Migne Patrologia Latina Tomus 78
Admonitio in Ordinem Romanum XV (Auctor incertus), J. P. Migne
1. Etsi in veteri Codice, quem nobis utendum pro sua benevolentia concessit eminentissimus cardinalis Casanata, nullum auctoris nomen sequenti libro sit praefixum, ex variis tamen ejusdem libri locis constat eum esse Petrum Amelii, Gallum Electensem, ex eremita Augustiniano Urbani V sacristam, dein Gregorii XI poenitentiarium ac bibliothecarium; postea Senogalliensem episcopum, archiepiscopum Tarentinum, tum patriarcham Gradensem et Alexandrinum, atque ecclesiae Aquensis administratorem. Is nimirum se ipse prodit in sequentis libri cap. 79: Ita vidi ego frater Petrus Amelii, Senegalliensis episcopus, observari. Item in cap. 141 Augustinum Patrem nostrum vocat; idemque in cap. 90 testatur, se sacristam et episcopum Senogalliensem, agnos Dei (ut vocant) confecisse anno 1378. Ad haec in cap. 158 ait se Gradensem patriarcham una cum patriarcha CP. processus generales in criminosos feria quinta in Coena Domini pronuntiasse anno 1393. Denique in vivis erat ad annum 1398, instante obitu Bonifacii IX, ex cap. 165. Falluntur itaque qui eum anno 1368 obiisse ferunt, cum post annos decem agnos Dei confecerit sacrista et episcopus Senogalliensis. Sedit ut patriarcha inter cardinales episcopos anno 1391, ex cap. 153. Iter Gregorii XI Avenione Romam versibus cecinit: cujus operis meminit in sequenti cap. 142. Quaere in itinerario meo de domino papa Gregorio XI. Hoc Itinerarium exstat apud Massonum et Ciaconium de summis pontificibus, in Gregorio XI. Ex his manifestum est non alium a Petro Amelii sequentis libelli esse scriptorem, de quo Augustinus Patricius in lib. II, cap. 60.
2. Quaedam tamen additiones ab aliis auctoribus hinc inde respersae sunt, nimirum in cap. 61, ubi quaedam observantur de tempore Eugenii IV, tum in cap. 63, ubi exsequiae cardinalis Novariensis, qui anno 1434 obiit, referuntur. Harum additionum auctorem esse Petrum episcopum Oloycensem conjicere licet ex cap. 85. Et ita vidi servari ego Petrus episcopus Oloycensis tempore domini Bonifacii IX, Innocentii VI, Gregorii XI, Joannis XXIII, et Martini V.