Jump to content

Admonitio in De dono perseverantiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Admonitio in De dono perseverantiae
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 45


MoOrSBe.AdInDeD 45 Monachi ordinis S. Benedicti Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Admonitio in De dono perseverantiae

Reliquos errores Semipelagianorum Massiliensium coarguere pergit Augustinus. Verum ut maxima parte superioris libri de initio fidei egit, sic in primis partibus libri sequentis copiose disserit de perseverantiae perfectione. Nempe sanctus Doctor ex Prosperi et Hilarii litteris intellexit, praedestinationis et gratiae inimicos duplici hoc errore propius a Pelagianis recedere, quod « et initium fidei, et usque in finem perseverantiam sic in nostra constituant potestate, » quemadmodum hic loquitur, n. 34, « ut Dei dona esse non putent, neque ad haec habenda atque retinenda Deum operari nostras cogitationes et voluntates. » Quanquam autem hoc posteriore libro et ad alias eorum quasdam adversus praedestinationem quaestiones respondeat: quia tamen ipso in exordio proponit disputandum de perseverantia, inde factum ut liber vulgo vel « de Dono Perseverantiae » nuncuparetur, vel quae ipsius communior in antiquis codicibus inscriptio est, « de Bono Perseverantiae, » sub qua olim inscriptione citabatur a Remigio archiepiscopo Lugdunensi, in libro de tenenda veritate Scripturae, cap. 9; a Floro seu Beda vulgato in Paulum; ab Hincmaro in libro de Praedestinatione, cap. 1, etc. At certe Prosper, qui operis Hilario ac sibi dicati exemplaria prima et sinceriora conspexit, eumdem utrique libro inditum fuisse titulum tradit in principio libri Responsionum ad excerpta Genuensium. « In libris, » ait, « beatae memoriae Augustini episcopi, quorum titulus est, de Praedestinatione Sanctorum. » Astipulatur Prospero Noalliensis vetus codex, finito libro primo subjiciens: « Explicit de Praedestinatione Sanctorum beati Augustini episcopi liber primus. Incipit secundus. » Finito autem hoc secundo: « Explicit liber secundus sancti Augustini episcopi de Praedestinatione Sanctorum. »

De iisdem libris Bellarminus in libro 2, de Gratia et Libero Arbitrio, cap. 11: « Constat, » inquit, « delatam fuisse ad Apostolicam Sedem, Coelestino Pontifice, a Prospero et Hilario querimoniam, quod in Gallia presbyteri quidam doctrinam sancti Augustini de praedestinatione reprehenderent. Quid autem Coelestinus rescripserit, perspicuum est ex Epistola ejus ad Gallos, in qua inter caetera, posteaquam magnis laudibus sanctum Augustinum extulit, ita subjunxit: Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus, etc. Et quoniam Galli respondebant, fuisse quidem a Pontifice commendatam sancti Augustini doctrinam, sed non approbatos in specie libros illos duos de Praedestinatione Sanctorum, et de Bono Perseverantiae; contra sanctus Prosper in libro contra Collatorem, extremo loco demonstrat, Pontificem non potuisse hos libros non approbare, cum Augustini doctrinam probaverit, et hi libri a caeteris non dissentiant, etc. Deinde Coelestinus in ea epistola, cap. 2, ita laudat Augustinum, ut dicat eum semper habitum a Romana Ecclesia pro magistro optimo, et nunquam eum fuisse saltem rumore sinistrae suspicionis aspersum. At quomodo ista dicere potuisset Coelestinus, si Augustinus falso scripsisset, fidem praedestinationis in Ecclesia catholica semper fuisse, et contra eam neminem nisi errando disputare potuisse? Nam si Augustini de praedestinatione sententia falsa esset, non posset idem Augustinus ab ingenti temeritate defendi: quippe qui non solum tam acriter pro falsitate certasset, sed etiam pro fide catholica venditare ausus esset, etc. Denique Gelasius in concilio septuaginta episcoporum non solum probavit omnia scripta sancti Augustini, et sancti Prosperi; sed etiam contra damnavit libellos Joannis Cassiani et Fausti Regiensis: cum tamen non ignoraret, potissimam contentionem inter Prosperum et Cassianum, ac deinde inter Fulgentium et Faustum, de scriptis sancti Augustini de Praedestinatione Sanctorum et de Bono Perseverantiae fuisse. »