Jump to content

Ad martyres (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad martyres (ed. Migne)
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus I


Ad martyres (Tertullianus), J. P. Migne cc_id: cps_2.Tertul.AdMar, cc_idno: 40 c

ARGUMENTUM

1.0619A| ARGUMENTUM.-- Quinta persecutione jamjam imminente sub Severo opusculum istud scripsit Septimius, in quo martyres adhortatur ad constantiam in fide, et alacritatem in subeundo carceris squallore, judicumque decretis. Eos vero potissimum ad pacem invitat, quam qui non habebant in Ecclesia, a martyribus petebant.

CAPUT PRIMUM.

Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater Ecclesia de uberibus suis, et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum quoque educandum. 1.0620A| Carnem enim saginari, et spiritum esurire non prodest. Imo, si quod infirmum est, curatur; aeque, quod infirmius est, negligi non debet. Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint. In primis ergo, benedicti, nolite contristare Spiritum sanctum (Eph., IV, 3), qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret: ita vos inde perducat ad Dominum. Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis, 1.0621A| ut illum etiam in domo sua conculcetis. Jam enim foris congressi conculcaveratis. Non ergo dicat: In meo sunt, tentabo illos vilibus scidiis , affectionibus, aut inter se dissensionibus. Fugiat conspectum vestrum, et ima sua delitescat contractus et torpens, tanquam coluber excantatus aut effumigatus. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos committat sed inveniat munitos, et concordia armatos: quia pax vestra bellum est illi. Quam pacem quidam in Ecclesia non habentes, a martyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut si forte et aliis praestare possitis.

CAPUT II.

Caetera aeque animi impedimenta usque ad limen 1.0621B| carceris deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segregati estis ab ipso mundo, quanto magis a saeculo, rebusque ejus? Nec hoc vos consternet, 1.0622A| quod segregati estis a mundo. Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, intelligemus. Majores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt. Pejores immunditias exspirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium si forte translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis ipsi: habet vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic exspirat, sed vos odor estis suavitatis; Judex exspectatur, sed vos estis de judicibus ipsis 1.0622B| judicaturi (Sap. III). Contristetur illic, qui fructum saeculi suspirat. Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri. 1.0623A| Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis; et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris. Nihil adhuc dico de praemio, ad quod Deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impudicitia celebrantium caederis: non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, 1.0623B| a tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persecutione. Hoc praestat carcer christiano, quod eremus prophetis (Marc, I). Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet (Luc, IV). Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit (Matth., XVII; Marc, IX; Luc, II; I Petri, 1). Auferamus carceris nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca aut porticus longas praeponens tibi, sed illam viam, quae ad Deum ducit. Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo cum animus in coelo est. Totum hominem animus circumfert, et quo velit transfert (Matth., VI): 1.0623C| Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum.

CAPUT III.

Sit nunc, benedicti, carcer etiam christianis 1.0624A| molestus? Vocati sumus ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit; nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et imbonitas et insuavitas constitit. Etiam in pace, labore et incommodis bellum pati jam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem densando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad coelum de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate. Bonum agonem subituri estis in quo agonothetes, 1.0624B| Deus vivus est; xystarches, Spiritus sanctus corona, aeternitatis; brabium, angelicae substantiae, politia in coelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque Epistates vester Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent: continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu jucundiore. Coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit Apostolus (I. Cor. 9), ut coronam corruptibilem consequantur; nos aeternam consecuturi. Carcerem 1.0624C| nobis pro palaestra interpretemur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur: quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur.

CAPUT IV.

Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma 1.0625A| sit, spiritus promptus. Non ergo nobis blandiamur, quia Dominus consensit carnem infirmam esse. Propterea enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse subjectum, scilicet, ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsam fortitudinem assumat. Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec jam de incommodis carceris, sed ipso agone et praelio cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium poenam, et omne carnificis ingenium in tormentis. Sed spiritus contra ponat sibi et carni, acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, imo et ultro appetita, famae et gloriae caussa; nec a viris tantum, sed etiam a foeminis, ut vos quoque, benedictae, 1.0625B| sexui vestro respondeatis. Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint, animo suo ducti. De foeminis ad manum est Lucretia, quae vim stupri passa, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret, Mutius, manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum ejus fama haberet. Minus fecerunt philosophi: Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit; item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis dissilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit: cum foeminae quoque contempserint ignes: Dido, ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item quum Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit. Regulus, dux Romanorum, 1.0625C| captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus, tot cruces sensit. Bestias foemina libens appetiit, et utique aspides, serpentes tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum. Itaque, cessit carnifici meretrix 1.0626A| atheniensis? quae conscia conjurationis, cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit conjuratos, et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere se scirent tormenta, etsi ultra perseverarent. Nam quod hodie apud Lacedaemonas solemnitas maxima est, διαμαστίγωσις, id est, flagellatio, non latet. In quo sacro, ante aram nobiles quique adolescentes, flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus. Igitur, si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem bestias, tormenta contemnant, sub praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones 1.0626B| ad consecutionem gloriae coelestis et divinae mercedis. Si tanti vitrum? quanti margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?

Omitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina, jam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat? Certe ad feras ipsas affectione descendunt et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Jam et ad ignes quidam se autoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt. Haec, benedicti, non sine caussa 1.0626C| Dominus in seculum admisit; sed ad nos et nunc exhortandos, et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.

CAPUT VI.

Sed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis. Convertamur ad ipsam conditionis humanae contemplationem, ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint, quae et invitis 1.0627A| evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos cremaverunt! quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus elapsae caveis, homines devoraverunt! quot a latronibus fetro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, imo et omni contumelia expuncti! Nemo non etiam hominis caussa 1.0628A| pati potest, quod in caussa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos, natalibus, et dignitatibus, et corporibus, et aetatibus suis, exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso, si contra eum fecerint: aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint.