Adnitentibus Nobis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII

AD R. D. FRANCISCUM PICARD,
PRAEPOSITUM SODALIUM AUGUSTINIANORUM AB ASSUMPTIONE,
QUIBUS COMMENDATUR EORUMDEM OPERA IN EXCITANDIS ORIENTALIBUS

AD UNITATEM CATHOLICAM INSTAURANDAM*


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Adnitentibus Nobis, Dei auspicio et gratia, ut orientales gentes ad pristinam in Ecclesia catholica dignitatem resurgant, grata quidem ob versatur cogita tioni opera Religiosorum Ordinum qui eamdem in rem laboriose utiliterque iam diu contendunt. Hos inter, sua merito debetur laus isti quoque Sodalitati, cui digne tu praesides. Novimus enim multiplices curas quae sunt a vobis per eas regiones susceptae ; quaeque eo sane fructuosiores eveniunt, quo maiore commendantur et studio divinae gloriae et fraterna erga dissidentes caritate. — Iamvero comprobationis Nostrae nullum videtur argumentum neque iucundius vobis, neque optatius fore, quam si eiusdem studii operaeque vestrae utilitates vel latius in Orientalium bonum deducamus. Idque Nobis admodum placet; quo praesertim movemur proposito, efficiendi ut apud illos tum vetusta ritualis disciplina vigeat, tum etiam, quod causae quam urgemus permagni interest, adolescentis aetatis institutio proba sit et conveniens. Huius rei gratia deliberatum est Nobis, sedes eas quas ad Stamboul in urbe Costantinopoli, et ex adverso ad Kadi-Keuì, ubi Chalcedon fuit, habetis, accessione facta molitionum ampliari ; eatenus scilicet ut loca instruantur sive ad cultum divinum, sive ad docendum omnino apposita.— Quae vos consilia executuri, duplex tenete praescriptum. Alterum, ut in eis ipsis sedibus, praeter administrationem spiritualem quam vobis creditam volumus Latinorum, eamdem Graecorum geratis, sollemniaque officia utroque seorsum ritu apte et decore agenda curetis. Alterum, ut adolescentium commodis et ornamento quam optime consuetis, non solum animorum cultura consuetisque litteris, sed graecae etiam linguae et historiae patriae eruditione impertita. Quorum vero indoles et voluntas spem bonam afferat ad ministeria sacrorum, ii diligentiae vestrae potiorem habebunt partem, ut accuratius ad pietatem, ad doctrinam, ad ritus suos informentur: illud namque ad proposita assequenda praesidium est vel maximum, clerum indigenum rite educi.

Omnia quemadmodum legitimo iure constituantur et rata sint, a Nobis iam est provisum. Vos interea sumite animos ex benevolentia et fiducia Nostra; quae voluntatis divinae est declaratio : eximiumque in hanc Apostolicam Sedem obsequium quod adhuc probastis, probare alacres pergite atque in dies augete. Hac vobis mente hoc studio laborantibus, aderit certe Deus frugifera ope propitius, neque deerunt, eo aspirante, qui uberiora praesidia ad coepta ipsa, provehenda pii libentes submittant. Votorum sit auspex Apostolica benedictio, quam tibi, dilecte fili, universaeque Sodalitati effusa m in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die II Iulii anno MDCCCXCV, Pontificatus Nostri decimo octavo.


LEO PP. XIII


  • ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 3-5.