Singulari opera alloqui vos Viri Optimi! atque id vos bis praescribere placuit, quod et mea, ut significem et vestra, ut sciatis interesse videtur.
Scitis quidem optime (nisi qui ultro menti suae reluctans, scire se inficiatur) quam honeste et perhumane tractatus fit a nobis GEDEON WISZNIOWSKI, dum in collegio nostro egit professorem ; tametsi superbe destinatam sibi poeticam facultatem rejecerit, seque in Rhetoricam submoto, qui designatus erat, Patre WOLCZANSKI, incruserit, annuente piae memoriae Archipraesule, nobisque pacis amore proterviae ejus cedentibus: neque excidit vobis, ut procacitet frequenti convivio Reverendum Patrem Sylvestrum collegii praefectum convitiis incesserit , simulque jactaverit doctorale nuper sibi impositum birrectum Jesuiticum, asininum scilicet decus; et quanta nos animi moderatione hanc ipsius petulantiam dissimulaverimus. Norum quoque omnibus est, quomodo semetipsum lodalicio nostro excluserit, dum Czernihowiensis tribunus immani opinione de doctrina ejus occupatus, ad reperendam filii sui gratia Rhetoricam omnem (quod ajunt) lapidem movens, perurgęt, et contra, ille pari conatu intentatum sibi officium amolitur. Nec ignoratis, quanta vecordia rejectae suae provinciae culpam in nos transtulerit, quasi apud nos repulsam passus fuisset, neque deinceps probrose cessaverit de nobis mussitare! Et haec quidem unicuique paterit non sponte caecutiens. Quid vero postea, dum se Mosquam contulerit, adversus nos attentaverit, attento, quaeso, animo percipite. Postquam intellexerit Rezanensem Antistitem, ejusque emissarium Lopatinftitim summa prae invidia nobis iniquos esse, et quaerere artes, quibus destinatam nobis arfazcratissimo Imperatore dignitatem Pontificiam interverterer (quod quidem nobis innotuit, ut contra omnem opinionem, ita non fine magna admiratione) visus sibi est optimam nactus esse occasionem, qua, afficta nobis in eum deficta; vera autem beneficia nostra, tilcisti possit. Confestim itaque aridis lignis subjecit fomitem, doctrinamque nostram, tanquam Heterodoxam traducere coepit, et persuasit facile aegris hominibus habere se, quo demonstrer in scriptis nostris theologiciş orthodoxae ecclesiae contraria. Avide arrepta est, et per semiannum fovebatur ejus haec calumnia, secura quidem nostra conscientia, non tamen sine ingenti (quia homines sumus) tanti vulneris dolore. Nescio autem, quo consilio hanc adversus nos conspirationem diu prefferunt et infamiam istam nobis in tentacam ad tempus inaugurationis nostrae promulgandam distulerint, nisi forte, ut inopinato, nihil taļe expectantem (ut ipsi putabant) opprimerent. Datum tandem est ad Praesulem Resanensem Imperatoris mandatum, veniret ipse Petropolim pro consecratione nostra, aut si morbo decumberet(ita enim ferebatur) mitteret quantotius Episcopum Sarsensem cum aliis. Excusavit se morbo Resanensis, et Sarsensem expedivit. Hi vero, boņi viri et egregii ecclesiae Zelatores, Theophlactus, inquam, et Gedeon diu meditatam rem urgere, in aedes Resanensis cursitare, turbare ejus otium, exscripta (ut mentiebantur) ex nostris lucubrationibus prava dogmata ostendere, et ut ea mitteret Petropolim, nobisque loco promissae dignitaris, malam rem compararet, hominem compellere. Cunctabatur ille studiosus consilii, sed de eventu dubius. Nam plus quam menstruum fluxit spatium,dum Sarsensis Episcopus iter impera. cum adornat, neque tamen ipsi quidquam in hae causa injunctum fuit. Sed quando jam Mosqua discesserit, missus ab ipsis Veredarius consecutus est proficiscentem, eique consarcinacum adversus nos scriptum dedit. Ubi ille Petropolim venit, et illustrissimo Joanni Alexiadae Senatori scriptum exhibuit, atque iste confestim Regiae majestati ostendit, patuit sponte viris prudentibus foetus aegrotantium animorum, ipsiusque summi principis, ut pore Viri sapientissimi, non modice offensus est animus. Erant siquidem conscripti articuli alii leviculi (quantumvis nostri essent, ut erant confictis alii orthodoxi, sed a bonis theologis haereseos damnati. Et nihil ominus tamen addita fuit admonitio, mitterentur ista dogmata ad Orientales Patriarchas, et interea miser Theophanes a gradu Epiſcopali contineretur. Ita illi boni et sapientes vir, viris principibus, ipseque monocratori clementissimo sublinere os, meque diuturnis angoribus suffocare conati sunt; Sed nudavit sese coram ommibus invidia, nobisque dum nocere voluit, malum profecie, et nomen noftrum improbis rumoribus laceratum, sua hac accusatione refarcivit, Non erat cunctatio, quin protinus ad destinatam dignitatem promoverer. Et licet minus necessaria erat ad calumniam responsio clarius tamen testandae gratia innocentiae nostrae et ad eximendum populo scrupulum respondi, ostendique breviter, sed luculenter, quosdam ex objectis articulis esse mendaciter confictos, quosdam leves, confictos tamen, et quosdam nostram doctrinam esse, sed veram orthodoxiam et contrariam ipsi haereticam. Adjeci considerationem, quo ex animo accusatio haec profecta sit benene an male affecto. Et inter alia demonstrayi, illustrissimum Antistitem Resanensem mea foripta theologiea non vidise unquam, et quod plane mirum ait, ipsum hoc fomedptum mihi objectum non legisse, cum tamen manu propria, quasi ipse legisset subscribere non dubitaverit. Feert hoc patrio idiomate, die ulcimo Maji. Postridie vero, hoc est, primo Junii ex mandato imperatoriae majestatis, templo sanctissimae Triadis, ante fedfti illius liturgiam Episcopus solenniter declaratus sum, ac domum postridie, qui dies erat festindus pentecosftes, in praesentia summi principis sacro ritu inauguratus Episcopus Pseoviensis, Narvensis et Isborscensis. Post haec die octavo Junii Sacratissimus Menarcha testandae ergo suae in tenuitatem nostram benevolentiae, una cum celsissimo Principe, multisque ministris ac senatoribus prandium apud mo sumere, et sex horarum recreatione oblectari non dedignatus est. Affluit interim Petropolim Resanensis, ad certum negotium, uti et alii Episcopi venire jussus: qui ubi accepit, quam male cessere adversariorum meorum molimina, measque responsiones perlegit; consternacus, ruboreque suffusus se scripta mea penitus non legisse, ore simul et scripto edito confessus est; sed deceptum se esse delatione Theophilacti atque Gedeonis, eos reos esse, iisdem diem dicendum clamitans, sed Regio nomine responsum accepit, et ipsi onus incumbere transigendi nobiscum, et simul contra delatores agendi, quippe qui nomina non subscripserint. Et mandatum est superius me, morato Joanni Alexiadae Senatori, ut me cum Refanenfi committeret colloquio, tantique causas mali penitus scrutaretur. Id quod constituto tempore factum est , ubi post multam disceptationem Resanensis Antistes dogmata, quae yere mea sunt; tanquam orthodoxa amplexus est, semetipsum idem perhibens sensisse, sed verba mea alio in sensu accepisse. Fassus denique palam est, se non modo scripta mea, sed hoc ipsum etiam scriptum suum, vel potius sibi obtrusum et manu sua subscriptum non legisse: quod scilicet ipse ego ante ejus adventum edita consideratione demonstravi, ut ante dictum est. Quibus ita peractis, surrexit, illustrissimus Resanensis, et a nobis veniam submisse periit et accepit, obsignata mutuis peculis reconciliatione, et celsissimo senatore aeque Nevensi Abibace illustrissimo, qui intererat (nec non aliis postea) gratulantibus. Quid cum delatoribus futurum fit, sciemus postea. Haec yobis referenda putavimus, cum nostrae vobiscum conjunctionis jure fagitante, ut quos dolebat, tanto prae fidem suum affici dede core, et in ejus nomine nomen totius collegii periclitari, justum in domino, solamen capiatis, tum etiam suggerendae omnibus cautionis gratia, ne quis facili credulitate improbis obtrectatoribus (qualis contra nos prosilierat, superbum animal Woszniowscius) autem praebeat; simulque ut obstruatur os aliis quoque (si qui forte sunt) ejus modi scabie prurienibus, quales Kiloviæ etiam reperiri fama est, per summam petulantiam, nec minore ingrati animi labe nomimi nodtro iniquos ry in jurios: parcat illis Deus, atque a tanta infania ad sobrian mentem reducat. Vos autem fratres dilectissimi obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus, ut mecum cercetis pro me apud Deum precibus, te liberer a contumacibus; atque ministerium hoc meum erga Jerosalem acceptum fit sanctis, quin et singulos vestrum mature moveo, nostrum hoc litterarium negotium non tino isto in locum finitum iri, sed ampliori theatro operam vestram fore necessariam: atque adeo non sdiotorum premenda vestigia sed eam studiorum rationem unicuique sequendam esse, quae solidae eruditionis parens literatos, non licitatores efficit; et quae olim ad publicam lucem non erabuerit, quandoquidem satis jam nauseae cordationi sæculo commoverit eruditio, si fas est ita loqui, illa quae non ex fontibus auctorum integra manat, sed ex lacunis ineptorum ludimagistrorum per luridas chartas, idque corrupta, et guttatim scatet; et nihil aliud humanis in mentibus procreat, nisi stultam sapientiae persuasionem, umbram, nescio quam, somnium et spectrum. Unde illae ridiculae sciolorum pompae, tricae et rixae, livor quoque et contentio, mutuaque odia, illa denique nunquam satis ploranda phrenesis ingeniorum, exoritur, qua dementatus homo, cum nihil fere didicerit; omnia tamen sese didicisse opinetur, atque ita infectus in stercore, quod aurum esse putat, perpetuum sordescat. Quae quidem vobis, utpote veris sapientiae cultoribus probe nota et perspecta esse minime diffidimus; neque ad docendum vos ita loquimur, sed ad calcar addendum futurae providentiae; nisi hoc quoque sponte ad optima providentibus supervacuum sit. Quod reliquum est, pristinae me benevolentiae vestrae commendo humanissime.