Jump to content

Ad omnium instaurationem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad omnium instaurationem
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1904-05 p. 295

PIUS PP. X

LITTERAE

SS. D. N. PII PP . X AD MARIANUM CONVENTUM IN URBS AUSPICANDUM

PRO IUBILAEO IMMACULATAE, DE PIETATE IN B. M. VIRGINEM PROHEVENDA*

VENERABILI FRATRI NOSTRO VINCENTIO CARD. VANNUTELLI ET DILECTIS FILIIS NOSTRIS MARIANO CARD. RAMPOLLA DEL TINDARO, DOMINICO CARD. :FERRATA, IOSEPHO CALASANCTIO CARD. VIVES PRAESIDIBUS COETUS CELEBRITATI PUBLICAE DISPONENDAE OB QUINQUAGESIMUM ANNUM A DEFINITIONE :DOGMATIS DE IMMACULATO VIRGINIS CONCEPTU


Venerabilis Frater Noster et Dilecti Filii Nostri, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad omnium instaurationem in Christo multa equidem sunt quae servari in christiano populo diligentissime augerique vehementer optamus. In praecipuis autem, quod iam alias professi sumus, pietatem censemus erga augustam semperque Virginem Dei Parentem Mariam. Haec ubi alte in animos radices egerit, nullus erit virtutis ac sanctimoniae fructus quem serendo educandoque sit impar. Quod enim de sapientia divina mortalium animos permeante dicitur, id non iniuria et de religione in Virginem praedicari assolet: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Hoc Nos proposito ferebamur ac porro ferimur in probando provehendoque, omnibus quibus liceret industriis, celebritatem communemque catholicorum laetitiam ob quinquagesimum annum feliciter emensum a dogmatica definitione primum edita Immaculati Mariae Virginis Conceptus. Cum vero ad pietatem in Deiparam largius proferenclam magnopere, procul dubio, sit collaturus Marianus Coetus, qui Romae propediem cogetur, nolumus opportunitatem praeterire tum laudandi eos omnes qui Coetui habendo disponendoque naviter adlaborarunt, tum universos hortandi qui in Coetu aderunt ut eo maxime spectent, ut practice de Mariali religione ubique augenda disputent ac decernant.

Nos interim augustam ipsam Dei Matrem enixe precamur quo numine subsidioque suo Coetum fortunet. Divinarum autem gratiarum auspicem, Apostolicam benedictionem cunctis, qui ad Coetum venient, effusa dilectione impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXI Novembris anno MDCCCCIV, Pontificatus Nostri secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 295-296.