Jump to content

Admonitio in fragmentum (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Admonitio in fragmentum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


AugHip.AdInSeF 6 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Admonitio in sequens fragmentum

Nullus vel negat, vel dubitat, per Jesum Christum tale, quale Sacris Litteris praenuntiatur, novissimum futurum esse judicium, nisi qui eisdem Litteris nescio qua incredibili animositate, seu caecitate non credit, quae jam veritatem suam orbi demonstravere terrarum. In illo itaque judicio, vel circa illud judicium, has res didicimus esse venturas, Eliam Thesbiten, fidem Judaeorum Antichristum persecuturum, Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem, ejusdemque renovationem. Quae omnia quidem ventura esse credendum est. Sed quibus modis, et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intelligentia valet consequi. Existimo tamen, eo quo a me commemorata sunt, ordine esse ventura.