011A| perveniens qualiter vivat, et bene vivens qualiter doceat, et recte docens infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, beatus Gregorius in Pastorali regula sufficienter et eloquentissime docet.

CAP. VII.

Qualis denique rex debeat esse, beatus Cyprianus in nono Abusionis gradu demonstrat docens (cap. 9): « Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet. Nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? Quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate regis solidantur 125.1011B| gubernacula populorum. Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione inter virum et proximum suum juste judicare: advenis, et pupillis, et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere, Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non elevare, cuncta adversa patienter 125.1011C| tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Vae enim terrae, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 16). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax saepe populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, nostium incursus provincias undique vastant, bestiae 125.1011D| armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestas aeris et hyemis turbata rerum fecunditate maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos quosque exurunt. Super omnia vero regis injustitia non solum praesentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit, et propter justitiam David regis lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis saeculo valet, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum, tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura 125.1012A| languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex, quod sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscunque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili in illa poena futura habebit.

CAP. VIII.

« Et sextus Abusionis gradus est, » qui non solum regi, sed et omnibus, qui dominorum censentur nomine, convenit, « dominus sine virtute: quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis rigorem. Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine, 125.1012B| quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, indiget, quam animi interiori fortitudine bonis moribus exerceri debet. Saepe enim dominandi per animi negligentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur (I Reg. II): qui dum severitate judicii peccantes filios non coercuit, in eorum vindictam Dominus, velut consentienti, ferociter non pepercit. Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet, terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus pariter et metuatur, ordinatio minime constare illius potest. Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse 125.1012C| Deo adhaerere debet, qui illum in ducatum constituit, qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim, nisi bene forte firmetur, et alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur, et ipse solutus a rigore suae firmitatis cum oneribus ad terram delabitur. Sic et princeps, nisi suo conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omne quod continet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant: quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses namque accepto populi ducatu familiarius Dei locutionibus utebatur (Exod. XXXIII): Saul vero filius Cis, postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum offendit (I Reg. XV). Rex Salomon postquam patris 125.1012D| sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad numerosi populi gubernationem sapientiae munere ditavit (III Reg. III). Econtrario vero Jeroboam servus Salomonis, postquam regni domus David occupavit partem, ad idolorum culturam decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae attraxit (III Reg. XII). Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur, eos qui ad meliora condescendunt, per virtutem animi, et Dei auxilium posse id facere, et eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et negligentiam 125.1013A| errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet, qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim multa tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare. Omnis ergo qui praeest hoc primitus animi tota intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: Non enim est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui: et deponit potentes de sede, et exaltat humiles (Psal. CXII; Luc. I), ut subditus fiat omnis mundus Deo, et 125.1013B| egeat omnis gloria Dei (I Cor. II). »

CAP. IX.

Quales sibi adhibere debeat rex consiliarios, sed et illi, qui in principatu positi domini appellantur, Ambrosius in libro Officiorum ostendit (Lib. II, cap. 17): « Talis, inquiens, debet esse qui consilium alteri dat, ut seipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate: ut sit ejus sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia decora. Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil fabulosum, nihil simulatum, quod vitam ejus ac mores refellat, nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae 125.1013C| possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere, ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari, si injuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui vero voluptarius, intemperans, et si alienus a fraude, tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. (Cap. 11) Quis enim in coeno fontem requirat? quis e turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluvionem, quis utilem causae alienae judicet, quem videt inutilem vitae suae? Quis iterum improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum? quis non eum omni studio declinet? Quis vero quamvis instructum ad consilii 125.1013D| opem, difficilem tamen accessu ambiat, in quo sit illud, tanquam si quis aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem, ut nec aliis influat, nec tibi prosit. Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius, quem propitius Dominus patribus dedit, offensus abstulit. Promptius tamen nos justo viro, quam prudenti committimus. Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio ut prosis, non ut noceas. »

CAP. X.

A quibus una cum caeteris pravitatibus se rex debeat custodire, et quales comites ac judices debeat constituere, sanctus Augustinus demonstrat, dicens: Caveat princeps, ne muneribus vel 125.1014A| blanditiis cujusquam scelerati pelliciatur, vel adulationibus decipiatur, quia est munus a dato, munus a favore, munus ab obsequio. Et ideo debet omnis judex cavere ne justum judicium vendat, aut testis verum testimonium, aut advocatus justum patrocinium, et jurisperitus verum consilium vendat, ne Judae, qui Christum qui est veritas et justitia vendidit, socius fiat. Et ne quisquam in principatu quocunque positus adulationibus decipiatur, diligenter attendat quod in Regum historia legitur: Benadab fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum, dixeruntque et servi sui: Ecce audivimus, quod reges domus Israel clementes sint. Ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, ut egrediamur ad regem Israel, 125.1014B| forsitan salvabit animas nostras (III Reg. XX, 30, 31). Quo facto dixerunt ad regem Israel: Servus tuus Benadab dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. Quod acceperunt viri pro omine, et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus atque dixerunt: Frater tuus Benadab. Et dixit eis rex Israel: Ite et adducite eum ad me (ibid., 32, 33). Quo veniente, pepigit cum eo foedus, et dimisit eum. Unde audivit a propheta: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus (ibid., 42).

CAP. XI.

Sed et cavendum est principibus, ne sceleratorum amicitiis conjungantur, vel hujusmodi in familiaritate suscipiant. « Malorum, inquit beatus 125.1014C| Gregorius (Pastor. lib III, cap. 23), cum incaute amicitiis jungimur, culpis ligamur. Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitia pene periturus increpatur. Cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris: et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris locos de terra Juda (II Par. XIX). Ab illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. Hinc David, dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? 125.1014D| perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Inimicos autem Dei perfecto odio odisse est, ad quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare, mores pravorum premere, vitae prodesse. »

CAP. XII.

Quod rex propter ministerium regium, nec quilibet princeps, etiam quibuscunque propinquitatis necessitudinibus conjunctus, contra Deum, sanctamque Ecclesiam atque rempublicam perverse agentibus affectu carnali parcere debeat, ex verbis Domini dicentis: Qui non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26), in homilia Evangelii beatus 125.1015A| Gregorius demonstrat dicens (hom. 37): « Si vim praecepti perpendimus, utrumque per discretionem agere valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ametur quilibet in hoc mundo etiam adversarius: sed in via Dei contrarius non ametur etiam propinquus, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. »

CAP. XIII.

Sicut supra est positum, quod nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare: ita in legibus sacris decretum est, ut leges nescire 125.1015B| nulli liceat, aut quae sunt statuta contemnere. Cum enim dicitur, nulli liceat leges nescire, vel quae sunt statuta contemnere, nulla persona in quocunque ordine excipitur, quae hac sententia non constringatur. Oportet enim, ut qui judex est judicum pauperes ad se ingredi permittat, et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt, et vicem ejus agere debent in populo, injuste aut negligenter pauperes pati oppressiones permittant, terrorque ejus iniquos comprimat, et benevolos atque indigentes sua auctoritate sublevet. Periculum quippe est cuilibet, officium suum per alios in tantum peragere, ut se ab eo diutius subtrahat. Legimus antiquitus judices in porta ad judicandum sedisse, ut nullus accedendi difficultatem haberet. Unde beatus Hieronymus 125.1015C| in Zachariam prophetam (cap. 8): « Veritatem, inquit, et judicium pacis judicate in portis vestris. In judicio prima sit veritas atque justitia, deinde sequatur misericordia. Quod sequitur, in portis vestris, illi prophetico congruit: Oderunt in portis corripientem, et verbum sanctum abominati sunt (Amos, V). Et in alio loco: Non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta (Psal. CXXIX). David quoque judicabat in portis, quando Abessalon veritatem judicii repromittens patri tendebat insidias (II Reg. XIX). Et quaeritur, quare apud Judaeos in portis locus fuerit judicandi. Ne cogerentur agricolae intrare urbes, et aliquod subire dispendium, judices in portis residebant, ut tam urbanos quam rusticos, et in exitu et introitu urbis audirent, et 125.1015D| finito negotio unusquisque confestim ad sedes proprias reverteretur. »

CAP. XIV.

Qui autem post regem populum regere debent, id est duces et comites, necesse est ut tales instituantur, qui sine periculo ejus qui eos constituit, quos sub se habent cum justitia et aequitate gubernare intelligant, atque cum bona voluntate quod intelligunt adimplere procurent, scientes se ad hoc positos esse, ut plebem salvent et regant, non ut dominentur et affligant: neque ut populum Dei suum aestiment, aut ad suam gloriam sibi illum subjici, quod pertinet ad tyrannidem et iniquam potestatem. Valde enim exigit necessitas, quia rex aequissimo judici de commisso sibi ministerio rationem 125.1016A| redditurus est, ut etiam singuli qui sub eo sunt ministri diligentissime ab eo inquirantur, et tales constituantur, ne ipse pro eis judicium incurrat divinum. De oppressione pauperum providendum est, quia in eorum afflictione Deus offenditur, sicut Psalmista dixit: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6). Providendum est ne affligantur in aedificiis superfluis, in exactione hostili, si Deus pacem pro sua misericordia tribuerit, ne contra capitulum domni imperatoris Caroli, ut nemo ad mallum, vel ad placitum cogeretur venire, nisi scabini, et qui causam suam quaerit, et cui quaeratur.

CAP. XV.

Comites et vicarii, vel etiam decani, plurima placita constituant, et si ibi non venerint, 125.1016B| compositionem ejus exsolvere faciant. Et quia prius per manninas veniebant, excogitaverunt quidam, ut per bannos venirent ad placita, quasi propterea melius esset, ne ipsas manninas alterutrum solverent. Haec ideo facientes, ut ipsi bannum acciperent, et in tantum exinde affligerentur pauperes, ut unde prius in exercitu plures ire poterant, vix aliqui modo ire praevaleant. Et in his omnibus non solum non solvunt fasciculos secundum Isaiam deprimentes (Isa. L), sed etiam superaddunt super miseros et agentes. Quando enim sperant aliquid lucrari, ad legem se convertunt: quando vero per legem non aestimant acquirere, ad capitula confugiunt: sicque interdum fit, ut nec capitula pleniter conserventur, sed pro nihilo habeantur, nec lex. 125.1016C| Omnia enim mala lex Veteris Testamenti damnat. Sed Dominus dixit discipulis suis de omnibus Christianis: Amen dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V).

CAP. XVI.

De legibus a quibusdam imperatoribus male constitutis, a quibusdam vero bene constitutis, sanctus Augustinus ab Bonifacium dicit (epist. 50): « Imperatores quando pro falsitate contra veritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes, et coronantur perseverantes. Quando autem pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur saevientes, et corriguntur intelligentes. » Et ad Marcellinum de moribus bonis principum, et de 125.1016D| republica augenda dicit (epist. 5): « Ex parva, inquiens, republica et inopi magnam opulentamque fecerunt qui accepta injuria ignoscere quam persequi malebant. Quomodo Caesari utique administratori reipublicae, mores ejus extollens Cicero dicebat ( Orat. pro Lig. ), quod nihil oblivisci soleret nisi injurias. Dicebat enim hoc tam magnus laudator, aut tam magnus adulator: sed si laudator, talem Caesarem noverat; si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem civitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. » Apud veteres namque tale proverbium erat: Rex eris, si recte facias: si non facias, rex non eris.

CAP. XVII.

Regiae virtutes praecipue duae sunt, 125.1017A| justitia videlicet et pietas. Verumtamen in regibus plus laudatur pietas: nam justitia per se sine pietate severa est. De rapinis compescendis, et pace restituenda, et sacris Scripturis, ecclesiasticarum legum definitionibus, ac legum sacrarum constitutionibus, 125.1018A| sufficienter ex synodali conventu apud martyrium beatae Macrae nuper habito collecta fratri hujus regis nostri nuper defuncto per episcopos misimus, quae hic replicare non necessarium, imo superfluum duximus. (no apparatus)