Jump to content

Admonitio ad virgines

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Admonitio ad virgines
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50



AucInc.AdAdVi 50 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Admonitio ad virgines

1. Si diligenter attenditis, venerabiles filiae, evidenter agnoscitis, quod nullus homo sibi soli vivit, nullus sibi moritur. Omnis enim quantiscumque exemplum sanctae conversationis praebuerit, cum tantis et pro tantis ad praemia aeterna perveniet. Et econtra qui exemplum malae vitae et perversae actionis ostenderit; quantascumque suis malis moribus ad opera iniqua provocaverit, cum tantis et pro tantis perpetua supplicia sustinebit. Nos vero non solum exemplum male vivendi caeteris non praebeamus, sed etiam sancta et salubri admonitione ad humilitatem et charitatem vel obedientiam jugiter provocemus. Non simus de illis, quae irascentibus vel furentibus quibuscumque sororibus malis consiliis solent pabulum superbiae ministrare, dicentes, quod non debeant tanto tempore abjecta se humilitate dejicere, et tam dura vel inepta imperia sustinere. Non simus de talibus, quae per amarissimas linguas, non solum vulneratas curare nolunt, sed etiam quae sanae sunt vulnerare contendunt: quae murmurando, detrahendo, per inobedientiam vel iracundiam non Christo servire, sed diabolo militare et ministrare consueverunt: astutus enim et crudelis diabolus calliditate veteris artificii ac multiformis ingenii animas quas semel persuasione nequissima desides, tepidas, ac negligentes effecerit, etiam in aliorum subversionem sibi servire compellit, de quibus scriptum est: Utinam calidus esses aut frigidus! nunc autem, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. V, 15). Tales enim animas ad inobedientiam vel superbiam praeparatas diabolus omni lumine veritatis et charitatis excaecat, et quasi venator robustissimus et callidissimus auceps velut illices sibi ad capiendas, si potest, etiam sanctas animas aptat ac praeparat; quomodo aucupes facere solent, qui columbas quas primum ceperint excaecant et surdas faciunt; ut dum ad illas reliquae columbae conveniunt, praeparatis retibus capiantur. Ita etiam hostis antiquus de tepidis clericis, et de negligentibus monachis, vel desidiosis virginibus exercere consuevit: et cum in eis oculos patientiae clauserit, ignem compunctionis et flammam verae charitatis exstinxerit, et de solo religionis habitu persuaserit gloriari, sicut jam dixi, ad aliarum perditionem velut illices eos proponit, et praeparat in exemplum, ut dum illos simplices quique et minus solliciti imitantur, diversis laqueis vel retibus capiantur. Isti tales non solum pro se, sed etiam pro aliis quos exemplo malae conversationis de bono humilitatis et obedientiae revocaverint, rationem sunt in die judicii reddituri.

2. Antiquus enim hostis, qui bonis semper invidere consuevit, primum servos vel ancillas Dei, quos tepidos ac negligentes esse cognoverit, persuadet otiosis fabulis occupari, murmurando vel detrahendo ad contumaciam provocare, et ad audiendam lectionem tardissimos reddere: et cum in eorum cordibus velut callum, et, ut ita dixerim, scoriam teporis induxerit, ad quaelibet opera mala sibi eos facit praeparatos, et omnibus vitiis vel negligentiis infeliciter servire compellit; secundum illud quod Veritas dixit: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et a quo quis superatur, ejus servus efficitur (II Petr. II, 19). Sicut enim sanctae ac spiritales animae fervore charitatis accensae Spiritu sancto aguntur, et ad omne opus bonum jugiter praeparantur, secundum illud quod Apostolus ait: Quotquot spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII, 14); ita econtrario negligentes et tepidae ab illo contrario spiritu possidentur, de quo scriptum est: Cum exierit immundus spiritus ab homine, vadit per loca arida, quaerit requiem et non invenit; postea revertens invenit domum suam vacuam et scopis mundatam, et adducit secum alios septem spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI, 44). Haec enim sine dubio patiuntur clerici monachi, sive virgines superbi, inobedientes et tepidi. Cum enim in primordiis conversionis suae relicta saeculi conversatione ad militiam sanctae religionis animo ferventi confugerint, per gratiam Dei vacuantur omnibus malis; postea vero dum per negligentiam ac desidiam non apponunt studium, ut cum Dei adjutorio repleantur spiritalibus bonis, vitia quae discesserant invenientes eos cum multiplici nequitia remeantes, compellunt eos redire ad vomitum; et impletur in illis quod scriptum est: Sicut canis quando revertitur ad vomitum suum odibilis fit, ita et peccator quando revertitur ad peccatum suum. De istis talibus terribiliter clamat apostolus Petrus; Si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi his rursum implicati superantur, facta sunt eorum posteriora deteriora prioribus. Melius, inquit, fuerat illis non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato; contigit enim illis illud veri proverbii: Et canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 20). Hoc illis evenit, qui post abstinentiam ad gulam, post vigilias ad somnolentiam, post humilitatem ad superbiam, post obedientiam ad contumaciam, post patientiam ad iracundiam, velut canis ad vomitum, et velut sues revertuntur ad luxuriae volutabrum. 3. Et ideo qui se talem esse cognoscit, dum corrigendi tempus est, cum rugitu et gemitu ad vulnus superbiae humilitatis medicamentum contendat apponere: contra murmurationis vel iracundiae venenum antidotum obedientiae festinet accipere. Et antequam anima sua multis peccatis obnoxia de hac luce discedat, remedium sibi in diem necessitatis acquirat, et lampadi suae per superbiam exstinctae humilitatis et charitatis oleum, dum colligendi et emendi tempus est, praeparare contendat, ut inter sanctas virgines accensa virginitatis lampade in vasculo animae suae oleum charitatis exuberet. Quia penitus virginitas in corpore nihil proderit, si charitas vel humilitas a corde discesserit. Et haec quidem observant animae sanctae, et quae illis similes esse volunt, facere non desistunt. 4. Aliae vero quae non spiritaliter, sed carnaliter vivunt, non humilitati sed superbiae infelicia colla submittunt: nec velut apes spiritalia mella colligunt, sed quasi vespae crudelia venena diffundunt: quando senioribus inobedientes existunt, quando flammis iracundiae succenduntur, quando odium in corde condunt, quando murmurationibus suis et se et alias vento superbiae de portu obedientiae excussas, et de tranquillitate patientiae proturbatas faciunt naufragare; et quae in primordiis conversationis suae relictis saeculi fluctibus ad quietem monasterii confugere, nunc nimio furore superbiae in ipso portu procellis iracundiae naufragare probantur. Istis talibus meliores sunt illae, quae saeculo servire videntur, quia multo melius est humilis conjugalitas, quam superba virginitas, et plus laudabiles quae in medio pelago se Deo auxiliante custodiunt, quam illae quae in portu nimia negligentia vel securitate merguntur. 5. Felices ergo sunt illae animae, quae ita cor suum diversis virtutum aromatibus Christo donante replere contendunt; ut ex illorum ore non nisi charitas et humilitas, numquam nisi castitas, vel mansuetudo, vel obedientia proferatur: unde et sibi aeterna praemia, et aliis praebeant sanctae conversationis exempla. Sicut econtrario infelices sunt, et miserae, et omni lacrymarum fonte lugendae, quae ita malis moribus corrumpuntur, ut ex illarum ore, vel indigna conversatione, non Christi medicamenta, sed diaboli venena procedant. Quae cum foris religioso habitu quasi pellibus ovium contegantur, velut lupi rapaces intrinsecus esse noscuntur, et serpentium vel viperarum more, tamdiu fictam humilitatem habitu corporis demonstrare videntur, quamdiu nulla castigatione corripiuntur: at ubi vel levis admonitio fuerit, tunc falsa humilitate remota superbiae se furor exeret; et tunc in veritate cognoscitur, quia aliud proferebatur in ore, aliud abscondebatur in corde; falsa humilitas fingebatur in corpore, et superbiae virus tegebatur in mente. 6. Haec ergo omnia timentes potius quam de vobis sinistrum aliquid sentientes, cum omni humilitate et paterna sollicitudine charitati vestrae suggessimus; et ideo ante oculos vestros tepidorum negligentias proferre voluimus: ut et de bonis, quae in vobis munere divino collata sunt spiritaliter gaudentes, Deo gratias referatis, et pro me ac mei similibus, qui adhuc multis negligentiis premimur, jugiter Dei misericordiam supplicetis: ut cum ante tribunat Christi vobis pro perseverantia bonorum operum corona tribuatur, nobis intercessione vestra vel peccatorum indulgentia concedatur, praestante Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivet regnat in saecula saeculorum. Amen.