Adrastus parentans

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adrastus parentans
c. 1620

editio: Adrastus Parentans sive Vindicta, a hypertext critical edition by Dana F. Sutton, The University of California, Irvine, 1998
fons: philological.bham.ac.uk

SIVE VINDICTA

AMPLISSIMO LITERARUM PRAESULI LANCELOTO, DIVINA GRATIA EPISCOPO WINTONIENSI, REGIAE MAIESTATI A SANCTIORIBUS CONSILIIS &c.

Dignissime praesul:

Historiam ad accuratas tragoediae antiquis novae, nobis antiquae leges descriptam, Musa nostra urbanam induta frontem supplex exhibet amplitudini vestrae. Huius si inverecundiam gravitas vestra culpaverit, ignoscere debet istius eius affectibus, qui impulerint, ut displicere omnino malit, quam non placere velle. Vita nostra tragoedia est, quâ spectator quisque agit. et foelix quicunque dolore

Alterius discet posse carere suo.

Foelix vestra dominatio, quae extremum eius actum ita perpolit, ut nulla eius pars neglecta tanquam ab inerti poeta videatur. Hanc igitur tragoediam eo vultu spectet, quo agit suam. Sic omnia ad votum honori vesto cedere precatur, qui unice orat ut videatur semper quod sit hoc est

Amplitudine vestrae deditissimus, PETRUS MEASE


ARGUMENTUM EX HERODOTI CLIO Croesus occursurus fatis, filio, quem ictu cuspidis interemptum somniasset, uxorem accipit. Ipso autem nuptiarum die, aderant Mysii orantes ut filium, cum iuventute reliqua, aprum agros ab Olympo monte populantem venatum mitteret. Tandem importunitati iuvenilis ardoris mos geritur, commisa Adrasto eius cura. verum inter apri transcursum, Adrastus feram infesto telo petens, transverso iactu ipsum Croesi filium interemit, seque met ipso mox chariori umbrae ad sepulchrum eius vindice dextra parentavit.

 PERSONAE

GYGAE MANES
AEGLAEA SPONSA
NUTRIX
CROESUS
SOLON
NUNCII DUO
ADRASTUS
CHORUS EX VIRGINIBUS, SPONSAE FAMULAE

 I. GYGAE MANES
Plutonis atri squallidam linquens domum,
Superum reviso limen aethereae plagae
Non invidendus hospes. Hoc celsae caput
Urbs illa Sardis Lydiae, quam perfluens
Pactolus amnis lambit aurifero vado. 5
Hoc civitatis ipsius palatium,
In quo parata per nefas olim mihi
Gyges minaci sceptra gestavi manu.
Dum forte pastor regias curarem oves,
Subito coortus turbinis diri impetus 10
Miscere coelum coeperat terris. micat
E nube fulgur undique elisa, aridas
Corusca adurens arborum comas face.
Ictum verebar fulminis, quando specum
Tellus hiatu aperuit. Huc subeuns ego 15
Portu fruebar; dumque prospicere foras
Timor vetaret, cuncta lustrabar oculis
Quaecunque vasto continerentur sinu
Interque multa conspicatus aeneum .
Equum; quid alvo porro gestaret grave 20
Quaerens, videbam grande mortales supra
Vires cadaver annulum digito gerens
Virtute mirum. Namque dum palam manum
Versus moveo, sum visus en soli mihi
Praesens, et absens omnibus aliis. Vice 25
Versa videbar, qui prior latui, palam.
Heu, quam proclives in vitia ducit fuga
Culpae! Nefas in omne quam proni sumus
Humana quoties lumina effugere licet!
Quam facile conscios deos contemnere, 30
Si nemo nostris consciat vitiis homo,
Ex me liquebit. Qui cum ad arbitrium oculos
Vel perspicacis Lyncei effugere mea
Crimina viderem posse, concepi nefas,
Et perpetravi. Regium ascendi thorum 35
Nobilis adulter. Regis uxorem in scelus
Adscivi; eaque comite clam custodibus
Obtunco regem conditum somno gravi.
Regnumque gemino scelere quaesitum diu
Tenui superbus. Gaudium sceleris breve, 40
Brevis voluptas, longa poenitentia.
Sinceritatem gaudii contaminat
Usque imminentis dirus his poenae timor,
Quos urit atrae carbo conscientiae.
Namque ipse regnum, regias opes, dapes, 45
Quaecunque avarus cupere vel lautus potest,
Cum possiderem, memet haud potui miser.
Aegrum cubile pectus ultrices suum
Curae asserentes, somnia et somnos leves
Procul abigebant, pectus anxium truci 50
Vultu Phobetor territat miseris modis,
Ut nec quietam mihi quietem liquerit.
Placare dona vel deos sermo vetus:
Placare donis numen iratum mihi
Statuo. Sacrata Delphico munera deo 55
Proceresque mitto, sciscitaturos eis
Ut panderet, quae me scelus propter meum
Poenae manerent; num stabile regnum foret
Mihi futurum. Rettulit deus mihi.
Impunitatem, posteris poenas graves. 60
Securus egi relliquam aetatis moram.
At cum supremus clauderet oculos dies,
Concludor mi Tartari in tristem specum
Ubi mea vermis perpeti morsu vigil
Viscera renata quotidie. quotidie 65
Peredit, ut inde discat humanum genus
Horrere vindex numen: haud sceleris sibi
Occasionem numinis clementiam
Facere. E cubile tetrico me squallidum
Excivit atrox Furia, quo cladem domus 70
Meae viderem. Croesus haec quinta soboles
Nunc sceptra gestat, illa cui poenam dei
Praenunciavit haud inane oraculum.
Hinc auspicatur virginem, sponsam socer
Qua vidit hora videat et viduam nurum. 75
Exangue corpus lachrimis totum piis
Madebit, author caedis et caedis suae
Fiet. Quis haec spectare, quis pati potest?
Lubet reverti. Lenta vindictam manus
Divina peragit, tarditatem sed suam 80
Gravitate pensat, quando semel incubuerit.

CHORUS
Nihil in terris homini stabile
Dum terra manet.
Mobile caelum est, atque in caelis
Omnia constant omne per aevum. 85
At terra manet, nihil in terris.
Res humanas Fortuna rota
Dubia versat.
Rota currus est hominis vita,
Quae decreto currens stadio 90
Breve curriculum subito peragit.
Hinc admonitus sortis propriae
Didiscit mitior esse tyrannus.
Cuius currum quando domiti
Traherent reges, et respiceret 95
Unus, causam rogat auriga.
Se mirari rettulit ille.
Cur modo radii quos evexit
Rota sublimes, mox premerentur.
Eadem gentes, eadem regna 100
Tristi volvit cum ludibrio
Rota Fortunae. Confert, aufert,
Tollit, deiicit, una constans
Levitate sua. Foelix ille est
Animum pro Fortuna varium 105
Qui sibi possit fingere prudens.
Is Fortunae varias poterit
Spernere lites, qui non fidit
Blandae, aut tristi cedere nolit.
Nam blanda metum, spemque adversa 110
Praebere potest.
Ubi nunc Priami regia celsi,
Quem modo pollens Asia horrebat?
Ubi Candaules? Caesus ad aram
Jovis Herceii dextra iuvenis 115
Is procubuit, sed reginae
Hunc in thalamo occidit adulter.
Sua quemque regunt hominem fata.
Patimur inanes sic quisque suos,
Et Fortuna vices habet. Eadem 120
Quae modo reges deturbavit
Soliis, alios tollit in altum.
Nec regna manent gentibus eadem
Nec regnis perpetui reges.
Alium versat Fortuna alia, 125
Nulli constans.
Fatum constans, Fortuna levis,
Sed constanti illius arbitrio
Servire solet levitas huius.
Sortem, Fatum lance librata , 130
Numen moderans nunc praecipiti
Lapsu deiicit homines, quos iam
Vexit in altum. Prorsus valeat
Nemo superbam tollere frontem,
Metuens fallax inde futurum. 135
Oppleta lachrimis sponsa sed regia genas
Cur prodit? Atrum quicquid in vultu gerit.

II. AEGLAEA, NUTRIX
AEG. Infesta semper numina humanis bonis!
NUT. Quid est, alumna, quis premit mentem dolor
Salvere sponsum redducem hoc vultu iubes? 140
AEG. Salvere sponsum? Sponsus ast ubi est meus?
NUT. Mox affuturus. Spolia gestantem trucis
Apri videre videor, atque ovantem ei
Paeana pubem canere. AEG. Sic cygni canunt
Sed ante mortem. NUT. Nullus hic mortis timor. 145
AEG. Verum atra pavida territant pectus mihi,
Somnia tepenti noctis hesterna e sinu.
NUT. Quin mitte vana mentium ludibria,
Et ominare melius, et minus time.
AEG. Utinam valerem! Sed animum quoties subit 150
Imago somni, videor heu toties viri
Exangue corpus cernere, oppletum nigro
Cruore vulnus! Namque dum geminus leo
Adversus alter alteri voto pari
Praedam opperitur: pervium praestitit iter 155
Velocitate praeda. Dilapsa, statim
Coeunt leones. Quoque vellent impetu
Praedam petentes; invicem in sese ruunt.
Congressus impar, disparem eventum dedit.
Senior minori pectus effodit ferus 160
Ungue impotenti. roboris vanam indicem
Submissit ictus illico magni iubam,
Interque amicas prorsus expirat manus.
Nec ille tanquam victor exultat, sed ut
Moriturus ipse mortuum incubat super,
Seque odit ipse mortis authorem. Mihi 165
Somno solutae membra prae metu tremunt.
At vos nostri conscia partus.
Sidera, fati conscia nostri,
Tacito quae labentia mundo
Dubios casus inferiorum 170
Certis regitis motus vicibus,
Si quid capiti immineat misero
Sponsi, potius ruat in nostrum.
NUT. Cur sic questibus inscium, alumna,
Aera pulsas? Quin tu potius 175
Obvia reduci procede viro,
Frondeque laeta redimita comas
Jam communem duce triumphum.
AEG. Utinam triumphi tempus, ac velim, foret!
Spes nulla posse. Regium genus leo est, 180
Leo interemptus regius sponsus meus.
NUT. Plerumque vanum somnium ac fallax malum est.
Veraciores nec leves illis dei
Qui visa mittunt. Negligentem somnia
Prudentiorem dixero. AEG. Fama est malum 185
Mendaxque saepe, saepeque est verax tamen
Ea somniorum conditio. NUT. Scymnum ferat
Fama interemptum. Tune regium genus
Caesum ominare, stulta? AEG. Verum absentibus
Coniugibus omne quod potest fieri malum 190
Solent timere coniuges quae vere amant.
NUT. At illud omne quod potest viris malum
Accidere, non fieri potest. An tu nefas
Sperare credis, quod timere iam vides
Inane, vanum, frivolum atque inutile? 195
AEG. Non esse quod potest, et esse illud potest.
Anne expavere tum nefas? Nonne satius
Quam spem fovere et caecam et ancipitem et vagam?
NUT. Quoniam pericla dubia pro veris habet
Aegrotus animus, experiar aliam viam. 200
Diis non resisti posse te credere reor.
AEG. Cui hoc negatur, esse se negat piam.
NUT. Sic qui dolores accidere divinibus
Meminerit, aequo meminerit animo pati.
AEG. Haec esse, nutrix, vera quae profers scio. 205
NUT. Age, si maritus mortuus fuerit tuus,
An esse fletu te reducturam putes?
Qui fert iniqua mente quae veniunt malas
Menti dolores parturit, patitur tamen.
AEG. Dehisce tellus. meque submergas tuo 210
Hiatu in imi Tartari vastum specum,
Superesse, sponse, quo die velim tibi.
O quaecunque volumine caeli
Rapido zonas numina regitis,
Vel mihi tutum reddite sponsum, 215
Vel iam date me exitio simili.

III. CROESUS, AEGLAEA, NUTRIX
CROE. Quis eiulatus hinc pepulit aures, nurus?
Cur ista pulchras lachrima turpavit genas?
Secura prome pectoris molestiam.
AEG. Socer verende… CROE. Quis animum turbat dolor, 220
Effare, nutrix. Morbus incubuit gravis?
NUT. Nulla aegritudo corpus affligit. CROE. Igitur
Vocem quid interclusit ut fierit statim
Sermonis impos? Grave aliquod certe est malum,
Quod poterit altum foeminae silentium 225
Mandare linguae. NUT. Poterit et maius timor.
CROE. Quid ergo, fare, metuit? NUT. Est nimium pia.
CROE. Qui fiat istud? NUT. Nempe iam sponso timet,
Quod somniarit ungue confossum truci
Catulum leonis. CROE. Ergo me laetum facit. 230
Securus ipse iubeo securam fore.
AEG. Utinam levarer anxio cordis metu!
CROE. Columen paternae te domus spemque unicam,
Ego somniavi cuspidis quondam gravi
Ictu interemptum, nate. Nunc autem mei 235
Scio vanitatem somnis ex tuo, nurus.
Si somniasses somnium simile meo
Aut interemptum dente spumantis ferae,
Esset timendi causa. AEG. Montium iuga
Habitant leones. Montibus Mysiis aprum. 240
Venantur isti. CROE. Libera mentem metu.
Ungue lacerare non poterit aper. AEG. Metum
Quantum valebo comprimam et †coquam†, socer.
Securitatem si tamen menti meae
Praestare velles, edoce an firmum satis 245
Fidumque famulatum habuerit. Multum refert.
CROE. Si quem docere beneficia poterunt fidem,
Doceant Adrastum. Somnium perterruit
Et me, ex Olympo quando venerunt viri
Mea expetituri auxilia, quod dicerent 250
Vastari ab apro strage passim lugubri
Agros. Negassem filium committere,
Nisi institisset ipse sic: Qualem virum
Mea sponsa credet habere, quem periculi
Tantilla facies terret?” Ego prorsus meum 255
Exposui. At ille fortis apri cuspidem
Quaerebat unde. Victus hinc veniam dedi.
AEG. Dum curat ergo sentiam ut virum miser,
Facit vereri sentiam ut nunquam virum. 260
CROE. Hic tutiora cuncta, quam ut timeas, scio.
AEG. Periculosiora, quam ut fidam, reor.
CROE. Vides Adrastum. saepe spectatum virum
Confide, cuius filium curae dedi.
Mercatus amplis sum beneficiis fidem. 265
Patria exulantem fratris ob caedem, vagum
Et execratum regia excepit mea.
Hic expiavi, sceleris immunem stiti,
Quoniamque natus regiis parentibus
Esset, nutrivi pariter ac natum meum, 270
Sperans amoris foedus aeternum fore
Tenera quod aetas sanxit. Hoc sancte diu
Coluere amantes pariter et amati invicem.
Hunc sevocatum primus officii sui
Deinde amoris admonebam, filium 275
Incolumem ut aedes ad meas reducere
Curaret, unum quem senectutis meae
Solamen esse serviet. Hinc fidei illius
Depono natum. At ille depositum capit,
Captumque servat, et tuebitur, nurus. 280
Noli timere. AEG. Tua, socer, iussa exequar
Siquidem pavorem pectore e timido prope
Excussit omnem mollis haec oratio
Fidensque. CROE. Plena nunc spei mollem thorum
Nutrixque tecum sternite reduci viro, 285
Ubi fessus artus recreet blando in sinu.
AEG. Sequere ergo, nutrix. NUT. Ac lubens usque ut lubens
Te video laetam meque tuus angit dolor.
CROE. Rediisse nondum filium miror. Nurus
Faeliciorem me facit. Sobolem parem 290
Si, dii, daretis filio et nurui piae,
Me nullus uno viveret beatior.
Quin gestit animus mox reversurum brevi.
Vos virgines paeana victori obvium
Cantate, sponso pariter hymenaeum date. 295
CHORUS
Alme sol, cuius face recreatur
Quicquid in terris viget aut movetur,
Lucidum coeli decus, unde sorbent
Sidera lumen,
Redde speranti iuvenem puellae. 300
Redde victorem spolio superbum.
Nosque victori meritas canemus
Carmine laudes.
Tuque quae torques celeres sagittas,
Quae feras saevo iacularis ictu, 305
Asseclam nunc, virgo, tui laboris
Protege nostrum.
Protulit spumantem Erimanthus aprum,
Herculis robur domuit ferocem.
Pertulit pestem Calydon Dianae 310
Numine laeso.
Donec immanem Meleager audax
Belluam fundens, spoliis bearet
Virginem, quo munere seque fratresque
Invidos matris pariter cecidit, 315
Facta dum vellet soror esse vindex
Sanguinis fratrum pia, facta prolis
Impia mater.
Haud parum laudis meruere uterque,
Hercules fortis, Meleager audax, 320
Abstrahi sponsae lateri tenello,
Abstrahi laetis dapibus deorum.
Abstrahi somno facili, modosque
Lydios mutare canum latratu.
Lauream, laudem potius merentur 325
Atque triumphum.
Alma dilexit Cytherea Adonin.
Persequi cervos monuit fugaces,
Insequi passa est lepores paventes,
Ast apros, ursas, rapidos leones 330
Cautior vitare iubet. Sed ille
Vocibus divae nihil obsecutus
Perdidit vitam, Venerisque amorem.
Sit redux noster meliore ductus
Omine fati. 335
Sola spes luces facit esse longas.
Redde te nobis semel, alme princeps,
Redde nos nobis. Tua veris instar
En erit nobis facies, tuaeque
Lucis ut Phoebi face recreamur. 340
Vel metum speranti adimas catervae
Vel bonum frustra timidis adauge
Gaudium, princeps, duce quo nitentes
Cernere o soles melius videmur.
Credimus quo sospite nosque salvos. 345
Redde te tandem populis ovantem.
Tuque dum procedis io triumphe,
Non semel dicemus io triumphe,
Fusca Pactoli reboent fluenta
Euge triumphe. 350
Foelices ter et amplius
Quos semper stabilis tenet
Non unquamne solubilis
Sit letho nisi copula.
Quorum non amor est malis 355
Divulsus querimoniis,
Non unquamque solubilis
Suprema citius die.
Hos talis teneat duos
Quos ardens amor uniit 360
Ut non haec amet alterum,
Hic desideret alteram.
Hunc quamvis peteret Venus,
Illam Iupiter aureus.
HEMICHORUS Ut Phoebe superat caetera sidera 365
Pleno cum niteat candida circulo,
Sic Aeglaea nurus inter amabiles
Fulget, non secus ac Delia virginum
Cum venatu feras ambroseis comis
Passis ex humeris eminet in choro. 370
Talem blanda Venus, Juno favens daret.
Talem quisque procus iam sibi coniugem,
Et talem cupiat quisque virum gener.
Nam longe superat Cecropias nurus,
Et quas Sparta sacris Taygeti iugis 375
Exercet pariter cum iuvenum choro.
HEMICHORUS Ut Phoebus radios cum semel explicat,
Viso diffugiunt lurida sidera,
Sic turba iuvenum pulsus abest decor,
Conspectus quoties inter eos Atys. 380
Tali digna foret faemina quae viro,
Tali dignus erit vir quoquoque faemina.
Qualis thyrisgera Bacchus ab India,
Intonsis radians Phoebus uti comis.
Talis semper erat, semper Aty decor. 385
Quali se dominae vult procus aspici,
Talem Aeglaea virum cum teneat thoro,
Sponsum sponsa tenet regia regium.
CHORUS Oh sol siderea face
Qui tristes Erebi minas, 390
Umbrarum tenebras, tua
Solus discutis eminus;
Aufer nunc animis metum,
Ostentans prope principem,
Cui nusquam aspicias parem 395
Lustrans omnia lumine,
Aeglaeam nisi videris
Sponsam; cui dolor indecens
Maxillas nihilominus
Turpavit macie mala. 400
Longas o utinam redux
Tandem, dux bone, ferias
Praestes Maeoniae tuae.

IV. CROESUS, SOLON

CROE. Tandem attigisti regios lares, Solon,
Desideratus hospes. SOL. Utinam patria, 405
Unde exularim, tam favens esset mihi.
CROE. Ingrata patria unde sapiens exulat
Benemeritus. Te fama sapientem canit
Leges tulisse, queis vigeret civitas
Formata ad illas, nosse te plurima scio. 410
SOL. Quicunque sese noverit, norit satis.
CROE. Ignotus aliis pereat ignotus sibi.
At sciscitari te lubet quaedam, Solon.
Pro singulari queis tuo ingenio velim
Respondeas. SOL. Expecto quid tandem velis. 415
CROE. Faelicitatem quemque sectari liquet,
Sed studia per diversa. tu nosti probe
Mores virorum, urbesque, quare ediscere
Quem iudicaris esse foelicissimum
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
SOL. Tellum. CROE. Quis iste Tellus expedi mihi 420
Foelicitatis ut dares primas ei.
SOL. Atheniensis pauper haud inglorius,
Celebritatem consecutus nominis.
Pro liberanda patria quod mortuus
Contaminarit gloriam nullo probro, 425
Ideo beatum iudico. Nunc civitas
Omnis beatum iudicans mecum sapit.
CROE. At quis secundas ad tuam sententiam
Partes habebit profer. SOL. Illi proximum
Cleobis et Biton locum sibi vendicant. 430
Opinione mentis et sanae reor.
CROE. Te miror istos nominare ignobiles.
Sed cur beatos censeas illos tamen
Audire gestit animus. SOL. Et meus loqui.
Erant Cleobis et Biton fratres duo. 435
Genitrix eorum sacra Junoni parans
Celebrare, cuius ea sacerdos tum fuit,
Inops equorum ex more qui traherent sacros
Currus in aedem cum foret, iuvenes vicem
Supplere equorum, mater haud citius fores 440
Ingressa templi fuerat. Ast grate memor
Ibi filiorum muneris fudit preces,
Ut optimum quod numini visum est bonum
Pietatis huius praemium geminae daret.
Speique plena vota facturam rata 445
Divam, reliquit filios ad illius
Aram excubantes. Mane quando linqueret
Roseum cubile Aurora faecundi facem
Praebens amicam luminis mortalibus:
Inventi ad aram sunt et ambo mortui, 450
Utinam supremos quando spiritus traham
Non peior isto terminus contingeret
Vitae mihi ipsi! Nemo eum miserum vocet,
Qui serviendo diis fuerit immortuus.
CROE. Atqui beatus is mihi videbitur, 455
Qui vivit ipsi, sorte contentus sua.
SOL. Solus videri debet is faelix mihi,
Suprema vitae spatia qui laetus videt.
CROE. Laetum invideri, triste miserari ferunt.
SOL. Miserandus iste quisquis hoc verum negat. 460
CROE. Ergo invidendus omnibus quicunque erit,
Nullique miserandus, agedum an faelix tibi
Poterit videri necne? SOL. Faelicissimus.
CROE. Qui vellet esse quod sit, et mallet nihil,
Estne ille faelix? SOL. Nemo fortunatior. 465
CROE. Croesus nec esse magnus Astyages cupit,
At malle Croesus esse et Astyages potest.
SOL. Es invidendus plurimis, mihi neutiquam.
CROE. Non cernis illa quaeso peripetasmata,
Aulaea Phrygia, et apparatum regium? 470
Regale quicquid hic vides. Nusquam vides
Ornatiorem credo. SOL. Pavones soror
Quas vindicavit sibi Jovis vidi frequens.
Vidi et columbas. CROE. Est opum mihi affatim.
Ditare possum quos lubet, quando lubet. 475
SOL. Fortuna non facit beatum, animus facit.
CROE. Animus beatum iudicans ditat satis.
SOL. Non possidentem multa sed vocaveris
Recte beatum. Rectius nempe occupat
Nomen beati, cognitus cui favor 480
Memorem relinquit numinis reverentiam.
CROE. Curasse superos summa Croesi gloria.
Quae conscravi Delphico testor deo.
SOL. Eadem miseria et mentis impotentia
In fastuosam divites cunctos agit 485
Opinionem, nunc video demum ac scio.
CROE. An ista quaeso disputas prudens, Solon.
SOL. Insanam mentem si putes, sapias minus.
CROE. Et ipse, saperes si minus, saperes magis.
SOL. Desipere mallem, ratio si suadeat ita, 490
Quam sapere velle; ratio si neget ducem.
CROE. Sed fare, quaeso, qua sapere mecum neges
Ratione ductus? SOL. Audies citius reor
Quam convalesces. CROE. Forsan, audiam tamen.
SOL. Atheniensis, ut ferunt nostri patres 495
Factum, laborans mentis inopia atque opum,
Abblandiebatur sibi ut ditissimo,
Quod arbitratus navigia sit omnia
Ingressa portum sua: sed ubi sanus iterum
Factus, receperit animum prius vagum; 500
Ingratus aegre remedium morbi tulit.
Huc divites dementat insanus tumor,
Existimantes cuncta quae tenent sua.
CROE. Quae teneo stulus esse non credam mea?
SOL. Nequaquam honorem quem potentioribus 505
Popularis aura tribuit, atque aufert statim:
Nemo esse ducat proprium munus sibi,
Cui summa virtus est honorantem penes.
CROE. Res ipsae opes sunt. non inanis spiritus.
SOL. At quae hominibus Fortuna largitur bona 510
Constantiora non erunt, caeca est dea
Fortuna, caecos efficit semper levis.
Quem nunc benigno spiritu extulerat virum
Mox deprimens affligit, extrudit foras.
Et sola quamvis rebus in mortalibus 515
Utramque faciat paginam, temere evehens
Rursusque praecipitans, tamen ad arbitrium
Nunc bona vocatur, nunc mala, et convitiis
Colitur vagantem propter inconstantiam.
Haec cogitanti sic ab antiquo mihi 520
Sententia stetit: neminem prorsus nisi
Lucem supremam viderit laetus, fore
Fas nuncupari nomine augusto viri
Faelicis. Aevi terminum nostri ultimum
Ad lustra quattuordecim extendi haud novum. 525
Lustrumque quinis vicibus annorum satis
Constare constat. Filios annus solet
Bis sex habere, fronte semicandido
Et seminigra singulas, per quas agit
Condens diem promensque Phoebus auream 530
Nitens quadrigam. Labitur nullus dies
Simils priori; quemque foelicem vocat
Dies lapillo candido notabilis,
Hunc poterit alius dicere miserum niger.
At dignitatis qui gradus fastigium 535
Scandit supremum prospero fati omine,
Non maior esse possit, ut poterit ei
Nocere facies nulla Fortunae trucis.
Sic gaudium agere nemo sincerum potest
Quod nullus interrumpat ignavus dolor. 540
Est vita nostra tot malis obnoxia
Quando ille, cuius ossa molliter cubant,
Non expavescit illius quicquam mali,
Quod ducat atrox Parca vel sors aspera,
Exemptus horum prorsus ex iniuriis, 545
Ego esse iudicabo faelicem virum
Cui fata semper riserint, et cui favens
Fortuna nullum fecit infortunium.
Moriturque laeto laetus ut vixit animo,
Paratus aeque vivere ac mori tamen. 550
CROE. Sat disputasti. Pone iam verbis modum.
Ingredere nostram regiam. Famuli tuum
Curentque corpus. Corpore ut valeas velim.
SOL. Tuque ipse nostra verba quo spernas, vale.
CROE. Odi sophistam qui sibi parum sapit. 555
Ergo esse faelix eius ad sententiam
Quicunque cupiet, cupiet esse mortuus.
Non facio tanti, non emam pretio novum
Faelicitatis, o Solon, titulum tuae.
Queis fronte nunquam fors serena affulserit, 560
Qui vilius vescuntur ac canes mei,
Queis dura mollem strata corradunt cutem,
Optare mortem non quidem miror, malis
Nempe e duobus eligunt longe minus.
Video frequentem divitum turbam, quibus 565
Fortuna nimium favit, haud favent sibi.
Parcunt acervis, nec sibi parcunt tamen,
Coguntque nummos, quod poterit absumere
Ignotus haeres. Sic agere? Malim mori.
At cuncta ad animum suppetunt mihi prospera, 570
Dum curo superos, curor a superis vice,
Nec metuo culpae numen iratum meae.
Mors expetenda? Metuere haud certe velim,
Sperare praeter filium nihil volo.
Atque quis anhelus tendit huc celeri pede? 575
Expecto. Phryx est, aliquid apportat novi.
V. NUNCIUS, CROESUS

NUNC. Haec illa Croesi celsa sunt palatia,
Cui chariores sunt dei, †quam sit† deis?
CROE. Quem queris, hospes? NUNC. Quaeritur Croesus mihi.
CROE. Exprome mentem, Croesus ecce adest tibi. 580
NUNC. Utinam silere quae velim, possem loqui!
CROE. Confide, gnarus illa quae paras loqui
Audire percupit animus. NUNC. Utinam loqui
Jam non valerem, Croese, quae silentio
Tegi velim alto posse! Non poterunt tamen. 585
CROE. Effare tandem gnatus an valeat meus.
NUNC. Utinam valerent sic meum quotquot caput
Nollent valere! CROE. Certa nosti quae refers?
NUNC. Terrere vano regiam mentem metu
An velle credis advenam? Sum Phryx ego 590
Non Lydus ecce civis, ignotus tibi .
CROE. At visa narras? NUNC. Hisce luminibus quidem
Vidi interemptum. CROE. Fare qua cecidit manu.
Expone casum, pande lethique ordinem.
NUNC. Pulsis tenebris noctis obscura suum 595
Aurora vultum turbidum ostendit satis.
(Caedis futurae praesciam remur deam)
Cum nos Olympum venimus. Venabulis
Ubi collocatis rite se certa parat
Omnis iuventus gaesa collibrans manu, 600
Quaque arbitratu est exitum fieri ferae
Stans praestolatur semitas obsepiens.
Atque ut Diana virgines supra suas
Solet eminere, filius talis tuus
Comesque Adrastus inter aequaevos nitent. 605
Telis coruscis impetere feram eminus
Pariter parati, ut agminis primi duces
Adversi, utrumque caeteri proceres erant.
Qualem sonum per Gargari faciunt iuga
Cum Dindymenes sacra Corybantes ferunt, 610
Talem cientes excitant antro feram.
Dentes minaces, hispidum dorsum exerens,
Suique similis, deserens antrum ferox
Quacunque ferret †petus iturus ruit.†
Omnemque telis obsitam cernens viam, 615
Per media tela qua patebat semita
Transibat audax. Ardet hinc Atys prior,
Adrastus inde conficere telis aprum.
Dumque alter altri praeripere palmam cupit,
Errans sinistre dextera Adrasti manus 620
Atyn interemit, quo voluit ictu, feram.
Nunc pro triumpho funebrem pompam parat
Omnis iuventus. Inter Adrastus venit.
Me nuntiatum tota praemisit cohors
Inopina facies ne mali te laederet. 625
VI. CROESUS, CHORUS
CROE. Sic cultores respicis omnes,
O Phoebe, tuos? Despicis omnes?
Utinam iam me pectora telum
Transfixisset, nec grave vulnus
Mea sentiret pectora primum! 630
Sidera testor superosque leves,
(Si modo curent usquam superi
Res humanas) quos ita demens
Colui frustra, nihil in terris,
Nihil in votis habuisse prius, 635
Quam tutum in mea regna receptum
Cernere gnatum. Concidit uno
Columen patriae, spesque parentis.
Eheu saevo concidit ictu.
Quos ego colui frustra, superi, 640
Quo commerui poenam scelere?
Pietate mea?
CHO. Desine magni numinis aures
Pulsare tuis, Croese, querelis.
Quod si laeseris, illi minime 645
Sed tibi multum, crede, nocebis.
Nulli aetherea quisqus terris
Vescitur aura, contigit omnis
Protinus expers esse doloris.
Duo caelesti dolia in arce 650
Sunt divino sita consilio,
Quorum promus Jupiter ipse.
Hinc bona promens, suevit ab illo
Miscere malis. Foelix nemo est.
Nemo bonorum merum enim potat, 655
Nemo malorum. Miser ille minus
Contigit huius cui pars minima;
Quod si maior fuerit, placida
Mente ferenda est, animo laeto.
Nam sic fieri superis visum est, 660
Quorum arbitriis cuncta secundant
CROE. Maxima quisquis leviora tulit.
Cui modo summi potuere duces,
Cui modo reges invidisse,
Fio multus invidus ipse. 665
Quem modo gnati vita beavit,
Quem chara nurus, dirus en orbum
Praestitit ictus. Siccine saeva
Periisse manu? Siccine claro
Sanguine satus occubuit princeps? 670
O si me maturior ipsum
Parca tulisset, nec iam scirem
Quantus sit dolor orbum fieri!
Quod si magna luderet aula
Jam parvus Atys, mihi maeroris 675
Non vis tanta incumberet aegri.
Eheu! diro concidit ictu,
Concidit et spes ulla nepotum.
CHO. Mirum, quis mortalibus oculus!
Mala quae patrat cuique videntur 680
Minima, at maxima mala quae patitur.
Tibi, rex maxime, graviora mala
Jam videantur, quod sis horum
Expers aevum usque expertus adhuc.
Toleranda tamen. 685
Durum est caesum cernere gnatum,
Spemque nepotum prorsus ademptam
Durius illo. Lugere nefas,
Prorsus inutile. Cur tu miserum
Luctu senium tereres frustra? 690
Quid enim luctus proderit illi?
Tibi certe nocet, inclyte regum.
Indolis huius tam immaturo
Juvenem fato periisse grave
Durum, at fit patientia levius 695
Quicquid fuerit corrigere nefas.
CROE. Me mea memini somnia quondam
Tetrica cautum timuisse, metum
Fecisse, quod in somnis natum
Vidi caesum cuspidis ictu. 700
Quoties hasta ludere voluit!
Quoties Phrygium duxisse chorum!
Quoties tractare hastam vetui!
Agros Mysiae populator aper
Devastavit, cum iam stratus 705
Esset genialis ei thalamus.
Illum indigenae, meque is pepulit
Aprum veniam dare venandi.
At nunc unde salutem possem
Sperare? Manus dira cecidit. 710
Ipse cedidi facilis nimium,
Eheu solo saevus amore.
Ex me natis genitor mitis
Discat inexorabilis esse,
Qui dum studeo occurrere fatis 715
Fata implevi.
CHO. Nemo occurrere fatis poterit
Et fata Jovem vincunt ipsum,
Nedum spes mortalibus ulla
Occurrendi. Cedito fatis. 720
Animum firma quantum poteris.
Vires fregit pondusque mali
Casus animo qui tulit aequo.
Sed ecce pompa funebris sollenniter
Procedit. Alto iam tubae clangunt sono. 725

VII. CROESUS, ADRASTUS, CHORUS

CROE. Jupiter supreme, iura condis qui hospitibus sacra,
Numen iratum scelestis iura si violent tua,
Te precor, tuosque superos gesta qui mortalium
Aequitatis lege iudicatis amplo lumine
Intuentes, et per tenebras mentis errorum vagas, 730
Tartari specum in profundum premite devotum caput.
Nec tamen satis putate simplicem mortis vicem,
Horridis adiudicate vinculis poenae trucis,
Invidere Tantalo quo possit arentem sitim,
Mallet et suas revolvens Sisiphus saxum vices. 735
Belides miserentur ultro pessimis poenis virum
Destinatum, sic agatis sceleris ultrices deae.
Sic, sic, Adraste, sospitem reddis mihi?
Sic esse cunctos sospites hostes precor,
Sic tu, precabor, quo oderim nullum magis, 740
Sis ipse sospes. Quo scelere tantum scelus
Meruisse potui? Sic merita reddis mihi?
Quod expiarim caede pollutas manus?
Quod te educarim pariter ac natum meum?
Quod me parentis, filii te habui loco? 745
Ingrate! Cessas alloqui? An saltem pudet,
Audere tantum qui facere poteras nefas?
Sperare poteras forsan haeredem fore
Regni interempto filio, hic mali caput.
Si sit patrandum scilicet quicquam nefas, 750
Fas id patrari gratia regni putant.
ADR. Tibi per deorum quicquid in caelo regit,
Per omne sancti caerulum numen freti,
Per inferorum, per tuos manes, Aty,
Queis sanctiores inferi nullos habent, 755
Tuumque iuro, Croese, per sanctum caput,
Cecidisse malle memet illius manu.
Non me voluntas, vis ineluctabilis
Me fati iniqui perpulit dira scelus
Patrare dextra. Non amor vitae facit 760
Nunc prorogare terminum aetatis mihi,
Sed ne viderer conscius caedis tibi.
Mihi tum videbor praemium vitae satis
Amplum tulisse, quando constiterit tui
Mala esse Adrasti fata sed mentem bonam. 765
Quaere per omnes, Croese, te deos precor,
Manes per illos pignus ereptum tibi
Obtestor, oro (si quid Adrasti preces
Usquam valebunt0 me parentari tua
Triste ad sepulchrum debitam hostiam manu; 770
Ut causa mortis, fiat et rogi comes.
CROE. Culpandus ergo nil mihi es, quantum audio.
Sed dii leves, queis vanus adhibui fidem,
Et duriora fata mihi, dura et tibi.
Exigere poenas nemo de fatis potest, 775
Exigere poenam ab inscio absit ut velim.
Tu vive, Adraste, vive, si per me licet,
Haud aequiori mente, sed fato precor.
At, nate, bustum quo sequar planctu tuum?
Non haec parenti, nate, cum extuleris pedem 780
Promissa dederas. O rudimentum grave!
Te, te pheretrum hoc efferet? Tuane rogus
Prior occupabit ossa me superstite?
O grande fati crimen! O casum gravem!
Nollem accidisset hoc tibi, vellem mihi, 785
Nec sors senectae indebita haec nostrae foret.
Sed nunc iniquae Parca quem casum dedit
Sortis, feremus. Tollite infaelix onus.
CHO. Sed ecce sponsa lugubres vultus gerens
Lymphata prodit, orba ceu catulis tigris. 790
VIII. AEGLAEA, CROESUS, ADRASTUS

AEG. Cuius gementis funebrem planctum audio?
Audire vocem visa sum tuam, socer.
Numnam periimus? CROE. Sic quidem periit Atys.
Tu, virgo sponsa, sponsa nunc vidua, nurus.
Quid hoc tumultus? Num labant artus gelu? 795
Refovete, famulae, funerum nobis satis.
Prohibete busto protinus ne luctuum
Mentem impotentem laedat infoelix dolor.
Quin iam sepulchro condimus charum hoc caput,
Adraste. ADR. Charas has ego exequias sequar. 800
Divellet a me nulla mors, eius comes
Fui hic agentis, mortui fiam comes.
Haec summa voti fiet ambitio mei.
Sed vos valete, valeat Aeglaeae nitor.
Curate dominae, virgines, corpus piae. 805
Deosque quando videar haud ultro nocens,
Orabo, ne sim, quam videar, ultra nocens.
CHORUS
Heu, heu, veloci volvuntur ut omnia gyro!
Mox fiunt, fieri quae modo posse neges.
Quam nihil in terris, cuius possessio firma! 810
Quam nihil in terris, spes rata cuius erit.
Quicquid ames nimium, nimium placuisse pigebit.
Sic modus in votis debet, et esse pudor.
Quam modo deformis lepido Phryx fudit ab ore,
Iam meruit certam fabula vera fidem. 815
†Odit enim catulum quem simia nuper amato.
Venator, quam sic nuper amavit, habet.†
Immodicis brevis est aetas, nec longa.
Quam citus interimit lentus abire dolor!
Malum alterum premit malum 820
Inauspicato a numine,
Nec cui licet mortalium
Sibi polliceri permanens
Quicquam, omne transitorium.
Quod si quid optimum foret 825
Me quis roget sententiam,
Id esse non natum reor.
Illi fluit faelicius
Aevum, esse qui sic iudicat.
Quicunque censebit aliter, 830
Hoc esse verum sentiet,
Neque is malum mortem putet.
Qui cuncta lustras lumine,
O Phoebe, cur te sic iuvet
Nostram intueri miseriam? 835
Quin nunc salutari face
Nos intuere supplices.
Huic robur adde vividum,
Opifer deus, languentibus,
Et quo facessat hinc dolor 840
Equos tuos ad hesperam
Age ocyus, pulso ut die
Nocturna cum caligine
Alta tenebrarum levem
Inducat umbra tristium 845
Oblivionem luctuum.

IX. AEGLAEA, CHORUS

AEG. Quis dormientis personuit aures fragor?
Numnam columna regiae cecidit domus?
CHO. Stant firma tecta. AEG. Somnii o vana facies!
Atqui paternae masculam prolem domus 850
Ferunt columnas. Heu! meus cecidit Atys.
At quo abstulerunt corpus eius, virgines?
CHO. Parant sepulchro. AEG. Quid ego tunc ultro moror?
Dirigite dominae debilem vestrae gradum.
CHO. Sed non valemus, prorsus ignarae loci. 855
AEG Ergo sepulchri Croesus haud dixit locum?
CHO. Prudens cavebat hoc atrox spectaculum
Ne te doloris impotentem laederet.
AEG. Ergo te prorsus, Aty, nobis
Mors eripuit? Plangite mecum. 860
Sponsum plango, plangite regem.
Capitis vanum nempe decorum
Solvite maestae, nempe occubuit
Vester princeps. Usque dolentum
Totus gemitu personet aether. 865
CHO. Nunc ergo comas triste dolentes
Solvimus omnes. Lugere decet.
Quod si luctus poterunt nostri
Sanctos tristi revocare lacu
Manes, alter flueret nobis 870
Fluvius nostris factus lacrimis,
Nec Pactoli solius urbis
Ripa sonaret fluctibus. Eheu!
Vano fletu flebimus omnes.
Nam queis atra coercuit unda 875
Permanet irremeabilis Orcus.
AEG. Ergo sic me, sponse, relinquis?
Sic tu iuvenis deseris aevum?
Quod si torvi Martis in armis
Dextra se prius ulta forti 880
Nunc cecidisses, non nunc tantum
Tua mors esset mihi lugenda.
Sed inertis te cuspidis ictus
Rapit amplexibus, eheu! nostris.
Mihi te, tibi me. Pariter nostrum 885
Neutri dulcis contigit haustus.
Undique complet tristis amaror,
Nec mihi moriens mandata dabas
Quae reminiscerer omne per aevum.
CHO. Nusquam satis est homini cautum, 890
Quid quisque omnes vitet in horas.
Quin lugubres desine fletus.
Non tu amittis sola maritum,
Nec prima quidem. Dolor iste minus
Mordet cuius habemus comites. 895
Cuius ad altum citharae pulsum
Flumina steterunt, quaeque secuta est
Arbos, stupuit turba ferarum,
Sacer Eurydicen duxerat Orpheus,
Sed coniugii laetitia brevis. 900
Quo namque die propriam fecit
Miser amisit. Frigidus illam
Icit latitans anguis in herba.
Ergo levius luctum patere
Comes hic tantus. 905
AEG. Pectora palmis tundite vestris
Mollia duris, non sum leni
Contenta sono. Mortuus Atys est,
Cui purpureo candens decore
Maxilla rosas vincens fuerat, 910
Hunc inferiis sacrabo tuis,
Et libamine multo manes
Facto e lachrimis placabo tuos.
Plangite mecum, plangite. Nostris
Totus luctibus aggemat aether. 915
CHO. Pectora tundimus, optime princeps,
Omnes, planctu personet aether.
Non lugendum est leviore sono.
Atys en occidit, occidit eheu.
Quem qui merito lugere volet, 920
Totum sumet luctibus aevum.
Planctu querulo, misero luctu
Totum peraget vitae spatium.
Spes una Phrygum, spes Maeoniae,
Columen solii solum patrii, 925
Atys occubuit cuspidis ictu,
Et nos flendo ducimus horas.

X. NUNCIUS, AEGLAEA

NUN. O dura, dira fata, miseranda, horrida!
AEG. Non augurari peius hoc animus potest.
Valetne Croesus, hospes an socer meus? 930
NUN. Valet atque vivit, vivat et porro precor,
Sed aequiori mente, non sana parum.
AEG. Quid ergo fata inclamitas tanquam fera?
NUN. Occidit Adrastus fidus is Atyos comes.
AEG. Utinam occidisset antehac, si diis ita 935
Visum fuisset! Pectus haud tantum mali
Sentiret imis saeviens praecordiis.
NUN. Culpare Adrastum desines. Seriem audiens
Mortis severae, nobilem dices virum.
AEG. Odisse nolo. Fare qua periit manu. 940
NUN. Sua peremptus dextera occumbit neci.
AEG. At viliori fama constabit mihi.
NUN. Hinc efferentes funus in pomaerium
Late eiulatu semitas complevimus,
Maiore Adrastus caeteris. Scires virum 945
Ira et dolore percitum ex vultu truci,
Iniquitatem conquerens fati asperi.
Ubi destinatum venimus busto locum,
Extructa taedis robore et secto pyra est.
Huc e pheretro posuimus, congessimus 950
Et dona thuris et dapes, fuso prius
Crateras oleo, concremanda cum rogo.
At cuncta postquam flamma vastasset vorax,
Nos ossa chari lecta relliquias viri
Ex more tumulo lugubres mandavimus. 955
Jamque ipse Croesus, salve et aeternum vale
Dictis, abibat debili gressu domum,
Alii secuti pone. Clam solus steti
Pietatis ergo propriae in manes pios.
Itaque arbitratus arbitris vacuum locum 960
Sine teste luctus clanculum veros paro.
Praeoccuparat alter at locum mihi
Adrastus. Eius ultimum hunc vocis sonum
Haec coepit auris. “Ergo me superstite
Hic Atyn habebit tumulus? At mortuus Atys 965
Authore Adrasto. conscium caedis novae
Haec expiabit dextra. Sit Croeso nefas,
Mihi fas in ipsum; Jupiter nullus vetat
Hoc hospitali iure. Vos, manes, precor
Accipite licita quod parentatur manu.” 970
Sic multa paucis sortis in suae vices
Questus per ima condidit ferrum ilia,
Moriensque cumbit mortui cineres super.
XI. AEGLAEA, CHORUS
Haec ergo mihi somnia vere
Mea dixerunt. Hic ille leo, 975
Hic est scymni caesor amicus.
Exitus utinam esset mihi similis!
Faelix qui tristitiae finem
Valet accersere. Talis Adrastus,
Sed me vivam manet aerumna. 980
CHO. At pone modum tu tristitiae,
Et Maeonias inter teipsam
Solare nurus. Quae nuper erat
Matura viro, matura neci
Nondum fueris; illibatam 985
Poteris carpere dehinc laetitiam.
AEG. Quin vos iuvenem vindice dextra
Propria caesum lugete mihi.
Dignus vita censendus erit,
Quisquis per virtutem moritur. 990
Sponsi quoniam verus amicus
Fuerit, moritur mihi lugendus.
Quis non vitam censet miseram
Undique quam tot mala circumstant,
Ut contigua nempe catena 995
Dolor unus sit comes alterius?
CHO. Fortis te lugemus iuvenis
Caesum. Timidi est optare necem,
Ast accersite strenuus audet.
Dum te miserum fata crearent 1000
Fata bearunt. Nunquam Stygias
Fertur ad undas inclyta virtus,
Nusquam moritur, licet ossa rapax
Urna coerceat: usque manebit
Fama perennis. Superas fata. 1005
Salve aeternum semperque vale.
Pereat quisquis tempore laeto
Malus esse velit; valeat quisquis
Bonus esse cupit tempore duro.

Finis