Migne Patrologia Latina Tomus 13
AucVar.Addend 13 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
MONITUM.
Absoluta jam impressione communicatae mihi fuerunt annotationes aliquot et observationes studio atque humanitate viri clar. D. abbatis Terribilini, quas hoc loco adjiciendas operi censui, ne lectores earum beneficio fraudarem.
Existimat igitur vir ille eruditus primo loco, Damasum Romae ortum fuisse, utiturque ad hanc confirmandam opinionem rationibus iis, quas ego attigi. Observat etiam plures esse veteres scriptores a Saraziano, et Coustantio memoratos, qui de eo pontifice agunt, illumque laudant: at ex eis ne unum quidem, qui eum Hispanum dixerit ante Catalogum Romanorum pontificum, quem sub Felice IV conscriptum aiunt, aut Anastasium, a quo Catalogum illum exscriptum putant sed utriusque hujus scriptoris haud magnam esse auctoritatem censet. Affert deinde recentiores ex inclyta gente illa auctores, ac eos ait nullo solido fundamento niti, praetereaque de loco digladiari inter se; postremo ex Breviario Eborensi anno 1548 impresso exscribit orationem, et lectiones Festo S. Damasi accommodatas. En vero hoc loco collecta omnia.
Ex Breviario Eborensis Ecclesiae in Lusitania typis impresso anno 1548, pag. 837.IN FESTO SANCTI DAMASI PAPAE ET CONFESSORIS. Oratio. --Misericordiam tuam, Domine, quaesumus, nobis interveniente beato confessore tuo atque pontifice Damaso, clementer impende: nostrisque delictis ipsius propitiare suffragiis. P.
Lect. I. --Beatus Damasus, hujus nominis primus, natione Hispanus, patria Vimaranensis, ex Bracarensi provincia, patre Antonio, secundum Hieronymum in ecclesiastica Historia Liberio, secundum vero alios Felici II in pontificatu successit, anno Domini 369, sub Valentiniano et Valente imperatoribus. Sedit annis decem et octo, mensibus duobus, diebus decem. T.
Lect. II. --Ursicinus autem, vel, ut alii legunt, Ursinus, Romanae Ecclesiae diaconus, Damasum sibi praelatum non ferens, in tantum furoris erupit, ut persuaso quodam imperito ac agresti episcopo, collecta turbulentorum et seditiosorum hominum manu, in basilica, quae Sicinini appellatur, episcopum se fieri extorqueret: legibus, ordine, et traditione perversis. Itaque cum non tantum suffragiis, sed etiam vi et armis res ageretur: multi utrimque ceciderunt. Ammianus Marcellinus ejus temporis historicus, refert centum triginta septem uno die, in basilica Sicinini peremptorum reperta fuisse cadavera. Denique sacerdotum et populi consensu, Damasus confirmatus est: et Ursicinus ejectus ab Urbe, atque ad Neapolitanam Ecclesiam traductus. T.
Lect. III. --Damasus autem de adulterio per invidiam accusatus, facta synodo coram quadraginta quatuor episcopis se purgavit: a quibus innocens absolutus est, et accusatores ejus Concordius et Callixtus diaconi, damnati rejectique ab Ecclesia. Certe beatus Hieronymus, in epistola ad Pammachium, non solum virum egregium, et in Scripturis eruditum, sed virginem etiam virginis Ecclesiae doctorem appellat. T.
Lect. IV. --Tandem pacata Ecclesia, Damasus otio litterario delectatus, Vitas Pontificum omnium, qui ante se fuere, conscripsit, easque ad Hieronymum misit: et cum multa corpora Sanctorum perquirens invenisset, eorum tumbas carminibus adornavit. Elegans enim in componendis carminibus ingenium habuit. Multa brevia opuscula heroicis versibus composuit: Epistolas item multas. T.
Lect. V. --Templa cultumque divinum auxit magnopere. Duas enim basilicas aedificavit, alteram juxta theatrum, alteram via Ardeatina, ad catacumbas, dedicavit: et Platoniam, ubi corpora apostolorum Petri et Pauli aliquando jacuerant, et corpora sanctorum eo loci sepulta, versibus exornavit, ad posteritatis memoriam. T.
Lect. VI. --Basilicam vero, quam in honorem sancti Laurentii non longe a theatro Pompeiano condiderat, maximis muneribus ornavit: patina argentea pondo librarum viginti, hama argentea librarum quindecim, scypho argenteo anaglypho librarum decem: calicibus argenteis quinque, coronis argenteis quinque. Domos quoque circa basilicam positas, fundum etiam Papyrianum agri Ferentinatis, fundumque Antonianum, et balnea non longe a templo posita, dono dedit. T.
Lect. VII. --Hic celebrato Romae concilio, Apollinarem Laodicensem et Timotheum discipulum ejus haereseos damnavit: quemadmodum legimus in Epistola ad episcopos Orientales ab eo missa: Legimus et alias ejus synodales epistolas: ut ad episcopos per Illyrium, et ad Paulinum Thessalonicensem episcopum, contra diversas haereses. Hic instituit ut psalmi die noctuque alternis vicibus in Ecclesia canerentur, choro in duas partes diviso, et ut in fine psalmorum accineretur, Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto. Mandavit etiam, ut in principio celebrationis missarum, confessio diceretur. T.
Lect. VIII. --Ad ejus quoque instantiam, Hieronymus psalterium juxta septuaginta interpretes emendavit, et per vigilias distinxit: cujus scriptis Damasus primus auctoritatem dedit. Tunc enim Biblia Hieronymi legi coepta sunt, cum prius septuaginta interpretum scripta, tantummodo in pretio essent. Tu.
Lect. IX. --Ordinationes quinquies fecit, ex quibus presbyteros triginta et unum, diaconos undecim, episcopos per diversa loca numero sexaginta duos creavit. Mortuus est octogenarius, tertio idus Decembris: anno secundo Arcadii Augusti. Sepultus est in basilica sua, via Ardeatina, juxta matrem suam, et germanam, et cessavit pontificatus dies unum et triginta. Tu.
In fine hujus Breviarii haec leguntur: AD LAUDEM OMNIPOTENTIS DEI ET ILLIBATAE SEMPER VIRGINIS MARIAE, EXPLICIT Breviarium divinorum officiorum, juxta ritum sanctae Eborensis Ecclesiae, denuo emendatum, correctum, immutatum, ac longe jam ordinatius elegantiusque factum, jussu et auctoritate reverendissimi in Christo Patris, illustrissimique principis ac domini D. Henrici S. R. E. cardinalis tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum, Portugalliae Infantis, ac primi ejusdem Ecclesiae archiepiscopi.
OLISIPONE, apud LUDOVICUM ROTORIGIUM bibliopolam, typographum regium, anno a Christo nato, millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, mense Aprili.
VARIA DE PATRIA S. DAMASI TESTIMONIA. Lucius Marineus Siculus de rebus Hisqaniae lib. II, pag. 309, typis Francofurti 1603 (edit. 2, nam prima prodiit anno 1552), haec habet de Matritensi oppido:
Quod a nonnullis Madritum, ab aliis Majoritum appellatur. In cujus circuitu turres numeravimus octo et vigniti supra centum. Est praeterea felicissimum sancti Damasi summi pontificis meritis, qui MAJORITANUS fuisse perhibetur a multis. Habet etiam nunc alumnum virum sanctissimum nomine Isidorum, qui fuit agricola.
Ex Chronico Hispaniae Joannis Vasaei Brugensis, quod una cum Marinaeo impressum est iisdem typis Francofurti, haec exscripsi pag. 653:
Sanctus Damasus ordinatur Romanus pontifex, etc. Fuit hic natus VIMARANIS oppido Portugalliae, inter Durium et Minium, tribus leucis a Bracara Augusta, sicut Bracarensis cantat Ecclesia. Vide BREVIARIUM Eborense a RESENDIO nitori suo restitutum.
Ibid., pag. 656:
Damasus papa, etc. Petrus Antonius Beuter TARRACONENSEM fuisse dicit, Marinaeus Siculus MADRITIO civem adscribit. Sed multae, ut diximus, Hispaniae Ecclesiae VIMARANENSEM fuisse affirmant.
In tomo II Hispaniae illustratae edit. cit. Francofurti 1603, habetur narratio apologetica de Academiis et doctis viris Hispaniae, auctore Alfonso Garzia, matamoro Hispalensi, qui primum opellam hanc edidit anno 1553: ibique, pag. 809, legitur:
Antecesserunt aetate Osius Cordubensis; et illa unica Hieronymi lux, Damasus MADRITENSIS si qua tamen fides Lucio Siculo citra pudorem debetur, qui ex MANTUA CARPETANUM appellat.
In eodem tomo II Hispaniae Illustratae prostat Responsio I Andreae Resendii (is est auctor Lectionum Breviarii Eborensis) ad Bartholomaeum Kebedium Toletanae Ecclesiae sacerdotem, in qua sic lego, pag. 1004:
Viscella fluvius, Lusitane VIZELLA, dictus, in Avum majoris famae fluvium, paulo infra Nervae Trajani Caesaris memoriam, in ipsa Avi ripa perdurantem ingreditur. Intra quorum fluviorum confluentes VIMARANENSIS est civitas, sancti pontificis Damasi quondam patria, si per vestros liceret. Tametsi nondum decennium est, cum prodiit Onuphrii Veronensis viri diligentissimi, de Pontificibus Romanis liber, omnibus Urbis templis, archivis, bibliothecis perquisitis, accuratissime compositus. Is penitus Lusitanum, ac IGAEDITANUM eum facit. SANCTUS, inquit, DAMASUS, ANTONII FILIUS, EGITANENSIS, LUSITANUS HISPANUS. Sed ego EBORENSIS Ecclesiae vetustum Codicem sum secutus, cum ejus vitam BREVIARIO inserui.
Petrus Antonius Beuter, patria Valentinus, edidit Chronicon Hispaniae, Valentino idiomate lucubratum, quod hactenus non vidi; anno vero 1604 iterum recudit suum Chronicon, et Valentino in Castellanum sermonem translatum, cum titulo hoc: Primera parte de la Cronica General de toda Espana y especialmente del reyno de Valencia, etc. Impressa en Valencia 1604. Ibi, cap. 25, lib. I, pag. 146, legitur:
Despues fue Juliano Apostata treynta y seys emperador, año trezientos sesenta y cinco, y movio persecucion a la Yglesia: mas muriendo el, presto cesso. Era PAPA DAMASO, NATURAL DE TARRAGONA. Siguieron Valentiniano, y Valente, despues Graciano y Valente. Y siguio el gran Theodosio nascido y criado en España.
Henricus Florez Hispanus, Augustinianae familiae Alumnus et magister, tomo IV operis, cui titulus Espana Sagrada, tract. 6, cap. ult., fol. 308, edit. Matritensis, anno 1751, agens de Sanctis Toletanis, haec habet:
XII. S. DAMASO, a quien algunos hacen natural de Madrid; y por tanto de la diecesi de Toledo: pero le reservamos para otro sitio que juzgamos muy proprio, por no pender de ninguna opinion particular: y entonces se vera, si fue ESPAÑOL. Ex Vita B. Gonsalvi Amaranthi Ordinis Praedicatorum scripta a Fr. Didaco de Rosario, de mandato Fr. Bartholomaei de Martyribus archiepiscopi Bracharensis, apud Bollandistas, ad diem 10 Januarii, n. 3, pag. 641, edit. Venet.:
In hujus ergo metropolitanae sedis (Bracharensis) districto . . . . . in quo olim divus etiam Damasus ex VIMARANENSI oppido ortus, etc.
QUARUMDAM ABBATIS TERRIBILINI SENTENTIARUM ANALYSIS. Ad carm. IX, de SS. AA. Catacumbis, non dubitat beatos Apostolos in iis aliquando habitasse, ut Damasus ait, id est collocatos fuisse: sed eo delatos conjicit ab ipso statim martyrio, atque ibi depositos, secus ac alii sentiunt qui B. Petrum ad Vaticani radices, B. vero Paulum in Ostiensi sepultum scribunt. A Catacumbis vero ad passionis locum translatos putat diu ante Cornelii et Xysti pontificatum, quia Caius Romanus presbyter, secundo nondum elapso saeculo, Apostolorum tropaea Christianorum religioni, in Vaticani, et in Ostiensi occurrisse scribit. Equidem quaestionem hanc, quam viri longe doctissimi vix hactenus extricarunt, non attingam. Hoc adjiciam dumtaxat, nullam perspicere me rationem posse, ob quam versiculus ille Damasianus, de quo in notis monui, exprimere non debeat mirabile illud factum, quod Gregorius Magnus narrat. Si quis igitur est, qui sic non sentiat, aliam eidem loco sententiam assignet, rogo, aeque aptam. Edicat etiam cui bono priori alio versiculo nos sic monuit: Discipulos Oriens misit, quod sponte fatemur, An forte hoc ignorari unquam potuit? Si vero beatorum Apostolorum tropaea ad se rapere Orientales, et vindicare non studuerunt, proferat rationem aliquam ob quam Roma suos potius meruit defendere cives; ostendatque etiam, quae sit alia ejusdem verbi defendere vis. Scio Pearsonum ad ann. 258, n. 2, temere scripsisse Historiam, quam Gregorius narrat, nulla fide dignam esse. Sed hoc illi liceat dumtaxat, ejusque similibus.
Ad carm. X. Carmen quod ego ex Palatino Gruteriano codice eo loco recensui, ac S. Stephano P. et M. aptari posse existimavi, Damasi esse foetum censet etiam vir eruditus, sed in eo Xystum P. et M. laudari conjicit, quem in coemeterio animadversum ex Cypriano scimus. Sed huic conjecturae repugnat carmen ipsum, quo constat unum Stephanum tunc martyrem occubuisse, caeteris omnibus cum eodem in coemeterio deprehensis, salvis dimissis. Contra vero cum Xysto diacones quatuor caesi sunt, et forte alii, quod vir ipse eruditus observat ad Carm. XXXIII. Hoc igitur, de quo agitur, priori magis, quam alteri martyri sanctissimo et pontifici convenit.
Carmen XIII, de Sancto Marco papa, sic ex ingenio supplet: Insons Vita fuit Marci, quod novimus omnes Blandus Amore Dei posset qui temnere mundum Exemplo Oravit Populus quod disceret omnis Parvus Honor Vitae, grandis contemptus habendi Et solers Virtus tenuit penetralia cordis Justitiae AE custos. Christi perfectus amicus Ornav Et Damasus tumulum, cum reddit honorem, etc.
Sic in epitaphio Sisinnii presbyteri, quod ab eodem Damaso non sine probabili ratione scriptum putat apud Gruter. pag. MCLXXIII, n. 9: Presbyter hic voluit Sisinnus ponere membra Omnibus acceptus populis, dignusque Sacerdos Qui sciret Sanctae servare foedera matris. Blandus Amore Dei semper qui vivere nosset, Contentusque suo nesciret divitis aulam.
Ad Carm. XX, de S. Saturnino. In carminis hujus principio Palatinus codex apud Gruter. p. MCLXXI, sic habet: Horum martyrum cultorum Damasus episcopus servus Dei. OLA NUNC FUERAT CRARTA . . . . . CINIS AN . .
Sic etiam apud Sarazanium Vid. col. 394 huj. edit., not. [2] not. 20. Deinde ex eodem codice p. MCLXXVI, haec affert: NUNC XPI FUERAT CHARTAGINIS ANUS
Supplet igitur ac legit: Horum martyrum cultor Damasus IncOLA nunc XPI FUERAS Carthaginis, ante.
Sic idem Damasus, carm. XX: Sanguine mutasti patriam, etc. Incola nunc Domini.
Verosimilis conjectura, ac lectio, quae si retineatur, Saturninus de quo agitur hoc carmine, idem ille erit, qui Romae detentus sub Decio fuerat, laudatus apud Cyprian. ep. 20, 21, ac deinde martyr. Observat praeterea in Martyrologio Hieronymi, ac Sacramentario Gelasiano ad III kal. Decembris Romae Thrasonis, coemeterio scilicet legi, Saturninum Chrysanthum et Dariam, Maurum, et alios LXXII. Cum igitur Damasus eos omnes laudasset beatos martyres, an illaudatos praeterisset illos LXXII? Quia vero facilis est in numeris exscribendis lapsus, hinc Vir clar. jure conjicit ad illos pertinere versiculos quos, num. 2, in Appendice retuli, eorumque Damasum ipsum auctorem esse.
Ob eamdem rationem ad S. Hermetem pertinere putat carmen XXII, de incerto martyre Graeco, quem constat depositum fuisse in coemeterio Bassillae, Hermetis etiam dicto, atque, ut videtur, eodem fere, quo Protus et Hiacynthus loco. Sic enim Anonymus Mabillonianus in via Pincia Pamphilus, Bassilla, Protus, Hiacynthus, Hermes: ac Gelasianum Sacramentarium ad V kal. Septembris.
Ad Carm. XXXIII, de Sepulcro suo, scripserat Cyprianus epistol. 82 Ver. edit., Xystum in coemeterio animadversum, et cum eo diacones quatuor. Sic Baluzius et Vignolius ex mss. codicibus. Contra Fellus legit, et cum eodem Quartum; sigillatque Martyrologia, quod eidem Syxto plures socios adjungant, Felicem scilicet, seu Felicissimum, Agapitum, Donatianum, Faustinum, Praetextatum, aliosque: eaque lectio placuit etiam Ruinario, et Castellano. Observat igitur vir accuratus priorem lectionem Damasi testimonio confirmari, plures Sixto comites attribuentis, quo etiam argumento post Baronium usi sunt Bollandiani ad diem 6 Augusti. Huic profecto sententiae major etiam vis ex eo accedit, quod Quarti hujus nullam ante Adonem et Usuardum mentionem heri observarunt Florentinius et Sollerius. Quidquid igitur de illo sit, quod asseri pro certo potest, illud est, beatum illum pontificem non sine injuria, diuturna sociorum suorum possessione exspoliari posse, quos, ut ait Sacramentarium Leonianum dictum in ejus Missa, doctrinae suae filios ad eamdem gloriam promerendam incitabat: quamquam cum eodem viro clarissimo ex eorum numero excluserim Praetextatum, qui inspectis Martyrologiis caeteris ac Sacramentariis, memoratur in Martyrologio Florentinii, non ut exprimat martyrem aliquem, sed celebre ab eo dictum coemeterium, in quo Martyrum illorum memoria agebatur. Qui vero, et quot fuerint Sixti in martyrio comites, disquirunt diligenter Bollandiani socii, quos si quis consulat, operae pretium fecerit.
Laborat etiam vir clarissimus, ut caeteros conjectura assequatur, quos Damasus eodem loco sepultos ait, sed ut videtur frustra: Equidem si quis hoc idem a me scire vellet, respondeam cum Prudentio hymn. XI, de Coron: . . . . . . . . . . tu singula quaeris Nomina? difficile est, ut replicare queam, Tantos justorum populos furor impius hausit!
Ad Carm. XXXII, Epitaph. Projectae. Cur Sarazanius Florum Projectae patrem, consulem dixerit in notis, causam non attulit: forte ex Fl. quod est Flavio in eo lapide, Florum fecit, ut ait vir eruditus. Suspicatur autem Florum hunc illum esse, cujus exstat carmen ad Sepulcrum S. Liberalis martyris apud Gruter. p. MCLXXI, n. 9, quod affert: Martyris hic sancti Liberalis membra quiescunt Qui quondam in terris consul honore fuit. Obtulit haec Domino componens atria Florus Ut sanctos venerans praemia justa ferat.