Adiutricem

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adiutricem
1895

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, (1895-1896), pp. 129

Adiutricem populi christiani potentem et clementissimam, Virginem Dei Matrem, dignum est et magniñcentiore in dies celebrare laude et acriore fiducia implorare. Siquidem argumenta fiduciae laudisque auget ea varia beneficiorum copia, quae per ipsam affluentior quotidie in commune bonum longe lateque diffunditur. Nec beneficentiae tantae profecto a catholicis officia desunt deditissimae voluntatis: quum, si unquam alias, his nimirum vel acerbis religioni temporibus, videre liceat amorem et cultum erga Virginem beatissimam excitatum in omni ordine atque incensum. Cui rei praeclaro sunt testimonio restitutae passim multiplicataeque in eius tutela sodalitates; eius nomini augusto splendidae dedicatae aedes;- peregrinationes ad sacratiora eius templa actae frequentia religiosissima ; convocati coetus, qui ad eius gloriae incrementa deliberando incumbant; alia id genus, per se optima fausteque in futurum significantia. Atque id singulare est Nobisque ad recordationem periucundum, quemadmodum multiplices inter formas eiusdem pietatis, iam ROSARIUM MARIALE, ille tam excellens orandi ritus, in opinione et consuetudine latius invalescat. Id Nobis, inquimus, periucundum est, qui, si partem curarum non minimam promovendo Rosarii instituto tribuimus, probe videmus quam benigna optatis Nostris adfuerit exorata Regina caelestis: eamque sic Nobis confidimus adfuturam, ut curas quoque aegritudinesque lenire velit quas proximi allaturi sunt dies. — Sed praecipue ad regnum Christi amplificandum uberiora Nobis adiumenta ex Rosarii virtute expectamus. Consilia quae studiosius in praesentia urgemus, de reconciliatione esse dissidentium ab Ecclesia nationum, haud semel ediximus: simul professi, felicitatem eventus, orando obsecrandoque divino Numine, maxime quaeri oportere. Id etiam non multo antehac testati sumus, quum per sollemnia sacrae Pentecostes, peculiares preces in eam causam divino Spiritui adhibendas commendavimus: cui commendationi magna ubique alacritate obtemperatum est. At vero pro gravitate rei perarduae, proque debita omnia virtutis constantia, apte facit hortamentum Apostoli: Instate orationi (1); eo vel magis quod tali instantiae precandi suavius quoddam incitamentum bona ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur proximo nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito utilius, neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud Virginem Matrem pientissimi insistatis. Praeclarae quidem sunt causae cur'praesidio eius consilia et vota Nostra summa spe committamus. Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque luculenter proditur, quod moriens Matrem ille suam Ioanni discipulo matrem voluit relictam, testamento memori : Ecce filius tuus. In Ioanne autem, quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit Christus personam humani generis, eorum in primis qui sibi ex fide adhaerescerent : in qua sententia sanctus Anselmus cantuariensis: Quid, inquit, potest dignius aestimari, quam ut tu, Virgo, sis mater quorum Christus dignatur esse pater et frater (1)? Huius igitur singularis muneris et laboriosi partes ea suscepit obiitque magnanima, consecratis in Cenaculo auspiciis. Christianae gentis primitias iam tum sanctimonia exempli, auctoritate consilii^ solatii suavitate, efficacitate sanctarum precum admirabiliter fovit; verissime quidem mater Ecclesiae atque magistra et regina Apostolorum, quibus largita etiam est de divinis oraculis quae conservabat in eorde suo.-Ad haec vero dici vix potest quantum amplitudinis virtutisque tunc accesserit, quum ad fastigium caelestis gloriae, quod dignitatem eius claritatemque meritorum decebat, est apud Filium assumpta. Nam inde, divino consilio, sic illa coepit advigilare Ecclesiae, sic nobis adesse et favere mater, ut quae sacramenti humanae redemptionis patrandi administra fuerat, eadem gratiae ex illo in omne tempus derivandae esset pariter administra, permissa ei paene immensa potestate. Hinc recte admodum ad Mariam, velut nativo quodam impulsu adductae, animae christianae feruntur; cum ipsa fidenter consilia et opera, angores et gaudia communicant; curaeque ac bonitati eius se suaque omnia filiorum more commendant. Hinc rectissime delata ei in omni gente omnique ritu ampla praeconia, suffragio crescentia saeculorum : inter multa, ipsam dominam nostram, mediatricem nostram (2), ipsam reparatricem totius orbis (1), ipsam donorum Dei esse conciliatricem (2). — Et quoniam munerum divinorum, quibus homo supra naturae ordinem perficitur ad aeterna, fundamentum et caput est fides, ad hanc ideo assequendam salutariterque excolendam iure extollitur arcana quaedam eius actio, quae Auctorem edidit fidei, quaeque ob fidem beata est salutata : Nemo est, o sanctissima, qui Dei cognitione repleatur, nisi per te ; nemo est qui salvetur, nisi per te, o Deipara; nemo, qui donum ex misericordia consequatur, nisi per te (3). Neque is nimius certe videbitur qui affirmet, eius maxime ductu auxilioque factum, ut sapientia et instituta evangelica, per asperità tes offensionesque immanes, progressione tam celeri ad universitatem nationum pervaserint, novo ubique iustitiae et pacis ordine inducto. Quod quidem sancti Cyrilli alexandrini animum et orationem permovit, ita Virginem alloquentis: Per te Apostoli salutem gentibus praedicaret...; per te Crux pretiosa celebratur toto orbe et adoratur... ; per te fugantur daemones, et homo ipse ad caelum revocatur ; per te omnis creatura idolorum errore detenta, conversa est ad agnitionem veritatis; per te fideles homines ad sanctum baptisma pervenerunt, atque ecclesiae sunt ubivis gentium fundatae (4).— Quin etiam sceptrum orthodoxae fidei, prout idem collauda vit doctor (5), praestitit illa valuitque : quae fuit eius non intermissa cura, ut fides catholica perstaret firma in populis atque integra et fecunda vigeret. Complura in hoc sunt satisque cognita monumenta rerum, miris praeterea modis nonnunquam declarata. Quibus maxime temporibus locisque dolendum fuit, fidem vel socordiâ elanguisse vel peste nefaria errorum esse tentatam, magnae Virginis succurrentis benignitas apparuit praesens. Ipsaque movente, roborante, viri extiterunt sanctitate clari et apostolico spiritu, qui conata retunderent improborum, qui animos ad christianae vitae pietatem reducerent et inflammarent. Unus multorum instar Dominicus est Gusmanus, qui utraque in re elaboravit, marialis Rosarii confisus ope, feliciter. Neque dubium cuiquam erit, quantum redundet in eamdem Dei Genitricem de promeritis venerabilium Ecclesiae Patrum et Doctorum, qui veritati catholicae tuendae vel illustrandae operam tam egregiam dederunt. Ab ea namque,• sapientiae divinae Sede, grato ipsi fatentur animo copiam consilii optimi sibi defluxisse scribentibus ; ab ipsa propterea, non a se, nequitiam errorum esse devictam. Denique et Principes et Pontifices romani, custodes defensoresque fidei, alii sacris gerendis bellis, alii sollemnibus decretis ferendis, divinis Matris imploravere nomen, nunquam non praepotens ac propitium senserunt. — Quapropter non vere minus quam splendide Ecclesia et Patres gratulantur Mariae: Ave, os perpetuo eloquens Apostolorum, Fidei stabile firmamentum, propugnaculum Ecclesiae immotum (1); Ave, per quam inter unius, sanctae, catholicae atque apostolicae Ecclesiae cives descripti sumus (2); Ave, fons divinitus scaturiens, e quo divinae sapientiae fiuvii, purissimis ac limpidissimis orthodoxiam undis defuentes, errorum agmen dispellunt (3) ; Gaude, quia cunctas haereses sola interemisti in universo mundo (4). Ista quae Virginis excelsae fuit atque est pars magna in cursu, in proeliis, in triumphus fidei catholicae, divinum de illa consilium facit illustrius, magnamque in spem bonos debet omnes erigere, ad ea quae nunc sunt in communibus votis. — Mariae fidendum, Mariae supplicandum! Ut enim christianas inter nationes una fidei professio concordes habeat mentes, una perfectae caritatis necessitudo copulet voluntates, hoc novum exoptatumque Religionis decus, sane quam illa poterit virtute sua ad exitum maturare. Ecquid autem non velit efficere, ut gentes, quarum maximam coniunctionem Unigena suus impensissimo a Patre flagitavit, quasque per unum ipse baptisma ad eamdem hereditatem salutis, pretio immenso partam, vocavit, eo omnes in admirabili eius lumine contendant unanimes ? Ecquid non impendere ipsa velit bonitatis providentiaeque, tum ut Ecclesiae, Sponsae Christi, diuturnus de hac re labores soletur, tum ut unitatis bonum perficiat in christiana familia, quae suae maternitatis insignis est fructus ? - Auspicium que rei non longius eventurae eâ videtur confirmari opinione et fiducia quae in animis piorum calescit, Mariam nimirum felix vinculum fore, cuius firma lenique vi, eorum omnium, quotquot ubique sunt, qui diligunt Christum, unus fratrum populus fiat, "Vicario eius in terris, Pontifici romano, tamquam communi Patri obsequentium. Quo loco sponte revolat mens per Ecclesiae fastos ad priscae unitatis nobilissima exempla, atque in memoria Concilii magni ephesini libentior subsistit. Summa quippe consensio fidei et par sacrorum communio quae Orientem atque Occidentem per id tempus tenebat, ibi enimvero singulari quadam et stabilitate valuisse et enituisse gloria visa est; quum Patribus dogma legitime sancientibus, sanctam Virginem esse Deiparam, eius facti nuncium a religiosissima civitate exultante manans, una eademque celeberrima laetitia totum christianum orbem complevit. — Quot igitur causis fiducia expetitarum rerum in potente ac perbenigna Virgine sustentatur et crescit, tot veluti stimulis acui oportet studium quod catholicis suademus in ea exoranda. Illi porro apud se reputent quam honestum hoc sit sibique ipsis fructuosum, quam eidem Virgini acceptum gratumque certe futurum. Nam, compotes ut sunt unitatis fidei, ita declarant, ut huius vim beneficii se magni pro merito facere, et idem se velle sanctius custodire. Nec vero queunt praestantiore ullo modo fraternum erga dissidentes probare animum, quam si eis ad bonum recuperandum unum omnium maximum enixe subveniant. Quae vere christiana fraternitatis affectio, in omni vigens Ecclesiae memoria, praecipuam virtutem consuevit petere ex Deipara, tamquam fautrice optima pacis et unitatis. Eam sanctus Germanus constantinopolitanus his vocibus orabat: Christianorum memento, qui servi tui sunt: omnium preces commenda, spes omnium adiuva; tu fidem solida, tu ecclesias in unum coniunge (1). Sic -adhuc est Graecorum ad eam obtestatio : O purissima, cui datum accedere ad Filium tuum nullo metu repulsae, tu eum ex or a, o sanctissima, ut mundo pacem impertiat et eamdem ecclesiis omnibus mentem adspiret : atque omnes magnificabimur te (2). — Huc propria quaedam accedit causa quamobrem nobis, dissentientium nationum gratia comprecantibus, annuat Maria indulgentias : egregia scilicet quae \n ipsam fuerunt earum merita, in primisque orientalium. Hisce multum sane debetur de veneratione eius propagata et aucta : ih his commemorabiles dignitatis eius assertores et vindices, potestate scriptisve gravissimi ; laudatores ardore et suavitate eloquii insignes; dilectis simae Deo impératrices (1), integerrimam Virginem imitatae exemplo, munificentia prosecutae; aedes ac basilicae regali cultu excitatae. - Adiicere unum libet quod non abest a re, et est Deiparae sanctae gloriosum. Ignorat nemo, augustas eius imagines ex oriente, variis temporum casibus, in occidentem maximeque in Italiam et in hanc Urbem, complures fuisse advectas: quas et summa cum religione exceperunt patres magnificeque coluerunt, et aemula nepotes pietate habere student sacerrima s. Hoc in facto gestit animus nutum quemdam et gratiam agnoscere studiosissimae matris. Significari enim videtur, imagines eas perinde extare apud nostros, quasi testes temporum, quibus christiana familia omnino una ubique cohaerebat, et quasi communis hereditatis bene cara pignora : earumdem propterea adspectu, velut ipsa Virgine submonente, ad hoc etiam invitari animos, ut illorum pie meminerint quos Ecclesia catholica ad pristinam in complexu suo concordiam laetitiamque amantissime revocat. Itaque permagnum unitatis christianae praesidium divinitus oblatum est in Maria. Quod quidem, etsi non uno precationis modo demereri licet, attamen instituto Rosarii optime id fieri uberrimeque arbitramur. Monuimus alias, non ultimum in ipso emolumentum inesse, ut prompta ratione et facili habeat christianus homo, quo fidem suam alat et ab ignorantia tutetur errorisve periculo : id quod vel ipsae Rosarii origines faciunt apertum. Iamvero huiusmodi quae exercetur fides, sive precibus voce iterandis, sive potissimum contemplandis mente mysteriis, palam est quam prope ad Mariam referatur. Nam quoties ante illam supplices coronam sacram rite versamus, sic nostrae salutis admirabile opus commemorando repetimus, ut, quasi praesenti re, ea explicata contueamur, quorum serie et effectu extitit illa simul Mater Dei, simul mater nostra. Utriusque magnitudo dignitatis, utriusque ministerii fructus vivo in lumine apparent, si quis Mariam religiose consideret mysteria gaudii, doloris, gloriae cum Filio sociantem. Inde profecto consequitur ut grati adversus illam amoris sensu animus exardescat, atque caduca omnia infra sé habens, forti conetur proposito dignum se matre tanta beneflciisque eius probare. Hac autem ipsa mysteriorum crebra fìdelique recordatione quum ea non possit non iucundissime affici, et misericordia in homines, longe omnium matrum optima, non commoveri, idcirco diximus Rosarii precem peropportunam fore, ut fratrum causam dissidentium apud ipsam oremus. Ad spiritualis maternitatis eius officium proprie id attinet. Nam qui Christi sunt, eo Maria non peperit nec parere poterat, nisi in una fide unoque amore: numquid enim divisus est Christus ? (1) debemusque una omnes vitam Christi vivere, ut in uno eodemque corpore fructificemus Deo (2). Quotquot igitur ab ista unitate calamitas rerum funesta abduxit, illos oportet ut eadem mater, quae perpetua sanctae prolis fecunditate a Deo aucta est, rursus Christo quodammodo pariat. Hoc plane est quod ipsa praestare vehementer optat; sertisque donata a nobis acceptissimae precis, auxilia vivificantis Spiritus abunde illis impetrabit. Qui utinam miserentis matris voluntati obsecundare ne renuant, suaeque consulentes saluti, boni audiant blandissime invitantem : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (3). — Tali marialis Rosarii virtute perspecta, nonnulli fuere decessores Nostri qui singulares quasdam curas eo converterunt, ut per orientales nationes dilataretur. In primis Eugenius IV, constitutione Advesperascente, anno data MCCCCXXXIX, tum Innocentius XII et Clemens XI; quorum auctoritate item privilegia ampla Ordini Praedicatorum, eius rei gratia, sunt attributa. Neque fructus desiderati sunt. Sodalium eiusdem Ordinis contendente sollertia; iique extant multiplici et clara memoria testati: quamquam rei progressibus diuturnitas et adversitas temporum non parum deinde offecit. Hac vero aetate idem Rosarii colendi ardor quem initio excitatum laudavimus, similiter per eas regiones animis multorum incessu Quod sane Nostris quantum respondet inceptis, tantum votis explendis perutile futurum speramus. — Coniungitur cum hac spe laetabile quoddam factum, aeque Orientem attingens atque Occidentem, eisdemque plane congruens votis. Illud spectamus propositum, Venerabiles Fratres, quod in pernobili Conventu eucharistico, Hierosolymis acto, initium duxit, templi videlicet exaedificandi in honorem Reginae sacratissimi Rosarii; idque Pa trae in Achaia, non procul a locis, ubi olim nomen christianum, ea auspice, eluxit. Ut enim a Consilio quod rei provehendae curandoque operi, probantibus Nobis, constitutum est, perlibentes accepimus, iam plerique vestrum rogati, collaticiam stipem omni diligentia in id submiserunt; etiam polliciti, se deinceps non dissimiliter adfore usque ad operis perfectionem. Ex quo satis iam est consultum, ut ad molitionem quae amplitudini rei conveniat, aggredi liceat: factaque est a Nobis potestas ut propediem auspicalis templi lapis sollemnibus caeremoniis ponatur. Stabit templum, nomine christiani populi, monumentum perennis gratiae Adiutrici et Matri caelesti : quae ibi et latino et graeco ritu assidue invocabitur, ut vetera beneficia novis usque velit praesentior cumulare. Iam, Venerabiles Fratres, illuc unde egressa est Nostra redit hortatio. Eia, pastores gregesque omnes ad praesidium magnae Virginis, proximo praesertim mense, fiducia plena confugiant. Eam publice et privatim, laude, prece, votis compellare concordes ne desinant et obsecrare Matrem Dei et nostram : Monstra te esse Matrem! Maternae sit clementiae eius, familiam suam universam servare ab omni periculo incolumem, ad veri nominis prosperitatem adducere, praecipue in sancta unitate fundare. Ipsa catholicos cuiusvis gentis benigna respiciat; et vinculis inter se caritatis obstrictos, alacriores faciat et constantiores ad sustinendum religionis decus, quo simul bona maxima continentur civitatis. Respiciat vero benignissima dissidentes, nationes magnas atque illustres, animos nobiles officiique christiani memores: saluberrima in illis desideria conciliet et conciliata foveat eventuque perficiat. Eis qui dissident ex oriente, illa etiam valeat tam effusa quam profitentur erga ipsam religio, tamque multa in eius gloriam et praeclara facta maiorum. Eis qui dissident ex occidente, valeat benificentissimi patrocinii memoria, quo ipsa pietatem in se omnium ordinum, per aetates multas eximiam, et probavit et muneravit. Utrisque et ceteris, ubicumque sunt, valeat vox una supplex catholicarum gentium, et vo x valeat Nostra, ad extremum spiritum clamans: Monstra te esse Matrem! Interea divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem, singulis vobis cleroque ac populo vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die v Septembris anno MDCccxcv Pontificatus Nostri decimo octavo. LEO PP. XIII.