Jump to content

Ad exercitia linguae Latinae dialogi/Saltus

Unchecked
E Wikisource
 Praefatio Ludus Sphaerae per anulum ferreum 

Personae:

Morales, Mata.

Morales
Placetne mecum saltu contendere?

Mata
Placet quidem, sed quo saltu et quo praemio?

Morales
Victor singulis saltibus feret ligulam aut sericam aut coriaceam.

Mata
Praestat sericam, ut contentio sit acrior.

Morales
Ceterum quoniam saltus est varius, nam aut una tibia, altera contracta, aut conjunctis pedibus fieri solet, utro decertare velis, aperito.

Mata
Utraque tibia minus periclitabimur. Verum num adversi aut aversi aut transversi, vel simplici vel continuato saltu utamur, quod etiam ad legem contentionis pertinet, statuito.

Morales
Nec ego sum Janus, ut retroversus tuto saliam. Eum enim qui id non temere tentet, oportebit Argo oculatiorem esse. In alterutrum etiam latus agi non perinde probo. Nam (quod frequenter accidit) periculum est, ne implicatis aut involutis tibiis decidas. Quare, si videtur, utraque, versus arbustum illud, aut intermisso, aut sine respiratione geminato, quod erit et elegantius et jejunis nobis valetudini salubrius, saltu contendamus.

Mata
Recte certe in omnibus sentis, pransis enim propter ventris onus, quod si concutiatur nimium nocet, non valde saltus convenit.

Morales
Carcer igitur saliva haec esto et meta arbustum, intraque hos terminos sic consistamus, ut qui nostrum cingulum continuatis duobus saltibus longius promoverit, sponsionem vincat.

Mata
Age tu prior, auspicare, nam hic est ranarum et locustarum saltus. Sed peccasti, qui sputum citeriorem terminum magno intervallo praecessisti, et cum in secundo saltu intermittere non debuisses, paululum conquiesti.

Morales
Culpam fateor, vicisti, Mata.

Mata
Salmacida spolia sine sanguine et sudore.

Morales
Jam tu sali.

Mata
Ne quo graver ad victoriam impedimento, pallium hic pono, calceos exuo una cum veste manicata, pileum rejicio et feminicruralium astrigmenta laxo.

Morales
Expeditior erit saltus, si te subucula nudaveris.

Mata
Bone Deus, quam procul cingulum promovi! Verum plane illud est, naturam arte juvari.

Morales
Libenter cedo, nam tu non salire sed volare mihi visus es, agilitatisque et pernicitatis istius tuae non tam fuit in causa indumenta rejecisse quam gracilitas et crebra exercitatio.

Mata
Obesus tu et natura pinguis dignus es qui potius cum cancro et testudine incedas quam ut cervos sequaris.

Morales
Parcius ista, et quoniam hoc non successit, alio tentemus saltus genere, aut hastae innixu, cum primis eleganti, aut sursum versus, subductum ad pectus funem transvolantes, uter altius pervertat, contendamus, aut si minus hoc placet, uter plures amplae hujus scalae gradus uno saltu conscenderit, experiamur.

Mata
Tametsi plus insit in hujusmodi saltu discriminis, non detrecto.

Morales
Evades id facile pernicitate tua. Edepol, belle actum! qui uno saltu intactos transvolavi gradus sex. Jam, Mata, tuae sunt partes.

Mata
Paululum abfuit quin octavum conculcarem. Vici rursus sponsionem. Jam, si libet, alio praemio decerta.

Morales
Quin potius nos hinc domum recipiamus, nam haec corporum agitatio, uti tradunt medici, non tam ad lassitudinem usque, quam ad vegetationem pertinet.

Mata
In tempore profecto, quod jam me contentionis hujus taedere coeperat.