Jump to content

Ad noctem

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad noctem
saeculo XVII
editio: incognita
fons: [1]


Heu quam lenta dies, quam sera crepuscula Noctis
Adueniunt ! Iam me tam mora longa necat.

Quam Sol lentus abit, caussas qui tollit amoris !
Quis credat? Luce est Nox mihi grata magis.

Huc, Nox grata, veni, densas diffunde tenebras,
Et surgant toto sidera rara polo.

Felices hyemes et terque quaterque beatae,
Quae faciunt noctis tempora longa mihi.

Ver teneras spargat violasque rosasque superbum
Ornatumque ferat floribus usque caput,

Frugibus insignis caeloque superbiat Aestas,
Et Cereris cingat munere laeta comas,

Iactet et Autumnus pendentes vitibus uuas
Et sua non uno poma colore notet,

Cana licet niuibus stet et acri frigore, longas
Quod faciat noctes, Bruma beata sat est.

Illa suas lacebras facilis praebebit amanti
Et dabit aduentu multa tegetque suo.

Nox optata, veni : cur tam diu, Luna, moraris,
Iam reor imperii tempus adesse tui.

Frater abest totoque tibi concessit Olympo,
Inducas flamas, Luna beata, tuas.

Tandem lenta venis? Prope iam stata tempora nobis
Lapsa fluunt, nec adhuc nos tamen ire sinis.

Surge, precor, surge et dum nos breue tempus amicae
Iungit, agas currus tum, Dea lenta, tuos.

Non cupio, ut gemînas uno nox contrahat umbras
Tempore, sed iustas da mihi, Diua, moras.

Ecce dies discessit, adest nox grata puellis
Sideraque en toto stant taciturna polo:

Hinc Phoebe splendens, illinc iuga tarda Beotes,
Omnia sunt votis apta futura meis.

Da gladium. citharamque, puer, solamen Amoris,
Nocte iter ingrediar, dat mihi robur Amor.

Ipse vel Aethiopas, vel me deducat ad Indos,
Seu iubeat terra, seu magis ire mari,

Non ego latrones, quae magna est turba, timebo
Quae petitur, vires dat mea Diua mihi.

Hei mihi ! deficio, flaccescunt cor'pore membra;
Hei mihi ! iuratam lusit amica fidem.

Hic locus, haec eadem est de qua conuenerat, arbor,
Nulla Lyces tamen hic signa videre meae est.

Forsitan adueniet, nec adhuc custodia matris
Cessat, sed mediae tempora noctis eunt.

Quid te, flaua Lyce, quid te, mea vita, moratur?
Iuratamque iubet deseruisse fidem?

Sed quid ego accusem? non est haec culpa parentum,
Si vis, hos solito fallere more potes.

Sed, puto, nunc nostros fallax contemnis amores;
Quae fuit ante mea, hanc forsitan alter habet.

Hoc si scire queam, certura est discedere vita,
Mene putas sine te viuere posse diu?

Ergo tibi iam sordet amor, pulcerrima, noster,
Iam video mortis tempus adesse meae.

Sed quid ego infelix, sine spe, crudelia frustra
Non profectura carmina voce cano?