Ad exercitia linguae Latinae dialogi/Civitas Mexicus interior

E Wikisource
 Academia Mexicana Mexicus exterior 

Personae:

Cuacus, incola, Camora, incola, Alfarus, advena, Vilicus.

Cuacus
Plane tempus est, Camora, ut Alfarum nostrum, Ulyssem alterum, quod tam anxie appetit, per Mexicum deducamus tantae urbis magnitudinem contemplaturum. Fiet enim inde ut, dum nos quae fuerint praestantiora docemus, audiamus alia quae aut omnino sint nova, aut, si vetera, certiora fiant.

Camora
Prudenter certe, ut soles, omnia neque unquam maiori commodo docebimus quam si alios instruendo ipsi reddamur doctiores. Verum utrum ad id videtur commodius, pedestres an ut equestres incedamus?

Cuacus
Id ipsum viderit Alfarus, cujus hoc unum hodie negotium acturi sumus.

Alfarus
Praestabit equis insidere ut vehentes sine lassitudine colloquamur, descensuri, cum opus fuerit, aut templa aut regiam ingredi.

Cuacus
Quando ita vis, Alfare, mulam ascendito quae te ex itinere defatigatum sine succussatione et placidissime vehet nosque equis insiliemus Camora tibiis contractis et ego extensis. Nam ita sunt strati.

Alfarus
Cur non amabo eisdem ephippiis, fraenis, oreis et antilenis constrati sunt?

Cuacus
Quod ut non omnibus hominibus omnia conveniunt, ita non omnibus equis omnia congruunt ornamenta. Falleras enim alias generosus et magnus equus petit, alias mannus et gradarius.

Camora
Prodeamus tandem alias de his loquuturi Alfarique claudamus latera ut ex aequo ipsius colloquio frui possimus.

Cuacus
Cui insistemus viae?

Camora
Tacubensi quae et celebrior est et recta nos in forum perducet.

Alfarus
Quam exhilarat animum et visum reficit viae hujus conspectus. Quam et extensa et ampla, quam recta, quanta ejus planicies et ne hyberno tempore lutescat et obscaena fit tota lapidibus strata per cujus medium, quod etiam facit ad ejus ornatum et civium utilitatem intra suum canalem aperta ut magis delectet aqua decurrit.

Camora
De domibus quas habet utrinque tanto ordine et ad perpendiculum positas ut nulla ab alia vel latum unguem deviet, quid iudicas?

Alfarus
Superbae sunt omnes et operosissimae et quales opulentissimis et nobilissimis civibus conveniant. Singulas non aedes, ita sunt bene materiatae, sed arces dixeris.

Cuacus
Tales oportuit principio fieri in tanta hostium multitudine, cum cingi muris et turribus muniri civitas non posset.

Alfarus
Praesens consilium neque se, ut nihil desideraretur, plus iusto efferunt, idque, ni fallor, tum ut in terrae motibus, cujusmodi audio esse aliquot in hisce regionibus, concussae altitudine sua non corruant, tum ut ex aequo omnes solem admittant, alias aliis nequaquam obumbrantibus.

Cuacus
Decuit etiam et ea ratione non solum, ut vides, amplissimas et spaciosas esse vias sed domos, uti optime iudicasti, non multum surgere salubrior ut esset civitas non impedientibus editissimis aedificiiis, flantibus et reflantibus ventis qui una cum sole pestiferos quos palus, quod in proximo est, vapores emittit, discuciunt, longe arcent.

Alfarus
Aedium antepagmenta non ex lateribus aut vili alia materia sed ex magnis saxis artificiose positis constructa sunt in quorum super liminaribus insignia sunt dominorum culmina item plana sunt prominentibus in viam ex subgrundiis, canalibus ligneis et fictilibus pluviam veluti evomentibus.

Camora
Num aliter Hispanae teguntur domus?

Alfarus
Non eodem modo cunctae, pleraeque tamen in utraque praesertim Castella. Nam in Baetica varius mos est: imbricibus sive tegulis incurvis cooperiuntur ita inter se connexis ut multis seu tubis factis imbres excipiant et reiiciant in impluvium ejusmodique aedificiorum culmina, quae alii fastigia, alii summitates appellant, ab utroque lato non transverso aedifitii pariete in acutum semper fastigiant eminentibus insuper ornatus gratia ventorum indice turriculis et pyramidulis quibusdam quae tecta, quod in duas partes devexa sint et pluviam receptam in utranque partem deducant, a pectinis similitudine pectenata dicuntur, quemadmodum testudinata quae in partes quatuor protenduntur. Haec autem vestra subdialia pavimenta, qualia primum Graeci excogitavere, et nunc sunt in Campania genuino vocabulo nuncupantur. Sed, quaeso, quae est haec quae ad dexteram transversa item amplissima et maxima via lapidibus strata in tam longum altior et munitior ceteris tot inferne tabernas habens domus protenditur et dilatatur?

Camora
Regiae membrum est et ejus alterum est hoc quod respicit in alteram hanc viam, utrumque quae est in latere copulat turris.

Alfarus
Urbem alternam, non palacium mihi narras!

Cuacus
Ab hac via quae, ut vides, in latum Tacubensem dividit, omnis generis mechanicarum et illiberalium artium operarii et artifices, quales sunt fabri lignarii, ferrarii, claviles, sutores, textores, tonsores, pistores, pictores, caelatores, sartores, caligarii, armamentarii, candelarii, arcuarii, spatharii, pistores dulciarii, caupones, tornarii et reliqui ab utraque parte ad forum usque nullo alio alterius condicionis aut artis homine admisso habitant.

Alfarus
Quantus strepitus et quantus obequitantium et deambulantium concursus et rumor: dixeris plane non viam publicam sed emporium esse. Superiora hujus membri tam magnis fenestris decorata qui habent?

Cuacus
Regii consiliarii et membrum aliud interius quod magnificentius est Prorex

Alfarus
Dignum certe tantis viris domicilium sed quid illa significat pondera ex dimissis funibus pendentia. Vah! Non animadverteram, gubernacula sunt horologii.

Cuacus
Recte ais in editaque hac turri, quae etiam utrumque aeditum latus communit eo est collocatum ut, cum sonuerit, undequaque ab incolis audiatur.

Alfarus
Prudenter factum.

Cuacus
Iam adest forum, attentus, quaeso, intuere num aliud amplitudine et maiestate par huic aliquando videris.

Alfarus
Equidem, quod meminerm, nullum nec censeo in utroque orbe aequale inveniri posse. Bone deus, quam et planum et capax, quam hilare, quam undique ambientibus superbis et magnificis aedificiis illustratum, quae descriptio, quae facies, qui positus et situs, revera, si porticus illae, quae nunc contra nos sunt, e medio tollerentur, integrum exercitum capere potuisset.

Cuacus
Tanta fori amplitudo in causa est quo minus in aliis res venales afferantur, nam, quod Romae suarium, olitorium, boarium, (Livium, Iulium, Aurelium) et cuppedinis erant, hoc unum pro cunctis Mexici est. In hoc uno institutae sunt nundinae, in hoc fiunt auctiones, in hoc quaecunque sunt venalia reperies et ad hoc totius provinciae mercatores suas merces adferunt et important, in hocque, ut in summa dicam, quaecunque sunt in Hispania potiora confluunt.

Camora
Haec est regalis aulae facies et tertium ejus membrum.

Alfarus
Etiam si non praedixisses, id satis superque testantur superiora illa deambulacra tam multis et magnis columnis speciosa regiam quandam majestatem prae se ferentia.

Cuacus
Teretes sunt columnae, nam quadrangulas et in his striatas et medianas non perinde commendat Vitruvius.

Alfarus
Quam convenit in ipsis cum longitudine crassitudo.

Cuacus
Epistylia, vide quam sint arte fabricata.

Alfarus
Spirae nihilo inferiores sunt et qui reddunt solarium aeternum quique ipsum vere regale faciunt; sunt arcus ex eodem marmore artificiose facti, trabium loco columnis impositi, tectum ne unquam ruat sustentantes. Marmorei sunt etiam cancelli ne quis cadat in praeceps.

Cuacus
Tecta hujusmodi aperta quae tu solaria ab excipiendo solem sive deambulacra a deambulando dicis antiqui etiam procestria dixere. Fiebant autem aequalibus columnarum marmorearum latericiarumve intervallis patula super quarum epistylia arcus curvabantur ut in his speciosior ut foret structura arcus autem in hisce aedificiis formabatur in hemicyclum quemadmodum et caelestis quem irim appellant muniebantur ne quis prolaberetur lorica, aut ex marmore, aut ligno ea in re bellica sepimentum fuit quo obsessores urbes cingebant.

Alfarus
Docte quidem id, pergulas tamen a pergendo fortasse quibus consimiles sunt patentes exedrae nominatas audio quae cavaedium sive hortos et plateas prospectarent et in quas sol ac luna suos radios immitteret. Cancelli qui muri erant caenaculorum ora ab injuria lapsus inibi incedentis defendentes nuncupati sunt vel periboli quos diuus Hieronymus septa coronas et circuitus appellat vel loriculae eadem metaphora qua loricae.

Camora
Nunc contemplare quanta desuper, quantoque cum ordine sit tabernarum multitudo et ipsae quam refertae praecisiosis mercibus, quot adsint adventores, quot emptores, quot venditores, quantus juxta obequitantium numerus, quanta strepat negociantium turba, ut non inmerito possis affirmare huc confluxisse quidquid est praeclarum in orbe toto.

Alfarus
Qui est ille tantus hominum concursus in regia pergula contente modo, modo lente deambuantium, subsistentium nunc, nunc festinantium, clamantium et tacentium invicem ut furere videantur.

Cuacus
Litigatores sunt, negotiorum gestores, procuratores, scribae et alii qui a praetoribus urbis ad consiliarios regios, superiores iudices provocant.

Camora
Est illic statim regium praetorium quo illi conveniunt litigaturi. Ipsum autem si libet videre ab equis desiliamus, visuri etiam pedites quae sunt circum forum omnia.

Alfarus
Nihil erit gratius.

Cuacus
Hoc est vestibulum, deinde sequitur atrium sed ad praetorium hi ducunt gradus.

Camora
Hoc quod vides cubiculum tot mensis scabellis et scribis occupatum tabellariorum praefectus, vir satis industrius, possidet. Hic autem, qui juxta est, sine foribus ingressus aditum praebet ad vice regis habitationem et prominet in atrium. In proximo est praetorium, jam caput aperi et tacitus ac reverenter ingredere et si quid volueris, summisse dicito.

Alfarus
Amplum sane et ornatissimum praetorium et quod introeuntibus nescio quam imperet reverentiam; medium consiliari quatuor, proregem continent, sublimes sedent et cujus est hac hebdomade decernendi et jus reddendi munus duntaxat loquitur idque non multis et raro, nam silentium auget gravitatem, numquam ceteri nisi cum res est controversissima aut nosse rectius quicquam volunt colloquuntur. Villosis tapetibus superius pavimentum contectum est et subsellium holoserica cortina Attalico texto circum ornata cui adhaerent pendente et obumbrante cooperitur.

Cuacus
Ex bombycino villoso, cui insedet prorex, pulvinar est, et ejusdem telae est quoque suppedaneum paulo inferius ad utrunque latus consident advocatus fisci, praetorii summus officialis, pauperum advocatus, indorum patronus et tutor et reliqui jurisconsulti qui causas suscipiunt patrici etiam et urbis senatores singuli pro munere et dignitate locum sortiti.

Camora
Inferna duo latera ad quae per gradus descenditur, procuratores et scribae occupant et e conspectu consiliariorum scribarum praefectus et causarum enarrator mensae incumbunt decreta scribens alter, rem uti gesta est referens. A tergo est ligneus clatrus quo dividitur praetorium ne promiscua multitudo et vulgus hominum consideant cum reliquis. Post clatrum stant qui si digni sunt sedere tamen nolunt et alii qui etiamsi velint sedere non permittuntur quod sint eo honore omnino indigni.

Alfarus
Qua reverentia surgens detecto capite senex ille advocatus clienti suo patrocinatur.

Cuacus
Animadverte etiam ut e regione stans alter non minus canus, modestissime prius venia petita repugnat et contradicit.

Camora
Iam utrique praetorii, janitor silencium indicit quod sint plus satis altercatii. Discedamus ut quae supersunt videnda possimus ante prandium Alfaro patefacere. Rursus aperiamus capita.

Alfarus
Plane, qui hoc vidit praetorium, non est cur aut Granatense aut Vallisoletanum quae longe gravissima in Hispania sunt adire cupiat.

Camora
Palatio et infernis ejus tabernis continuantur mox interposita via Franciscana, latissimae et longae porticus celebriores profecto quam fuere Romae Corinthia, Pompeia, Claudia, Livia.

Alfarus
Claudia diffusa ubi porticus explicat umbras.

Camora
Ibi est medius Janus, locus mercatoribus et negotiatoribus designatus, ut Hispali sunt gradus et Antverpiae marsupium quibus locis praeest Mercurius.

Alfarus
Supra porticus sunt, ut reor, eorum habitacula, qui in subjectis tabernis merces venditant.

Camora
Recte conjectasti.

Alfarus
Quo pertinet via illa, quae per lapideum pontem excurrit ultra porticus?

Cuacus
Ad Augustinianorum coenobium.

Alfarus
Nihilo angustior est Tacubensi.

Cuacus
Tales sunt pleraeque si lapidibus forent constratae, sed considera nec obiter porticus quae sunt in transvero orientem respicientes. Nam regis aula meridiem versus est posita, quantum forum illustrent ac decorent.

Camora
Sub ipsis forum est, quod appellant inferius, locus in quo judicia exercentur. Ibi duo consident praetores ab urbis senatoribus quotannis creati, necis vitaeque potestatem habentes.

Alfarus
Fora tria iudiciaria fuerunt Romae, Mexici autem quot sint, me latet.

Camora
Totidem sunt si ecclesiasticum anumeres, nimium tamen ab illis diversa.

Alfarus
Hinc, ut arbitror, emanavit illud vulgo receptum, foro utere.

Camora.
Ita existimo, superius Curia est pro cestrio, columnis et arcubus, ex lapide, plateam spectanti, insignis eaque a tergo contigua est carceri, qui ad regii differentiam civicus inscribitur, post quem statim adest macelum.

Cuacus
A facie mox continuatur regii AErari domus, Curiae magestate8 non dissimilis, argentarii intra eam domum, loco inferiori et spacioso argentum caelant veluti conclusi, idem, ut fraus absit alibi facere prohibiti. Inferius etiam sub porticibus regiae fiunt auctiones et rude argentum a Caesaris officialibus libratur ei ut quinta pars caedat. Quas dominae marinae dicunt, cum prominentibus in forum domibus quae secuntur porticus, alterum tantae plateae latus claudunt. Haecque tam pulchra et solariorum et porticuum series fossa incili quae in paludem influit sic iuvatur ut quaecunque sunt incolis necessaria cavatis trabibus contis quibusdam remorum vice ab Indis actis a longe importentur.

Alfarus
Venetias ipsas videre videor.

Camora
Hoc, quidquid est soli in quo posita est civitas olim totum aqua fuit inexpugnabilesque et reliquis omnibus Indis superiores, idcirco Mexicani fuere. Nam paludem inhabitantes cavatis magnis lignis quibus pro cimbis utebantur, in finitimos tuto excursiones faciebant, nihil ab eisdem cladis accipientes in domos veluti in munitissima asyla circumdante aqua natura munitas se recipientes.

Alfarus
Qui fieri ergo potuit ut Cortesius tantam hominum multitudinem loco palustri nec equitibus, nec peditibus oportuno debellare potuerit?

Cuacus
Arte illusit artem constructis operis Martini Lupi navigiolis ejusmodi explorata prius aquae altitudine ut uno trabes multas Indorum et adoriri et superare potuisset.

Alfarus
O virum industrium et praeter ceteros animo excelso et non nisi ad maxima natum!

Camora
Ejus aedes sunt contra regiam positae quamque non obscure auctoris sui invictum et praestantem animum testentur perpende.

Alfarus
Quanta et quam munita facies ex calce lapide lignisque cedrinis totae sunt structae ab altero latere in fossam desinentes, in atria tria singula magnis quatuor membris decorata divisae antepagmentum et vestibulum reliqua aedificio respondent. Verum a quo habitantur? Nam ipsarum dominus agit in Hispania.

Cuacus
Ab ejusdem gubernatore, Petro Ahumada, viro et prudentia et fidelitate claro dignissimo certe cui res tanta demandetur.

Alfarus
Sic accepi a multis, cum agerem in Hispania. Quod est tamen templum illud in medio foro positum?

Camora
Summum et urbis supremum, Virgini Matri sacrum.

Alfarus
Quid ais? Num in quo archipraesul una cum canonicis confluentibus prorege consiliariis et urbe tota sacra peragit.

Cuacus
Ipsum neque alibi melius Deo cultus exhibetur.

Alfarus
Dolendum quidem in tanta urbis celebritate cui nescio an alia sit aequalis et in tanta civium opulentia adde et in conspectu populi totius tam parvum, tam humile et tam parum ornatum erectum esse templum, cum in Hispania nihil tam illustret Toletum urbem alioqui nobilissimam quam ditissimum iuxta et speciosissimum templum Hispalim opulentissimam civitatem sublimis et longe opulentior sacra domus nobilitat. Quid dicam, reliqua vel oppidulorum fana tam sunt eximia et aedificia cetera superantia ut nihil quam ipsa sit aeque visu dignum.

Camora
Reditus quos habet pertenues in causa sunt quo minus pro magnitudine urbis templum structum fuerit ad quod accessit ut per hos proxime exactos quinque annos pontifice caruerit, dato tamen nunc Alphonso Montufare, religione et litteris pastore consumatissimo, magna spes est erectum iri brevissime quale par est et ipse cupis.

Alfarus
Quos respicit haec via tam spaciosa et quae ab aedibus marchionis domibus caret et in fine platea fit.

Cuacus
Ad hospitale affectorum morbo Gallico, aedificium quidem, si artem spectes, non contemnendum.

Alfarus
Gallicus ille morbus quis est?

Cuacus
Est morbus Venereus nuper his ex terris exortus.

Alfarus
Ah. Intelligo. Est is quem alii in Europa Hispanicum morbum apellant. Sed quid ni intremus?

Cuacus
Fiat. Ecce magnum conclave in quo viri lue Gallica affecti curantur.

Alfarus
Quam putrida et squallida eorum sunt corpora et quam diligenter nosocomae eos tractant!

Camora
Pone id vetus scortum, vide hoc tapete affabre contextum quo tanquam ante oculos ponitur inclyta victoria Cortesii contra Indos.

Alfarus
Haud scio an nullum maiore artifitio factum in ipsa Europa viderim. Exeamus tamen. Nam mirum in modum putet. Cujus est tam edita illa domus quae est ad sinistram antepagmento eleganti et cujus suprema solaria multo editiores media turres amplectuntur?

Cuacus
Archiepiscopi habitatio est. In qua, quod mirabere, prima illa contignatio seu compages ferreis clatris variata et a solo procul distans firmo fixoque usque ad ipsas fenestras innititur fundamento.

Alfarus
Nullis diruetur cuniculis. Iam in hac eadem serie, quae est illa postrema domus, forum terminans, tot in superiori et inferiori ad occidentem membro fenestris patentibus decorata ex quibus veluti clamantium voces emissas audio?

Cuacus
Minervae Apollinis et Musarum domicilium est officinaque in qua rudes adolescentium animi et ad virtutem et ad sapientiam formantur, qui vociferantur, professores sunt.

Alfarus
Et haec, quae viam secat, unde aquae canalis?

Cuacus
Eadem quae per Tacubensem viam defluebat. Sed jam hinc priusquam equos descendamus quam amplae quamque protensae sint suae istae viae, quae se mutuo dividunt et veluti crucem faciunt, considera. Tacubensis haec, quae hoc loco nomen amittit, recta ducto canali ad arcem usque quam nos Tarancanas dicimus deducitur, adeo longe desinens ut id nec linceis oculis videri possit. Haec altera non minori amplitudine nec minus longa quae per forum iuxta academiam et marchionis domum transmisso ponte fornicato multo ulterius quam sit hospitale marchionis virgini matri dicatum differtur, nobilissimis ornatissimisque Mendozarum, Cunigarum, Altamiranorum, Astradarum, Avalorum, Sosarum, Alvaradorum, Sayavedrarum, Avilarum, Benavidorum, Castellarum, Villafanarum et aliis, quas non memini, familiis utinque clara est.

Alfarus
Aedes omnes structura sua paria cum incolarum nobilitate faciunt.

Camora
Istac recta eamus ad dominicanorum usque monasterium, transversas obiter ornatissimas vias inspecturi.

Alfarus
Vix hujus fines conspicio, cum apertissima sit.

Cuacus
Iam adest secunda superiori neque angustior, neque brevior. Nam ad Divi Dominici, si compendium non fit, tres sunt.

Alfarus
Quem habent dominum aedes istae, quarum facies tanta majestate quod in aliis non animadverti exiecto marmore et ad perpendiculum continuato surgit. Amplissimum est atrium et multis etiam ex lapide quae ad latera porticus faciunt columnis ornatum, hortus, ut apparet, satis amoenus, hinc perspicuus fit ianuis, ut nunc, apertis.

Camora
Dominus fuit doctor Lupus expertissimus et reipublicae suae haud parum utilis medicus. Nunc habitant liberi quos reliquit et multos et a parentis probitate nihil degenerantes.

Alfarus
Non erit igitur cur metuat illud: ‘O domus antiqua quam dispari domino dominaris! ’

Cuacus
Ut se aperit haec, quae ad Divum Dominicum via ducit, ab altera parte aedificio non ignobilis.

Alfarus
Ante introitum fit platea superbaeque satis viam terminant ad utrumque latus aedes.

Cuacus
Hic siste paululum ab unico intuitu vias duas, alteram, quae ad forum tendit et nomen habet a coenobio omnis generis, opificibus refertam et alteram, quae ad Vestales ducit, contemplare.

Alfarus
Ubique civitas est Mexicus, hoc est ubique clara et insignis suburbi nescia sed, modo libet, amplitudinem et situm monasterii attentius inspicere positus aliquantulum erectus est a via, planus et in quo propterea quam sit multo altius templum videtur.

Cuacus
Iuvatur loci natura. Nam hinc vel ad forum, vel ad sacras virgines, declive semper solum est.

Alfarus
Ambitus monasterii est maximus et ante ipsam ecclesiam quadratae figurae spaciosa valde platea parietibus cincta sacellis sive larariis ad angulos constructis sed in quem usum non satis intelligo.

Camora
In magnum, ut scilicet solemnibus et festis deibus Christi natali, morte, resurrectione, accensione, virginis matris conceptione, partu, apostolorum et divi Dominici festivitate, religiosi et cives vota facientes, praecedente cruce et sequentibus imaginibus, oraturi factis spatiis ad singula consistant. Claustro huc progresi quod angustius est quam ut tot cives capere possit.

Alfarus
Amplissimum et sublime quidem templum est: oportet interiora esse talia.

Cuacus
Hortum monachorumque domicilium laudasses non minus si modo daretur videre.

Alfarus
Per apertos intubos in hac etiam via quae ad moniales pertinet aqua deducitur.

Camora
Occultis et subterraneis ut liquida et clara influat uberior multa in monasterium derivatur.

Alfarus
Ex quo fonte aquae tantum?

Cuacus
Ex Chapultepeco indorum annalibus et aquae multitudine praestantissimo ad quem si videbitur ibimus a prandio ex promonturio quod prope est, exterium Mexicum, nequid lateat, inspecturi.

Camora
Haec est domus quam virgines inhabitant quae se Christo devoverunt. Dei genitricem supra limen positam salutemus. Salve mortalium spes maxima quae cum sis quod eras nec fuisti quod es jam utrumque diceris virgo scilicet et mater, nos per antiquam labem irae filios, filio tuo Deo et homini conciliare dignare hereditatem aeternam quam amissimus te favente ut rursum addire mereamur amen.

Alfarus
Quam praestant structura quae se mutuo conspicientes in proximo sunt aedes.

Cuacus
Non minus speciosae quam munitae.

Alfarus
Tales semper commendari audio sed quae sunt ultra incile, hortu quem habent intus et depictis sumitatibus gratae magis apparent. Verum quid sibi vult illud ut supra aquam aqua etiam imbutae indicae cimbae natent enigma quidem Aedipo dignum.

Camora
Davus solvet nedum Aedipus nam quae fert trabes aqua non est potui quae autem fertur ex fonte per ligneam sicuti continuo inspices, magnam canalem in subjectas cimbulas exalto magno strepitu cadit.

Alfarus
Intellexi, video quod admonueras proh Iupiter quanta lintrium copia, hunc autem vicum quem jam ingredimur tam magnis et praestantibus undique domibus conspicuum, tam spatiosum aqua duplici commendandum altera irrigandis pavimentis et altera potui satis congruenti cujus modi cives habitant?

Cuacus
Nobiles et quorum aliqui ignotam historicis regionem Caesaris imperio subiecere: Cervantes, Aguilares, Villanueuae, Andradae, Xaramili, Castennedae, Iuraei et alii Avilae reliquique quos esset longum recensere.

Alfarus
Quam elegans deinde sequitur platea et quae aedes ad quas pertinet non minus elegantes mirum in modum decoret, prospectusque hinc per stratam viam in agrum amoenissimus est.

Camora
Quin potius quod non erit minus gratum ad viam hanc quae Franciscana a coenobio denominatur per cujus medium etiam excurrit aqua, editis et magnificis aedibus claram et in forum tendentem, oculos converte.

Alfarus
Nihil est Mexici non magnopere laudandum, sed haec via perplacet quod ad Tacubensem quam proxime accedat et eo amplius comendatione digna quod declivior procedat caenum in hyeme numquam admitura.

Cuacus
Hac deflectamus ab altera porta monasterium melius conspecturi.

Alfarus
Quis possidet domum hanc quae est ad dexteram tam operosam et tam altis tabulatis viae et incili eminentibus?

Cuacus
Castanedavnus ex provinciae debellatoribus.

Alfarus
Non facile expugnabitur muniente fossa supra quam incumbit.

Cuacus
Ex hoc sulco aquario per cuniculis impositis canalibus in monasterium et ejus hortum opposita ex ferro per forata laminadefecatissima aqua deducitur. Nunc consiste, nam vector ex foribus patentibus aut si mavis descendens atrii Franciscani amplitudinam et quae sunt potiora considerabis.

Alfarus
Planities Dominicanae non cedit sublimisque in ejus medio Crux posita coelum videtur attingere, oportet profecto procerissimas fuisse arbores ex quibus desumpta fuerit. Arbores etiam circumquaque tanto ordine positae et adeo obumbrantes non minus oculos pascunt altitudine cum cruce contendentes, lararia quoque sunt in angulis, arbitror, in eundem usum.

Cuacus
Rem acu tetigisti.

Alfarus
Placet tamen omnium maxime quod est post clathros ligneos a fronte totum apertum et late patens sacellum cujus tectum longe certe a solo distans sublimibus et se fastigiantibus ex ligno fabre quidem factis et in quibus materiem opus commendet columnis sustentatur.

Camora
Adde et eo pacto dispositis ut sacra facientem sacerdotem undique Indorum omnis multitudo quorum huc diebus festis confluit maxima audire et videre possit inoffense.

Alfarus
Templum non est admodum capax.

Cuacus
Contionante praesertim Bustamantio,

Alfarus
Accepi eximium hunc virum magno cum applausu a Mexicanis audiri.

Camora
Dignissimus est qui ex aequo ab omnibus audiatur quod perspicue doceat, magnopere delectet et vehementer moveat.

Alfarus
Absolvistis numeris omnibus oratorem. Quam tamen se extendat hortus ex parietum longissima serie et supra ipsos prominentibus arboribus satis quidem apparet.

Cuacus
E regione collegium est promiscuorum puerorum utrique Ioanni consecratum.

Alfarus
Quos tu appellas promiscuos?

Cuacus
Hispano-indos.

Alfarus
Dic explicatius.

Cuacus
Orbatos, qui nati sunt ex hominibus Hispanis et Indicis feminis.

Alfarus
Quid ibi conclusi agunt?

Camora
Legunt, scribunt, et quod est potius, in his quae ad Dei cultum pertinent, instituuntur. Bini in talaribus vestibus incedunt, plerunque quaterni quia pueri.

Alfarus
Quid acturi, ubi adoleverint?

Cuacus
Liberalibus qui ingenio valent, ceteri qui non perinde mechanicis et circunforaneis artibus incumbunt quo fit ut, una cum aetate crescente virtute, viri facti, nisi inviti, ad malum induci non possint.

Alfarus
Nunquam est reipublicae tam bene consultum quam, cum sic formantur pueri ut virtute quam semel imbiberunt, confirmati postea numquam possint relinquere.

Cuacus
Plurimum refert vel ad felicitatem vel ad miseriam quibus a teneris imbutus fueris et in quibus obcalueris.

Camora
Hoc est aliud incile transversum et cui adhaeremus coenobium occidentem versus ambit.

Cuacus
Hinc redduntur apertae Indorum aediculae quas, quia humiles sunt et humi serpunt, intra nostratia aedificia obequitantes conspicere non potuimus.

Alfarus
Sine ordine?

Cuacus
Ita semper tulit ipsorum consuetudo. Ad sinistram non est procul aliud promiscuarum puellarum collegium non minus quam puerorum celebre.

Camora
Ibi diligenter asservatae ubi muliebres artes consuendi scilicet, acupingendi edoctae sunt et in his quae ad christianam pietatem attinent instructae ad annosque nubiles pervenere, maritis copulantur.

Alfarus
Magnum sane utriusque sexus remedium commemoras. Illud tamen quod est post aquaeductum albicans et eminens templum tanta in amplitudine positum, cui ex divis nuncupatum est.

Camora
Ioanni Baptistae.

Cuacus
Iam superbum valde et elegantissimum, si quod aliud in orbe toto aedificium, considera, nomen est ei tabernae Teiadae ab usu et auctore nomen tenens.

Alfarus
Nihil unquam vidi praeclarius. Triangularis est structionis figura duo latera porticus et latae et longae nimium columnis aeque magnis distinctae claudunt. Tertium fossa redundans aqua circuit. Intra porticus tabernae inter se similes sunt ut nisi numero nulla ab alia distingui possit. Interiora tabernarum etiam nihil invicem differentia tam sunt arte constructa ut, quod miror in parvo solo, integra sit domus ut neque vestibulum, neque atrium, neque stabulum, neque culina, neque triclinia et coenacionem, neque quea sunt reliqua desiderare possis.

Camora
Supra porticus superna sunt tabernarum membra quae solem et lucem magnis fenestris in omnia pene superiora cubicula inferunt a tergo incile est tabernis omnibus commune quod ad duo porticuum latera tantopere ampliatur dilataturque parietibus undequaque clausum ut plane speciem duorum portuum reddat ad quos per gradus marmoreos discensus est.

Alfarus
Quanta est ibi lintium copia! Quam multae onerariae trabes importandisque mercibus optimae Venetias ut non sit cur sit desideres. In proximo contra tertium latus Indorum est amplissimum emporium in cujus medio edito loco positum pulsatur cimbalum. Ad latus adest patibulum ad quod per ianuam et gradus aliquot introitus et ascensus est a longe satis conspicuum quod a terra non parum tollitur. Quam multi omnis generis et omnis aetatis huc Indi empturi et vendituri confluunt! Quantus est vendentium ordo et quam multa quae ipse alibi venalia numquam repperi.

Cuacus
Ut sunt hominum diversi mores et linguae, ita terrarum non est idem ingenium nec eadem natura.

Alfarus
Mille hominum species et rerum discolor usus et illud India mittit ebur molles sua tura Sabei verum quae sunt ista quae sedentes Indi Indaeque venditant. Nam specie apparent vilia et infima pleraque.

Cuacus
Quae terra suggerit agi, frisoles, aguacates, guaiavae, mamei, zapotes, camotes, gicamae, cacomtae, mizquites, tunae, gilotes, xocotes, et alii id genus fructus.

Alfarus
Inaudita nomina ut numquam visi fructus. At quae sunt potiones illae in magnis testaceis vasibus.

Cuacus
Atole, Chian, Zozol ex seminum quorundam farinis confectae.

Alfarus
Peregrina vocabula.

Camora
Ut nostra ipsis.

Alfarus
Quid rei est ater ille liquor quo ceu bitumine crura obliniuntur et fiunt magis nigra quam Aethiopum? Ejusdem etiam coloris quid est illud quo veluti caeno aliquo capita illiniuntur et quasi argilla incrustantur? Quorsumque id fiat exponite.

Cuacus
Liquamen Indice appellatur ogitl, eoque utuntur Indi adversus frigus et scabiem. Argilla vero ipsorum lingua sive zoquitl sive quahtepuztli nuncupantur utilis ad denigrandos capillos et pediculos interimendos.

Alfarus
Ignota quidem Hipporati, Avicenae, Diacoridi et Galeno medicamina, vermiculorum etiam conspicio venalem copiam et quidem magnam. Rogo quorsum. Nam concitor ad risum.

Camora
Aquatiles sunt et ex palude afferuntur Indico sermone oquilin dicuntur eisque et ipsi vescuntur et passerculos suos alunt.

Alfarus
Mira narras. Quis unquam crederet hominibus obsonium esse vermes, cum vermibus sint homines vita functi.

Camora
Semina item variae quoque virtutis exposita sunt qualia sunt chia, guahtli herbarumque et radicum prostrant mille genera. Nam iztacpatli a phlegmate purgat, tlalcacaguatl et izticpatli a febri liberant. culuzizicaztli, capitis gravedinem levat, ololiuhqui, ulcera et latentia vulnera sanat et quam nos mechuacanensem radicem appellamus, Indi pariter et Hispani ad evacuandos humores experti sunt adeo salutarem ut ruibarbo, scamoneae et casiae pupulae quam medici benedictam medicinam nominant non sit tantus usus et utilitas.

Alfarus
Genuit ubique terrarum natura rerum parens pro soli varietate varia et mira quae accolis suis, ut sunt utilia, ita exteris perniciem afferunt. Illa tamen tam ampla et crassa folia quae utrinque spinis horrida sunt et in acum desinunt supra quae tot herbae, tot radices et alia multa imponuntur ex qua desumpta sunt arbore?

Camora
Ex ea quae maguei a nostris et ab Indis metl nuncupatur in tot ac tantos usus necessaria ut non in plures fuerit olim gladius Delphicus ac, nisi ejus tanta foret in Indico solo copia, nihil tam accederet admiratione dignum.

Alfarus
Consuetudo pariendi tollit admirationem, cum nihil sit tam admirabile, atque ita ea in rebus ceteris aut adimit, aut minuit mirationem, unde optime ille: quod tu miraris, ridet alter.

Cuacus
Arbor est, ut ea primum tibi depingam, quae se nimium ad radicem multis et magnis foliis crassissimis et acuminatis a lateribus, rigenibus aculeis diffundit, deinde recta veluti columna aut pinus ramis nudata ad hastae altitudinem surgit. Crassior sit in fine et, cum satis est matura, pallidos mittit flores, abscisa numquam renascitur, relicta post annum arescit sed ex folio rursus sato, arbor prodit altera.

Alfarus
Ut ex combusta phoenice phoenix. Sed jam ad commoda venito.

Camora
Ex foliis viridibus in aqua et supra saxa contusis et crassis veluti cannabis ex qua fili, et ex filis telae linteorum loco et funes tam crassi quam tenues acuum vice sunt spinae rigidiores quam si ferreae forent in quas singulas singula desinunt folia quae pro tegulis etiam imponuntur domibus tegendis infima ipsarum albicant et tenera sunt sicque ab Indis condiuntur ut palato accedant gratissima. Haec eadem, si arida sint, combusta loco sunt acapnorum ignemque sine fumo edunt placidissimum. Cinis commendatur magnopere ad varias utilitates eradicata quae tendit in altum arundo trabis vice subponitur, aedibus eoque loco ex quo est evulsa liquoris fit receptaculum foliis clausum undique ex eoque liquore mel primum deinde vinum postremo acetum conficitur et ex durato melle, saccharum multoque alia plura, nam tam multa sunt ut contineri memoria nequeant conficiuntur quae neque Plinius neque Aristoteles, naturae diligentissimi indagatores vel somniarunt, nedum tradiderunt.

Alfarus
Nova certe et inaudita refers et quibus nisi expertus vix fidem habeat credibiliaque hinc fiunt quae aut portentuosa aut fabulosa arbitramur antiquos scripsisse.

Camora
Quid tibi dicam de tuna quam Indi nochtli nominant quae cum amplissimis et spinosis sine ordine foliis latitudine potius quam longitudine fructificet primum tunas saporis citissimi magnis prunis crassiores fert et in ipsarum floribus quosdam veluti vermiculos gignit qui cinere necati coccum sunt preciosissimum ut nullum aliud praestantius ejusque ingens copia magno tamen pretio importatur in Hispaniam. Folium hujus arboris ubi ubi ceciderit brevi fit arbor alia et quod est admirandum in tempore ejusmodi gummi haeret foliis quod nos Alquitira dicimus ut ejus inconcinandis ex saccharo belariis magna sit utilitas.

Alfarus
Expertia fidei narras, sed quae sunt illae vestes tam albae diversis adeo coloribus variatae?

Camora
Naguae, guipiles, mulierum Indicarum indumenta et alia quae viris pro paliis sunt pleraque ex gossypio, nam viliora texuntur ex nequem filo magueio.

Alfarus
Cuncta sunt et nomine et re diversa et quae merito novo in quo sunt nata orbi respondeant. Sed quaeso praeter hoc est ne aliud Mexici emporium?

Camora
Duo alia alterum ad divum Hyppolitum et alterum ad sanctum Iacobum quod ab hoc cui nomen est divus Ioannes per miliarie et eo amplius disjungitur amplitudine tanta in quadratam figuram ut construendae urbi locus non sit angustus, ad Septentrionem, quod quartum latus claudit, Franciscanorum positum est monasterium, et in ipso Indorum collegium qui latine loqui et scribere docentur. Magistrum habent ejusdem nationis Antonium Valerianum nostris grammaticis nequaquam inferiorem, in legis christianae observatione satis doctum et ad eloquentiam avidissimum. Eregione eorundem gubernatoris quem ipsi Cacique vocant permagnifice erectae sunt aedes quibus adhaeret carcer in quem cum peccant detruduntur Indi. Reliqua latera humilibus porticibus continuantur in medio ad turris instar ex lapide erigitur patibulum. Ad hunc mercatum ea confluit Indorum vendentium ac ementium multitudo ut ad viginti milia et eo amplius accedant.

Alfarus
Qua paecunia quae Aristotele autore venalium rerum pretium est ante Hispanorum adventum utebantur Indi?

Cuacus
Permutatione rerum et quibusdam glandibus quas ipsi cacaguatl vocant fuereque tunc in pretio magno quod et numisma et potus cibusque forent nunc etiam eodem sunt in honore locoque minutae pecuniae assis scilicet et dupondii habentur argenteisque nummis comparantur, visque ingens ipsorum quotannis in portu et cibo absumitur in corrupti non diu durant.

Alfarus
Mira est in rerum natura varietas.

Cuacus
Augustiani coenobii quod solum videndum supererat quantus sit ambitus quam praeclara stuctio quantus ornatus et quanta altitudo oculatissime et vigilantibus oculis intuere, nam maximum est futurum civitatis ornamentum.

Alfarus
Oportet cementa alta esse et ex materia firmissima quae molem tantam tantopere surgentem recipere supra se tuto possint.

Camora
Ab ipsa aqua organis pneumaticis exhausta calce et magnis saxis contectis parietes quos vides latitudinis tantae ad hanc sumitatem deducuntur tecta omnia quod nullibi invenies camerata sunt ex quibus declivis est admodum in viam publicam per stilas pluvia.

Alfarus
Fastigia ita devexa et incurva modo uti convenit sint materiata plurimum aedificia nobilitant.

Cuacus
Concava tectorum quibus templum et claustrum reguntur, ordine miro implicatis et transversis inter se lapideis arcubus opere testudinato emblemata facientibus magnopere decorantur.

Alfarus
Lacunaria fornicata et ad eum modum variata ceteris omnibus longe elegantiora sunt.

Camora
Quid tibi dicam de interioribus duobus membris quae religiosi habitant et ipsi dormitoria nominant quam sese extolunt et efferunt quantis et quam multis cellis ornata sint, quam longae lataeque viae lapideis reticulis per quae lux transmittitur illustratae. In eisdem membris inferiora superioribus fornicato etiam opere non minus excellunt, sacella in ipso templo utrinque construuntur, Toletanis praestantiora nobilium futura sepulchra. Ante ipsum templum hoc quod vides spatii tantum platea erit ad quam per gradus aliquot fiet ascensus et ad ea ad templi aditus planities aequa undique marmoreis columnis iusto spatio inter se disjunctis claudetur per superiora ferrea magna catena copulatis lapideis veluti servantibus insuper leonibus positis.

Alfarus
His praestantiora et excellentiora multo pollicentur quae sunt inchoata eritque ni fallor ubi consumatum fierit opus hoc vere operosum ejus nominis ac dignitatis ut ad septem illa historicorum et poetarum testimonis celebratissima orbis miracula octavum jure optimo accedere possit.

Camora
Unum pro cunctis fama loquetur opus.

Cuacus
Si diutius vixisset Cortesius, non dubito quod tam superbe coeptum reliquit hospitale Virgini Matri consecratum aequale aliis ejusdem viri operibus futurum.

Alfarus
Maxima certe quae sunt coepta hoc in aedificio promittunt.

Camora
Praestabuntur propediem ea pecunia quae hactenus est congesta ex vectigalibus quibus hospitale indies augetur.

Alfarus
Elegans profecto facies et optima domus descriptio verum quod ad laudem operis magis facit. Dicite quaeso numquid in ipso excipiantur infirmi quaque indulgentia et industria curentur.

Cuacus
Admittuntur Hispani omnes quotquot correpti sunt febri eaque diligentia et humanitate morbo levantur ut non melius neque indulgentius divites domi quam ibi pauperes foveantur.

Alfarus
O terque quaterque beatum Cortesium cui contigit in ea provincia quam Marte feroci sub Caesaris imperium reduxit ejusmodi pietatis documenta relinquere quae ipsum perire numquam patientur. At quorsum equos sic acriter urgetis?

Camora
Ut ad prandium veniamus tempori, nam hora est ultra duodecimam.

Alfarus
Irritasti difidem* et semi extinctum appetitum. Cujus tamen sunt aedes istae quas cursim et veluti pertransenam tam magnis valuis cum anulis deauratis domini aut auctoris facultates ostentantes conspicimus?

Camora
Dominus et idem conditor est Alfonsus Villaseca qui unus industria sua tantam pecuniae vim sine cujusquam injuria quod proverbium negat posse fieri comparavit ut in ditissima regione alter habeatur Crassus aut Midas.

Alfarus
Is plane nihil erit quod ad veram et germanam felicitatem expetere queat si quam est dives argento tam vixerit pauper spiritu.

Cuacus
Absolvisti hominem et etiam fecisti obequitandi finem quapropter descende rogo, nam hoc est commune amicis meum domicilium unaque dignare nobiscum prandere. Commodius ut hinc nos Chapultepecum conferamus exteriorem Mexicum perspicuam et apertam undequaque conspecturi.

Alfarus
Non patiar scindi mihi penulam praesertim ab amico candido ac sincero.

Camora
Iam accumbe, conviviumque ut spero facito nobis urbanum pariter et fabulosum et in summa quale petit Varro.