Jump to content

Ad lectorem (Carolus Magnus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad lectorem
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 95

Ad lectorem

Cum nos divina semper domi forisque clementia, sive in bellorum eventibus, sive pacis tranquillitate custodiat; etsi rependere quidquam ejus beneficiis tenuitas humana non praevalet, quia est inaestimabilis misericordiae Deus noster, devotas suae servituti benigne approbat voluntates. Igitur quia curae nobis est ut nostrarum ecclesiarum ad meliora semper proficiat status, oblitteratam pene majorum nostrorum desidia, reparare vigilanti studio litterarum satagimus officinam, et ad pernoscenda studia liberalium artium, nostro etiam, quos possumus, invitamus exemplo. Inter quae jam pridem universos Veteris ac Novi Instrumenti libros, librariorum imperitia depravatos, Deo nos in omnibus adjuvante, examussim correximus. Accensi praeterea memoriae venerandae Pippini genitoris nostri exemplis, qui totas Galliarum ecclesias Romanae traditionis, suo studio, cantibus decoravit, nos nihilominus solerti easdem curamus intuitu praecipuarum insignire serie lectionum. Denique qui ad nocturnale officium copulatas quorumdam casso labore, licet recto intuitu, minus tamen idoneo, reperimus lectiones, quippe quae et sine auctorum suorum vocabulis essent positae, et infinitis vitiorum anfractibus scaterent, non sumus passi nostris in diebus, in divinis lectionibus, inter sacra officia, inconsonantes perstrepere soloecismos, atque earumdem lectionum in melius reformare tramitem, mentem intendimus, idque opus Paulo Diacono familiari clientulo nostro elimandum injunximus: scilicet, ut studiose catholicorum Patrum dicta percurrens, veluti e latissimis eorum pratis certos quosque flosculos legeret, et in unum, quaeque essent utilia, quasi sertum aptaret. Qui nostrae celsitudini devote parere desiderans, tractatus atque sermones diversorum catholicorum Patrum perlegens, et optima quaeque decerpens, in duobus voluminibus, per totius anni circulum, congruentes cuique festivitati, distincte et absque vitiis, nobis obtulit lectiones. Quarum omnium textum nostra sagacitate perpendentes, nostra eadem volumina auctoritate constabilimus, vestraeque religioni in Christi ecclesiis tradimus ad legendum.