Migne Patrologia Latina Tomus 136
Adversaria
Adversaria (Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)), J. P. Migne 136.1180C
- 1.
136.1133A| Duplex Legio: altera dicta Septima, Gemina, Pia, Felix, quae Gothis flos civitatum est; et haec fuit regia sedes, episcopalisque, nulli subjecta pontificum Hispanorum, praeterquam Romano papae. Altera, quam Urbicus fluvius lambit, et Benaventum dicta: haec paruit episcopi Asturicensi ( modo paret Ovetensi ); haec dicta Legio Urbica.
- 2.
Legio Gemina, sedes episcopalis, paruit Bracarensi ad tempora sancti Lucii papae, qui creditur exemisse Legionensem episcopum a Bracarensi, quia contra vicinum Basilidem Asturicensem episcopum lapsum, mirabiliter dictis, scriptis factisque laborarat.
- 3.
Aquae Quintianae in Gallaeciis Lucensibus (quarum meminit Ptolemaeus recensens hos populos) 136.1133B| sunt in monte Tebiceio fons quidam, qui fluit ac refluit, et fluctus habet instar Oceani, prope fluvium Loriam (vulgo Lor ): quem cum vidisset Q. Metellus praetor, ante Christi natalem anno 140 miratus, ei proximoque oppido nomen imposuit, vocavitque Aquas Quintianas. Fluvius Loria visus prope labitur in Simliam [ al., Silum] flumen.
- 4.
Aera DCCCLXVIII a nativitate Domini 830, vixit sanctissima virgo Lumbrosa ex oppido Cea, quae frequentabat paroeciam in diruto monasterio sanctorum martyrum Facundi et Primitivi cum Muzarabibus Christianis in magna vitae sanctitate. Jacuit in illa paroecia, donec per Alfonsum regem reparato monasterio; illuc ea translata est. Obiit non multo prius reparatione. Frequentantur ejus reliquiae 136.1133C| maxima populi veneratione; colitur die 1 Novembris; jacet in tumulo super duas columnas.
- 5.
Carthagine Spartaria sanctus Constantinus confessor, vir clarissimus, multorum virtutum gloria clarus, migrat confessor sub Valeriano 11 die Martii. Eodem die passio sanctorum martyrum Heraclii et Zozimi passorum pro Christi fide ibidem.
- 6.
Dum transirem Pyrenaeum in confinibus Hispaniae, reperi quod S. Felix colitur in civitate Spalatensi, vel Ispalensi; qui missus ab Hispanis episcopis huc, praedicansque Evangelium, sub Diocletiano 136.1134A| martyrium consummavit XII Kal. Junii. Sunt qui putant hanc eamdem civitatem esse Spartulacensem; non recte ii: nam in oppido Anzanego [ al., Onzanego] sanctus episcopus et martyr colitur. Hic Felix creditur fuisse qui cum aliis tredecim episcopis confessoribus interfuit concilio nationali Illiberitano, et praefuit episcopus Accitanus; missus vero ab Hispanis episcopis, propter ferventem ejus charitatem, prudentiam, scientiam et leporem, ad confirmandos in fide populos Hispanos, ivitque ad Celtiberos Vascones, et Pyrenaeum accolentes.
- 7.
S. Patricius, qui celebratur XVII Kalend. Aprilis, non fuit episcopus Arvernensis; sed creditur Malacitanus, qui interfuit concilio Illiberitano: postea, dum iret alio, venit Arverniam, et obiit. 136.1134B|
- 8.
Heracleae in Hispania, quae civitas Calpe dicitur, passionis recolitur triumphus S. Januarii Sarabriensis [ al., Salariensis, et Salernensis] episcopi cum sociis, 7 Januarii: cujus meminit Dexter, aitque passum sub Diocletiano. Fuit episcopus, qui interfuit Illiberitano.
- 9.
Quam Latini Murciam, Gotthi vocaverunt Bigastrum, Mauri Acatha, anno 900, ut conjicitur. Venit illo episcopus Bergarae Thyestes, et mortuus est, jacetque ibi [ al., estque martyrizatus ibi].
- 10.
Melantius, vel Melanius, natus in majori Britannia, venit Romam, et a sancto Stephano missus Rothomagum, ibi aliquantulum temporis episcopale munus exercuit: post, nescio qua causa, venit Athenas, et cum Sixto pontifice venit Toletum, ubi 136.1134C| successit in episcopali sede Palmatio, vel Paulato. Interfuit concilio Illiberitano, post anno 305 venit Rothomagum, et in 310 sanctissime mortuus est, ibique sepultus XI Kal. Novembr.
- 11.
Villae Cassinae, quam Mauri vocaverunt Villam, Castin, in confinibus Carpetaniae, S. Nicasius, primus episcopus Rothomagensis, cum sociis patitur XI Octobris sub Domitiano, dum ibi praedicat: misit Fescenninus, jussu [ al., misso Fescennino, jussu, etc.] Domitiani, qui eos in Hispania occideret.
- 12.
Anno Domini 302 Constantio Chloro et Galerio Maximino Caesaribus, coss. quartum, die 3 Aprilis, 136.1135A| die Veneris sanctae, vel passionis Domini, per totum orbem indicitur persecutio, et anno 16 Melantii Toletani pontificis, iisdem consulibus, mense et die, diruta est Ecclesia Toletana B. Mariae virginis Assumptionis, a sancto Elpidio erecta, et a B. M. Marcello spatiis ampliata; solo aequata est a [ legi videtur Teucris, sed libenter legam Duumviris], jussu Diocletiani sub P . . . Daciano Hispaniae praeside, qui demolitioni praefuisse dicitur. Ex tunc creditur per orbem sacra synaxis fieri solita in speluncis, ut Romae in coemeteriis, Augustobrigae (quae dicitur a Mauris Cobisa, in fine Carpetaniae) in antro, Toleti in spelunca, quae vulgo dicitur Herculis, opere Romano, Libanae in Celtiberia in speluncis, quas a cavitate foratas vocant, et sic in aliis antris. 136.1135B|
- 13.
Dici non potest, quanta dejectio Christianorum animis accesserit hac demolitione et librorum incensione. Toletanos libros loco tuto posuit sanctus vir Melantius, et animabat Christianos ad tolerantiam cruciatus. Duravit demolitio sexdecim annos, donec anno 318 lex data est a Constantino, qua jussit restitui bona, fundos, solaria sanctis ecclesiis. Tunc reparata est S. Mariae de Columna matrix orbis ecclesia, cujus imaginem et columnam Christiani absconderant, juvante Valerio episcopo, et Vincentio archidiacono. Toleti restituta est ecclesia Assumptioni sanctae Dei Genitricis dicata; et denuo [ al., de novo] sanctae Leucadiae recens martyri, civi et patronae, altera.
- 14.
Non praetereundum est in iisdem adversariis 136.1135C| meis, Camerinum, vel Marinum, vel Tamerinum, Toletanum pontificem, ad Sardiniam delatum cum aliis, adhuc durante persecutione Diocletiani 21 Augusti passum.
- 15.
S. M. Pomponius Januarius episcopus Salariensis [ al., Sarabriensis, vel Salanensis] fuit vir consularis, interfuitque, ut dictum est, concilio Illiberitano; praedicansque in Heraclea civitate freti Herculei, per dira tormenta cum sociis pro Christi fide triumphavit.
- 16.
S. Vitalis, quem a fonte baptismatis sustulit sanctus Sebastianus, e Thermeda in Carpetanis Romam miles profectus, relictis filiolis, Justo et Pastore, Complutensibus, 3 [ Lege 2, ex Mart. Rom. 2 Julii ] mensis Julii anno 290, prope Paduam [ al. 136.1135D| Capuam] passus est.
- 17.
Nicomedae passus est in persecutione Diocletiani sanctus Flavius Antiochenus, vir consularis, et episcopus Illiberitanus [ al., Illitercitanus], qui concilio 136.1136A| interfuit Illiberitano habito anno 299, vel circiter: qui negotiorum gravium causa Nicomediam delatus, cum fratribus Augusto et Augustino 7 Maii martyrium passus est.
- 18.
Anno 313 Constantino et Licinio Augustis, consulibus tertium, sub Melchiade papa coactum est Toletanum concilium universale totius Hispaniae, praeside Camerino, vel Tamerino, vel Marino Toletano: interfuit Leontius Bracarensis, Benedictusque Tarraconensis [ al., Tabelonensis], Sabinus Hispalensis, Marcus Emeritanus; et alii complures episcopi sancti; mittunt conciliarem epistolam ad Melchiadem, quibus ille respondit.
- 19.
Turibius notarius S. Leonis, archidiaconus Tudensis, succedit Ceponio episcopo Tudensi; moritur 136.1136B| vero VI Kalend. Novembr. transflatus anno [ al., aera] 528. Is autem fuerat antea Tudensis [ al., Iracensis], cum scripsit Idito.
- 20.
Concilium primum Bracarense [ al., Emeritense] habitum est Bracarae, nondum ea parte Gallaeciae quae est a Compostella in potestate Suevorum, habitum anno 3 Richilanis, 2 Suevorum regis, Idibus Martii, aera 481. Pancratius aerumnis confectus moritur anno 444; successit illi in sede Bracarensi Balconius vir pius, et zelo Dei plenus.
- 21.
Praedicationibus sancti pontificis Balconii et aliorum episcoporum, pullulantibus erroribus Priscilliani, Gallaeciamque vastantibus, Reciarius fit ex gentili Christianus, et mirifice fovet Ecclesias, et 136.1136C| catholicos, quibus publice praedicatur fides catholica; et dat facultatem cogendi concilium ad Aquas Celenas veteres, uti dictum est.
- 22.
Fluminis Tenedi aquae, praesertim prope Guardiam oppidum, qua flumen labitur in Oceanum, quia lutulentae sunt, et coenosis impeditae vadis, Celenae dicuntur quasi nigricantes, et Hispanorum more oppido nomen dedere, ut alias Sucro, Vaccaea, et Eminius.
- 23.
Varada municipium est antiquum Carpetaniae, in via Toleto Complutum sic: Toleto Illescam XXIIII M. P., Titultiam M. P. M., Varadam VIII M. P. M., Complutum XXX M. P. et viam Varada Segoviam f. c. [ id est facere curavit] M. Fulvius Nobilior proconsul. Hic, scilicet Varadae, recolitur memoria Nerei, Saturnini, 136.1136D| et 365 martyrum, qui erant in aestivis in hoc municipio sub persecutione Diocletiani, passorum 16 die Octobris. Crediderim hos passos Cluniae, et reliquias aliquas illinc huc allatas, et ibidem aliquot 136.1137A| annis in Hibernis [ al., Titulia vel Tulliani] vixisse concorditer.
- 24.
Muris, oppido in Gallaecia, in populis Tamaricis, ubi ex mari exundantique flumine fiebat peninsula, de qua Plinius lib. IV, cap. 20, sanctus Theodorus monachus cultus est, vita miraculisque clarus, 2 Aprilis. 25. Ovetum (quae prope Lucum Asturum, civitatem regiam, et quae sub Suevis continet se Lucum Augusti; et in quo Luco Asturum, sub rege Theodomiro Suevorum, habitum est concilium nationale Suevorum) tempore Maurorum allata est arca Toleto cum reliquiis plurimis, et cappa, qua beata Virgo donavit sanctum Ildefonsum [ scriptum erat Elephonsum] Toletanum antistitem, quae fuit 136.1137B| candidissimi coloris, et corpora sanctorum Asturii, cognomento Serrani, et Juliani, Toletanorum episcoporum.
- 26.
In Gallaeciae civitate, Luco Augusti, memoria sanctorum martyrum Procli et Hilarionis sub Trajano passorum; quorum reliquiae et Acta alio translata dicuntur.
- 27.
Floret memoria sanctitatis, apud Lucum Augusti, sancti pontificis Odoriis [ al., Odornis], qui reparavit hanc civitatem et ecclesiam, et illi sedem restituit anno 744, annis 27 post vastationem hujus civitatis; moritur post sanctissime.
- 28.
Achartae vel Murciae mansit episcopus, et templum ecclesiaque [ al., Arcisa] tempore Maurorum. 136.1137C|
- 29.
Ante Hispaniarum vastationem a Mauris, in ecclesiis cathedralibus eucharistia semper patens erat. Quam consuetudinem servarunt antiquae Ecclesiae, ut Toletana, Bracarensis, Lucensis, et aliae, quae non captae a Mauris, sed vel desertae vel admissae. . . . In aliquibus Ecclesiis, ubi frequentissimi Saraceni degebant, et Ecclesiae erant debiles, id aliquando fiebat, sed raro.
- 30.
136.1138A| Via Antonini Emerita. Augusta Caesaraugustam, sic: Castra Julia, vel Trogilium (posterius nomen retinent Mauri) M. P. M. XVII, Lacippeam XL M. P., nunc Madrigaletum [ al., Mudragae]; Laucianam [ al., Leucipam] XXIIII M. P. M. Villare Pedrosi Mauris; Augustobrigam M. P. M. XXII Caleram; Toletum M. P. M. LV [ al., LVII].
- 31.
Itinerarium, quod Antonini Augusti nomine circumfertur, mire corruptum est, additis et subtractis mansionibus non paucis: primo coeptum sub C. Caesare, productum sub Augusto, positis tantum nominibus locorum sine milliarium numero; post addita sunt milliaria ab Antonino, et ob id illi tributus est labor, qui alioqui plurium fuit; addita nomina; ut Constantinopolis, Maximianopolis, Diocletianopolis, 136.1138B| quod est signum, tunc ultimam manum operi fuisse superadditam.
- 32.
Cum Lusitaniam pertransissem, publica Saracenorum fide, vidi non longe procul Aeminio, in Campo Osensi, vetus et miraculosum stagnum, quod tot fecit miracula, et ecclesiam stantem, anno 942, conveni sanctum senem Heronium Bracarensem pontificem in Bracarae [ al., Concherae] ruinis, cum suis ovibus, officio sancti pastoris fungentem, et Aeminii sanctum virum Gundisalvum, quem audivi post aliquot annos successisse Heronio.
- 33.
Ego Chronicon meum, quod miseram Regimundo [ al., Tractemundo], etiam transmisi (partem illius) Heronio Bracarensi seni pontifici sanctissimo, et scripsi illi sequentem epistolam: 136.1138C| « Sanctissimo Patri, et eminentissimo papae HERONIO, meritissimo Bracarensi archiepiscopo, LUITPRANDUS Toletanus subdiaconus debitam offert obedientiam, et salutem ac felicitatem aeternam precatur.
« Efflagitasti a me servulo tuo frequenti pene convitio (sanctissime Pater, et eminentissime papa) quod pro tua in me praestantia justius imperare potuisses, 136.1139A| ac pro mea in te meritissima observantia ad nutum ego parere debuissem cum invisi S. Jacobi Zebedaei filii, doctoris et apostoli nostri, sacra ex voto limina, ut pleraque Lusitaniae Gallaeciaeque celebriora loca, et in primis sanctissimi doctoris, martyris et apostoli Petri, primi ejusdem apostoli discipuli, primique Hispanorum martyris, aedem sacram, ac admirabiles reliquias, a te tuisque ministris Bracarae Augustae tecto perhumaniter exceptus sum. Tunc cum sermonem facerem opusculorum meorum, et inter illa continuationis chronici mei ducti ad annum 960 ad Chronicon L. F. Dextri, et M. Maximi Benedictini monachi, sapientissimi poetae, episcopi Caesaraugustani plane sanctissimi; tunc injecta est tibi cupido videndi litteras meas; quia videras Dextrum et M. 136.1139B| Maximum, et studiis sanctarum Scripturarum, et legendis nostrarum rerum historiis solabaris labores prolixae et insuavis captivitatis inter Mauros. Promisi statim misurum partum meum, vel potius abortivum fetum, maluique qualemcunque tibi castigandum, quam nullum mittere, satius ducens parere comiter imperanti, quam reluctari comiter efflagitanti. An placiturum sit hoc meum obsequiolum, prorsus ignoro: si fuerit ingratum, tu videris, qui jussisti; sin placeat, caeteros annos, quos addideram, tibi mittam. Vale, sanctissime papa, et sanctum tuum, licet pauperculum, senatum fidelium, et ministros in primis clerumque saluta, qui versantur inter lupos ut oves mansuetae, ac barbarorum carnificinae 136.1140A| in singulis horis subjacent, ferentes continuas injurias maledictaque a Saracenis; quorum gladius eorum impendet cervicibus. Sanctus senex Joannes servus Dei; Toletanus antistes, multum te salutari jubet; ac injunxit mihi, ut de te scirem, an ejus epistola encyclica in tuas manus venerit. Iterum et tertio vale. Toleto, IV Idus Octobris, aera DCCCCLXXXI. »
- 34.
Fluvius Sucro dividebat Oretanos occidentaliores ab orientalioribus Bastetanis [ al., orientales ab occidentalioribus]: et in Antonino populi Saltiga, et Putealia, sunt Bastetanorum in hac via populi.
- 35.
Via sic ordinatur in codicibus castigatioribus. Saltiga XVI M. P.; Putealia XXXII M. P., prope 136.1140B| Paracuellos; Vallem longam XL M. P.; Branchales modo dicitur oppidum, unde ejus principium sumitur: Urbiacam XXVI [ al., Terbitium XXV] M. P. (Mauri Arbecam vocant); Allaborcium XXV M. P.; (vulgo Carinenam [ al., Cartenam]) Argiriam VI M. P.; Carenas, vel Callete M. P. M. XX, Carinenam, sermone Maurorum Longares M. P. M. VII; Caesaraugustam M. P. M. XXVI, Zaragoziam vocant.
- 36.
Julianus Lucas, auctor Graecus, Toletanus diaconus, refert Graecos, cum venerunt in Hispanias, in Bastetanis condidisse oppidum dictum Dicaearchia, vel Puteolos, aut Putealia, quod Mauri diruerunt; postea venisse Campaniam [ al., Carpetaniam], et alterum condidisse hujus nominis. 136.1141A|
- 37.
Sancta Potamioena, civis Putealiensis in Bastetania, filia M. Aurelii Decimi, praefecti legionis Septimae, Geminae, Piae, Felicis, et S. Quintiae Marcellae; soror Caeciliae Quintiae, quae nupsit Druso Valerio Caeliano Valentiniano; et isti fuerunt parentes M. Aurelii Valentiniani praesidis provinciae Hispaniae Citerioris; constant haec ex inscriptionibus.
- 38.
Paracuellos dicitur, quasi παρὰ κόλεν. Cole a Mauris dicitur Almodovar.
- 39.
Albacetem, oppidum Bastetanorum, condiderunt Cilices in Hispaniam venientes a regione Cetide. Vocant Mauri hunc locum Albacete, corrupte.
- 40.
Arbucarae in Celtiberia S. Papii martyris, qui variis tortus cruciatuum generibus, tandem datis cervicibus occubuit IV Kal. Julii anno 503, sub 136.1141B| Diocletiano et Maximiano imperatoribus, praeside Hispaniae P. Daciano, ibique ejus memoria celebris est.
- 41.
Aetate parentum meorum anno Domini 923, Martii 26, passa est martyrium virgo sanctissima Eugenia, filia Christianorum Muzarabum in municipio Uticensi, quod in Conventu Cordubensi vocarunt Marmolejos, jussu regis, et Miramolini Abderramenis, ferocissimi tyranni, fidei Christianae causa; et post carceres et supplicia, datis cervicibus, martyr effecta est sub Blasio Toletano pontifice, Cordubensi N. honorifice sepulta est cum versibus acrostichis in marmore caelatis. Mirifice culta est, et erat in Oveto; Toleti et Gallaeciae colebatur.
- 42.
Hujus sanctissimae virginis et martyris Hispanae 136.1141C| reliquiae delatae sunt ad varias Hispaniarum partes; ubi conditae sunt illi ecclesiae.
- 43.
In tabulario sanctae Justae reperi carmen hoc compositum a domino Blasio Toletano praesule, praestantissimo illius saeculi poeta:
Eugenia hoc posita est tumulo celeberrima Virgo,
Sanguine quae Christi est testificata fidem.
Purpura quam decorat candenti sacra [ al., infecta] colore,
Laurea et exornat cui duplicata caput.
Multa tulit, sed plura refert ex hoste trophaea
Victrices lauros aether et ipse canit:
Miratusque canet ventura in saecula mundus,
Dum steterit tellus pondere fulta suo.
Toletum tibi, diva potens, tibi Corduba felix
Patria, mansurum porriget usque decus.
Totaque jam refert parentum [ al., Tricensis] Ecclesia laudes,
Praecipue indigeti solvet Ibera suae.
Morte paras vitam, penetras quoque funere coelos,
136.1141D| Vulneraque ad superos expediere viam.
Supplicibus te pande piam, portumque salutis:
Diva doce miseros, diva tuere reos,
Quod patimur sat triste jugum, sit causa coronae:
Blasius hoc praesul carmine te celebrat.
Toleti memor esto tui, veterisque tuorum
Majorum sobolis: jam tua regna tege.
Eugeniam sequeris Pelagi, fortissime martyr:
Moribus assimiles estis, et igne pares.
Efferus Abderamen Almanzor credidit ambos
Perdere; utrumque tamen morte sub astra para [ l. rapit]
Vos eadem fortasse gravat custodia vinctos
136.1142A| Compede, tum vinclis, tum pietate pares.
Quos ibi sermones seritis de morte ferenda,
Pro pietate semel, proque pudore simul?
Eugenia, o Pelagi, tibi sit nova causa coronae;
Illa necem patiens te docet esse virum.
Post cujus, testare fidem, vestigia constans:
Illa tuo capiti serta nec una locat.
Gaudetis super astra duo de morte subacta,
Nomine velletis plura tulisse Dei.
Vos rosa, vos decorant candentia lilia testes;
Hinc rubor, hinc candor tempora vestra tegit.
In terris patria haud similis; tamen una duobus
Patria communis regia celsa Dei.
Gaudete, o pugiles, memoresque estote clientum,
Quos dubia exercet pugna, gravatque metus.
Praesentes igitur populis pugnantibus este:
Si nos aspicitis, vincimus et fruimur.
Si vincemus, erit palmae pars maxima vestra:
Gloria nostra simul, gloria vestra fiet.
- 44.
Obiit sanctissima virgo et martyr Eugenia VII Kalend. Aprilis, feria quarta hebdomadae dictae in 136.1142B| Passione: quam post duos annos assequitur sanctissimus juvenis Pelagius, ut creditur, natione Gallaecus, qui ducem et magistram habuit ad martyrium sanctissimam Eugeniam aera DCCCCLXI, anno duodecimo Abderramenis, hujus nominis quarti dicti, cognomento Almanzoris; egira vero CCCXII. Saevissimus fuit hic imperator, et multas in Christianos edidit strages, ac fidei Christianae fuit hostis infensissimus. Sunt qui credant tunc occisam Toleti Mariam servam Dei.
- 45.
Queritur sanctus pontifex Innocentius I, in epistola ad episcopos Hispaniae Toleti congregatos ad concilium, quod ex jurisperitis et causidicis fierent episcopi, ut quidam Fl. Rufinus consul cum Flavio 136.1142C| Eusebio [ al., Cuselio] anno 347 fit episcopus anno 360 in Hispania, et Gregorius ex praefecto praetorio Galliae episcopus Illiberitanus: et, licet fuerint ambo viri sancti et vitae laudabilissimae, pontifex fieri prohibet.
- 46.
Sunt qui dicant sanctam Theclam Iconii natam, primam Pauli discipulam, ejusque praedicatione conversam, natam patre Hispano Celtibero, matre vero Iconiensi gentili durissima.
- 47.
Anno tertio Sisenandi, sub Audace Tarraconensi pontifice, arca per mare Mediterraneum, angelo duce, devecta est Tarraconem cum parte corporis sanctae Theclae virginis et martyris, discipulae S. Pauli, cum inscriptione intus reperta, quae significabat hoc: Anno 633 excepta est cum ingenti gaudio praesulis et civium; ac res scripta per epistolam 136.1142D| ab Audace praesule regi Sisenando, miram Hispaniae laetitiam attulit. Sub captivitate Maurorum anno 960, cum ego illac transivi, sedulo custodiebatur in captivitatis medio, permittentibus Saracenis, a catholicis Muzarabibus.
- 48.
Et ad preces illorum qualecunque carmen lusi, quod et eis porrexi.
Diva potens superas inter numeranda cohortes,
Prima ex femineo martyr opima choro,
136.1143A| En patriam repetit tot jam volventibus annis,
Et Laletanum sospitat illa solum.
Transmittit pelagus supero praeeunte ministro,
Paret et imperio ventus et unda suo.
Ex Celtibera genitor fuit urbe profectus;
Illeque quos deamat filia Thecla fovet.
Ecce Luitprandus jam non novus incola terrae
Hispanae, externam carmine laetus adit.
Accipe, quae supplex tibi, virgo, carmina sacrat:
Pectore, pro templo, te quoque, diva, tegit.
Felix adventus tuus est et laetus Iberis;
Est nihil ulterius Tarraco quod cupiat.
Te veniente salus venit, et sanctissima tecum
Imponit votis amplius illa modum.
In tempore Muzarabum erat Ecclesia Tarraconensis 136.1143B| S. Thecla vetus.
- 49.
Sucro fluvius nascitur in Hispania in monte dicto Megarutula; quem Saraceni vocant corrupte Mogarruta, non procul a Turia, dicto etiam Ibero minore, a Mauris Guadalimar [al., Guadalaviar ], quasi diceres fluvium aquae crudioris [al, candidae ]: transit per urbem cognominem, dictam a Mauris Concham, a Malacha Celtiberorum urbe, dicta a Saracenis Malca, et a montibus qui Sagunto impendent: quam civitatem Carthaginenses demoliti, reaedificantes Carthaginem Edetanorum vocaverunt, Itaque fluvius hic Sucro in pelagus Mediterraneum excursat [ al., exundat]; non procul est a dicta Carthagine, et fluvio Ibero minore.
- 50.
Duplex est Segueda: altera caput Bellitanorum 136.1143C| in Celtiberia, a Mauris dicta Borgia; altera in Arevacis, dicta Baleranica a Saracenis. Titios populos Thaust vocaverunt Saraceni, sicut Bisgorgitanos Gobia in ripa Iberi, ubi Caesaraugusta. Ad Dertosam sunt plusquam triginta populi Romani. 51. Axeniam civitatem in Aristis [ al., Anstis] populis, vocant Saraceni Xixenam.
- 52.
Colendam civitatem, Maluendam Mauri vocaverunt, illius colonia immunis.
- 53.
Belsa post Oriola est dicta.
- 54.
Ocile, ubi mercatus fuit Hispanorum Arevacorum, decurtato vocabulo corruptoque, Mauri vocant Ciria (ab Ocili, Cilia prius) et adhuc corruptius, Cinar.
- 55.
Confluentia finis Arovacorum est Villanova, 136.1143D| in confluenti fluminum Arlanzae et Arlanzonis, quae ibi junguntur.
- 56.
Civitates has in Arevacis sitas, et in Celtiberia, Pallantiam, Berlangam Mauri vocaverunt; Calagurrim, Calervegam; Sigedam, Caias; Lauronam, Varzones. 57. Ausa, vel Ausona, in populis Ausetanis est, tempore Maurorum dicta Manresa, sicut Egara, Beseda, vel Bosque de Malatesta [al., Malatosca. Vide n. 68].
- 58.
In conciliis Toletanis alius fuit episcopus Castulonensis, et Castellanus; in Castellanis Castellum 136.1144A| caput fuit: quam urbem Mauri vocant Seselu. In tertio Toletano concilio confirmat Froiselus episcopus Castellanus, alius ab episcopo Castulonensi, qui ibi confirmat.
- 59.
S. Maginus, alias Maximus, passus est VIII, M. P. a Tarracone in monte Palfuriano, 25 Augusti, sub Diocletiano, praeside Hispaniarum Daciano, anno 302. Fuit civis Tarraconensis; egit vitam eremiticam.
- 60.
Palfurius Sura, vir senatorius, amicusque Martialis, in senectute creditur sub Claudio fuisse Tarraconensis praetor, et prope Tarraconem oppidum a suo nomine condidisse Palfuriam, a Mauris post corrupta voce Bufagraña.
- 61.
Corpus sancti Sigismundi regis Burgundiorum 136.1144B| et martyris, ablatum ab urbe Sedunc, ad tractum Barcinonensem creditur delatum, et in monte Tesbiade depositum: quem montem Mauri voce decurtata vocant Monseve.
- 62.
S. Salvius episcopus Ambianensis, et martyr, creditur allatus prope Barcinonem ut S. Valentinus episcopus et martyr (quem alii faciunt Interamnii Flavii in Hispania episcopum, alii autem Italum, Romae passum sub Trajano imperatore) ad monasterium quoddam prope Rubricatam urbem: nunc Manresam dicunt. Alii putant hujus urbis Interamnii fuisse confessorem episcopum.
- 63.
Reliquiae S. Baudelii diaconi et martyris Nemausensis [ al., Mamausensis], sub Juliano passi pro fide, delatae sunt Rodam (civitatem maritimam 136.1144C| prope Indigetes) et Toletum: quae post delatae sunt in arca sacra Ovetum.
- 64.
Septimo Septembris passa est sancta virgo et martyr Regina apud urbem Alisiam, in confinibus Lusitaniae et Carpetaniae, sub Olybrio praefecto Hispaniarum, sub Diocletiano: cujus reliquiae delatae sunt sub Saracenis ad territorium Augustodunense. Mauri urbem Alisiam vocaverunt Alixam.
- 65.
Mauri creduntur esse depopulati civitatem Egaram, olim sedem episcopalem, quae tempore Gotthorum civitas fuit amplissima; cujus ruinae in Laletaniae fine visuntur prope civitatem Basim, et exortum fontesque fluminis Clodiani, sic a nobili Romano Clodio vocati. Habet terminos Bordel dictum Burdus, Palada, nunc Paladera, Montesam, 136.1144D| montem magnum, Tespiadem, et Povellam, ut nunc nomen habet.
- 66.
Bentas Sualdi pro Emilianae Montesano facta est ante 1, Toletum.
- 67.
Lugodini in Lusitania, quam urbem vocaverunt Mauri Vitigodinum, S. Justus, ut creditur, episcopus Egarensis, qui concilio Egarae congregato subscripsit, et Amicus episcopus.
- 68.
Quam urbem vocaverunt Gotthi corrupte Egaram, vocaverunt Latini Basedam in Castellanis; cujus meminit Ptolemaeus (vide n. 57).
- 69.
Aera Caes. 759 Joannes Egarensis, destructa 136.1145A| civitate sua, vix evasit; senex et confectus senio, peregre profectus est alio.
- 70.
Antiquissimus est episcopatus Basedensis: nam S. Fructuosus, episcopus Tarraconensis et martyr, prius creditur fuisse civis et episcopus Basedensis, et inde translatus Tarraconem, ubi martyrium obiit illustrissimum.
- 71.
Froiselus, episcopus Castellanorum, interfuit tertio concilio Toletano: huc, ex Dertosana sede, jussu regis gloriosissimi Recaredi translatus.
- 72.
Apud Castellum Milledunum in Castellanis, a Mauris dictum Milloz corrupte, S. Leonis episcopi et confessoris (ut creditur Egarensis) miraculis clari.
- 73.
Sunt qui credant hunc episcopum fuisse, et 136.1145B| a Venetis delatum Venetias, datumque Leoni Mitamanensium episcopo in Castellanis, ad mare Mediterraneum; et, submerso oppido maritimis fluctibus, delatum fuisse Milledunum, et sepultum in coenobio S. Servulis martyris; ejus corpus vel reliquias illuc translatas fuisse, ad oppidum Milledunum, quod (ut diximus) Mauri more suo nunc vocant Milloz.
- 74.
In Hispania, civitate Octogesa, quam Gothi corrupte et decurtate Ictosam dixere, celebrantur martyres Juvenalis, Bonosus et Maximianus, sub Trajano passi, et S. Vildefrius, ejusdem civitatis episcopus et confessor, miraculis clarus, ante tempora Constantini. Haec sedes in Hispania vetusta est; paret Tarraconensi, nec ab alio potest cogi episcopus 136.1145C| ejus, nisi a papa. Interfuit concilio Gerundensi sub Joanne Tarraconensi Frontinianus Ictogensis. 75. In Asturibus, Hispaniae urbe Britonia, sanctorum martyrum Gorgonii, Firmi, Antonii, et Agapis virginis, natorum in Nicaea Bithyniae, casu ad Hispaniam delatorum, in persecutione crudelissimi Decii: qui decimo Martii per varios et terribiles cruciatus palmam martyrii tandem consecuti sunt.
- 76.
Lucius, vel Lucas, episcopus Britoniensis in Hispania, petens Caesaream Cappadociae (nescitur causa), cum sociis passus est sub persecutione Neronis, coliturque memoria ejus, et Britoniae, ut in propria sede, et Caesareae Cappadociae. 136.1145D|
- 77.
In Austuribus prope Balobrigam in mari Oceano resident naves Nortmannorum, quae precibus S. Gundisalvi episcopi Mindoniensis, vel Balobrigensis, submersae sunt anno 846; ille vero moritur anno 850; colitur 1 die Novembris.
- 78.
S. Martinus ex Orientis partibus in Gallaeciam veniens, convertit ad fidem catholicam Suevos; factusque primo est episcopus Britoniensis, vel Mindoniensis, post ex Britoniensi Dumiensis, tandem ex Dumiensi archiepiscopus Bracarensis.
- 79.
Duplex sedes Dumiensis; altera in Asturiis, quae Britoniensis; altera in Gallaeciis; et haec fuit monasterium, quod sanctus Martinus instituit.
- 80.
Duplex Castulo, alterum dictum Castulum 136.1146A| [ al., Castellum vel Cetulii]: ambo sedes episcopales.
- 81.
In divisione episcopatuum, sub rege Theodemiro, Suevorum Magnetum, episcopatus Portuensis, oppidum, quod Saraceni vocaverunt Mauhnoca [al., Maulhoce ], factum est sedes; duravit parum.
- 82.
Vectica sedes, Bracarensi subjecta, dicta est etiam Besea, vel Betaonia; a Mauris vero Barbola, in Portuensi sede. Sunt qui dicant esse quoque dictam Betonicam, a Betonibus proximis conditam.
- 83.
Sancta Thyphenes creditur passa Vecticae, judice Fl. Caesario, qui fuerat olim praefectus Romae, post sub Juliano judex Hispaniae; tandem anno 397 sub Honorio, jam confectus aevo consul 136.1146B| cum Attico.
- 84.
Anno 15 Theudii regis Gotthorum, aera vero DLXXXIV, celebratum est a Patribus provinciae Tarraconensis concilium Vallense in oppido Valle, vallis Faventinae: nec legendum, nisi mendose, Valentinum, sed Vallense, vel, ut alii codices habent, Valletanum, vel Valetense. Ibi colitur sacer Amatus, presbyter et abbas Tamirensis, 12 Septembris. Fuit Amatus oriundus Valle, patre Theodoro Vallensi Hispano, qui duxit uxorem Gratianopoli in Gallia: natus est anno 635; obiit anno 695; translatus postea ad Vallensem urbem, anno 712; tempore Saracenorum alio translatus.
- 85.
Cum essem Fuldae bibliothecarius, incidi in codicem conciliorum Toletanorum, in membranis, 136.1146C| litteris Gothicis scriptum, quem sanctissimus Elipandus Toletanus archiepiscopus ad Carolum Magnum Augustum transmiserat; ibique reperitur mutilum concilium Toletanum sub Juliano Toletano archiepiscopo, aera DLXXVIII, anno 9 gloriosissimi regis Theudii: quod videtur nationale concilium, sic:
- 86.
In nomine Domini nostri Jesu Christi incipit concilium Toletanum sub Juliano, Toletano metropolitano, sub die XIV Kal. Decembris aera DLXXVIII, anno 9 gloriosissimi regis Theudii.
« Cum ex consensu domini nostri gloriosissimi regis Theudii, omnes Hispaniae metropolitani, aliique pontifices consedissemus Toleti, urbe regia, in Basilicae S. Mariae virginis secretario, quae vocatur Hierusalem, et de sanctissimorum Patrum 136.1146D| institutis, canonumque decretis, debita mentio haberetur; placuit nobis, omnibus in unum collectis, tractare de morum reformatione; ac si quae decreta sunt in anterioribus conciliis, et temporum abusu deleta, denuo restaurare; et in primis fidem sancti concilii Nicaeni, litteris, mentibus et vocibus profiteri.
« Incipit fides, a sancto concilio Nicaeno edita. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, etc., usque ad Vitam futuri saeculi. Amen. »
Deerant in ipsa Synodo nonnulla folia, et ob id nonnulla capita, et primo, prima quatuor capita: sequitur vero caput quintum.
CAP. V.
De clericis fictis. -- « Clerici qui se fingunt habitu et nomine monachos esse. . . . . »
CAP. VI.
Si presbyter contumax excommunicandus est. -- « Si quis presbyter ab episcopo suo fuerit 136.1147A| degradatus, aut officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministeriis exercuerit. . . . . . »
CAP. VII.
De presbytero post ordinationes. -- « Caeterum presbyter si post ordinationes aliquid acquisiverit, illud observandum est, quod in canonibus de [ al., consecratis] consecutis nihil habentibus institutum est. »
CAP. VIII.
De viduis et puellis religiosis. -- « De viduis et puellis, quae habitum religionis in domibus propriis, tam a parentibus quam per se mutaverint, si postea contra institutum. . . . . »
CAP. IX.
De querimonia plebium. -- « Relata est coram sancta synodo querimonia plebium, quod sunt quidam episcopi nolentes ad praedicandum, vel confirmandum suas per annum. . . . . »
CAP. X.
De cura episcoporum. -- « Sancimus omnibus episcopis curam laicorum instare; ut scilicet, quos fideles in fide Christi invenerunt, nimio affectu diligant. »
CAP. XI
136.1147B| . Ne plures baptismales sint simul ecclesiae. -- « Plures baptismales ecclesiae in una terminatione esse non possint. »
CAP. XII.
Quomodo sint abbates eligendi. -- « Congregatio debet sibi eligere abbatem post abbatis sui mortem. »
CAP. XIII.
Puniendi sunt raptores alienarum sponsarum. -- « Statutum est a sacro conventu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica poenitentia multetur. »
CAP. XIV. De officio archidiaconi. -- « Officium archidiaconi est, quando voluerit evangelium legere, vel alium de diaconis praecipere. »
CAP. XV.
De officio archipresbyteri. -- « Ut archipresbyter sciat se subesse archidiacono, et ejus praeceptis sicut sui episcopi obedire. »
CAP. XVI.
De officio sacristae. -- « Ut sciat se sacrista subesse archidiacono, et ad ejus curam pertinere custodiam sacrorum vasorum vestimentorumque 136.1147C| ecclesiasticorum. »
CAP. XVII.
De quadam femina superstitiosa. -- « De his etiam, super quibus interrogasti, hoc est, de illa femina, quae menstruum suum sanguinem immiscuit cibo vel potui, et dedit viro suo, » etc.
Finis hujus canonis additus est ex concilio Toletano, tempore Maurorum.
CAP. XVIII.
De custode Ecclesiae. -- « Custos sollicitus esse debet de communi ornamento Ecclesiae et luminariis. »
CAP. XIX.
De rebus libertorum. -- « De rebus vero illorum, vel peculiari, qui a dominis propriis libertate donantur, » etc. . .
CAP. XX.
Quomodo facienda charta ingenuitatis. -- « Debent autem suprascriptae ingenuitatis chartae non solum nomen illius, qui has fieri rogat, sed etiam nomina sacerdotum . . . »
CAP. XXI.
De instructione laicorum. -- « Instruendi sunt praeterea laici, quod nullatenus alio loco 136.1147D| manumittere possint proprios servos, quos Dominicis castris aggregari decreverunt, » etc.
CAP. XXII.
De alia cautione. -- « Non solum autem, qui ad clericatus ordinem promovendi sunt in Ecclesia, » etc.
CAP. XXIII.
De praemio libertatem donantis. -- « Qui debitum sibi nexum, atque competenter relaxat servitium, » etc.
CAP. XXIV.
De servorum ordinatione. -- « De servorum ordinatione, qua passim ad gradus ecclesiasticos, » etc.
CAP. XXV.
De iis quae parochiis offeruntur. -- « De iis quae ad parochianas ecclesias offeruntur, » etc.
CAP. XXVI.
De fugitivis servis Ecclesiae. -- « Fugitivos etiam servos ecclesiasticos, domos suas aut familias deserentes, » etc.
CAP. XXVII.
De eo qui incognitus adit monasterium. -- « Si 136.1148A| quis incognitus ingredi monasterium voluerit, » etc.
CAP. XXVIII.
De comedente carnes in Quadragesima. -- « Quicunque in diebus Quadragesimae esum carnis praesumpserit attentare, » etc.
CAP. XXIX.
De viris ordinatis. -- « De viris ordinatis, quorum occulta peccata sunt, vel manifesta, » etc.
CAP. XXX.
De frequenti peccatorum iteratione. -- « Ea quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti etiam sententia condemnentur. »
CAP. XXXI.
De custode ecclesiae. -- « Custos ecclesiae circa ea quae ecclesiae competunt custodienda, » etc.
Desunt etiam duo canones.
CAP. XXXIV.
De ecclesiarum servis. -- « De ecclesiarum servis communi sententia est decretum, » etc.
Desunt adhuc duo [ forte legendum usque ad 136.1148B| LXXXII] de servorum ordinatione.
« De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos, etc. Nunc vero servatis iis [ al., sancitis], quae inter nos ad disputationem institutionemque venerunt, gratias agimus omnipotenti Deo; deinde domino nostro gloriosissimo principi Theudio, divinam clementiam exorantes, ut felicissimos annos agat in regno; ut ea quae ad cultum fidei pertinebunt, licentiam nobis praestet libere peragendi. Vosque, sanctissimi Patres, in annum sequentem XII Kal. Octobris, in hanc etiam regiam sedem conventuros esse denuntio, nisi mavultis ad civitatem convenire Valentinam, huic metropolitanae sedi suffraganeam. Ite felices, sanctissimi Patres. »
Subscripsit Julianus Toleti metropolitanus, Eleutherius Bracarensis, Celsinus Tarraconensis, Emila Emeritensis cum 64 aliis episcopis omnium provinciarum, 136.1148C| multis abbatibus, et viris Palatinis.
Concilium Valentinum anno Domini 541.
87. Coacta est sacra synodus aera DLXXIX, XII Kal. Octobris, anno feliciter decimo gloriosissimi D. N. regis Theudii, in domine D. N. Jesu Christi. Superest fragmentum canonum, 4, 5, 16, 50, 101. Ea Valentia Hispaniae est. Cum episcopi totius Hispaniae convenissemus in sede civitatis splendidissimae Valentiae praestituto die XII Kalend. Octobris, anno feliciter decimo D. N. regis gloriosissimi Theudii, qui nobis amplam ad hoc clementissime dedit facultatem, ut regulam fidei catholicae defendentes, de moribus etiam ageremus. [Praesedit idem Julianus Toletanus metropolitanus, et caeteri, qui superiori concilio tum interfuere, et 136.1148D| illud confirmarunt.]
(Hic ponebatur, ut supra, regula fidei ex concilio Nicaeno, deinde canones plusquam centum viginti.)
Consedentibus nobis in urbe Valentina Hispaniae, placuit aliqua determinare ad fidei et morum stabilimentum.
CAP. IV. De iis qui offerunt oblationes. -- « Clerici, vel etiam saeculares, qui oblationes parentum, aut testamentis relictas, retinere perstiterint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis, vel monasteriis, crediderint auferendum; sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ecclesiis excludantur. »
CAP. V.
De oblationibus defunctorum. -- « Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur. »
CAP. XVI
136.1149A| . Qui non prohibendi. -- « Ut episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad missam catechumenorum. »
CAP. L. De irrita donatione episcoporum. -- « Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio, vel communicatio, absque eorum collaudatione, et sub captione. »
CAP. CI.
De benedictione sponsorum. -- « Sponsus et sponsa benedicendi sunt a sacerdote; a parentibus, et paranymphis in ecclesia sacerdoti offerantur; et quando benedictionem acceperint, eadem nocte, pro benedictionis ipsius reverentia in virginitate permaneant. » « Quibus peractis agimus gratias omnipotenti Deo, qui nos in hunc locum incolumes, et in vinculo charitatis concordes conjunxit; deinde domino nostro filio gloriosissimo, regi nostro et domino Theudio, qui nobis amplam pro sua clementia concessit licentiam conveniendi in hoc loco, et res fidei ac morum 136.1149B| libere determinandi. Ite in pace, sanctissimi pontifices, et in annum sequentem X. Kal Decembris Toleto scite conventuros. »
« Julianus sanctae Ecclesiae Toletanae metropolitanus his constitutionibus, quae sancta synodus universalis determinavit, subscripsi. »
« Benagius pro episcopo Bracarensi, ejus vicem gerens, subscripsi. »
« Leontinus, vicem gerens domini mei Danilae Emeritensis, confirmo. »
Sic caeteri 64 episcopi.
- 88.
Cum Gothi Suevique Hispaniam possiderent, destructa Carthagine nova, civitate nobilissima, quae sedes episcopalis fuit, translata est sedes Murciam ( De Bigastro et Murcia vide quae notavi in Chronico ad n. 38), quam Gothi vocaverunt Bigastrum, quasi duplex Castrum, et episcopus Carthaginensis 136.1149C| vocatus est Bigastrensis. Sub Mauris vocata est Murcia, et Oriola, et reparata tandem Carthagine, sedes eidem, et nomen restitutum est, dicta sedes Carthaginensis.
- 89.
Florius fuit ultimus episcopus Carthaginis novae: quia post excisam Carthaginem sedes illa Bigastrum, id est Murciam, translata est.
- 90.
Romae habetur celeberrima S. Victoriae virginis et martyris, domo Romanae, memoria: quae fugiens ab sponso Eugenio in Hispaniam ad provinciam Marsorum, in Bastetanis passa est ibi civitate Turbula, quam corrupto vocabulo Tovarram Saraceni vocaverunt: ibi celebre condidit sacrarum virginum monasterium, et ibi passa est.
- 91.
S. Anatolia, soror S. Victoriae, secuta S. 136.1149D| Victoriam ad Hispaniam; et post relictam Turbulae martyrem 23 Decembris, rediens ad Italiam, anno sequenti 9 Julii cum Audace passa est in civitate Thora.
- 92.
Olim Turbulae soror utraque culta fuit; sed exolevit memoria sanctarum virginum et martyrum, adventu Maurorum.
- 93.
Titus Aurelius, et C. Lucius Eugenius, Hispani, cives Turbulani, vel Tribulani (utroque modo dicitur), in ea urbe, ejusque territorio, versus Hellanas, oppidum Graecorum, ubi nati, praedia habuerunt; profectique Romam, Victoriam hic, ille duxit Anatoliam.
- 94.
Sunt qui putent, a Christianis Turbulanis 136.1150A| corpus sanctae virginis et martyris Victoriae delatum ad Catalauniam; alii ibidem relictum, metu tamen Saracenorum absconditum.
- 95.
Sunt qui putent, a rege Suintilane Gothorum aedificatam primo civitatem Victoriam in ruinis antiquae Velicae, sicque nominatam a rege Gotho in honorem sanctae Victoriae passae Turbulae; cujus, ut aliorum sanctorum, fuit rex iste catholicus apprime devotus.
- 96.
Sanctus secundus, primus episcopus Abulae in Bastetanis, quae nunc diruta a Mauris Villa Gurda dicitur, ubi sunt ingentes ruinae: distatque plus minusve a Turbula, vel Tovarra, 26, M. P. Inde sanctus idem discurrens per Hispanias in Lusitania praedicat, urbe Abila, ubi passi sunt S. Vincentius 136.1150B| et sorores; ibique martyrium patitur, et ejus corpus mira Muzarabum custodia servatur in ruinis urbis.
- 97.
Cum essem Carthagine Spartaria, legi inscriptionem in honorem S. Victoriae, qua vocabant propter egregiam ejus sanctitatem Augustissimam, in hunc modum: VICTORIAE. AVGVSTISSIMAE. C. VALERIVS. FELIX. EX. VOTO. DD. CVRANTE. MAXIMIANO. VRBIS. TVRBVLANAE. PATRONO.
- 98.
Relicto Hierosolymis alligato Paulo, ejus jussu sanctus Secundus episcopus Abulensis ad Hispanias rediens, utramque invisit Abulam. 99. Sancti septem pontifices praedicant primo per partes meridionales Hispaniae, ut Acci, Bastae et 136.1150C| Malacae, Illiberiae, Urci, Vergiliae, Abulae, Illiturgi. Major horum pars in Bastetanis est, scilicet Urci, Acci, Illiberi, Vergiliae, Illiturgi, Abulae; in Bastulis vero Carteiae prope Calpem urbem Baeticae. Sic sacer hymnus a sancto pontifice Toletano: Cultus per hos (inquit) Hesperiae finibus Indita illuxit fidei gratia praepotens. Per fines Hesperiae intelligit partes magis meridionales Hispaniae. Postea praedicaverunt per partes septentrionales et orientales. Obiit autem Abulae sanctus Secundus pontifex et martyr prima die Maii, anno 65 cum praedicasset Toleti, post mortem sancti Elpidii primi Toletanorum pontificis, et discurrisset per Carpetaniam totam. 136.1150D|
- 100.
Abila dicta est Lusitanorum civitas Abula vel Abyla Bastetanorum: et hic fuit episcopus Priscillianus, in cujus detestationem post adventum Gothorum desiit esse sedes, et ad alteram translata est, scilicet Obelam, vel Abelam in Vettonibus, in fine Carpetaniae, post adventum Maurorum, et recuperationem Abilae, ex deceptione nominis, facta est sedes episcopalis. Abula vero destructa est a Mauris, nec hactenus est ex ruinis iterum educta.
- 101.
Non deest fundamentum cogitandi, sanctum Secundum episcopum (etsi in quibusdam codicibus non ponitur) passum cum aliis pridie Kal. Augusti, fuisse episcopum Abilensem, qui passus est ad oppidum Fumadam, Abilae propinquum, anno 65. 136.1151A|
- 102.
In divisione sedium, Emeritae subjectarum, cum dicitur, villa est terminus inter Corberiam, et Abilam, vel Obilam; villa haec intelligitur Alcantara; quam Mauri sic vocaverunt a pontis celebritate, ut oppidum illud Gothi vocaverunt eodem modo villam.
- 103.
Creditur, jussu regis Wambanis catholici, Quiricum Toletanum, in villula prope Aquas oppidum Carpetaniae, a Mauris Talaveriam dictum, in honorem sancti Pimenii pontificis et martyris ejusdem terrae, cathedram erexisse Emeritensi subditam. Villula illa dicta fuit a Saracenis post vicus Cazalegas.
- 104.
S. Pimenius colitur 1 Novembris; creditur passus sub Adriano, paulo post mortem S. M. Marcelli 136.1151B| Eugenii, anno 16 Adriani, Christi 135, Hibero et Silano coss. an. 1 [ al., 4.] S. Sixti, sub sancto Hermolao Toletano pontifice, et postmodum martyre; creditur gravissimos passus esse cruciatus in monasterio suo Cazalegas, Q. Matidio Gratiliano praeside citerioris provinciae.
- 105.
S. memoria S. Januarii primo episcopi Fibulariensis, mox Beneventani martyris (Vide n. 226.)
- 106.
Monasterium Agaliense, ad septentrionem suburbii Toletani positum, ab Athanagildo rege Gothorum conditum (praeter Karadinense) omnium Hispaniarum monasteriorum, et Galliae Narbonensis, dici potest Pater, litteris, religione, fama, bibliotheca, frequentia monachorum et virorum illustrium; 136.1151C| ubi erat insignis academia litterarum, et totius regni nobilitas sapientia moribusque bonis imbuebatur. Hinc (velut ex equo Trojano) prodierunt abbates aliis monasteriis, et praeclarissimi praesules multis ecclesiis Hispaniae.
- 107.
S. Ildefonsus, SS. Cosmae et Damiani abbas, post praepositus monasterii Agaliensis, Toletanus factus episcopus, scripsit libros Synonymorum, et conciones contra haereticos, quos concilium provinciale approbavit; sub quo nationale Toleti concilium cogitur.
- 108.
S. Ildefonsus cum ad matutinas Incarnationis venit, tulit secum librum Synonymiae, ubi cum B. Virgine colloquitur, et librum quatuordecim 136.1151D| Concionum, quos dicavit virginibus Deibiensibus, contra tres haereticos.
- 109.
S. Walderedus episcopus Caesaraugustanus, aera DCCXXXIX, XVII. Kalend. Decembris interfuit Toleti consecrationi regis Witizanis, et coronationi. Obiit 20 Aprilis, 1 anno regis Roderici, aera DCCXLVIII, cum rexisset Ecclesiam suam 23, vel paulo plus, et 24 annos. Sepultus est in sanctissima sede B. Mariae virginis de Columna a S. Jacobo aedificata.
- 110.
Tunc habitum est concilium nationale ab Witizane, eo praesente; ubi totius Hispaniae et Galliae Narbonensis episcopi confluxerunt.
- 111.
Aera DCLXXXVIII, Kalend. Maii habita est Toleti nationalis synodus contra Monothelitas, in 136.1152A| qua mirabilem se ostendit sanctus Ildefonsus abbas sanctorum Cosmae et Damiani; praesedit Orontius metropolitanus Emeritensis, Antonius Hispalensis, Eugenius regiae urbis metropolitanus, et Potamius Bracarensis.
- 112.
Fama castitatis et doctrinae S. Ildefonsi pervenit ad aures sanctissimi pontificis Martini martyris, qui ad Ildefonsum scripsit; ille vero respondit.
- 113.
Duobus et amplius M. P. Toleto septentrionem versus in colliculo fuit monasterium sanctorum Cosmae et Damiani martyrum, filiatio Agaliensis: est ibi fons irriguus in honorem sancti Juliani Toletani pontificis, cui Agaliense sacrum fuit. Dictum putant pagum illum Arabice Benhalgavia. 136.1152B|
- 114.
Muza Arabs reliquit Mahomat Ben-Ahuma, Toleti ducem; deditque partem terrae prope monasterium SS. Cosmae et Damiani, quod post aliquot annos dirutum est.
- 115.
Possessio, haereditas et jugerum, protensa est usque ad vallem Menhalgaviae [Benalabiae, vel Benalgabiae], quae monasterium Agaliense habuit, prataque dedit coloniae suae, scilicet, monasterio SS. Cosmae et Damiani; quod apud vulgares Agaliense minus etiam dici solebat.
- 116.
Calocerus et Parthemius ad fidem praedicatione sua disponunt uxorem Decii Caesaris.
- 117.
Sunt qui putent (quod et ego credo) sanctam Leucadiam monialem fuisse ordinis Carmelitani, 136.1152C| quem monachi Carmelitani ad fidem Christi conversi in Hispaniam intulerant; ex quibus fuit sanctus Elpidius primus Toletanus praesul a sancto Jacobo constitutus.
- 118.
S. Elpidius, quem S. Jacobus praefecit Toletanis primum pontificem, Carmelita monachus fuit; et in prima Petri concione conversus ad fidem, cum sociis multis venit in Hispaniam et Toleti fundavit monasterium virginum et monachorum: ubi post fuit Agaliense, quod fuerat B. Virgini sacrum monialium harum matri.
- 119.
In praepositura, vel prioratu monasterii Agaliensis, sancto Helladio successit Aemilianus, Aemiliano Euphrasius, Euphrasio Bacauda [ al. Bacinda, Bacindae], Bacaudae vero Justus archiepiscopus Toletanus, 136.1152D| tribus annis hoc officio functus. In abbatia successit Helladio Richila, qui erat abbas, cum prior ejus electus est Justus archiepiscopus Toletanus, vir acri judicio, eleganti corporis habitudine, et litterarum cognitione, maximae religionis, alter a laico Justo.
- 120.
Avila, vel Davila, vel Abula, abbas sancti Juliani, fuit episcopus Cauriensis, confirmatque in aliquibus conciliis Toletanis.
- 121.
Anno 870 florebat in Catalaunia sanctus vir eremita Fr. Joannes Guarinus Hispanus, ex Valentia, qui prope montem Serratum in spelunca (in qua Barcinonenses Christiani imaginem B. virginis Mariae in perditione Hispaniae recondiderunt) 136.1153A| deceptus a daemone, Mariam filiam comitis Gotifredi Villosi corruperat et interfecerat; et poenitentia ductus, ivit ad summum pontificem Stephanum VI, anno pontificatus ejus 3. Dedit illi ut more bestiarum septennium reptaret, donec infans illi diceret, Surge, Joannes; Deus acceptavit poenitentiam tuam. Quod et accidit. Obiit anno 905 pridie Idus Junii, et sepultus est in spelunca, ubi fundatum est monasterium sacrarum virginum Benedictinarum, quas Maria filia comitis, ope B. Mariae ad lucem revocata, rexit, et anno 909 obiit. 122. Imago B. Mariae montis Serrati est ante tempora S. Severi Barcinonensis episcopi sub Gothis; in qua miram habebat devotionem admirabilis episcopus, et, ut dicitur, S. Eulalia Barcinonensis. 136.1153B|
- 123.
Celebres sunt plures imagines per Hispanias B. Mariae consecratae, ut Jescarensis, Iznatorafensis, et aliae; sed post imaginem beatae Mariae de Columna in Caesaraugustana civitate, est Mageritensis, quam socii sancti Petri Mageritum Antiochia attulere, cum sanctus apostolus venit in Hispaniam: sed dominus Garsias Mageritensis Muzarabs anno circiter 718 vel 720 aedificavit illi eremitoriolum, ubi filium ejus ad vitam revocavit domina.
- 124.
136.1154A| Imago B. Mariae lapidea, quae servatur in arca petrae rubeae, prope fluvium Anam, ante Gothos facta est: in loco tuto collocaverunt eam Muzarabes illius regionis.
- 125.
Lacurris civitas a Carthaginensibus condita prope Carcesam, Mauris dictam Cazorlam, et a Mauris corrupto vocabulo vocatur Lariola; habet fortem quamdam arcem.
- 126.
Castrum altum vocatum est a Christianis Muzarabibus Poenae sancti Petri, ut oppidum Saltiga [ al., Salega], ad Valazotum fluvium, urbem interfluentem, corrupto vocabulo Tasola.
- 127.
Oppidum Hippo in Carpetania corrupte vocatum est Yepes, nec multo post vastationem Hispaniae dirutum. 136.1154B|
- 128.
Theogenes, et socii Carpetani ex Hippone, vel Yepes, in Laodicea passi sunt; nec desunt qui dicant Hippone passos.
- 129.
Sanctus Ildefonsus posuit in aede Toletana, S. Lucae imaginem B. Mariae.
- 130.
S. Percellius passus Romae, civis fuit Hipponis in Carpetania: de qua supra.
- 131.
Nicolaus comes duxit uxorem Blitissam, sororem vel filiam Cindasuinthi regis; genuit ex ea 136.1155A| Evantium comitem, et ducem Eugenium, qui post fuit archiepiscopus Toletanus; Luciam et Evantiam: haec nupsit Ophiloni Palatino; illa Stephano, filiis regis Athanagildi, fratribus reginarum Brunechildis et Galasinthae. Ophilo genuit Ophilonem, Cubiculariorum comitem et ducem, ex quo Toletanorum domus; at Stephanus genuit Ildefonsum sanctissimum archiepiscopum Toletanum. Stephanus et Ophilo. . . [ videtur legendum habuerunt] fratrem comitem Scantiarum Fonsam, socerum regis Reccaredi, patrem reginae Badae; qui tres confirmant tertio Toletano concilio. Filius Ophilonis Ophilo confirmat concilio Toletano VIII secundo loco inter Palatinos; confirmat et Nicolaus, ut comes Scantiarum.
- 132.
Dum fui Fuldae, in bibliotheca reperi vetustissimum 136.1155B| codicem Antonini Pii, ubi in difficillimo itinere ab ostio fluminis Anae Emeritam, reperi in margine Antoninum agere de flumine parvo Ana, qui influit in Baetim, non procul Beatia: et hunc ingressum vocat ostium, quia illic clauditur et absconditur, ut qui per ostium intrat in domum quo se abdit. Sic habent duo codices: Praesidio XXX M, P., ad Rubras XXVII, Onova XXVIII, Illipa XLIV, Italica XVIII, monte Marielo [ al., Mariorum] M. P. XII, Curica XXXVI, Contributa XX, Bercetana [ al., Porcajana] XXIII, Emeritam XXIV.
- 133.
Quidam faciunt D. Garsiam Ramiri Mageritensem Muzarabem, consanguineum D. Conterici archiepiscopi Toletani, qui reparavit ecclesiam 136.1155C| sancti Torquati martyris Toletani; alii vero Roderici regis Dapiferum persenem, virum pium, devotissimum B. Virginis Antiochensis.
- 134.
Imago B. Mariae de Praesidio, quae est et fuit in ecclesia sanctae Justae (ubi vixerunt archiepiscopi Toletani) est a temporibus Gothorum.
- 135.
Euphemius reparavit ecclesiam S. Justae Toleti, quam condi jussit Santina uxor regis Theodorici Ostrogothorum.
- 136.
Anatorgis civitas est, quam Saraceni vocaverunt Veas, quam rivulus praeterfluit. Huc fugit Cn. Pompeius tumultum: quo se recipit vocant Iznatoraf, vel montem terreum.
- 137.
Sanctus Latro (sicut legi in libris Gothicis bibliothecae Fuldensis, in collectaneis S. Melantii, 136.1155D| et in libro de passione sancti Serrani archiepiscopi Toletani, et in lib. S. Joannis Damasceni) dictus est Dimas, Aegyptius gentilis: qui dominae nostrae cum Joseph ingredienti Aegyptum spoliaturus eos occurrit; sed visa virginis modestia, et pueri mira pulchritudine, mutato animo, illis inserviens viam ostendit.
- 138.
Visitanus, episcopus Toletanus, ex Vizcaya, frater domini Zuriae, principis hujus gentis, vir magnanimus, et ad bona promptus.
- 139.
In insula Scombrina, prope Carthaginem, tempore Athanagildi et sequentium regum Gothorum, fuit monasterium S. Martini ordinis sancti Benedicti, cujus abbas insigni sanctitate pollebat. 136.1156A|
- 140.
Evantius archidiaconus Toletanus fuit patruus S. Ildefonsi: qui, missa saeculari militia, vovit Deo militare prudenter.
- 141.
S. Eugenius, patruus S. Ildefonsi, monachus, a meis temporibus pro sancto habitus, et vocatus, et ab omnibus Hispanis cultus.
- 142.
S. Helladius episcopus Toletanus semper habitus et cultus est ut sanctus; sed Gothici pontifices, ut alii, non consueverunt celebrare confessores. Fuit hic sanctus pontifex natus Toleti patre Helladio Palatino, consanguineoque Liwae [ al. Luciae] et Lewigildi, viro catholico, ut fuit filius.
- 143.
S. Ildefonsus fecit Justo carmen sepulcrale: jacet ad D. Leucadiam.
- 144.
Cindasuinthus rex Primatum Hispanorum 136.1156B| (Toleto translatum Hispalim non multo prius, propter haeresim et Mahometismum Theodiscli, anno 4 Theodori papae approbantis) transfert. Auctor Ildefonsus in additionibus ad Chronicon generale sancti Isidori.
- 145.
Tempore captivitatis, episcopus patriarcha Toletanus degebat in ecclesia sanctae Mariae de Alficen in S. Justa, exercebat officia pontificalia, et administrabat sacramenta, ac horae recitabantur.
- 146.
S. Partemius [ al., Pathenius] fuit causa ut converteretur ad fidem uxor Decii Caesaris praedicationibus suis; patitur sub eodem gravissimos cruciatus, anno 260.
- 147.
Municipium Burginatum, quod Mauri vocaverunt Buxexar, XX M. P. Osca [ al., Orca] Baeticae 136.1156C| oppido distans, a Germanis coloniae Trajanae civibus conditum antiquitus, Mauri diruerunt; ubi gentilium tempore fuit celebris nundinarum conventus; vbi fuerunt duo sancti (qui creduntur martyres) 21 Augusti, Vincentius et Julianus, cum sociis, in primis Ecclesiae persecutionibus. Creditur dirutum a Saracenis, cum Burginatenses resisterent. Est optimi soli coelique; terra ferax frugum, si non desint imbres. Hic finis est Oretaniae, et incipit regio Bastetaniae.
- 148.
Liber fabularum, qui circumfertur nomine Aesopi Phrygii, dicitur sub ejus nomine a Socrate philosopho editus.
- 149.
Anno 949 rex quidam Saracenus, nomine 136.1156D| Mahomat Zaquetus, dominus Tritii [Tritium, hodie Najara], prope Lucronium, habuit filiam, quae conversans cum Christianis, baptizata vocari voluit Columba, virgo mirae pulchritudinis et pietatis. Quod cum pater scivisset, aegre tulit, et omnibus quibus potuit modis, illam a religione Christiana transversam, ad Mahometanismum traducere conatus est: quod cum non posset, illi caput amputavit. Quod cum illa manibus sustulisset, ad oppidum usque S. Coloniae deduxit, ubi mira pietate circumvicinorum oppidorum coli coepit. Obiit 28 Maii.
- 150.
Pater ejus erat Mahomat Zaquetus, dux regis Cordubae, qui filiam Columbam (ut creditur a S. Victore Cerasensi presbytero edoctam occidi 136.1157A| jussit, et Victorem presbyterum 16 die Augusti, anno Domini 950, cum ego eram Toleti.
- 151.
Natalis episcopus Toletanus interfuit concilio Romano, in quo gratiae sunt actae propter Constantini baptismum, anno 324 interfuit et subscripsit concilio Nicaeno: muneribus donatus a Constantino cum Hosio rediit Romam, inde Toletum, ubi statuta concilii generalis servari fecit.
- 152.
Eidem Constantinus, ex auctoritate sancti Silvestri summi pontificis, injunxit, ut primati (cujus primatum in concilio Nicaeno confirmatum est) ut comite Hosio Cordubensi juberet inquiri veteres Hispanorum episcopatuum terminos, et eos renovari. Quod factum est per totos septem annos, vel novem, delegatis singularum metropolium episcopis, 136.1157B| qui per homines locorum peritos id sciri curarent. 153. Natalis Toletanus ab exsilio rediens, dum Mediolani commoratur, pulso in exsilium sanctissimo Dionysio, a catholicis Mediolanensis episcopus eligitur: qui licet se gesserit ut vicarius illius, rebus tam praeclare gestis floruit, ut in numerum sanctorum relatus fuisse dicatur. Obiit mensis Maii anno 354, vir sanctus et doctus.
- 154.
Sanctus episcopus Natalis Toletanus, post Mediolanensis, Vitalis Hispani filius fuit, nepos S. Natalis confessoris Romani; successit S. Melantio confessori: interfuit concilio Arelatensi I, Romano sub Silvestro, et Nicaeno; post fidei causa missus in exsilium, reversus, Mediolani episcopus eligitur; 136.1157C| sanctus moritur. 155. Vitalis pater hujus in Hispania natus est. Qui, veniens in Italiam, genuit S. Natalem, post Thermedae in Carpetania priore conjuge defuncta, duxit Hispanam: ex qua genuit sanctos fratres, Justum et pastorem, martyres Complutenses. Itaque erant fratres isti martyres, et Natalis Toletanus, ex patre.
- 156.
S. Isidorus Hispalensis scripsit librum Prophetarum: quem ego vidi scriptum lingua Latina, Gothica, vulgari Hispana et Arabica. 157. Marinus, vel Camerinus, episcopus Tuccitanus, qui interfuit concilio Illiberitano, anno 300 tempore persecutionis, Melantii confessoris, et Natalis successoris coepiscopus fuit. Dicitur a quibusdam 136.1157D| interfuisse conciliis, et ad hunc scripsisse sanctum pontificem Melchiadem; sed Dexter hujus non meminit.
- 158.
Sunt qui dicant Natalem etiam dici Marinum, vel Camerinum, sed perperam. 159. Patruinus, Paternus, vel Paternianus, succedit in sede Toletana. Post novem et viginti annos episcopatus secessit in Palaestinam; ibi fit monachus, et pater monachorum; mox episcopus fit; moritur major centenario.
- 160.
Maurentius ejus vel frater, vel archidiaconus, secutus est. 161. Marinus, vel Camerinus, factus est episcopus Arelatensis. 136.1158A|
- 162.
Concilio Arelatensi primo praesident Hosius et duo presbyteri, missi a Silvestro. Habuit orationem Natalis Toletanus, et scripsit epistolam synodicam; fuit a secretis concilii cum alio. 163. Toletanum primatum, adjuvante Hosio, in concilio Nicaeno declaratum est.
- 164.
Bis venit Cordubam Athanasius, habitis ibidem duobus conciliis, semel anno 350, iterum anno 356. 165. Prior Sardicensis, ex Theophane, confirmat concilium Sardicense, cui Toletanus interfuit Natalis, et Athanasium et Paulum absolvit.
- 166.
A temporibus apostolorum maxima consuetudo, et quaedam fraterna societas, inter Ecclesiam Toletanam et Mediolanensem. 136.1158B| 167. Athenodorus episcopus Plateae in Celtiberia, vel Thuriasonensis, comitatus est sanctum Vitalem, et post mortem redit ad sedem suam, interfuitque concilio Sardicensi; vir pius et catholicus.
- 168.
Severinus, cognomento Euphrada, sanctus et catholicus, atque adeo unus ex legatis concilii Sardicensis, substituitur Euphradae, primo hujus nominis, Agrippinensi, haeretico deposito. 169. S. Gerontius, X Episcopus Trajectensis, dicitur privilegio peculiari vixisse fere CCCC annos. Sic multi auctores.
- 170.
S. Hosius episcopus Cordubensis sancte catholiceque Cordubae moritur die 3 Maii, quo celebratur sanctae crucis inventio (quam celebritatem ipse petierat a Silvestro Constantinoque celebrari) 136.1158C| anno 360, cum esset annorum 110, praesentibus multis episcopis et viris religiosis, dato veneno, quod illi jussit propinari Constantius in odium fidei catholicae; quia noluerat Arianorum sectam impiam sectari, ut multi testantur scriptores. Ipse testamento testatus est se mori in fide concilii Nicaeni, et detestari dogma impium Arianorum, et qui eos sequerentur, nunquamque (licet vis illi sit illata per tormenta, ut communicaret Sirmii cum Valente et Ursacio) aliter sensisse aut praedicasse. 171. Post reditum ex urbe Sirmio, scripsit Hosius epistolam Constantio, quae incipit: Ego confessionis munus explevi.
- 172.
Petrus, cognomento Pulcher, et ob elegantiam oris et multo magis ob morum sanctitatem, 136.1158D| dum peragrat loca sancta, archiepiscopus Toletanus, Damasci comprehensus a Saracenis, et horribilibus cruciatus suppliciis, et in crucem actus, nobile consummavit martyrium anno Domini 752. 173. Duo fuerunt archiepiscopi Toletani vocati Olympii: alter ex episcopo Thraciae, vir sanctus, qui successit Natali, cujus meminit D. Augustinus; alter qui interfuit Toletano concilio, ex episcopo Oxomensi; uterque tamen nobilis scriptor.
- 174.
Petrus Pulcher scripsit ad Clementem primum episcopum Hispalensem, clerumque, ut primas, quod anno 747 celebraverant sanctum diem Paschae 29 Martii, cum esset celebrandus 2 Aprilis. Rescripsit vero Clemens, et clerus, gratias agens. 136.1159A| 175. Q. Serenus, Q. Sereni filius, ad quem scripsit S. Bachius Justinus philosophus et martyr epistolam longam anno 156 (scripserat anno 154 ad Anicetum papam) natione Hispanus, ex oppido Gallaeciae Samone, nunc vulgo Samos; unde dictus est Samonicus. Fuit, ut quibusdam placet, junioris Gordiani, qui vixit annos triginta et quinque praeceptor; nec multo post a Caracalla jussus est in balneo occidi (creditur, ut pater, Christianus, cujus causa occisus credi potest); fuit medicus celeberrimus. Multa scripsit de medicina, in qua plurimum excelluit. Ex hujus genere fuit S. Serenus martyr, et S. Serena uxor Diocletiani Augusti, cujus neptis fuit S. Suzanna virgo et martyr, filia S. Gabini martyris.
- 176.
136.1159B| Zenas, et Q. Serenus Samonenses, ex Gallaecia convenerunt Romae Justinum; et licet conjugati, reversi in Hispaniam utebantur officio catechistarum, ut ex Justino philosopho constat.
177. Decessit Q. Serenus Samone in Gallaecia cum opinione sanctitatis anno 165, relicto filio adolescentulo, qui fuit egregius medicus, et virtutis ac religionis amantissimus. Dies senioris Q. Sereni dicitur fuisse XIV Kal. Martii, illo anno. Medici duo filii, Q. et M. Sereni passi sunt sub Severo Alexandriae.
- 178.
Item Zenas et Q. Serenus passi cum aliis in Africa sub Diocletiano. 179. Horum filii L. Serenus monachus familiaris Diocletiano, et Publ. Serenus martyr, in Africa hic, 136.1159C| ille vero in Hispania, Sexti Firmi in Baetica passus est sub Diocletiano anno 290; horum erat cognata Serena uxor Diocletiani sancta.
- 180.
Serena, uxor imperatoris Philippi, mater fuit Serenae uxoris Diocletiani. 181. Obiit sancta regina Gelesiuntha, Chilperici regis uxor, filia vero regis Athanagildi, jussu mariti strangulata 14 die Maii, anno 566, cujus mortem (ut refert Fortunatus et S. Gregorius Turonensis) magnis Deus illustravit miraculis.
- 182.
Anno 565, quando natus est Reccaredus Lewigildo, et factus monachus Benedictinus Leander, 22 Martii S. Severinus Hispali moritur. 183. Ad vallem, quam Mauri vocant Menalhaviam [al., Benalgaviam], fuit monasterium SS. Cosmae 136.1159D| et Damiani, ubi fuit abbas sanctus Ildefonsus, adhuc diaconus; inde presbyter, translatus est ad Agaliense rector.
- 184.
Valderedus Toletanus, monachus Benedictinus, abbas S. Leucadiae praetoriensis Toletanae, fit episcopus Caesaraugustanus; vir sanctus et doctus. 185. In ordine S. Benedicti, idem est Pater, et abbas; et sub hoc immediatus, vel sub priore, rector, et praepositus. Sic Agaliensis fuit praepositus, vel rector patrimonii S. Ildefonsus, prius abbas sanctorum Cosmae et Damiani.
- 186.
S. Ildefonsus factus praepositus Agaliensis monasterii rem auxit, et collabentem disciplinam 136.1160A| restituit, et vitam monachorum a Palatinis servavit. 187. S. Jacobus missam, quam coram caeteris apostolis constituerat, Petrus caeterique comprobaverant (et post litteris mandavit S. Clemens, et ob id dicitur vulgo missa sancti Clementis ) Hispanis episcopis tradidit; et usi sunt illa prius in Hispania, quam aliis Occidentis partibus, postea illam in scriptis attulerunt etiam sancti septem discipuli S. Jacobi, S. Torquatus, et socii, et per Baeticam meridionalem [ deest praedicantes promulgant, vel quid simile ], ubi nullum reliquerat episcopum, ut testatur Julianus et Felix, Toletani pontifices, libris ea de re editis, in confirmationem missae S. Isidori: quos ego legi, et aliquando evolvi, cum essem in Fuldensi 136.1160B| bibliotheca, a Carolo Magno coepta, multisque libris valde referta, bibliothecarius.
- 188.
Gregorius, ad quem scripsit Eusebius Vercellensis, reprehendit Osium, quod consensisset concilio Ariminensi; non fuit Illiberitanus, sed episcopus Toletanus. 189. Duae factiones fuerunt in Hispania: altera non recipientium cum Luciferianis non solum Arianos [ al., Saracenos], sed qui resipuerant, quam secutus est Gregorius Toletanus, et Vincentius ejus archidiaconus, post archipresbyter, et Aurelius diaconus; altera cum Gallis, Italis et Damaso, aversantium haereticos, et recipientium poenitentes, quales fuerant Hyginius Cordubensis, tactus haeresi Priscilliani, qui missus est in exsilium Treveros, et 136.1160C| Liriosus episcopus Hispanus Dertosanus: mirae inter hos strages, pugnae, caedes. Praevalebat tempore Theodosii factio recipientium poenitentes: in hoc erravit Gregorius Toletanus, nec placuit Damaso, successoribusque ejus, horum immodicus rigor.
- 190.
Ruffus [ al., Rufinus, al., Stasius] Hispanus, episcopus Oretanus, synchronos S. Gregorio Baetico, ex judice simul electus: qui duo et alii jubentur deponi ab Innocentio I, et deponerentur, nisi jam fuissent mortui. Non loquitur de Gregorio Toletano sanctus Innocentius; quia jam ille decesserat, nec ignorabat papa defunctum esse Gregorium. 191. Qui melius sentiunt, affirmant venisse Gregorium Baeticum ad annum 424, jam aetate decrepitum et fatiscentem. 136.1160D|
- 192.
Elpidius Hispanus Toletanus, consanguineus Theodosii, quem jungere volebat Theodosius Olympiadi viduae, feminae sanctissimae, et ad quem scripsit Symmachus consul, florebat opinione magnae virtutis, et peritia rei militaris. 193. Sunt qui dicunt, ex Chersoneso Hispaniae delatum corpus S. Elpidii, primi Toletani episcopi (dicti confessoris, more Gothorum; ille vero martyr fuit) in Marsiam Italiae: inde vero Theodorico Metensium episcopo in eo tempore Metim delatum, cum aliis corporibus sanctis anno 969.
- 194.
Magna pars eorum, qui dispersi in persecutione S. Stephani ad varias partes trajecerunt, et ad Hispaniam plurimi venerunt, erant ex monachis 136.1161A| montis Carmeli, praedicationibus Christi et apostolorum ad fidem conversi: in quibus Elpidius et socii, pontifices a S. Jacobo creati, et post martyres facti. 195. Gregorius, episcopus post Illiberitanus, natus Compluti in Hispania anno 342, per omnes aetates litteris et bonis moribus floruit, exercuit se in gubernatione; a Gratiano factus est P. P. [ id est, praefectus praetorio] Galliarum. 196. Idem submotus a Maximo, postea rediens in Hispanias, factus est episcopus Illiberitanus; successit Augustali anno 389; scripsit librum ad Gallam Placidiam Augustam anno 420; moritur anno 424, cum esset fere octogenarius. Relatus est inter divos, de quo Innocentius primus queritur, quod homo judex, statim factus esset episcopus. Sunt qui 136.1161B| dicant prius fuisse Malacitanum, et inde translatum. 197. Composuit primo inter alia librum De fide, etiam cum primo coepisset inire pontificatum; at, petente Galla Placidia Augusta, anno 420, De Trinitate composuit alterum (quem credo sanctum Hieronymum non vidisse) cum jam nupserat Constantio Augusto, qui coepit anno 419.
- 198.
Osius, patria Cordubensis, natus Osio patre, ex propagine Graecorum; pater et filius vere catholici; nutritus in ea ecclesia doctrina episcopi Cordubensis N. viri sanctissimi, et per omnes gradus venit ad sacerdotium, et illi successit in episcopatu, natus anno 280 fere post persecutionem Decii. Vixit in pueritia satis honeste, ut praeberet specimen futuri: 136.1161C| fuit acri ingenio, doctrina sapientissimus, et in persecutione Diocletiani anni 295, sub Daciano praeside, cum multis episcopis Hispaniae constantissimus et fortissimus fuit Christi fidei confessor. 199. Sunt qui putent, testanturque auctores graves 136.1162A| non pauci, sanctum senem Osium in odium fidei catholicae a submissis a Constantio imperatore ministris occisum, et ita fuit martyr.
- 200.
Memini me legisse in bibliotheca Fuldensi, in libro Trogi Pompeii, Augustum dedisse edictum de describendo orbe Tarracone; et idem edictum in libro illo dicebatur: Datum Tarracone; dilata tamen exsecutio propter negotiorum multitudinem diu. 201. Augustus Caesar excogitavit anno 38 ante Christi natalem, dum esset Romae, describere totum orbem, pacata Hispania tunc a bellis Pompeiorum. At post quatuordecim [ al. decem] annos, cum esset in Hispania, scripsit edictum Tarracone, misitque viginti viros probatae vitae, qui inciperent ab Occidente, et censerent universos populos, et postea 136.1162B| devenirent in Orientem. Publicatum est Hierosolymis illud edictum paulo prius quam Christus nasceretur; et isti viginti viri censuerunt Palaestinam et totum Orientem. Haec descriptio facta est sub Cyrino; quia post altera descriptio facta est.
- 202.
Irene virgo detulit ex Hispania Thessalonicam magnam multitudinem librorum sacrorum (fuit enim, ut creditur, Illiberitana) et abscondit anno 304 Thessalonicae; passa est 5 Aprilis. 203. In quadam historia vetustissima de rebus Constantini reperi Constantium imperatorem, patrem Constantini (cui contigit Hispania regenda) filio jussisse ut Hispanis faveret et accerseret Hosium Cordubensem episcopum, virum sanctissimum prudentissimumque, et a suo latere nunquam discedere 136.1162C| pateretur, et ejus consiliis acquiesceret: quod per suam vitam Constantinus servavit.
- 204.
Vir doctissimus Flavianus, ad quem scripsit Symmachus, et cui inscripsit Festus Rufus Avienus librum de stellis, floret sub Theodosio: ad quem 136.1163A| misit Symmachus gentilis panegyricum, quem composuit in laudem Theodosii junioris, habitum in senatu. 205. Obiit Rufus Festus Avienus, vir catholicus et Hispanus, civis Eborensis, in Hispaniae Carpetania, 136.1164A| eodem et anno et die quo sanctus Augustinus ascendit ad coelos in sua civitate. Sepultus est praesente Majoriano [Hesychio forte reponendum ex Juliani Chronico, n. 216], Toletano archiepiscopo, in aede S. Leucadiae. 136.1165A|
- 206.
Quod sanctus senex Hosius in pace et Ecclesiae communione discesserit, praeter testimonium Athanasii superstitis, docent verba testamenti ejus quo docet in fide concilii Nicaeni se mori velle; et omnes hortatur, ut in illa vivant, ac prorsus mori velint. 207. Moritur vero centenario quatuordecim annis major, jam decrepitus, et velut in sensu pueri, et imbecillitate virium defessus. Tantaque potuit esse vis doloris in ea aetate et acerbitas cruciatuum, ut illi non reliquerint liberam facultatem.
- 208.
Reperi in codice fide digno S. Felicem, cognomento Modicam, Hispali parentibus nobilissimis ortam, et iis orbatam, Romam ab avunculo suo, Romanae Ecclesiae archidiacono, temporibus sancti 136.1165B| Urbani, adductam. Quae cum nollet illustrissimum sponsum accipere, causa fidei et virginitatis tuendae, mira constantia jugulum praebuit anno 246, aetatis suae 26, sub judice Diocletio, et Philippo imperatore: cujus exemplo multi in fide roborati martyrium subierunt. 209. Carterius, qui interfuit concilio Caesaraugustano, patruelis S. Gregorii, veniens in Hispaniam, factus est episcopus Uxamensis; vir pius et doctus.
- 210.
Gregorius reversus Nazianzum, scripsit Audentio Toletano pontifici, commendans ei patruelem suum venientem in Hispanias. 211. Prima haeresis, quae venit damnanda in Hispaniam, fuit Priscillianistarum, quae foris huc prorupit; damnata vero est in secretario S. Mariae de Pilari 136.1165C| Caesaraugustae, quod S. Jacobus aedificavit, et non alibi decuit damnari.
- 212.
In Castris Vinariis, in Batestania, sanctae Nunilo et Alodia, anno 931. 213. Chisax ex filiis Ursacii damnatur, ut exsulet in Carpetaniae oppido Ebora, vel Aquis; ex rescripto Gratiani provocat ad Audentium primatem et metropolitanum, ut episcopatui suo restitueretur; coacto concilio Toleti, damnatur anno 382.
- 214.
Sanctissimus vir Audentius, episcopus Toletanus, scripsit contra Bonosianos in defensionem illibatae virginis Mariae eleganter libros. 215. Habita est confessio [ al., Nicaena] Dictini et aliorum, anno 394, in concilio Toletano.
- 216.
Sanctus vir Audentius Toletanus obiit 3 Decembris 136.1166A| Toleti, major nonagenario, plenus dierum et sanctissimorum operum; sepultus est in aede suburbana S. Leucadiae (ubi corpus ejus jacebat), condita jussu Helenae, 3 die Decembris, cum magno moerore egenorum, quia fuit illorum pater. 217. Anno 702, anno 2 regis Witizanis, precibus reginae, quae sanguine contingebat Sisebertum, ab exsilio ille revocatur: ab excommunicatione absolutus, cuidam episcopatui Hispaniarum praeficitur. Evasit vere poenitens, et anno 715 1 Junii moritur. Et dabatur ei Toletana sedes, sed humilitatis causa eam recusavit.
- 218.
Cum essem Toleti subdiaconus, rem controverti vidi: an albam, an casulam B. Ildefonso attulerit B. Virgo, an ornamentum pontificale; quidam 136.1166B| pauci postremum, multi albam esse dicebant. Ego credo totum attulisse pontificium ornamentum; sed, quia ipsa cum eum indueret, attrectavit manibus suis pallium, sacratius fuit. 219. Dixitque missam die Sabbati (ut solebat) audiente B. Virgine, et coelesti choro, qui canticis suis eam administravit die Sabbati, anno 665. Ob id vocatur Capellanus B. Virginis; et ob id, divulgato per orbem miraculo, rex Recesuinthus, et Vitalianus pontifex, nomine suo et suorum successorum, voverunt se visuros die Nativitatis illius ecclesiam, quam propter adventum B. Virginis, idem S. Ildefonsus libr. De scriptoribus, in additione ad libr. Isidori, vocat terribilem.
- 220.
Genesius, primus episcopus Arvernensis, Ildefonsum 136.1166C| synchronos admonuit per epistolas de haeresi Joviniani per quosdam excitata Arvernis: qui dicebant B. Virginem in partu corruptam mansisse, et hos tendere in Carpetaniam: ut vigentem in B. Virginem fidem suis falsissimis rationibus labefactarent et omnino perderent. 221. Petrus, qui postea fuit episcopus Aquileiensis, mittitur a Vitaliano Toletum, ut sciret, verumne esset miraculum de data coelesti veste D. Ildefonso: qui fit etiam socius ejusdem Ecclesiae.
- 222.
In Magnilucensi monasterio, quod iste Genesius condidit, jussit servari epistolam suae responsivam, a B. Ildefonso missam, ubi fortiter impugnat illam haeresim Arvernorum. 223. In Dubiensi monasterio posuit S. Ildefonsus 136.1167A| ad villam Illescam imaginem B. Mariae virginis, quam habebat in suo oratorio. Eborenses, vel Talabricenses, tempore Maurorum colebant istam imaginem.
- 224.
Osius episcopus Cordubensis invitavit ad concilium episcopos Orientales Cordubam, ad causam S. Athanasii examinandam. Convenerunt omnes Hispani ad concilium nationale: adfuit ipse Athanasius, et porrexit synodo confessionem suam, ut sub Julio Romae fecerat, quae incipit: Quicunque salvus esse vult. Et ex ea addidisse Patres dicitur in eo concilio, symbolo Nicaeno in articulo Spiritus sancti: Qui a Patre Filioque procedit; quod confirmavit sanctus Damasus post, et ita in primo Toletano post annos 46. Ab hoc concilio invenitur particula, quae 136.1167B| primum in Hispania addita est symbolo Nicaeno, et post accepit Ecclesia Romana. Concilii hujus meminit Osius in epistola ad Constantium Augustum. 225. Calpurnius praeses, sub quo passa est sancta Eulalia Emeritensis [ videlicet anno Christi 270], creditur fuisse praefectus Romae sub imperatore Claudio.
- 226.
In faucibus saltus Fibulariensis est Fibularia, quam Mauri vocaverunt Xergal, sedes episcopalis. Sic in concilio Illiberitano XIV, loco confirmat Januarius episcopus Fibulariensis: sic in quibusdam codicibus. 227. Cornutus Tertullus, orator juvenis, accusavit S. Paulum Hierosolymis; postea senex, collega fuit Plinii Junioris in consulatu, cujus meminit lib. V 136.1167C| Epistol.
- 228.
Valde probabile est inspirasse Dominum S. Gregorio, ut oraret pro Trajano, ut salvaretur; quia edictum contra Christianos hortatu Plinii Secundi proconsulis in Bythinia mitigari jussit. 229. Sunt qui putent Amaonem, vel Ammonem, filium Rufi, discipulum ex 72, cui cum Cleopha Christus apparuit, dum irent duo in castellum Emmaus, venisse in Hispaniam, et ibi, praedicato Evangelio, profectum in Soliam Cypri civitatem; praedicatoque ibi largiter Evangelio, passum 9 Februarii.
- 230.
Eubulus, cujus meminit Paulus ad Romanos cap. ult., creditur fuisse Galilaeus ex Naim civitate, filius viduae quem Dominus suscitavit, et secutus Christum, ejus discipulus fit: post Romam venit 136.1167D| cum Petro, et fuit vir insignis, et a puero valde virtuti deditus; missus est a S. Paulo episcopus Pamphyliae. Theodulus, qui praedicat Caesareae Palaestinae, 136.1168A| cum aliis sub praefecto Firmiliano passus est 16 Februarii. 231. Credibile est sanctos septem discipulos Jacobi praemonitos ab eo, venisse ad Baeticam.
- 232.
Sunt qui putent S. Rufum ex 72 discipulis Domini, qui fuit episcopus primo Thebanus, mox Dertosanus, a S. Paulo, cum venit in Hispaniam, ibi relictum episcopum; cujus meminit S. Paulus ad Romanos, et S. Polycarpus martyr: fuit passus cum aliis in Armenia die 19 Aprilis. Sed melius puto sentire eos qui 18 Decembris cum Zosimo passum hunc putant, qui fuit episcopus Thebanus et Dertosanus. 233. Passi sunt mille decem crucifixi milites prope Alexandriam ad Tigrim et Euleum amnem positum 136.1168B| in monte, qui ramus est Candani, primo hic Caucasus, vel Candanus, vel Ararath dictus est, crucifixi circa dicta flumina felicia.
- 234.
Alii dicunt crucifixos ad montem Ararath, qui Latine dicitur Equinus, pars montium Gordiaenorum: in cujus cacumine, teste Josepho, arca Noe requievit, quem, ut partem Gordiaenorum, fluvius Tigris irrigat, et mox in planitiem regionis Gordiaenorum (quae barbare etiam dicitur Ararath ) non longe III M. P. praeterit civitatem Characem, ab Alexandro dictam Alexandriam, et a dextra ejus multis ostiis in sinum Persicum spatiosissimus ingreditur. 235. Nulli temporum Romanorum est sepeliri vel uri in urbe corpora mortuorum; sed sepeliebantur 136.1168C| extra. Sic Christiani sepelierunt sanctam Leucadiam in pomoerio vel suburbio, quod tunc muro veteri longius distabat, separatim corpora sanctorum et pontificum, seorsim Christianorum. Dicebatur locus ille sepultura sanctorum.
- 236.
Macer [ al., Sacer] Hierotheus Hispanus Empuritanus, olim sub imperatore Tiberio Tarraconensis gubernator, et inde perrexisse anno 45 Cyprum; ubi Paulum audiens, conversus est ad fidem, et eum secutus. 237. Tertius Fabius Terentius, amanuensis Pauli, de 72 discipulis, prius Mediae episcopus, post Iconii passus est die 21 Junii, anno 88.
- 238.
Nervium oppidum prope Illiturgim Batestanorum, a Nerva conditum, a Saracenis Noepron [al., 136.1168D| Negron ] dicitur. 239. S. Xistus (qui postmodum fuit pontifex Maximus) habito Toleti concilio interfuit ut legatus papae; 136.1169A| postea venit Oscam, unde tulit secum Laurentium, filium sanctorum Orentii et Patientiae. Per Hispanias reversus Romam, fit Pontifex Maximus; et praescius martyrii S. Laurentii, jussit diaconibus ut Orentium parentem admonerent, ut faceret templum S. Laurentio sacrum; quod et fecit: et post cum conjuge, quae praecessit eum in martyrio, 1 Maii sub Claudio patitur.
- 240.
S. Fulgentius bis fuit episcopus Carthaginensis, inde translatus Astigim, et postremo Carthaginem, ubi paucos annos, duos videlicet, vixit in hoc episcopatu. 241. In codicibus correctioribus concilium Toletanum V habetur, aera DCLXXVI, anno primo Suinthilani. 136.1169B|
- 242.
Paula, de genere clarissimo Gothorum, mater fuit Theodorae vel Theodosiae Cervellae, conjugis Severiani, parentum Leandri, Theodorae, Florentinae, Fulgentii et Isidori, qui hoc ordine nati sunt. 243. Severianus duxit uxorem Theodoram Cervellam quatuordecim annorum; nascitur anno sequenti Leander, scilicet 542 anno sequenti Theodora, vel Theodosia, uxor Leovigildi, mater Hermenegildi martyris et Recaredi. Aera DLXXXVIII nascitur Florentina in die S. Florentii martyris; obiit sancte anno 610 annorum sexaginta.
- 244.
Theodoricus rex Ostrogothorum venit in Hispaniam, et pro suo nepote Amalarico illam plures annos rexit, duxitque uxorem Toleti Santinam, de gente nobilissima Gotthorum, ex qua tulit Severianum, 136.1169C| Carthaginis dominum. 245. Karadigna primum in Hispania Benedictinorum coenobium (ubi Santina, uxor Theodorici regis jacet, et habet 200 monachos martyres) dicta fuit tempore Gothorum et Romanorum Karadimas.
- 246.
S. Carolus Magnus, licet in juventute fuerit (ut illa fert aetas) debilis, jam factus vir, evasit sanctissimus: in Gallia et Germania, ac Flandria, ut sancti confessoris memoria colitur. Obiit Aquis Graniis [ al., Germaniis] major septuagenario, 28 Januarii, anno 814. 247. Creditur esse S. Carolus Magnus post mortem cultus a Toletanis.
- 248.
S. Torquatus, S. Jacobi discipulus, pertransiit flumen profundum, rupto ponte, et celebratur 136.1169D| 15 Maii. 249. Creditur S. Montanum, cum esset archidiaconus Toletanus, in adventu et receptione Theodorici regis Ostrogothorum non parum valuisse, ut esset pacifice receptus ut tutor regis Amalarici nepotis ejus.
- 250.
Cum Theodoricus rex Ostrogothorum venit in Hispaniam, amiserat Andefledam, filiam regis Clodovei, ex qua Amalasuintham habuit. 251. Hispani Cordubenses, Hispalenses, Illiberitani, Mentesani, Toletani, Complutenses, gravati servitute Maurorum, et transgressi montes Pyrenaeos, clementissime excipiuntur ab imperatore Ludovico Pio.
- 252.
Creditur Severianus missus in exsilium tempore 136.1170A| Agilanis, causa fidei, quia catholicus erat, cum filiis, Leandro, Theodosia et Florentina, et uxore Theodora Cervella. Fulgentius et Isidorus nati sunt Hispali. 253. Flavius Marcus Cervella, dux Gothicus, splendidissimo genere, duxit uxorem Paulam, feminam clarissimam: ex quibus nata est Flavia Theodora Cervella, uxor ducis Severiani, femina Christianissima. Obiit 6 Maii.
- 254.
Restitit Severianus Aguilani, et obsessus in urbe Carthagine Spartaria (quam Gothi penitus exciderunt) causa fidei missus est Hispalim in exsilium anno 3 Aguilanis, cum conjuge et filiis, ubi mortuus est. 255. Leander scribit ad sororem Florentinam, 136.1170B| monialem Benedictinam, librum de virginitate, vel de institutione virginum et contemptu mundi, cum esset illa 19 annorum, primo anno sui pontificatus.
- 256.
Adhuc manserunt aedes Severiani Carthagine, et res ampla. 257. Leander impetravit revocationem ab exsilio matri suae, fratribus et sororibus ab Athanagildo. Theodora mater in exsilio, laborum causa est magis firmata in fide et in virtutibus, quae noluit redire Carthaginem.
- 258.
S. Montanus scripsit ad Thuribium anno ultimo Theodorici, cum adhuc esset in Hispania, et Erga esset Toleti gubernator. 259. Pons Serratus fuit Toleti e regione S. Mariae de Alficen, ad latus. 136.1170C|
- 260.
Sanctina virgo Toletana, post uxor Theodorici, nascitur Toleti anno 480.
- 261.
Ex Sanctina, vel Sanctia, Theodorici uxore, duos filios sustulit; Theodoricum, qui juvenis mortuus est, et jacet cum matre regina Sanctia, apud S. Petrum Karadinensem, et Elverianum [ al., Severianum], qui fuit uxoratus.
- 262.
Moritur Sanctina VIII Id. Maii, quo die festum S. Michaelis, et concilii Toletani est.
- 263.
S. M. Elpidius Julianus, S. Jacobi discipulus, primus episcopus, Toletanus fuit.
- 264.
Mamas confessor ex tractu Tudensi creditur delatus Cyprum. Floruit hic sub tempore Gothorum anno 500 vel circiter; obiit mensis Augusti 26; est confessor. Tempore Maurorum, relictis reliquiis in 136.1170D| Asturiis, et per Hispanias, ad Cyprum delatus est a Christianis.
- 265.
Reperi in archivis S. E. Emeritensis codicem litteris Gotthicis exaratum, in quo dicebatur Complutum dictum a Mauris Guadalfaxaram, etiam dictum esse Eplaceam.
- 266.
Reperi quoque in eodem codice concilium Toletanum universale in hunc modum: « In nomine Domini, incipiunt gesta synodalia concilii generalis Toletani, acta in urbe regia, in aede sanctorum apostolorum Petri et Pauli praetoriensi, anno 3 regni gloriosissimi principis Wambani, sub die XVII Kalend. Decembr. aera DCCXIII, pro terminis restituendis Ecclesiarum et dioecesum Hispaniarum.
136.1171A| « Interfuit rex gloriosissimus concilio generali, et, salutatis de more solito singulis episcopis, dixit:
« Sanctissimi Patres, video vos gravissime contendere pro terminis vestrarum dioecesum, et inde gravissimas inter vos lites et contentiones exoriri, et quod aliqui vestrum (sicut accepi) aliorum parochias invaderent, et alienos terminos quolibet praetextu latenter adoriri. Quare dignum esse duxi majestate culminis nostri, vos ad concordiam revocare. Placetne vobis, sanctissimi pontifices? Responderunt omnes: Placet, placet. Vivat multos annos serenissimus et gloriosissimus rex, ac dominus noster Flavius Wamba. Tunc ille jussit prius coram se chronicas et historias regum priorum accurate legi, ut facilius et aequius posset terminos parochiales [ al. parochiarum] dividere, sicut antiquitas denotaret et exigeret juris censura, et propria jura Ecclesia quaelibet possideret, sicut subjecta denotat nostra sententia.
136.1171B| « Concedimus inprimis et confirmamus, quod, sicut Gondericus, Gensericus, Hunericus, Guntamundus, Isoris et Gumiel reges Wandalorum civitatem Lucensem in Asturiis prope mare dotaverunt, teneat pacifice et quiete terminos, qui mox illi subscribentur:
« Totas Asturias per Pyrenaeos montes et per flumen magnum Ovem et per totum littus maris Oceani usque Viscayam per summum Rostrum, et per summum Cabrium, per portas de sancta Agatha, per Pozalem, per Limbum de filios, una cum campo Edolio [ al., Erbolio] Gordon, usque ad illam arborem de Quadros, per rivulos de Humana, Lunam, Vanduliam usque ad Pyrenaeos montes, Cojancam villam, Quexidam, per Conjaquelam, Montosam, usque ad flumen Urbetum in Gallaecia, Suernam, Vallem longam, Veram, Flumosam, totam Saniam, Panamum, usque ad flumen Mineum, totam Lemos, Urnyso, Verasmo, et Semmamorum, et Trojam, usque ad flumen Silunii, totam Lumiam cum ecclesiis de 136.1171C| Petrayo, quae aedificatae sunt vel fuerunt inter Arnoyum flumen et Silum, a termino montis Buron, et per aquam Zore [ al., Zoze], usque in fundum Arnoyi, et per ipsum discessum, vel discursum, usque in flumen Mineum, Lueza usque Portelam de Veneti, et ecclesias de Sallaz inter Arnoyum et Silum cum ecclesiis de Baroso, Castellam cum Saneam, Barnates, et Avion, Azman, Carabam, Amancam, sicut dictam Ecclesiam Lucensem dotaverunt reges Wandalorum. Et responderunt episcopi: Placet, placet nobis omnibus.
« Legio, quam condiderunt Romanae legiones, quae antiquitus Flos fuit vocata, et per Romanum papam (scilicet Sylvestrum) gaudet perpetua libertate, et ab aliis episcopalibus sedibus est exempta, et exstat sedes regia, atque alicui metropoli nunquam fuit subjecta vel subdita, teneat per suos terminos antiquos, sicut eam dotaverunt Hermericus, Rechila, Recciarius, Maldra Frumarius, Remismundus, 136.1171D| Theodomundus, Suevorum reges, et Theodomirus. Et responderunt omnes pontifices unanimiter: Placet, placet nobis.
« Legio teneat per Pyrenaeos montes, et per Pennam Rubeam una cum media Levaca, Cervera, Petras nigras, Annion usque ad flumen Carrionem per villam Sernam, et rivulum Siccum, usque ad villam Ardegam per Cervinos usque in castrum Pepi, per villam Manam, usque in arborem Quadros, super fines Serrae Gallaeciae, tria castella Turtures, Datineus, Castelletum et Naviam.
« Legio civitas sacerdotalis et regia, et Lucus, quam Wandali reaedificaverunt in Asturiis, teneat per suos terminos antiquos, sicut eis divisit rex Theodomirus; hae nulli subdantur archiepiscopo vel Primati. Responderunt omnes: Placet, placet nobis omnibus.
« Sedes etiam Portucaliae permanet in sua divisione, 136.1172A| sicut eis divisit rex Theodomirus, cum iis etiam quae nos adjecimus.
« Brachara metropolis teneat Centum cellas Gentis. Millia, Layneto, Gilioles, Adonyste, Aportis, Aylo, Centen, Donis, lambis, Cilisto, Letania, Ceresis, Petroneyo, Equisis, ad Saltum; item pagi, Panoleta, Bregantia, Astiatigo, Tarego, Aunego, Metrobio, Betise, Palam, Tusico, Celo et Senequiemo; sub uno sedes 30.
« Ad sedem Dumiensem familia regia [in divisione Theodomiri sic: Ad Dumium familia servorum; quam hic vocat regiam, intelligit de monachis, qui Deo serviunt; cui servire, regnare est.]
« Egitaniensis teneat totam Egitaniam, Menecapio et Foraneos.
« Portugalensis teneat in Castro novo Ecclesias, quae in vicino sunt, scilicet Villa nova, Betaonia, Vesea, Menturio, Torebra, Bramoste, Pengoaste, Lumbo, Nestis, Neapali, Curmano, Magneto, Leporeto, 136.1172B| Melga, Tangobira, Villagomedi Tanerater; item pagi, Lambiencio, Alcobreo, Valericia, Turlango, Ceris, et Mendiolis, et Palencia; sub una viginti quinque sedes.
« Lamecum teneat ipsum Lamegum, Luencia, Aranor, Crasubriana . . . . . . . sub uno sex sedes.
« Conimbricensis sedes teneat ipsam Conimbriam, Eminio, Selio, Brine, Insula, Astrucione et Portogalliae Castellum antiquum; sub uno duae.
« Vesensis teneat ipsum Veseo, Rodomiro, Submontia, Suberbeno, Osanca, Obelione, Tutella, Goleia et Cabrabia, quae apud Gotthos postea sedes fuit; sub uno septem dantur sedes.
« Uriensis teneat ipsam Uriam, Deisum, usque Cussancaro, et de Caldas de Rego usque in oram maris Oceani protendatur.
« Lucensis teneat ipsam civitatem cum adjacentibus suis, cum Cantoquia, Somos, Carabarcos, Montenegro, Parraga, Latra, Azumara, Sigros, Triavada, Pagento, Salvaterra, Monterroso, Doira 136.1172C| vel Coyra, Deza, Colea; sub una sede 16.
« Auriensis teneat Vesugio, Ruvale, Teporos, Sedisos, Prucia, Cisavio, Verenganos, Sanabria et Calabazas majores; sub uno decem.
« Astoricensis teneat ipsam Astoricam, Legionem, Superurbico, Beriso, Petrasperanti, Autoribis, Caldelas, Morillos superiorem et inferiorem, Sonure, Trogelos et Pericos; sub uno undecim sedes.
« Britoniensis teneat Ecclesias, quae in vicinio sunt, Torelo, Torebera inter Britones una cum monasterio Maximi usque in flumen Ove.
« Tudensis teneat ipsam Tudem cum Ecclesiis, quae in vicino sunt, Torelo, Torobera, Ludo Patre, Agnove, Sagria, Erbilio, Orunia et Cartasse; sub una sede quindecim numerantur sedes.
« Toleto metropoli subjaceant sequentes omnino sedes. Oretum, haec teneat de Galla usque Eugam, vel Cecilam, et de Petra usque Campaniam. Mentesa, haec teneat de Euga, vel Cecila usque Securam, 136.1172D| Delila usque Polixena. Acci, haec teneat de Secura usque Montaneam et de Architel usque Caraval. Basti, haec teneat de Egesta usque Montaneam, et de Rauci usque Susitam. Urgi, haec teneat de Egesta usque Carthaginem, et de Bigastri, usque Mundam. Bigastrum, haec teneat de Pugilla usque Nisdomiam, de Serta usque in Lisbam. Illici, haec teneat per terminos de Bigastri, Setuli et Denia. Setalis, haec teneat de Custo usque Moletam, de Togola usque ad Nitriam. Denia, haec teneat de Sosa usque in Turam de Silva, usque Gil. Valentia, haec teneat de Silva usque Musuetum, de mari usque Alpout. Valena, haec teneat de Alpout usque Tarrabilam, de Stazerola usque Nenar. Secobrica, haec teneat de Alcout usque Obiam, de Mora usque Lustriania. Complutum, haec teneat de Alcout usque ad Costem, de Gusia usque Costeam. Segontia, haec teneat de Coste usque Fuscam, de Godol usque Pinam. Oxoma, haec teneat de Fusca usque Arlanzon, 136.1173A| quomodo currit in camino S. Petri, qui vadit ad S. Jacobum; de Garise usque Ermitas termini ejus protendantur. Secobia, haec teneat de Almet usque Mimbillum, et de Martel usque Vaso dicto. Palentia, haec teneat de Mimbillum usque Caltam, de Lulbonar usque Tortosam.
« TERRACONENSI metropoli subjaceant hae sedes:
« Barcinona, haec teneat de Mina usque Pugellam, et de Usa usque Bordel. Egari, haec teneat de Bordel usque Paladera, et de Montosa usque Portellam. Gerunda, haec teneat de Pilida usque Juxtamare, et de Alosa usque Pinas. Eupiriae, hae teneant de Juxtamare usque Bergam, de Mentosa usque Silvam. Arisona, haec teneat de Berga usque Auritam, et de Pursa usque Mentiam. Urgela, haec teneat de Aurita usque Naionam, et de Murela usque Valam. Lerita, haec teneat de Naiona usque ad fontem Sallam, de Lora usque Matam. Ictosa, haec teneat de Fonte Salla usque Porsellam, de Morale 136.1173B| usque Tormelam. Tortosa, haec teneat de Porsella usque Deniam, de Tormoga usque Catenam. Caesaraugusta, haec teneat de Moovia, vel Denia, usque Splanam, et de Olibia monte usque Gordoto sint termini sedes Caesaraugustanae. Osca, haec teneat de Splana usque Cobello, et de Speslem usque Riberam. Pampilona, haec teneat de Cobello usque Mustellam, et de Sparga usque Ostural. Califorra, haec teneat de Nampia usque Spargam, de Mustela usque Loealem. San-Tyrasona, haec teneat de Sparga usque Plitenam, et de Alto monte usque Mille. Areca, haec teneat de Planta usque Amasam, de Pede inferno usque Pedem Moram. Insulae Baleares, Majoricam, Minoricam, Formenteram, Useticam.
« SPALENSI metropolitanae subjaceant hae sedes:
« Italica, haec teneat de Ulea usque Busam, de Asa usque Lancolam. Asidonia, haec teneat de Busa usque ad Senam, de Lotesa usque Viam latam. Elipla, haec teneat de Sena usque Datam, de Alisa usque Cortesam. Malica, haec teneat de Data usque 136.1173C| Malexcam, de Temia usque Sedes Campi. Eliberis, haec teneat de Malica usque Sotelam, de Almica usque Sedes. Astiges, haec teneat de Sotella usque Parietem, de Luca usque Raucam. Corduba, haec teneat de Pariete usque Ubetam, de Gala usque Ranam. Egabio, haec teneat de Ubeta usque Malamsayam, de Gasta usque Fuentam. Tucci, haec teneat de Malasaya usque Balijar, de Guegara usque Celonus: credo Azlonam pro Castulone.
« BRACCHARAE metropolitanae subjaceant hae sedes:
« Dumio, haec teneat de Duma usque Albram, de Reantear usque Aclasam. Pertucale, haec teneat de Elbora usque Losolam, de Olmos usque Solam. Portucale, haec teneat de Losola usque Bigoniam, de Monte albo usque Fetonsam. Auria, haec teneat de Cusanca usque Sylvam, de Veregini usque Celebacismi. Iria, haec teneat de Iso usque Cusacam, de Caldar de rege usque in Oram. Luco, haec teneat de 136.1173D| Laguna usque Bussam, de monte Soto usque Quintanam. Britonia, de Bassa usque Torrentes, de Oetoba usque Totellam, et usque Ovem. Astorica, haec teneat per oram Vallis Corcer, et per fluvios, seu maria scilicet, et Orbigo, et Berrio, et Tavara, extendatur.
« EMERITAE metropoli subjaceant istae sedes:
« Pare, haec teneat de Baligur usque Crocam, de monte de Olla usque Miratal. Olisibona, haec teneat de Darca usque Ambram, de Olla usque Maram. Elbora, haec teneat de Sotobra usque Petram, de Rucella usque Turrem Egiditaniam, de Sabra usque Navam, de Sena usque Murielam. Exoniba, haec teneat de Ambra usque Salam, de [ al., ipsa] Rosa usque Turrem. Conimbria, haec teneat de Nava usque Bergam, de Torrente usque Loram. Veseum, haec teneat de Berga usque Sortam, de Boncla usque Ventosam. Biglimicum, haec teneat de Sorta usque Petram, de Sara usque Ortosam. Cabrabria, haec 136.1174A| teneat de Sorta usque Albeniam, de Soto usque Faram. Salmantica, haec teneat de Allenia usque Sotobram, de Rusa usque Siberum. Numantia, haec teneat de Penagodisse usque ad Tormem super illos balneos de Valle de rege usque ad Dorium, et de Villa Valle usque ad Otero, de Fumus secus rivulum Siccum usque Borito, de Tavara vero usque ad Dorium. Abula, haec teneat de Petra usque ad Viallam, de Uriosto usque Torrero. Cavria, haec teneat de Villa usque Tagum, alias Dorium.
« NARBONAE metropolitanae hae sedes subjaceant:
« Isetenis, haec teneat de Stalus usque Barunona, de Macu usque Rib. Fora. Agatha, haec teneat de Nusa usque Riberam, de Galia usque Mirlam. Magalona, haec teneat de Nusa usque Ribogar, et de Castello Millia usque Angoram. Nemauso, haec teneat de Gusa usque Angoram, de Castello usque Samuram. Luteba, haec teneat de Samba usque Rebubal, de Anges usque montem Rufum. Carcasona, 136.1174B| haec teneat de monte Rufo usque Angerum, de Angosta usque Monsam. Elna, haec teneat de Strage usque Rofilonam, de Literosa usque Lanusam.
« Hae sint sedes harum duarum Hispaniarum octoginta sub dominio Gothorum, tam archiepiscopales quam episcopales, per quas omnibus Hispanis ministratur verbum Dei, quae a Romano pontifice et accipient, et accipiunt semper in his provinciis communionem catholicae veritatis, ut secundum traditionem et doctrinam sanctorum Patrum animas nobis commissas possimus gubernare. Addit rex: Haec igitur nostra institutio, quae assensu omnium archiepiscoporum et episcoporum dictarum sedium auctore Deo facta est, firma permaneat in aeternum; et mando, ut legatur. Et lecta est per Petrum archidiaconum Toletanum, coram domino Quirico Toletano archiepiscopo, primatiae dignitate et fide catholica insistente, et caeteris archiepiscopis, qui mox subscripserunt, et episcopis. Dicant omnes: Placet, placet; vita, et aeterna gloria catholico, 136.1174C| pientissimo et gloriosissimo principi domino nostro Flavio Wambae.
Canon I. -- « Praeterea placet nobis in unum collectis, ut omnes clerici deinceps vivant secundum regulam sanctissimi Patris nostri Isidori episcopi Hispalensis, prout continetur in ipsius libro De Honestate clericorum.
Canon II. -- « Et quicunque archiepiscopus, episcopus, abbas claustralis, vel saecularis, qui pro dignitate aut ordine aut aliquo ecclesiastico beneficio amplius regi minam dederit, sive alicui aliae personae, ille excommunicatione perpetui anathematis innodetur.
« Quibus peractis, omnes Deo rerum omnium et bonorum auctori primum gratias immortales persolvimus, deinde glorioso regi nostro longissimam vitam, et post hoc saeculum in coelesti regno beatitudinem aeternam deprecamur: qui tantae pietatis studio contentiones nostras diremit, et nos aeterno 136.1174D| indissolubili foedere copulavit.
« In sequentem annum concilium hic indicimus. »
Subscriptio Patrum.
« 1. Quiricus S. Ecclesiae Toletanae metropolitanus has divisiones et constitutos terminos per regem nostrum, approbat et confirmat.--2. Fugitivus S. Ecclesiae Spalensis metropolitanus has divisiones sedium, et constitutos terminos per regem nostrum, approbat et confirmat.--3. Proficuus, S. Emeritensis Ecclesiae metropolitanus, approbat et confirmat.--4. Leodagisius [ al. Leodvisius], S. E. Braccharensis metropolitanus, confirmat et approbat.--5. Sumifredus, S. E. Narbonensis metropolitanus, confirmat et approbat.--6. Vera, S. E. Tarraconensis metropolitanus episcopus, confirmat et approbat.--7. Athanasius, Setabitanae Ecclesiae episcopus, approbat et confirmat.--8. Ego Genesius, in Christi nomine, Ecclesiae Tudesensis episcopus, approbo et confirmo.--9. 136.1175A| Ego Argimensus, in Christi nomine, Ecclesiae Oretanae episcopus, approbo et confirmo.--10. Ego Fraoricus, Deo juvante, Portucalensis episcopus, approbo et confirmo.--11. Ego Joannes, in Christi nomine, Ecclesiae Bigastrensis episcopus, approbo et confirmo.--12. Ego Selua, in Christi nomine, Igeditanae Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--13. Ego Godiscalus, in Christi nomine, Oxomensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--14. Ego Adeodatus, Pacensis Ecclesiae episcopus, in Dei nomine, approbo et confirmo.--15. Ego Bela, in Christi nomine, Britaniensis episcopus, approbo et confirmo.--16. Ego Leander, in Christi nomine, Illicitanae et Elotanae Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--17. Ego Aschalius, in Christi nomine, S. E. Abilensis episcopus, approbo et confirmo.--18. Ego Felix, Dianiensis Ecclesiae, in Christi nomine, episcopus, approbo et confirmo.--19. Ego Isidorus, Asturicensis Ecclesiae episcopus, in Christi nomine, approbo et confirmo.--20. 136.1175B| Ego Theodoricus, in Christi nomine, Ecclesiae Olysiponensis episcopus, approbo et confirmo.--21. Ego Alarius, in Christi nomine, Aurisinae Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--22. Ego Suntherius, in Christi nomine, Ecclesiae Valentinae episcopus, approbo et confirmo.--23. Ego Theodisclus, in Christi nomine, S. E. Lamacensis episcopus, approbo et confirmo.--24. Ego Balmatius, in Christi nomine, Ecclesiae Ursitanae episcopus, approbo et confirmo.--25. Ego Riccila, in Christi nomine, Accitanae Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--26. Ego Justus, in Christi nomine, Ecclesiae Salmanticensis episcopus, approbo et confirmo.--27. Ego Restogenes, in Christi nomine, Ecclesiae Lucensis episcopus, approbo et confirmo.--28. Ego Rogatus, in Christi nomine, Ecclesiae Beatiensis episcopus, approbo et confirmo.--29. Ego Etherius, Deo juvante, Bastitanae Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--30. Ego Idulfus, 136.1175C| cognomine Felix, in Christi nomine, Iriensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--31. Ego Concordius, in Christi nomine, Ecclesiae Palentinae episcopus, approbo et confirmo.--32. Ego Acisclus, S. E. Complutensis, Deo juvante, episcopus, approbo et confirmo.--33. Ego Cartaber, in Christi nomine, Ecclesiae Conimbricensis episcopus, approbo et confirmo.--34. Ego Memorius, S. E. Segobricensis, in Christi nomine, episcopus, approbo et confirmo.--35. Ego Donatus, in Christi nomine, Ecclesiae Cauriensis episcopus, approbo et confirmo.--36. Ego Egica, in Christi nomine, Ecclesiae Seguntiensis episcopus, approbo et confirmo.--37. Ego Exarnius, in Christi nomine, Oxonolensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo ( Locus corruptus in originali ).--38. Petrus, in Dei nomine, Ecclesiae Elborensis episcopus, approbo et confirmo.--39. Gaudentius, in Christi nomine, Ecclesiae Valeriensis episcopus, approbo et confirmo.--40. Ego 136.1175D| Albanus, in Christi nomine, Ecclesiae Caliabricensis episcopus, approbo et confirmo.--41. Sinduitus, in Christi nomine, Ecclesiae Segobiensis episcopus, approbo et confirmo.--42. Mumulus, in Christi nomine, Ecclesiae Arcavicensis episcopus, approbo et confirmo [ al., Nunnulus].--43. Spera in Deo, in Christi nomine, Ecclesiae Italicensis episcopus, approbo et confirmo.--44. Ego Geta, in Christi nomine, Ecclesiae Eleplensis episcopus, approbo et confirmo.--45. Ego Argibudo, in Christi nomine, Ecclesiae Eliberitanae episcopus, approbo et confirmo.--46. Ego Samuel, in Christi nomine, Ecclesiae Malacitanae episcopus, approbo et confirmo.--47. Ego Theudericus, in Christi nomine, Assindonensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--48. Ego Stercorius, in Christi nomine, Aucensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--49. Ego Cresutarius, Biteriensis Ecclesiae episcopus, in 136.1176A| Christi nomine, approbo et confirmo.--50. Ego Caecilius, in Christi nomine, Dertosanae Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--51. Ego Vincentius, in Christi nomine, Magalensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--52. Gratius ego, in Christi nomine, Egorbiensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--53. Idalius, in Christi nomine, S. Ecclesiae Barcinonensis episcopus, approbo et confirmo.--54. Ego Ansemidus, in Christi nomine, Ecclesiae Lotobensis episcopus, approbo et confirmo.--55. Valderedus, in Christi nomine, Ecclesiae Caesaraugustanae episcopus, approbo et confirmo.--56. Ego Clarus, in Christi nomine, Elenensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--57. Ego Joannes, in Christi nomine, Egarensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--58. Ego Stephanus, in Christi nomine, episcopus Carcasonensis Ecclesiae, approbo et confirmo.--59. Ego Euphrasius, in Christi nomine, Ecclesiae Calagurritanae episcopus, approbo et confirmo.--60. Primus 136.1176B| ego, in Christi nomine, Ecclesiae Agathensis episcopus, approbo et confirmo.--61. Atilinus ego, in Christi nomine, Ecclesiae Pamplonensis episcopus, approbo et confirmo.--62. Gadisoldus ego, in Christi nomine, Ecclesiae Oscensis episcopus, approbo et confirmo.--63. Ego Postulanus, in Christi nomine, Ecclesiae Uticensis Hispanae episcopus, approbo et confirmo.--64. Riccilanus ego, in Christi nomine, episcopus Ecclesiae Accitanae, approbo et confirmo ( hic iterum n. 25 positus est ).--65. Ego Leubericus, in Christi nomine, Ecclesiae Urgelitanensis episcopus, approbo et confirmo.--66. Ego Gondelinus Ecclesiae Empuritanae episcopus, in Christi nomine, approbo et confirmo.--67. Ego Austerius, in Christi nomine, episcopus Ecclesiae Tirasenensis, approbo et confirmo.--68. Ego Samuel, in Christi nomine, Ecclesiae Malacitanae episcopus, approbo et confirmo ( hic quoque positus est num. 46).--69. Wisefredus ego, in Christi nomine, S. E. Ausonensis 136.1176C| episcopus, approbo et confirmo.--70. Ego Reynicus [ al., Regnicus], episcopus Ecclesiae Aucensis, in Christi nomine, approbo et confirmo.--71. Ego Verecinus, in Christi nomine, Veracensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--72. Ego Basilius, in Christi nomine, S. Ecclesiae Bastitanae episcopus, approbo et confirmo.--73. Sabricus ego, in Christi nomine, Gerundensis Ecclesiae episcopus, approbo et confirmo.--74. Florus, episcopus, in Christi nomine, Ecclesiae Mentesanae, approbo et confirmo.--75. Nasibardus ego, in Christi nomine, Ecclesiae Astagit nensis episcopus, approbo et confirmo. »
« Quatuor vicarii 4 reliquorum episcoporum, 12 abbates, 20 palatini interfuerunt huic concilio generali totius Hispaniae, et Galliae Narbonensis, vicarii Lucensis, Epagiensis, Castulonensis, Cursicaniensis. Acta sunt hic Toleti in concilio generali, omnibus qui adfuerunt 75 episcopis, et 4 episcoporum 136.1176D| vicariis, 12 abbatibus, 20 palatinis, omnibus una voce dicentibus: Placet, placet. Praesentibus ac subscribentibus, invicto ac serenissimo rege Wamba, et Quirico archiepiscopo Toletano, Hispaniarum primate, caeterisque 5 archiepiscopis, cum suis suffraganeis dioecesum praedictarum, partim in ecclesia praetoriensi SS. Petri et Pauli incepta synodo, absoluta vero in ecclesia S. Leucadiae virginis et martyris, Toletanae civis et vernulae patronae, in ejus praetoriensi templo, aera DCCXIII. Per manus vero scripta fuit synodus Petri archidiaconi de dicta S. Leucadia collegiata. »
- 267.
Vixit autem praedictus rex Wamba annos 5 ad annum aerae DCCXVIII, et mortuus est, postquam degit aliquot annos sanctissime in monachatu ordinis sanctissimi Benedicti patris, ad quem sese receperat. 136.1177A| Inde omnia, vel multa translata sunt in Itatium codicem Ovetensem.
- 268.
Magni facienda est haec synodus, ad quam fuit maximus concursus archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et palatinorum, praesente rege Wambane. Nec potuit non diu continuari, dum unaquaeque Ecclesia ostendit fines sui pontificii, et causas querelarum audit ipse rex. Ob id in duabus ecclesiis et templis suburbanis acta est synodus: in altero incoepta; in altero finita.
- 269.
Concilio III Toletano interfuerunt 68 episcopi; IV vero Toletano 69 cum vicariis, 7 episcopi plus, et 4 vicarii interfuerunt isti concilio, ubi sedes reparatae sunt et restitutae. Nec aliter fieri potuit, quin rex designaret aliquot judices singularum 136.1177B| metropolum, qui res compositas ab ipsis ad ipsum deferrent; atque ita posset sententia regis ex omnium consensu et palam proferri, et ab omnibus approbari, ut patet ex frequenti repetitione singulorum acclamantium, ac identidem cum laetitia dicentium: Placet, placet.
- 270.
In hac divisione non ponuntur termini metropolitanarum Ecclesiarum, ea de causa, quia jurisdictio metropolitana non solum sese diffundebat in suam dioecesim, sed in omnes sibi subjectas; ut calor cordis cunctis membris communis est.
- 271.
In vetusto codice litteris Gotthicis scripto memini me legisse in Germania, in Vita, quam Cixila Toletanus archiepiscopus scripsit, B. Ildefonsi etiam Toletani pontificis: Leucadia dixit: Ildefonse, 136.1177C| per te vivit domina mea: quae lectio plus arridet, quam alia, quae habet: Dixit Ildefonsus: Per vitam Ildefonsi vivit domina mea.
- 272.
Aiunt aquilas regias a polo in polum volitasse, et ob id dicuntur apostoli aquilae, quod totum orbem peragrarint, juxta illud Ecclesiast.: Via aquilae in coelo. Dicuntque Jovem duas aquilas misisse, alteram ab ortu, alteram ab occasu; easque demum Delphos, urbem Graeciae, quae dicitur orbis ὀμφαλὸς, hoc est, umbilicus, convenisse.
- 273.
Illiturgi, civitas est in Batestanis, itinere quinque dierum distans a Carthagine Spartaria. Cujus Livius meminit, hancque Spicio demolitus est. Hic creditur praedicasse S. Euphrasium, episcopumque fuisse Illiturgitanum. 136.1177D|
- 274.
In scopulo alto arx est dicta Tavia, a Graecis Ancyra, profectis a quadam urbe sic dicta, cujus meminit ter Antoninus Pius in Itinerario.
- 275.
S. Ildefonsus ordinatus est lector, ostiarius, exorcista, subdiaconus et levita, a S. Helladio in aede praetoriensi [ lege Breviarium Bracarense] S. Leucadiae, postquam inviserat Agaliense monasterium; unde secum duxit S. Ildefonsum. A Justo in fine vitae, scilicet anno 636 sicut in fine vitae S. Helladii, levita, anno 633 [ Forte legendum: A Justo in fine vitae, scilicet anno 633 subdiaconus, sicut in fine vitae S. Helladii, levita an. 636] consecratus est abbas Benedictinus a S. Eugenio.
- 276.
Anno 3 Aurasii Toletani archiepiscopi, scilicet 136.1178A| aera DCXLIV, natus est in aede paterna S. Ildefonsus, post Toletanus pontifex.
- 277.
In pluribus codicibus Livianis 3 decad. lib. VIII, legitur Iliturgis, simplici l; et ita legendum est, ad differentiam alterius Baeticae, quae scribitur duplici. Apud Eulogium simplici scribitur.
- 278.
Probabiliter sentiunt, qui putant Flaviobrigam esse civitatem, quam Mauri Orduniam vocaverunt, caput Amanium populorum, qui pars sunt Autrigonorum populorum.
- 279.
Uxama, Segisamunclum, Virbesca, Antecuia, Deobriga, Vindelia, Salionca, Tritium (aliud a Tricio Metello) Vindelegra, parebant coloniae Flaviobrigae, quae caput harum erat, et jurisdicundi causa eo petebant. 136.1178B|
- 280.
Pugnatum est a Romanis ad Belgidam, vel Velliam, vel Velligam, vel Vellicam, in Cantabris, ut refert L. Florus: haec est modo Spinosa a Mauris dicta, ut Araquellos, vel Racim, vel Arandillos, non procul a fontibus Iberi. Est autem Segisamona populus Turmodigorum [ al., Curmodigorum] (vocant Saraceni Osornum ) non procul a Segisamona eorumdem Turmodigorum [ al., Curmodigorum], quos vocat Florus Curgonios.
- 281.
Aetate mea repertum est Cordubae corpus S. Laurae martyris, ante 90 et amplius annos a Saracenis occisae. Haec erat de nobilissimo genere Muzarabum Cordubensium, et cum S. Aurea Cuteclarensi abbatissa speciali necessitudinis vinculo conjuncta. A parentibus in matrimonium nobili viro 136.1178C| data, duas suscepit filias; cum quibus post 6 annos eo viduata, ad monasterium S. Aurae se recepit; sed Aurea paulo post, anno videlicet 856 martyriali sanguine laureata, Laura in ejus locum assumpta 9 annos monasterium gubernavit: quo tempore miros virtutum omnium fecit progressus, orationi et corporis macerationi semper intenta. Tandem ad judicem Saracenorum, fama pervulgante, delata, cum in fidei confessione constantissime permaneret, verberibus crudeliter caesa, in balneo ferventis picis immissa, tres horas in divinis laudibus, divino munere, complens, evolavit in coelum, die 19 Octobr., anno Domini 864: cujus quidem S. Eulogius non meminit, quia ipse anno 859 martyrio coronatus fuerat. Reliquiae B. Laurae per multas Hispaniarum ecclesias 136.1178D| distribui coeperunt, et ipsa in magno pretio haberi.
- 282.
Portus Juliobrigensium victoriae sacratus, dictus est, quod ibi victi sunt Cantabri Juliobrigenses, volentes repellere classem Romanorum, tempore imperatoris Augusti. Alii verius putant, vocatum sic, quod Juliobrigenses victoriam reportaverunt; quod victoria non dicitur de Juliobrigensibus, sed Juliobrigensium, quasi ipsi reportaverint.
- 283.
Sarcimum vicus est apud Cantabros in Hispania prope fontes Iberi. Ibi jussu Caroli Martelli exsulat S. Eucherius episcopus Aurelianensis; in Vita ejus corrupte legitur Hesbania. Fuit in Cantabria monasterium S. Trudonis Benedictini, sicut in Germania. In Hispania habebat Carolus Martellus multos 136.1179A| amicos, ut apud Cantabros, et modo Sarcimum apud Cantabros, vel Sacernulum apud Astures, dicitur Barcena vel Salcedum, ignobilia quaedam oppidula.
- 284.
Sanctissimus vir Vera, Tarraconensis archiepiscopus, qui interfuit concilio Toletano XVI, vir pius, humilis et sanctus, obiit XX Octobr.; celebratur in tractu Aurelianensi apud Carpetanos.
- 285.
Est auctor qui credat S. Exubium [ al., Exibium] discipulum S. Marci, post ejus mortem praedicasse Evangelium Caucasoliae [ al., Centumcellis] in Lusitania, postque rediisse solum in Cyprum, ubi constitutus est archiepiscopus; maximorum patrator miraculorum dictus est propter ejus opera. 136.1179B|
- 286.
Mihi valde probabile est, et legi in historiis Elpidium ac reliquos episcopos, quos constituit [ al., traxerat] S. Jacobus in Hispania, ab ipso Jacobo baptizatos, fuisse de numero religiosorum Carmelitarum, qui in Hispania et per alias regiones monachatum introduxerant. Istos vocat lib. II, cap. 3, Eusebius prophetici ordinis.
- 287.
Magna pars eorum qui ex Judaea trajecerant in Hispaniam, tempore Nabuchodonosoris, erant ex discipulis sanctorum Elisei, Eliae et Enoch, et successores illorum.
- 288.
Videre potui Vitam S. Syncletices virginis et abbatissae Aegyptiae (cujus dies festus est 5 Januar.). Hanc scripsit sanctus pontifex Athanasius, ut, quemadmodum monachi habent speculum in Antonio, 136.1179C| sacrae virgines eam tanquam speculum intuerentur. Dicitur fuisse multarum virginum professionis propheticae et Carmeliticae parens.
- 289.
C. Caninius [ al., Herminius] Rufus, praetor Gaditanus, profectus Romam anno 84, quarto anno Olympiadis 215, transiit in Hispaniam [ al., mansit in Hispania] ad ann. 86, et dum Gadibus contenderet venire Tarraconem, in via, oppido Villa aenea, alias Alona vel Delo, nunc corrupte a Mauris dicto Villenia, obiit ibique jacet sepultus.
- 290.
X. M. P. Occasum versus ab oppido Turbula vel Tritubi [ al., Tibula vel Tribula], fuit oppidum Abula Batestanorum, nunc dirutum.
- 291.
Urci fontes [ al., sedes] fuit episcopalis S. Indaletii; 136.1179D| dicitur haec Portella, et partiebatur hoc modo terminos cum sedibus: Teneat de Egesta [leg. Egelesta et vide quae notavi ad n. 38 in Chron. et ad n. 242] usque Carthaginem, et de Bigastro vel Murcia usque Mundam. Haec civitas est ad fluvium Mundam apposita, VIII M. P. antequam confluat Munda fluvius in Taderem, quae vel fluvio nomen dedit vel accepit ab eo. 136.1180A|
- 292.
Venerabilis memoria Plinii Junioris, qui pro Christianorum defensione scripsit ad Trajanum; quem redeuntem ex Asia conversum Cretae ad fidem nonnulli credunt, et post in persecutione Antonini Pii, Novocomi cum aliis passum septimo Augusti; nec enim tam insigne defensionis opus justa mercede defraudandum fuit.
- 293.
Trajani anno 15, Domini 114 (quo tempore Sarmaticus Arabicus vocatus est) reversus ex Asia Cretam Plinius; exstrui fecit celebre Jovi [ al., ibi] templum in honorem Trajani, quod [ al., templum] Titus diruit, et restauratum in nomine Jesu Christi. Plinius Secundus cum filio [ al. desunt cum filio] Christo credidit, et baptizatus est a S. Tito, Cretensium episcopo, ut refert Zenas in ejus Vita. Itaque 136.1180B| reversus Romam Christianus, sancte et pie vixit multos annos. Vocabatur C. Plinius a Trajano, et ab aliis Secundus; nec fuit hoc tempore alter Secundus vir consularis.
- 294.
Pompeia Celerina, socrus Plinii Junioris, soror fuit S. Celerinae, quae excepit corpus S. Torpetis martyris ex Tuscia in Sinensem portum miraculose venientis.
- 295.
Sunt qui putent Dionysium papam fuisse natione Africum, scriptorem libri De situ orbis, qui tulit passionem.
- 296.
Theodorus, fluvius, hoc est donum Dei, Tader et Staberus dicitur, ob eximiam aquam quam habet ob communionem Mundae, qui Mediterraneum intrat, 136.1180C| ad urbem Longunticam.
- 297.
S. Benedicta, quae tempore Neronis Romae victrix occubuit, patribus Caesaraugustanis, ex Hispania, gentilibus tamen, nata fuit: quae cum ad palmam quam diu multumque concupierat, pervenisset, ter quaterve flagris caesa, nudo corpore per urbem advecta, sed Dei munere, minime nuda visa; 2 Julii, datis cervicibus, evolavit ad sponsum. Altera ex antiquioribus Christi virginibus Romae pro fide occisis.
- 298.
In codicibus Plinii correctis, pro Alga minor, quod reperitur in minus correctis, legitur Alba minor.
- 299.
Suel inter Alateram et Siex [ al., Aodeteram vel Abdeeram, et Exi] vocatum est Sudal [ al., Siuel], 136.1180D| et post a fortitudine nominari coepit Castellum ferreum.
- 300.
Antonini Pii Augusti Itinerarium, ejus jussu compositum, ut Theodosii codices leges.
- 301.
Decem legati ex Hispaniis venerant Jerusalem, ex gentilibus quinque, ex Judaeis quinque, ad apostolos. (no apparatus)