Migne Patrologia Latina Tomus 72
PelIi.AdEpEtD 72 Pelagius II Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA [Olim. I]. AD BENIGNUM ARCHIEPISCOPUM. Reprobat episcoporum de una ad aliam ecclesiam transitus, ecclesiae utilitate id non expostulante.
Dilectissimo fratri Benigno archiepiscopo Pelagius episcopus.
Lectis Fraternitatis tuae litteris (S. Leo, epist. 3), vigorem fidei tuae, quem dudum noveramus, agnovimus, congratulantes Dilectioni tuae, quod ad custodiendum gregem Christi pastoralem curam vigilanter impendis, et pro tibi subditis sollicitus existis. Ad nostram enim laetitiam et benefacta perveniunt (S. Coelest., epist. 2); et si aliqua secus quam oportet provenerint, non modico nos moerore conturbant. Magnam enim gratulationem divina concedit gratia (Conc. Tolet. X), quando tribuit inter nos et salutaris disciplinae normam litteris conferre [ Al., proferre], et provenire ad pacificorum studia facit praeoptata. Exigit ergo Dilectio tua [Hosimus] consulta sedis apostolicae, si licitum foret episcopum transire, aut mutare de civitate ad civitatem, dum quidam canones (ut tibi videtur) hoc fieri prohibeant. Significasti etiam litteris tuis, quemdam fratrem, nomine et actu Dei Servum, causa utilitatis mutare te velle in locum et civitatem defuncti, licet quidam dicant hoc fieri non licere, nisi [etiamsi] consensum apostolicae sedis habuisses. Quapropter scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, et aliud causam praesumptionis et propriae voluntatis. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem, id est, qui non causa avaritiae, aut dominationis, aut propriae voluntatis, vel suae electionis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis aut utilitatis mutatur. Nam et plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati praeferenda est. Aliud est enim mutare, et aliud mutari; sicut aliud ministrare, et aliud ministrari. Unde Dominus in Evangelio loquitur, dicens: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Quod enim in canonibus legitur, non debere episcopum de civitate ad civitatem transire (Concil. Antioch., can. 21), vel transferri, non de his dicitur, qui aut vi expulsi, aut necessitate coacti, aut auctoritate majorum hoc agunt: sed de his, qui avaritiae ardore inflammati, sponte sua prosiliunt, et potius ambitioni quam utilitati Ecclesiae servire, et ut dominationem agant, insistere cupiunt. Unde et in subjectis canonibus continetur: Si aliquis exstiterit temerarius (Conc. Sard., c. 2), qui forsitan excusationem afferat, quod populi litteras acceperit, et ideo migravit, dum manifestum sit praemio et mercede paucos, qui sinceram fidem non habent, potuisse corrumpi, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur, omnino has fraudes removendas esse censemus. His verbis et aliis multis exemplis liquet non de his dicere (ut paulo superius praelibatum est) qui pulsi, ut non recepti a civibus, vel a quibuscunque, aut necessitate cogente, vel auctoritate majorum transeunt de civitate ad civitatem; sed de his qui sponte prosiliunt, aut temeritatis, aut ambitionis causa hoc faciunt. Nam aliud est sponte transire, et aliud est coacte aut necessitate venire. Unde non isti mutant civitates, sed mutantur: quia non sponte, sed coacte hoc agunt. Quis enim unquam audet dicere, sanctum Petrum apostolorum principem non bene egisse, quando mutavit sedem de Antiochia in Romam? Aut quis eum negat ob id sanctum non esse, aut meritum unquam apostolatus tam in caelis, quam in terris perdidisse? Aut quis negat sanctos non esse multos alios episcopos, qui de civitatibus ad civitates translati sunt, aut meritum pontificatus perdidisse: quorum nomina si coeperim enumerare, ante dies pertransiret, quam haec omnia perscribere possem [ Al., scribi possent], et prolixior erit epistola quam necesse sit? Aut quis unquam potest approbare, sanctum non esse Alexandrum qui Hierosolymam de altera civitate translatus est (Soc. VII, c. 36)? aut sanctum Gregorium Nazianzenum, qui in Nazianzo constitutus est? aut sanctum Proclum, qui de Cyzico translatus, et Constantinopolim inthronizatus est? Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa utilitatis aut necessitatis fieri non posse, quoties communis utilitas aut necessitas persuaserit. Nullus enim ex his, aut ex aliis, qui meliori consilio mutaverunt civitates necessitate quadam, vel utilitate ecclesiastica, aut laica communione carere reperimus, nec ullatenus unquam fieri debet. Sententia vero quae in Antiocheno concilio habetur (Can. 21), ut episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, tota, atque omnes sententiae de ea [eadem] re vim superius comprehensam retinent, et nihil praetaxato modo translationibus episcoporum actis aut agendis nocent, sed magis robur eis ac Domini Salvatoris quae omnes canonicos superexaltat libros, auctoritatem praestant. Tales autem quaestiones magis ex invidia quam ex charitate aut utilitate nasci videntur, cum ipsa per se Veritas dicat: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X), et reliqua. Huic ergo sententiae nullus catholicorum usquam contradicere potest, quae non alterius, sed ipsius proprio Domini ore prolata, et firmata esse dignoscitur. Cui si aliquis contradixerit, non solum extorris, sed etiam anathematizatus ab ecclesia pellatur. Et Dominus in Evangelio alias dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). Si eos Dominus beatos dicit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quis eos damnare potest? Et si ipse de civitate ad civitatem propter persecutionem fugere praecipit, quis eos detrahere, aut damnare propterea audet vel potest, quod verbis dominicis obtemperant? Profecto is qui contradicit aut resistit, seipsum damnat, quia ori Domini contumax et inobediens existit. Unde et ipsa per se Veritas dicit: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII). Omnino oportet Deo obedire plus quam hominibus (Act. V). Et idcirco quod Deo obedimus, et de civitate ad civitatem (ipso praecipiente) persecutionis causa, id est, necessitatis aut utilitatis transimus, damnandi sumus? Non omnino, sed potius venerandi atque portandi, quoniam ne ipsis episcopis hoc imputari potest. Qui his resistit, profecto Dei ordinationi resistit, et est infideli deterior: quia melius est non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum abire. Nam et ipse Dominus de loco ad locum secessit, id est, transivit, Judaeis illum quaerentibus. Fugiens ille quaerentes et persequentes se, dedit nobis exemplum fugere non persequentes, et de civitate ad civitatem transire, dicens: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X), et caetera his similia. Nam si fugere, malum est (Hist. Trip., c. 22, lib. VI, ex apologia S. Ath. pro fuga sua), persequi, multo deterius. Hic quidem ne moriatur absconditur; hic autem persequitur ut occidat; et ut fugiatur, praecipitur: quia qui quaerit occidere praevaricatur legem, et magis fugiendi praebet occasionem. Si fugam improperant persequentes, erubescant potius semetipsos, et quiescant insidiari, et quiescent continuo fugientes. Nemo enim mitem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum. Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul, fugiebat et veniebat ad David (I Reg. XXII). Si ergo piissimus atque justissimus David sciret peccatum esse, persecutionem fugientes, et transeuntes de loco ad locum, et de civitate ad civitatem, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, nec in aliis civitatibus eos collocaret. Qui enim persequuntur Domini episcopos, eosque de civitatibus ad civitates transire compellunt, non eos tantum persequuntur, quantum Dominum nostrum Jesum Christum, cujus legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt; sed illi a quibus persequuntur; nec ipsis episcopis hoc imputari potest, sed illis qui eos hoc agere cogunt. Sanctus enim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas. Ideoque unicuique praevidendum est (Hadr., col., cap. 66) ne aliquem injuste persequatur, judicet, vel puniat, ne Jesum persequatur, judicet, et puniat. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus, ac necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia, et veritas, et omnibus necessitatem patientibus subvenire jubet. Pauca sunt, frater, quae asserui; sed quanta ex his pendeant, tua providentia poteris aestimare. Quare hanc annituntur malevoli irrumpere misericordiam ( Ennodius in apologia pro Symmacho papa )? Cur illudere vanis intentionibus felicitatem? Excusationem jam non habet furor iste in credentibus; nec interest quibus itineribus ad mundi principem currat, qui a benevolentia fratrum desciscit, aut necessitatem patientibus misericordiam negat. Negat misericordiam necessitatem patientibus, qui populis indigentibus divinis mysteriis, et non habentibus proprium episcopum qui eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis, ex alia civitate (licet minor sit) in eam quae non habet episcopum, doctiorem vel utiliorem, meliori consilio, non sponte transeuntem, sed majorum exhortatione mutare, aut episcopum ejectum et persecutionem patientem, causa utilitatis aut necessitatis inthronizari non permittit. Apud veteres enim (Hist. Trip., cap. 8, lib. XII, ex Socrate lib.), sine ulla differentia de una civitate ad alteram migrabat episcopus, dum utilitas aut necessitas evocaret. Quapropter ipsam etiam regulam huic epistolae placuit inseri, ut monstretur eos mentitos esse, qui episcopum non posse inthronizari dixerunt. Unde et in canonibus legitur ita (VII, c. 6, Antiochen. conc. can. 18): Si quis episcopus ordinatus, ad parochiam in qua ordinatus est, minime proficiscitur, non sua culpa, sed aut populo respuente, aut propter aliam quamlibet causam necessitate factam, hunc honore ministerioque participare, nec tamen misceri rebus ecclesiae, in qua collectas celebrat, sed sustinere quoque quod provinciae synodus suo judicio terminaverit, decernimus. Huic regulae contradicere nullus potest, quae etiam causa utilitatis aut necessitatis inthronizari episcopum jubet, et mutari ac transire eum de civitate ad aliam civitatem non proprium habentem episcopum sinit. Pingues hostias litat diabolo ( Ennodius jam citatus ), qui his resistere nititur, aut misericordiam et utilitatem Ecclesiae jam dictis negat, id est, et episcopis et populis. In vanum ergo contra simplices, qui haec olim dicentes agere prohibuerunt, tendicula deinceps parabunt, cum his et aliis armati adminiculis, noverint quid super his sit agendum, et quid vitandum. Nimis enim armatus est ( Idem Ennodius, ibid. ), qui illa, quae adversarius misericordiae, utilitatis atque concordiae ministrat, tela contemnit. Sufficit ergo contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio. Scio te non ignorare, frater, memoratas canonum sententias atque evangelicas sanctiones, novas non esse, sed nostro eas assensui mancipari. Cur his contradicentes, et emigrationes episcoporum utilitatis et necessitatis causa fieri prohibentes, ut saepe dictum est, et avaritiae aut temeritatis, in perniciem sacerdotum ac populorum, laedunt sacerdotale consilium? Cur lacerant sententiam, in qua, inspirante Christo, oracula superna patuerunt, et inter Deum et homines interpres exstitit lingua pontificum? Illa enim coeli curia variarum dotibus aucta curulium, et multo Redemptoris nostri auro ostroque decorata, nihil in illa decisione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio. Intellexit non esse suum, quidquid impulsa constituit; nihil quoque habet in illa sententia, nisi unde de sola devotione gratuletur. Nam dum profanis memoratorum verbis creditur, et suae vesaniae inscitiam produnt, et livorem. Quis hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli et historiae verba concurrunt? Nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus, quod profertur. Nam non bene nodus in scirpo quaeritur, dum involvit nebula praedicatae lucis auctores. Foeda quoque a nitore Domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fide dependit officia. Talium ergo dictiones vel prohibitiones indignae etiam fiunt memoratu. Profunda est ergo nimis imperitia eorum, et sepulcrum patens guttur eorum, quia linguis suis dolose agunt (Psal. V, interprete S. Hier.). Non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae, densis cor eorum vepribus suffocatur ( Verba sunt ejusdem Ennodii ), et interna vitia aliis certant ascribere. Nobilitatem ergo dat facinoribus, qui in talibus ventilationem ipsorum in exemplum sumit, aut ad aures posteras digna relatione transmittit. Tibi autem non sit cura talium quaestionum, sed sequere sententiam beati Pauli apostoli, qui monet per discipulum cunctos, et clamat, dicens: Inanes quaestiones devita (I Tim. IV). Inanes, namque (juxta Apostolum) quaestiones semper devita, et age quod meliori consilio, non avaritiae vel temeritatis, sed utilitatis et necessitatis (ut saepe dictum est) causa faciendum utiliter perspexeris. Quapropter, charissime, his apostolicis fultus auctoritatibus, muta episcopum causa necessitatis aut utilitatis, super quo consulere nos voluisti; et alios fratres nostros, quibus hoc faciendum necessitas aut utilitas compulerit, agere doce: quia hoc quod tibi soli scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Quia sicut potestatem habemus episcopos et sacerdotes regulariter titulare et ordinare, ita (ut praedictum est) causam necessitatis aut utilitatis habes et mutare, ac de titulo ad titulum translatare [transferre, ita et C. Just. ], licet de minori ad majorem urbem mutandus sit. Hoc tamen summopere praevidendum est, ne causa arrogantiae aut avaritiae unquam fiat: quia hi a praedictis canonibus damnantur, non illi qui necessitate aut utilitate, majorum consilio, et sana ac pura, et Deo placita intentione hoc faciunt. Tu, frater, semper sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam et mansuetudinem (I Tim. VI). Certa etiam bonum certamen fidei, et apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es: quoniam spiritus timentium Dominum, quaeritur ab illo, et in respectu illius benedicitur. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. Timentis Dominum beata est anima, ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegmen ardoris, et umbraculum meridiani, et praedicatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum, Dominus solus sustinentibus se in vita veritatis et justitiae. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus injustorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est; qui aufert in sudore panem, et sudanti cibos, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem, et qui facit fraudem mercenario, fratres sunt. Unus aedificans, et unus destruens; quid prodest illis nisi labor? Unus orans, unus maledicens; cujus vocem audiet Deus? Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ipsius? Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? Orationem illius quis audiet? Qui conservat legem, multiplicat orationem. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate: et propitiatio, litare sacrificium super injustitias; et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. Retribuit gratiam, qui offert similaginem; et qui facit misericordiam, offert sacrificium. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate; et deprecatio, recedere ab injustitia. Non apparebis ante conspectum Dei vacuus. Haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias frugum tuarum. In omni dato fac hilarem vultum tuum, et in exaltatione sanctifica decimas tuas. Da Altissimo secundum datum ejus, et in oculo bono adinventionem fac manuum tuarum, quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. Noli offerre munera prava; non enim suscipiet illa. Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et precationem laesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Qui adorat Deum, in oblectatione suscipietur, et precatio illius usque ad nubes propinquabit. Oratio humiliantis se nubes penetrabit; et donec propinquet, non consolabitur. Et non discedet, donec aspiciat Altissimus: et Dominus non elongabit, sed judicabit injustos, et faciet judicium, et fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum, et gentibus reddat vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet, donec reddat omnibus secundum actus suos, et sescundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius, donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit justos misericordia sua. Deus autem (frater charissime) impleat desiderium, et ministerium tibi divinitus collatum, secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu Domino nostro. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. Data 13 die Aug. mensis, indictione 14.
EPISTOLA [Olim II] AD EPISCOPOS ITALIAE. Episcopos summo in honore esse habendos, nec posse a quolibet accusari. Dilectissimis atque clarissimis fratribus universis episcopis, et cunctis specialiter per Campaniae et Italiae provincias militantibus Domino, Pelagius salutem.
Sollicitudinem omnium Ecclesiarum (juxta Apostolum) circumferentes, divinae circa nos gratiae memores esse debemus ( Acacius episc. CP., epist. ad Simplicium papam ), quod nos per dignationis suae Dominus misericordiam ad hoc fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus ( Hilarii papae epist. ad Ascanium episc. Tarraconensem). Omnes, charissimi, qui volunt in Christo pie vivere (II Tim. III), necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria (Prosperi sent. 32, ex S. Aug. in ps. CXXII), et despiciantur tanquam stulti et insani, qui ideo praesentia bona perdunt, ut invisibilia ac sibi profutura acquirant. Sed haec despectio et irrisio in ipsos retorquebitur, dum et abundantia eorum in egestatem, et superbia eorum transierit in confusionem. Justo enim judicio datur plerumque potestas peccatoribus (Ejusdem sent. 23, ex S. Aug. in ps. CXVIII), qua sanctos ejus persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Et quanquam, fratres, haec ita se habeant, non tamen sunt consentiendi, sed reprobandi, qui praelatos suos reprehendunt, vel accusant. Unde canonica sanctorum Patrum statuta, ne columnae sanctae ecclesiae vacillent, sequentes ac roborantes, omnes infames, cunctosque suspectos vel inimicos, et eos qui non sunt eorum gentis, vel quorum fides, vita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, ab omni accusatione episcoporum funditus submovemus. Similiter et omnes, quos divinae leges mortuos appellant, submovendos esse ab eadem accusatione, et publicae poenitentiae submittendos judicamus. Neque dum Ecclesiae alicujus episcopi, aut possessiones, vel res ab aemulis ejus, vel a quibuscunque aliis non sua sponte detinentur, aliquid illi debet, aut potest a quoquam ante redintegrationem omnium rerum suarum objici: sed prius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus praefinito sunt negotia ventilanda. Refutandi sunt etiam raptores, fures, sacrilegi, adulteri, et horum similes. Manifestum est enim quod semper tales magis discordiam quam pacem sectantur. Nullus quoque monachus talia unquam arripiat, nec saecularia aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quia mortua in talibus vox est eorum. Immobiles enim Dominus suos summos semper vult manere praedicatores, et non a quibusdam temerari, sed sibi libere et quiete famulari. Unde et ipse ait: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et qui vos contristat, me contristat (Zach. II; Coloss. III). Et, qui fecerit injuriam, recipiet quod inique gessit (Matth. X). Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et, qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Ita quoque et a plebibus vel caeteris generaliter omnibus sunt timendi et ferendi atque venerandi pastores et praedicatores Ecclesiae, ut sub exercitatione bonae voluntatis sustineantur temporalia (Prosp. sent. 34, ex Aug. in ps. CXXIV), sperentur aeterna. Auget enim merita virtutis, qui propositum non violat, sed auget, religionis. Charitas vero semper hominem innovat (Ejusdem sent. 273). Et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit. Fides eorum, qui Deum visuri sunt (Ejusdem sent. 361), quod non videt, credit. Nam si videt, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Tunc pretiosum pastoris diadema est ( Ennodius in dict. incip. episc. ), quando suasioni ejus grex ecclesiasticus, dum ad probitatem graditur, non repugnat. Ille sine fuco monitorem et veridico ore diligit, qui ejus instituta sectatur. Praebent hominibus, naturae institutiones, et monita responsum. Redit ad mortales vicissitudo clamosae sollicitudinis, quia unusquisque prout gesserit recipiet. Nam perit, quod linguae acceperunt, frustra beneficium (Idem, epist. 22, lib. VII), nisi legitime coeptum fuerit negotium, et canonice peractum. De fiducia enim partium nostrarum mittitur, quod apostolica mandat auctoritas. Vos tantummodo praesules Christi, benignitatem vestram, salva aurium animorumque aequitate (Idem, dict. 21), et bona voluntate semper praestate. Nam adversus impetus juvare, peregrinantem reducere post intervalla, est justitia. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa (Conc. Tolet. VIII, c. 1). Statutus, venerandi praesules, sudoribus fructus est, cum judicio purissime reddendus, ut in utroque congruus nitor, nec suscipientem devenustet, si indigno auctore provenerit (Ex eodem Ennodio, dict. 21); nec, si conferatur immerito, maculet largientem. Sit semper adversus pravos et impios, atque servorum Dei persecutores, libera vox, et oris gladio feriantur et redarguantur. Persequantur et repellantur, confundantur et advertantur, nec laedendi pie viventes ullam habeant facultatem. Plerumque periculis plena sunt ( Ex eodem in Vita Antonii monachi ); quae videntur esse tutissima. Vide, quantis laborent tales insidiis: ideo absconditum esse non licet, quod audimus. Jam latebat nostra persecutio manifesta: misericordia est, circa persecutores et facinorosos servata districtio. Ergo sopori quietem tribuite: coelestium mandatorum hostem quoque depellite, ne candida conversatio vobiscum habitantium fusca supervenientis contagione violetur. Ante enim providenda sunt remedia, quam morbus increscat. Sanctorum quoque apostolorum et reliquorum sacerdotum petamus exercitum, et praedictorum persecutorum ora claudamus. Saeculi conversatio legum metu retinetur (Idem, epist. 13, l. V): ecclesiastica quoque custodia regularum frenis servatur et regitur. Deus, charissime, semper procul avertat invidiam (Idem, epist. 14 ejusdem libri). Vos ergo armamini (juxta Apostolum) gladio spiritus, quod est verbum Dei, et apostolicae auctoritatis clypeo (Ephes. VI), ut ecclesiasticae fecunditatis jura nulla saevientis procellae possint impulsione subverti (Idem, ibid.). Nullo unquam praejudicio gravate quemquam, sed inspicite semper quae regularum testimonio declarantur. Superest, salute praelata, ut ad gaudia semper fratrum devote properetis, quia divina beneficia gradibus semper accedunt, et quibus bona conferunt, meliora pollicentur. Semper enim incrementis ad culmen ascenditur, ubi supernus favor praestat exordium. Deus omnipotens indulta semper custodiat, augeatque successibus profutura (Idem, epist. 19, lib. V). Omnia enim vestra semper, fratres, in charitate fiant (I Cor. VI). Et detrahentibus nolite detrahere quoniam detrahentibus detrahere non est bonum, ne ad ea quae scripta sunt, commoti minime certamen faciamus (Deusdedit Caralitanus consult. 4 conc. Later., an. 649). Non debemus omnino timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci (Martinus I papa consult. 3 ejusdem concilii), quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam, dicens: Audite me, qui scitis judicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis (Isai. LI), considerantes quod in psalmo scriptum est: Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit occulta cordis, et cogitationes talium hominum, quoniam vana sunt. Vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala. Sed disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psalm. XLIII; psalm. XCIII; psalm. XI)? Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim per probabilem et paternam doctrinam hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam (Idem, Mart. ibid.). Scriptum est namque: Via stulti recta in oculis ejus (Prov. XII). Et: Sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. XIV). Nos enim qui haec patimur, judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique juxta opera sua (Matth. XVI). Qui etiam per ministros suos intonuit, dicens: Mihi vindictam ego retribuam (Rom. XII). Vos enim in recta fide ac pura, in bona voluntate succurrite vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum: quoniam in hoc (ait Dominus) cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Data Kalendis Decembris indictione 15 ( Anno Domini 582).
EPISTOLA [Olim IX] AD EPISCOPOS GERMANIAE ET GALLIAE. Novem praefationes, inter missarum solennia decantandae, a Romana Ecclesia recipi . Pelegius Romanae ecclesiae et apostolicae sedis episcopus universis Germaniarum ac Galliarum regionum episcopis (S. Leo epist. 88).
Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum sive caeterorum consacerdotum Dei fidelium congregatam habuissemus, et de ecclesiasticis statutis, ut sunt ab apostolis et sanctis Patribus tradita, diligentius tractaremus; supervenere litterae vestrae, et ut magnae essent auctoritatis, etiam vivae voces praecesserunt, rogantes, ut ordinem praefationum, quem sancta Romana Ecclesia hactenus haberet, nostris litteris vobis remandaremus. Tunc de vestra voluntate et studio tam bono multum gavisi sumus, et sacrum ordinem Romanum, sacraque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes, invenimus has novem praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longa retro veritas in Romana Ecclesia hactenus servavit: unam in Albis paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de Natali Domini, quintam de apparitione Domini, sextam de apostolis, septimam de sancta Trinitate, octavam de cruce, nonam in jejunio et Quadragesima tantummodo dicendam. Has praefationes tenet et custodit sancta Romana Ecclesia. Has tenendas vobis mandamus.