Adversus Marcionem/I

E Wikisource

LIBER PRIMUS[recensere]

1.

[1] Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, iam hinc viderit. Novam rem aggredimur ex vetere. Primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. Hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc apostatati, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae.

[2] Emendationis necessitas facta est. Innova- tionis eius occasio aliquid adicere persuasit. Ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne quem varietas eius in disperso reperta confundat.

[3] Pontus, qui dicitur1 Euxinus, natura negatur, nomine illuditur. Ceterum hospitalem Pontum nec de situ aesti- mes; ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore secessit. Gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pha- retris indicibus,2 ne temere qui intercedat. Ita nec armis suis erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio convorant. Qui non ita decesserint ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nu- bere. Duritia de caelo quoque. Dies nunquam patens, sol nunquam libens, unus aër nebula, totus annus hibernum, omne quod flaverit aquilo est. Liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit de sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Cauca- sorum.

[4] Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior. Quidni? penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphe- miis lancinatur.

[5] Iam et bestiis illius barbariei3 importunior Marcion. Quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit? Quuis tam comesor mus Ponticus quam qui evangelia corrosit? Nae tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis. Nam ille canicola4 Diogenes hominem invenire cupiebat lucernam meridie circumferens, Marcion deum quem invenerat extincto lumine fidei suae amisit.

[6] Non negabunt discipuli eius primam illius5 fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est.

[7] Sed alius libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de prae- scriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum ne compendium praescriptionis ubique advocatum diffidentiae deputetur, regulam adversarii prius praetexam, ne cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura est. 1. 3 barbariei MR1: barbariae edd. 4 canicola Eng.: caninola MR: cani- cula edd. 5 illius Urs.: illis MR


2.

[1] Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas nau- fragii sui: quem negare non potuit creatorem, id est nostrum,1 et quem probare non poterit, id est suum : passus infelix huius prae- sumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntia- tionis in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus a, id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque mala bonas.

[2] Languens enim (quod et nunc multi, et maxime haeretici), circa mali quaestionem, unde malum, et obtunsis sensibus ipsa enormitate curiositatis, inveniens creatorem pro- nuntiantem, Ego sum qui condo mala b, quanto ipsum praesum- pserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus.

[3] Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diversae a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modico- que exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit.2 Habuit et Cerdonem quendam, informatorem scandali huius, quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt c. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari con- nitebatur, de bono praestruendo construxit. Has naturas quibus disposuerit articulis per ipsas responsiones nostras ostendemus.3 2. 1 creatorem, id est nostrum MR: id est creatorem nostrum F edd. 2 de- sipuit , Jos. Scaliger: decepit MR (quod forsan reponendum) 3 ostendemus M: ostendimus R edd.

3.

[1] Principalis itaque et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poetica et pictoria licentia, et tertia iam, haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit, Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcunque non ita fuerit ut esse debebit.

[2] Deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter invenies. Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine. Hunc enim statum aeternitati censendum,1 quae summum ma- gnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate.

[3] Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit2 deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est), quae erit iam condicio ipsius summi magni?

[4] Nempe ut nihil illi adaequetur, id est ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur non erit iam summum magnum, eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil sinit adaequari.

[5] Ergo unicum sit necesse est quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. Proinde deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit, Deus si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse deum, dicendo, Si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum3 definiamus esse quod si non est, deus non est, summum scilicet magnum. Porro sum- mum magnum unicum sit necesse est. Ergo et deus unicus erit: non aliter deus, nisi summum magnum, nec aliter summum

magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit.

[6] Certe quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit sum- mum magnum, par non habere, par autem non habere uni com- petat, in duobus esse nullo modo possit?

4.

[1] Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna con- sistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advoca- bit exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis conferenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot iam numero quot et gentium reges?

[2] De deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere com- parationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus, contionabitur, Cui me similabitis? Divinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita.1

[3] Aliud enim deus, aliud quae dei. Denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, vide ne iam non possis eo uti.2 Rex enim etsi summum magnum. est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum excidet iam de summo magno, translato3 in deum. Hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei compara- tionem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur?

[4] Quid nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum ma- gnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis etsubiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur?

[5] Sed etiam alterius4 formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus

4. 1 non ita Urs.: nostro MF 2 eo uti MR; uti F 3 translato Oeh.: translatio MR 4 quaero an scribendum altioris

gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis.

[6] Adeo etsi in disperso multifarium videtur summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum est. Proinde cum duo dii conferuntur, ut duo reges et duo sununa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia comparationis, quia summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex de- fectione aemuli solitudinem quandam de singularitate prae- stantiae suae possidens unicum est. Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse sum- mum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.

5.

[1] Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, By- thon et Sigen, tum1 usque ad xxx aeonum fetus, tanquam Aeneiae scrofae, examen divinitatis effudit.

[2] Quaecunque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post unum. Post unum enim numerus. Quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. Post duo enim multitudo, unione iam excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens, qua deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno,

5. 1 Sigen, tum Kroy.: Sigeneum MR1: Sigen, cum R3 edd. unicum autem sit cui nihil adaequetur.

[3] Iam nunc duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputaren- tur? Quid interfuit numeri, cum duo paria non different uno? Una enim res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria, tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria.

[4] Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nul- lam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes. Numerus autem divinitatis sumraa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa2 magna, quid facerem?

[5] Si ambos colerem, vererer2 ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares etin altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffun- dere viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est ut tutius censerem neutrum colendum quam alteram cum scrupulo colendum aut ambos vane.

6.

[1] Sic adhuc videmur disputare quasi Marcion duos pares con- stituat. Nam dum defendimus deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tanquam de duobus paribus de his retractavimus: nihilominus tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavi- mus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum.

[2] Dispicia- mus aeque et hanc partem, an diversitas saltim duos capiat, si

parilitas capere non potuit. Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis. Conveniens enim et quodammodo iniecta manu detinens adversarii sensum non negantis creatorem deum iustis- sime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos quos1 ex aequo deos confessus non potest facere diversos, non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum ma- gnum.

[3] Cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti ut summo magno aliquam adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo magno. Desinit enim, si subiciatur. Non est autem dei desinere de statu suo, id est de summo magno. Nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore.

[4] Ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neu- trum altero aut maius sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut deiectius. Nega deum quem dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem. Deum vero confessus utrumque duo summa magna confessus es. Nihil alteri adimes aut alteri adscribes. Agnoscens divinitatem negasti diversitatem. 7.

[1] Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ut passivo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deo- rum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et, Ego dixi, vos dii estis: nec tamen idcirco eis competat pos- sessio summi magni quia dei cognominentur; ita nec creatori.

[2] Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homi- nes creatoris. Si communio nominum condicionibus praeiudicat, quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernae ? Nec tamen ideo regibus id quod sunt de- trahetur. Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re qua deus dicitur.

[3] Ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae cui nomen hoc contigit: hanc inveniens solam in- natam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et adscribo et vindico.

[4] Et ideo, quia deus iam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, secundum statum, non secundum vocabulum vindicat.

[5] Id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus qui ea substantia constant qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur, id est summamagna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.

[6] Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro: si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non sustinentis: nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens.

[7] Haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. Utrinque te fluctus involvunt veritatis. Nec pares nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt; quod pertineat proprie ad numeri retractatum. Quamquam totamateria de duobus deis dimicetur, his interim lineis eam clausi- mus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur.

8.

[1] Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod novum deum proferant,1 quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo et in vetere aevo et sub vctere deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, qui- dam Iesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revela- verit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc iam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem.

[2] Haec erit novitas quae etiam ethnicis deos peperit novo semper ac novo titulo consecrationis cuiusque. Quis deus novus nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando pro- duxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divini- tas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur.

[3] Non habet tempus aeternitas. Omne enim tempus ipsa est. Quod facit, pati non potest. Caret aetate quod non licet nasci. Deus si est vetus, non erit; si est novus, non fuit. Novitas initium testifica- tur, vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.

9.

[1] Scio quidem quo sensu novum deum iactitent, agnitione uti- que. Sed et ipsam novitatis cognitionem1 percutientem rudes ani- mas ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere, et hinc iam de ignoto deo provocare. Utique enim quem agnitione a novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant.

[2] Age igitur, ad lineas rursum et in gradum. Persuade deum ignotum 8. 1 proferant Pam.: praeferant MR 9. 1 novitatem cognitionis Eng. (sed vix usus erat)

esse potuisse. Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idololatria est. Item incertis diis, sed superstitio Romana est. Porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Mar- cionis? Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. Sicut enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus certus.

[3] Sed non evagabor, uti dicam, Deus si ignotus fuit latuit- que, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa et ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe immensa aliqua et maior indubitate eo quem abscondit;

[4] sed breviter proponam et plenissime exsequar, praescribens deum ignorari nec potuisse no- mine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro creatore. Sed quoniam animad- verto in quibusdam ad formam creatoris provocari oportere omnis dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio.

[5] Ante omnia quidem quale est ut qui deum agnoscis creatorem, et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et aliuin scias tibi examinandum quibus iam in alio didi- cisti deum nosse? Omnis res anterior posteriori normam prae- ministravit.

[6] Duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus. De noto vacat quaestio. Esse eum constat, quia notus non fuisset nisi esset. De ignoto instat altercatio. Potest enim et non esse, quia

si esset, notus fuisset. Quod ergo quaeritur quamdiu ignoratur, incertum est quamdiu quaeritur, et potest non esse quamdiu in incerto est. Habes deum certum qua notum, et incertum qua ignotum.

[7] Si ita est, ecquid tibi videtur iusta ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta? Ceterum si ad hanc causam et ipsam adhuc incertam etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quae- stionum ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam indeterminabiles quaestiones, quas apostolus non amat.

[8] Sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt—2 plane in quibus diversitas status invenitur, fortassean non provocentur incerta3 ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis—2

[9] cum vero duo dei proponuntur, communis est illis status principalis. Quod enim deus est, ambo sunt, innati, infecti, aeterni. Hic erit status principalis. Cetera viderit Marcion si in diversitate disposuit. Posteriora enim sunt in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet.

[10] Porro constat, quia dei ambo: et ita de quorum statu constat com- munem esse, cum sub eo ad probationem devocantur, si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de pro- batione communicent. Hinc itaque constantissime dirigam deum non esse qui sit hodie incertus quia retro ignotus, quando quem constat esse, ex hoc ipso constat quod nunquam fuerit ignotus, ideo nec incertus.

10.

[1] Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis 9. 2-2 anacoluthian indicabam 3 incerta om. Oeh. (casu an ex proposito incertum manet)

pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut deus cognosceretur. Nec enim si aliquanto posterior Moyses primus videtur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysi stilus notitiam creatoris non instituat sed a primordio enarret, a paradiso et Adam non ab Aegypto et Moyse recensendam.

[2] Denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes, nedum instrumenti, deum Moysi tamen norunt; etiam tantam idololatria dominationem obumbrante seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum perhibent et deum deorum, et, Si deus dederit, et, Quod deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint quem omnia posse testantur. Nec hoc ullis Moysi libris debent.

[3] Ante anima quam prophetia. Animae enim a primordio con- scientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis. Iudaeorum enim deum dicunt animae deum. Noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. Etsi unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus.

[4] Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus. Nunquam deus latebit, nunquam deus deerit. Semper intellegetur, semper audietur, etiam videbitur, quomodo volet. Habet deus testimonia, totum hoc quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.

11.

[1] Et merito, inquiunt. Quis enim non tam suis notus est quam

extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim ut ali- quid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset?1 quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere, vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis? Quod plenius suo loco audiet.

[2] At nunc satis est nullum probari cuius nihil probatur. Sicut enim creator ex hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus quia omnia non eius ideoque et extranea.

[3] Denique si universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius. Plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius2 divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio veritas. Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Mar- cionis?

[4] Igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum ex operi- bus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquo- que prospectum videtur utilitatibus et cornmodis vitae.

[5] Ita et hoc ex forma dei creditum est divinum esse, instituere vel demon- strare quid aptum3 et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata falsae divinitati unde praecesserat verae. Unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliqui Triptolemus praedicaretur.

[6] Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidis- set, si fuisset, illo scilicet praeiudicio quo et nostrum deum non

alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri crea- torem, et eum quem volunt aeque deum credi non ad eius formam probare quem et ipsi et omnes deum,4

[7] ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit con- dere quid aut non potuerit. Tertium cessat. Sed non potuisse indignum deo est.

[8] Noluisse an dignum, volo inquirere. Dic mihi, Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque in tempore, an non? alio proposito et descendit et praedicavit et passus resurrexit quam uti cognosceretur? Et sine dubio, si cognitus est, voluit. Nihil enim circa eum fieret nisi voluisset. Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem maiore, si falsae? Nam hoc turpius, si et mentitus est sub- stantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus.

[9] Quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset, maxime adversus eum cognosci habens apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat! Nam et quale est ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans asseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suae praesumptionem, ille autem. sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus

cognosceretur secundum creatorem, et ex honestioribus potior et generosior creatore.

12.

[1] Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari. Sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cuius res sit. Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re, quia si sine causa sit proinde1 est atque si non sit non habens rei causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa. Sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam. Deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet.

[2] Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam sit, hoc constituo non esse illum, quia si fuisset omnino sine causa non fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare, aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit per quod homo deum didicit.

[3] Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis affinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui prae- struendae nihil prospexit; malignitatis, qua plures incredulitatis reos fecit nihil fidei procurando.

13.

[1] Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignaverit, narem contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad destructionem operum creatoris.

[2] Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus?

Plane deus. Ergo nec mundus deo indignus; nihil etenim deus indignum se fecit, etsi mundum homini non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.

[3] Et tamen, si quale quid fecisse indi- gnum est deo, quanto indignius deo est nihil eum omnino fecisse, vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari? Ut ergo aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae1 genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem et decorem, opem, fidem, legem singu- lorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum formidaverint2 initium ac finem mundo constare, ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum bierophantae et Indorum gymnosophistae.

[4] Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simu- lacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iovem in substantiam fervidam et Iunonem eius in aeream, secundum sonum Graecorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.

[5] Sic et Osiris quod semper sepelitur et in uvido3 quaeritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elemen- torum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et

superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. Ad humilia deficiam? Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris con- chula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?

14.

[1] At cum et animalia irrides minutiora quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmi- tate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formi- cae stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam.

[2] Qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? Postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio caelo descendere laboravit, cuius causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est.

[3] Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum quo suos unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat.

[4] Volo inspicere si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis appetas. Adversaris caelo, et libertatem caeli in habitationibus captas. Despicis terram plane inimicae1 iam tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui extorques. Reprobas et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies

creatorem.

[5] Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcunque materiam resolveris, substantia creatoris uteris. Quanta obstinatio duritiae tuae! Depretias in quibus et vivis et moreris. 15.

[1] Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, de caelo quidem illo tertio videbimus si et ad apostolum vestrum discutiendum per- venerimus, interim, quaecunque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut dominus anno xv1 Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero anno xv iam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit? Quae frivolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore.

[2] Et ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? Si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? Iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. Ecce enim si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum cuius spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris.

[3] Ergo et deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior et deo et mundo. Nihil enim non maius est id quod capit eo quod capitur. Et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. Ergo iam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua

deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit.

[4] Dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et con- temporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. Et materia enim deus, secundum formam divinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in sub- stantia2 mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo quae opponeretur creatori, ut aeque deo.

[5] Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam. Proinde et creatorem in loco facit utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut domino. Amplius et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae et aeternum aeternae, quartum iam hic3 deum fecit.

[6] Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferiori- bus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam iam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre prae- sumunt, cum novem assignet, licet nesciens. 16.

[1] Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, con- sequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visi- bilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis?

[2] Videbi- mus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, cum et illum 15. 2 substantia R edd.: substantiam M

exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque advoca- tioni fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo ereatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis.

[3] Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, ta.m in corpore quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma; alia honesta, alia inhonesta; alia gemina, alia unica; alia com- paria, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas; nunc amor, nunc odium; nunc ira, nunc lenitas.

[4] Quod si ita est, ut aemulae inter se condicionis1 universitas ista modu- lata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem diversum notantia, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie unifor- mem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quem- admodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et utique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis2 suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica comparent. 17.

[1] His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicunx hoc1 opus deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua boni- tate sua, et omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem, cuius tam magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris! Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum 16. 1 aemulae . . . condicionis Kroy.: aemula . . . conditionis libri et edd. 2 creaturis libri et edd.: creatoris Kroy. (sed vix usus erat)

probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur.

[2] Ceterum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse?

[3] Nunc in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum; deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam.

[4] Primo enim quaeri oportebit, qui postea se pro- tulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus utique necessario qua deus, et quidem necessarius qua melior,2 latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione. 18.

[1] Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando 17. 2 necessario ... necessarius qua melior: ita hunc locum reconstitumdum existima- bam: necessarius . . . melior quo necessarior libri et edd.potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat, aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum.

[2] Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo na- tura cognoscendum, deinde1 doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum reve- landus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis vix tamen hominum fidem2 impleverat.

[3] Quomodo itaque reve- latus est? Si per humanam coniecturam, nego3 deum alias co- gnosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, vervun et ad condicionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis; ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta quam verum sectari quem natura iam intellegunt.

[4] Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et qviidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis lice- bit?4 Nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec impera- torem.

19.

[1] Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius. Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retra- ctentur. Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis.

[2] Anno xv Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutis,1 qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem.

[3] Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione primum2 praedicatum.

[4] Hoc nunc ut probem constare, quod superest ab ipsis adversariis sumam. Separatio legis et evangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. Nam hae sunt Antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae conantur discordiam evangelii cum lege committere, ut ex diversi- tate sententiarum utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum.

[5] Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quae alium deum evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem deum3 in notitia non fuisse

qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione com- mentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio servavit quae non alium deum et legis et evangelii tuebatur praeter creatorem, ad- versus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est. 20.

[1] Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis neces- saria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Mar- cionem non tam innovasse regulam separationc legis et evangelii quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec scilicet tibi Marcion subveniret!

[2] Nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem, ab illo certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessori- bus apostolis conferebat.

[3] Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum aliquid in conversatione reprehenden- dum existimavit, passivum scilicet convictum,1 postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius con- versationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga deum prae- varicatione.

[4] Atquin de praedicationis unitate, quod supra legi- mus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione de evangelii societate condixerant: sicut et alibi, Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit, 20. 1 passivum scilicet <vindicans> convictum, van der Vliet: falso quidem, uti improbans melius scriptoris sensui respondisset

qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demon- strat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam. habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse de- buerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos: ut per Esaiam, Vetera transierunt, inquit, ecce nova quae ego nunc facio; et alibi, Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros cum illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Re- novate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini praeputia cordis vestri.

[5] Hanc ergo circumcisio- nem iam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit anima mea.

[6] Quodsi et creator omnia haec iampridem recusaverat, et apostolus ea iam recusanda pronuntia- bat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore. 21.

[1] Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in crea- torem sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille prae- cinuerat: Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius.

[2] Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla discepta- tio esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad domi- num novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis, quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur.

[3] Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis.

[4] Quodsi post apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio aposto- lorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae creatoris?

[5] Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici

ex evangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.

[6] Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.

22.

[1] Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata prae- scriptionum defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius, per idque examinetur per quod creatori praefertur.

[2] Et utique erunt regulae certae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est ut inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum et introitu1 causarum, cum quibus de- buerat inveniri, exinde agens quo agi habuit.

[3] Erat enim iam mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adver- sus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa coepit. Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia2 et extranea reputentur, ac per hoc tem- poralia et aeternitatis aliena.

[4] Ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum

reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio sit revelatus. Quidni? qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi;

[5] quae si continentur quo minus currant, naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit. Hinc censetur, si agat;3 sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine.

[6] Natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas.4 Ergo non fuit naturalis bonitas quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda, nec deo par quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromit- tat.

[7] Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit. Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis.

[8] Quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? Totum denique creatoris elogium in illum re- scribetur qui saevitias eius bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde

proficiunt5 delicta cum poenis, et pereunt iam omnes qui paradisi nullum caespitem norunt.

[9] Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet.6 Si ut ex hoc melior inveniretur quanto creator deterior haberetur,6 satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico iudicabis qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet?

[10] Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem quam non statim causae suae exhibuit; plane exhibiturus,7 si natura bonus et non accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aevo deus et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit ut imperio eius divina bonitas in terris dedicaretur.

23.

[1] Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia ita rationalia esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur.

[2] Facilius malum cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum ratione desertum non pro malo iudicetur. Nego rationalem boni- tatem dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit hominis alieni.

[3] Scio dicturos atquin hanc esse principalem et per- fectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur.

[4] Cum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum,

cessando praeiudicavitcum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disci- plinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum.

[5] Exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut princi- palis, ut dignior, ut ministra1 et comite sua, id est indebita, prior. Igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super scribarum et pharisaeorum, quale est secundam ei rationem re- ferri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae? Porro exigua, quae suum non habuit, quo- modo in alienum redundavit?

[6] Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extra- neum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extra- neum bonitas, si sine iniuria eius operetur cuius est res. Quam- cunque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. Sicut2 in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si iusta sit, sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit iniusta.

[7] Ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur ? Quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam

ita alieno benefacere servo ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quideni, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator.

[8] Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo im- pium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret irrationalis ?

[9] Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actioni- bus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?

24.

[1] Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus in omnibus: Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester qui in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque ra- tionalis, nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae non in omnibus exhibetur.

[2] Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est quae facit salvos, ita malignitatis quae non facit salvos. Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre boni- tatis1 in omnes defectionem.

[3] Quem enim iudicem tenes, dispen- satorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod deo tuo2 vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers boni- tate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius osten- dere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. Unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis?

[4] Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum? Quod sciam,3 et caro tinguitur apud illunij et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocen- tiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio non arbitrio delinquentem;

[5] cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipso4 quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: Et factus est homo in animam vivam; quis? utique qui de limo: Et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque si ita est, quo ore con- tendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali?

[6] Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fmimur. Ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi.

[7] At nunc et febricitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem per- fecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris. 25.

[1] Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam boni- tatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam prae- feratur, nec de tali modo, verum et sola.

[2] Iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia quae deo digna sint constent.

[3] Si aliquem de Epicuri schola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incor- ruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudi- ciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum con- cepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per crucem?1), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?).

[4] Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne con- cussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet? Sed et cura accedet voluntati.

[5] Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis nego- tium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione.2 Nam et ad- versarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem.

[6] Porro nihil sine aemulatione decurret quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi libera- turus, et ea3 de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea quae 25. 1 per crucem scribebam: de qua scriptura vide sis IV. 40, 42, 43, ubi cod. Monte- pessulano ter tamen pro crucem legitur, veramque lectionem restituit Rhenanus: per ihm M: per Iesum R: per sensum Urs.: quae omnia quid sibi velint vix intellego 2 Marcione Urs.: Marcionis MR edd. 3 liberaturus, et ea Urs.: liberaturus eum MFR3: liberaturus cum aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa.

[7] Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis. Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur. 26.

[1] At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudi- cem praestat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio con- sistat, et quidem plenior.

[2] Quale est enim ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis? Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? Immo et pennisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defen- surus.

[3] Nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione pro- hibetur. Et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. Stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur, ergo nec laeditur voluntas eius cum fit quod fieri noluit, et fit iam delictum secundum voluntatem eius, quia non fit adversus voluntatem quod non laedit voluntatem.

[4] Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen si fiat, dicimus iam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri ad factum qui motus sit ad non facien- dum, quando noluit fieri. Nolendo enim prohibuit. Non enim et iudicavit nolendo fieri et idcirco prohibendo? Non faciendum enim iudicavit et prohibendum pronuntiavit.

[5] Ergo et ille iam iudi- cat.1 Si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare qua tantummodo nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sen- tentiae suae et legi debeat vindietam in auctoritatem et obsequii necessitatem; secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit; malo autem parcere deumindignius sit quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.1 27.

[1] Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta.

[2] Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus 26. 1-1 ita interpungendum censebam est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exteri- oribus tenebris: bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem deo habuisse videamini; timorem enim non vult.

[3] Atque adeo prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timen- dum, cum hoc nomen potestatis sit, et iam timendae? At quo- modo diliges, nisi timeas non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter pote- statem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam.

[4] Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordina- ria dominatio, diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius quam delicta non exequi?

[5] Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent? Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo pro- basti illum timeri qui prohibet delictum. Aliud est si eadem dei tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet.

[6] Multo adhuc vanius cum interrogati, Quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice. 28.

[1] Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam provisum quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem!

[2] cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere qui non videbitur retinere? Quia retineret, si iudicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generavit?

[3] Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est. Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiri- tum attribuet qui animam non prius contulit? Quia suffectura est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem nunquam apud se resignatum, lavat hominem nunquam apud se coin- quinatum, et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis.

[4] Nec rusticus terram rigabit fructum non re- laturam, nisi tam vanus quam deus Marcionis. Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? Quid non salute remunerat quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur? 29.

[1] Non tinguitur apud illum caro nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadoni- bus ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit.

[2] Videamus an iusta, non quasi destructuri felicita- tem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noveri- mus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim proicimus sed deponimus nuptias, nec prae- scribimus sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus cuiusque sectanda,1 tunc denique coniugium exserte defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructi- onem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate bene- dixit in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus.

[3] Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in 29. 1 sectanda scribebam: sectando libri et edd. ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum.

[4] Ita huiusmodi non institutio sed exorbitatio reprobanda est, secun- dum censuram institutoris ipsius, cuius est tam, Crescite et multi- plicamini, quam et, Non adulterabis, et, Uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiri- talis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit Crescite et multiplicamini; eiusdem finis cuius et initium.

[5] Non tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo2 praestaret messem.3 Unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt sanctitas nulla est.

[6] Vacat enim abstinentiae testimonium cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato 29. 2 caedendo MR: credendo F 3 praestaret messem Oeh. (quod quia melius non poteram relinquendum putabam: sed forsan possis cui cedendo praestaret esse): praestaret esse MR1: praestaret et esse eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione?

[7] Iam vero sementem generis humani compescere totum, nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? Quomodo diligit cuius originem non amat?

[8] Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit humanior4 duritia Pharao- nis, nascentium enecatrix? Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos de homicidio differt. Sub utroque homo interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est.

[9] Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae divinitatis et condi- ciones statuum eius omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus Marcion utitur. 29. 4 humanior MR1: immanior R3 edd. (quaerendi signo omisso)