Jump to content

Addenda ad appendicem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Addenda ad appendicem
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 33

Addenda ad appendicem

(Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.AdAdAp, cc_idno: 7299

1.

Charitatis tuae scripta percepi, quibus animum tuum ad dolorem commotum de filiae dormitione cognovi. Non aliud principaliter admiratus sum, quam christiani pectoris in te jactatam fuisse virtutem, ut animum flecteres ad dolorem. Stupeo murum fidei penetratum vulneribus orbitatis, quem sopire debuerat spes resurrectionis et regni coelestis. Nunquam spes cum dolore concordat, nec fides sentiet aliquando quamcumque jacturam. Resurgere credimus nostros, et plangimus! Quid faceremus, si mori tantummodo sine resurrectione praeciperet Deus? Voluntas utique ejus sufficeret ad solatium, cui nullum praeponendum scimus affectum. Quod dederat tulit, qui creavit: quis erat alius plangere? Quod ad tempus acceperas, commodaverat ut haberes, quantocumque tempore voluisset, et cum vellet rursus auferret. Nihil abstulit tuum, cum suum recipere dignatus est: 33.1176| et proprium creditum suum recipere decuerat creditorem, et nihilominus creditori suo gratias agere mutuantem. In Job legimus, quam sequamur, devotissimam vocem: Dominus dedit, inquit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). c

2.

Patris ergo non erat sola consolatio, quod contra lucrum nemo plangere debeat, cum alienis reddiderit alienum; quia fas non erat apud alium retineri, quod domino suo fuerat necessarium: additur consolationis alia providentia, quae jaculis orbitatis occurreret. Invidere deberemus de saeculo recedentibus, si saeculi contrarias inimicitias sentiremus. Plangimus Domini beneficia, qui novit infirmitati nostrae dare quod praestet. Adhuc videre volebas miseram laborare? Ad quid christianam et fidelem animam putas intra carcerem mundi diu remorari; cui totus mundus naufragio est, tantas totque impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot saeculi clades evasisse? Lacrymas fundis, quasi nescieris quid in te ipso quotidie patiaris. Contra lacrymas ejus pugnant lacrymae tuae; et amor tuus amori ejus fletum non habet parem. Non deseruit, sed praecessit; et ne doleret excedentem patrem, suscipere festinavit.