Adversus Marcionem/III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

LIBER TERTIUS[recensere]

1.

[1] Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudica- tum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter crea- torem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Chri- stus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis.

[2] Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum eccle- siarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae inter- versionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examina- tura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem: ceterum in praescriptionum compendiis vincit: sed

[decretum est]1 ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus.

2.

[1] Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito ve- nisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus, praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis 1. 1 decretum est seclusit Kroy., nec quid aliud ea locutione faciendum fuerit percipio. 172 2 patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui aucto- ritatem praestat.

[2] Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum.1

[3] Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et disposi- tum ex praedicatione et divinum ex dispositione?

[4] Et utique tan- tum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fidem profuturum. In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedica- tionis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

3.

[1] Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit, siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem1 etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut 2. 1 deum post Christum R3: Christum post deum MR1 3. 1 quaero an scribendum <usque ad> aversionem (w3ste planh~sai) 3. a cf. Matt. 24: 24 174 3 etiam apud pseudochristos facillimarum.

[2] Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in con- dicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet.

[3] Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem excludet,2 praedamnatus erit et ipse iam ab eo quo3 posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros consti- tuendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito prae- scribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuis- sent, ut respondentes virtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis.

[4] Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetiis 3. 2 excludet Kroy.: cludet MR edd. 3quo MR: quod Gel. (perperam) 176 3 propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret. Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit, et Christus agnosci per deum debuit.

4.

[1] Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut dis- plicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctorita- tem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante cre- deretur Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum1 venerit.

[2] Nam cum intueor deum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi crea- toris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam dif- ferens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret.

[3] Ceterum paenitentia tantae patientiae fecit quod non in finem rerum creatoris perseveraverit. Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit ex- hiberi. Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve tur- bavit? Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero eius tam propere.

[4] Alterum vero iam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem tam diu saevientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius et ipse et incertus, tepidus scilicet in 4. 1 quaero an legendum post <creatoris> Christum 178 4 creatorem et calidus in Christum, et vanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post creatorem, quem emendare non valuit? Quid ante Christum eius revelatus est, quem revocare non potuerit?

[5] Aut si emendavit creatorem, post illum revelatus est, ut emen- danda praecederent: ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo vero procedat adversus Chri- stum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est: aut si iam hinc perfecta res est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.

5.

[1] His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de lon- ginquo. Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, ne- cesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixe- rim, naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione com- mixta1 obtundant lectoris intentionem.

[2] Duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et divinitati competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis2 apud quam uni- formem statum temporum2 dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi 5. 1 commixta Kroy.: commixtae libri et edd. 2 temporum Pam.: temporis MR (utraque vice) 180 5 propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, iam visum atque ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus.

[3] Sive enim Christus iam tunc in semetipsum secun- dum nos, sive prophetes de semetipso secundum Iudaeos pronun- tiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres; et terram audi- mus lacte et melle manantem, non tamen ut de glebis credas te un- quam placentas et Samias3 coacturum; quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conversione, Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est.

[4] Et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum, non de bubus sed de nobis interpretetur, et petram potui submini- strando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.

6.

[1] Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse ut, cum tale quid adhi- buerimus, non retractetur de forma scripturae sed de statu causae. 5. 3 Samias MR: psomias Lat. (qui tamen psomidas scribere debuit) 5. a Isa. 50: 6 b cf. Joel 3: 18 c cf. Exod. 3: 8, 17; Deut. 26: 9, 15 d Isa. 41: 19 e Isa. 43: 20 f cf. i Cor. 9:9 g cf. i Cor. 10: 4 h cf. Gal. 4: 22 sqq. i cf. Eph. 5: 31 sq. 182 6 Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus;

[2] atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prose- cuturi, si ipsorum fuisset.

[3] Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica, caverat errare Iudaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum quos credibile fuerat errasse.

[4] Porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perem- pturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem affinnant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedica- tiones in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a creatore.

[5] Auferam, inquit, sapien- tiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et, Aure audietis et non audietis, et oculis videbitis et non videbitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis videant et corde coniciant et convertantur, et 6. a Isa. 29: 14 184 6 sanem illos.

[6] Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meru- erant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum et concludente1 spiritum et annuntiante in homines Christum suum, secundum Ioelem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agnitionis et intellegentiae viribus, sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudenti- bus eorum, id est pharisaeis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum?

[7] Sed et cum exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi me reiecerunt: agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit et populus me non intellexit; nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri Christus dominus, qui ab initio vicarius patris in dei nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces eiusmodi fuisse iam tunc Israeli exprobrantis quae in illum commissuri praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum Israel.

[8] Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum volueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro ser- monem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint nec filium agnoscere 6. 1 concludente MR: condente Lat. 6. b Acts 28: 36 sq.: cf. Isa. 6: 9 sq. c cf. Amos 4: 13 LXX d Isa. 42:19 e Isa. 1:3 f Lam. 4:20 g Isa. 1:4 186 6 potuisse, per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.

[9] His ita dispectis iam apparet quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim2 extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent3 de quo semper fuerat praedica- tum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod habendo sub- stantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae even- tum.

[10] Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant; ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destru- ctorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum scilicet non iudicaturi. Tanto abest ut alienum Christum intel- lexisse videantur, qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.

7.

[1] Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tan- quam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem 6. 2 Qui enim R3: quia nec (remoto mox interrogandi signo) MR1 3cum intel- legere non potuissent R3: nisi potius scribendum ducas non intellegere potuissent MR1 188 7 honestus.

[2] Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed spe- cies eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offen- sionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi.

[3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum com- minuet et conteret.

[4] De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in aevum, quae non auferetur, et regnum eius quod non vitiabitur,

[5] tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius.

[6] Tunc et cognoscent eum qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae: Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, 7. a Isa. 53: 2 sqq. b Isa. 8: 14 c Ps. 8: 5 d Ps. 22: 6 e cf. Dan. 2: 34 sq. f Dan. 7: 13 sq. g Ps. 45: 2 sq. h Jer. 17: 9 LXX i Isa. 53: 8 190 7 ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et honore.

[7] Si enim et duorum hircomm qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum1 conspectum, quia non in alia venturus est fonna, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et con- sputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem adiciebatur2 in perditionem, manifestis notatus insignibus domini- cae passionis. Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute.

[8] Igitur quoniam primus adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo con- dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sub- limitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse ven- turum.

8.

[1] Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis quod aiunt a vipera, mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phan- tasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant 7. 1 dominum libri et edd.: domini Lat. 2 abiciebatur Kroy. (sed unde traxerit nullus indicat) 7. j cf. Lev. 16: 7 sqq. 8. a cf. i John 2: 18, 22; 4: 2 192 8 deum carnem.

[2] Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem sub- stantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis in- duxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus nec deus.

[3] Cur enim non etiam dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quo- modo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis con- fundens, negatam ab apostolo lucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem?

[4] Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus1 caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio vel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Puta- tivus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae.

[5] Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est passus; vere autem pati phan- tasma non potuit. Eversum est igitur totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inprimis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die.

[6] Porro si caro eius negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio, per mortem 8. 1 Christus MR: Christi Urs. 8. b cf. 2 Cor. 6: 14 c i Cor. 15: 3 sq. 194 8 devertentis in terram de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resur- rectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mor- tuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit.

[7] Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. In- veniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint quasi resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. Et sumus adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.

9.

[1] In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior.

[2] Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius.

[3] Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem. Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit 8. d cf. i Cor. 15: 13 sqq. 9. a cf. Gen. 18 196 9 qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo aedificavit.

[4] Et utique, si deus tuus veram quandoque sub- stantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde1 sumptam? Quia nec tu mihi re- spondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui.

[5] Difficilius deo men- tiri quam carnis veritatem undeunde1 producere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione re- spondemus, qua et humana vere fuerit et innata: humana vere propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne in qua natus est ut et mori posset.

[6] Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae quia nondum moriturae, sed et discentis2 iam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant;

[7] sed undeunde1 sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et 9. 1 undeunde (ter) Pam. Lat. Urs.: unde MR 2 quaero an legendum discens 9. b Luke 20: 36 c cf. Ps. 104: 4 198 9 haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.

10.

[1] Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infer- sam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo.

[2] Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub- stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius ne- cessitas fidem quam stropham administrasset?

[3] Satis miserum deum instituis, hoc ipso quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis1 enim indignis conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et inprimis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse?

[4] Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et glo- bum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae pote- statis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat.

[5] Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existi- marit veritatem potius quam mendacium carnis ? Atquin honoravit 10. 1 aliquatenus Kroy. (sed vix opus erat) 200 10 illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma neces- sarium fuit deo superiori?

11.

[1] Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Mar- cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata.

[2] Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum.1 Quodsi verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem in- duceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur.

[3] Nam et mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter qui te portavit, et ubera quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare?

[4] Et videbimus de his capitulis suo tem- pore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam2 putavit.

[5] Quid enim profuit non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam 11. 1 mutuatum R: mutuatam MF 2 expungendam R3 (quod non tanquam perficiendam, sed eiciendam interpretari debebis): expugnandam MR1 11. a Luke 11:27 b cf. Luke 8: 19 sq. 202 11 nativitatem ? Aut si dixeris, viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem.

[6] Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo3 aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas.

[7] Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis, producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna4 confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et natura poena et caro damnatione.5

[8] Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit.

[9] Si veritas fuit, caro fuit; si caro fuit, natus est. Ea enim quae expugnat haec haeresis confirmantur, cum ea per quae expugnat destruuntur. Itaque, si carneus habebitur quia natus, et natus quia carneus, quia 11. 3 legendum esse suspicor <cessante> sanguinis tributo 4 indigna F: digna MR (quod forsitan stare posset) 5 caro damnatione scribendum ducebam: carne damnatio MR edd. 204 11 phantasma6 non fuerit, ipse erit agnoscendus qui in carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris.

12.

[1] Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae Emmanuel vocari habebit, debinc virtutem sumere Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Porro iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est.

[2] At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est; sensus autem eius, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quo1 Christus illuxit, agitetur in Christo.

[3] Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere Nobiscum deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens.

[4] Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius 11. 6 quaero an legendum <et verus> quia phantasma etc. 12. 1 quo Oeh. mg.: quod libri et edd. 12. a cf. Isa. 7: 14 b cf. Isa. 8:4 c Matt. 1:23 d cf. Gal. 3: 27 206 11 est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse iam illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod signi- ficat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus.

13.

[1] Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura praemittat, quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et ma- trem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.

[2] Ante est enim inspicias aetatis demonstratio- nem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum impera- torem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru vel de muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus?

[3] Aliud est si penes Ponticos barbariae gentis infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lan- ceare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam patris et matris vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronun- tiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. Et merito.

[4] Praestruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit, dabit vobis dominus signum: Ecce virgo con- cipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, iam signum1 non fuisset. Denique et Iudaei, 13. 1 iam signum Lat. (collato Contra Iud. 9): tam dignum MR 13. a cf. Isa. 8: 4 b Isa. 7: 14 208 13 si quando ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non virginem

[5] sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc revincuntur quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius ordo iam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi.

[6] Nec hoc utique in signum est, malitiae non assentaturi, et hoc enim infantiae2 est, sed accepturi virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Serva modum aetatis et quaere sensum praedicationis, immo redde evangelio veritatis quae posterior detraxisti, et tam intel- legitur prophetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine proelio et armis.

[7] Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est creatori3 virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum.

[8] De illo autem tunc auri munere etiam David, Et dabitur illi ex auro Arabiae; et rursus, Reges Arabum et Saba munera offerent illi. Nam et Magos reges habuit fere oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores; 13. 2 infantiae Urs.: infantia MR 3 creatori MR: creatoris NPam. 13. c Zech. 14: 14 d Ps. 72: 15 e Ps. 72: 10 210 13 spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.

[9] Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae vocat. Et idem alibi, Pater inquit tuus Amorraeus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat, Filios generavi et exaltavi.

[10] Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum, super- stitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam apud Ioan- nem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis. Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulavit, despoliatos quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege, cui utique adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

14.

[1] Adiuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam vocabula et eius- modi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione con- vinceris. Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios homi- num, effusa est gratia in labiis tuis.

[2] Rideo si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis 13. f cf. Rev. 17: 5 etc. g Isa. 8: 4 14. a Ps. 45: 3 b Ps. 45: 2 212 14 enim <ea>1 ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus.

[3] Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen.

[4] Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, prae- cingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, et calcian- tem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumerc iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo.

[5] Hanc et dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. Si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram.

[6] Hoc est enim quod ait, Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram ad universamm gentium vocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurre- ctione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur.

[7] Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductio- nes cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius 14. 1 ea add. Eng.: haec Urs. 14. c cf. Rev. i: 16 d Eph. 6: 14 sqq. e Matt. 10: 34 f Ps. 45: 4 sq. 214 14 Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpreta- tionibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

15.

[1] De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et in- primis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde com- mune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem <et>1 dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur.

[2] Dei enim nomen quasi naturale divinitatis potest in omnes communi- cari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositione, proprium eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem, cui et nomina privata debebit.

[3] Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis pro- batio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in disposi- tione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum con- signatur.

[4] Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca catachresis de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore vindicat, non dico 15. 1 et addendum arbitrabar 15. a i Cor. 8: 5 216 15 aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo novo et incognito?

[5] Quomodo denique docet novam plagulam non adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus2 nominum senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus, in nomine scilicet Christi? Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem aliunde venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem ne Christus creatoris crederetur?

[6] Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando et si vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc sub- stantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam pro- baturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectavit.

[7] Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid pro- movere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius aliquem quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit.

16.

[1] Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo 15. 2 indutus R: inditus M 15. b cf. Luke 5: 36 218 16 destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum.

[2] Qui ergo et in eo nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obstrepit1 Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris: sive <ideo Iesus>2 ut alterius haberetur, non sinit Christus quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris.

[3] Quid horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis ? Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus?

[4] Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum popu- lum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est <praeceptis>3 Christi,

[5] petra enim Christus,—ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Iesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loque- batur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto 16. 1 obstrepit Urs.: obrepit MR 2 ideo Iesus add. Urs. 3 praeceptis add. Pam. 16. a cf. Num. 13: 16 220 17 angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et introducat in terram quam paravi tibi, intende illi et exaudi eum, ne inobaudieris eum; non enim celabit4 te, quoniam nomen meum super illum est: angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum.

[6] Identidem nomen suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed Iesum eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris.

[7] Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Iesum.

17.

[1] Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcun- que illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam con- spectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias: Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua.

[2] Nam etsi tempestivus decore apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere 16. 4 celabit Eng.: celavit MF: celavi R 16. b Exod. 23: 20 17. a Isa. 53: 2 sq. b Isa. 52: 14 c cf. Ps. 45: 2 222 17 species et decor et gloria ipsius est.

[3] Ceterum habitu incorporabili apud eundem prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus con- stitit, agnosco virgam de radice Iesse. Flos eius meus erit Christus, in quo requievit secundum Esaiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei.

[4] Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis inten- tionem, et ex his Esaiae erit Christus—homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit—non potest alius esse quam qui praedice- batur.

[5] Oportet actum eius ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti1 placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem prae- sentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam: Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem filii eius? Item medicatorem: Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.

18.

[1] De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et 17. 1 discuti R3: excuti MR1 17. d cf. Ps. 22:6 e cf. Isa. 11: 1 sq. f cf. Isa. 53: 3 sqq. g Isa. 50: 10 h Isa. 53: 4 224 18 argumentantes insuper non esse credendum ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo.

[2] Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis.

[3] Ioseph et ipse Christum figuraturus1 (nec hoc solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam, sicut et Christus a Iudaeis carnaliter fratribus) cum benedicitur a patre etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae: non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significaba- tur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima.

[4] Nam et in antenna, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc naore cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo in terram.

[5] Idem erit et alibi taurus apud eandem 18. 1 figuraturus Eng.: figuratus MR: vel Ursinum secutus scribere possis in Chri- stum figuratus 18. a Deut. 21: 23; Gal. 3: 13 b cf. Gen. 22:6 c Deut. 33:17 226 18 scripturam, cum Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter interpretatur:2 Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo, <in>3 nervos utique eius clavis desaevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis exprobrat carnificinam.

[6] Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caeden- tibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus neces- sarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus?

[7] Idem rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur?

19.

[1] Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem signi- ficari Iudaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo 18. 2 interpretatur libri et edd.: imprecatur Kroy. 3 <in> nervos scribebam 18. d Gen. 49: 5 LXX e cf. Exod. 17: 10-13 f cf. Exod. 20: 4 Num. 21: 8 19. a cf. Ps. 96: 10 228 19 crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit?

[2] Proinde et Esaias, Quoniam, inquit, puer est natus nobis. Quid novi, si non de filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae hu- mero praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriae vestis notam?

[3] Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimita- tem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hiere- mias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, iniciamus1 lignum in panem eius, utique in corpus.

[4] Sic enim deus in evan- gelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corporis sui figuram pani2 dedisse, cuius retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo.

[5] Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus pri- mus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis humilitatem,

[6] de apicibus scilicet crucis, ut supra osten- dimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est:

[7] nisi forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate praedica- tionum vindicetur. Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, 19. 1 iniciamus MR1: mittamus R3 edd. 2 pani MF: panis R edd. 19. b Isa.9:6 c Jer. 11: 19 LXX d cf. Luke 22: 19 e Ps. 22:16 f Ps. 22: 21 230 19 nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis pro- phetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda si in alium fuisset praedicatum.

[8] Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annun- tiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resur- rectionem Christi mei una voce Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est.

[9] Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurre- ctionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius, pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec illum

[propter mortem consecuturum,]3 post mortem utique per resurrectionem consecuturum.

20.

[1] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi de- beat quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur vel negantur. Amplius nunc super- struimus ea quoque paria ex scripturis creatoris quaequae1 post Christum futura praecinebantur.

[2] Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset post quem habebat evenire. Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum,2 et, si audes, nega pro- phetatum.

[3] Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret: Filius meus es tu, ego hodie generavi te: postula a me, et dabo tibi 19. 3

[propter mortem consecuturum] secl. Junius 20. 1 quaequae Oeh.: quaeque libri et edd. 2 quaero an scribendum ad dei Christum 19. g Isa. 57: 2 LXX h Isa. 53: 12 232 20 gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis David filium eius3 vindicare quam Christum, aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam Iudaeorum gentem regnavit, quam Christo qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit.

[4] Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in disposi- tionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet.

[5] Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eveniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit, Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David.

[6] Atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariae virginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David, Ex fructu ventris tui collocabo super thronum tuum. Quis iste venter est? Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset David.

[7] Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo ventrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis et familiae patrem.

[8] Nam quia viro deputare non poterat virginis eum ventrem, patri deputavit. Ita quae in Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans, quae erant Christi, quia Christus ex David: 4immo ipsa erit caro eius 20. 3 eius MR: eum Pam. (sine causa) 4-4 immo ipsa . . . ex resurrectione eicienda censuit Kroy. (sed vereor ne non recte) 20. a Ps. 2: 7 b Isa. 42: 6 sq. c Isa. 55: 4 d Isa. 55: 3 e Ps. 132: 11 234 20 religiosa et fidelia David, iam sancta religione et fidelis ex resur- rectione.4 Nam et Nathan propheta in prima Basiliarum profes- sionem ad David facit semini eius,5 quod erit, inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties: videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David qui esset ex David, id est Mariae?

[9] Quia et aedem dei magis Christus aedi- ficaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, et in dei filium magis Christus habendus esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum et regnum in aevum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et idololatriam.

[10] Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum pro- bante quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit, non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Israeli imperavit. Christum hodie invocant nationes quae eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.

21.

[1] Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis omnibus populis in regno eius ex quo deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.

[2] Sed et revictus de 20. 5 semen tuum quod erit inquit ex ventre tuo Pam. (quod miror cur non acceptum fuerit) 20. f cf. 2 Sam. 7:12 g cf. 2 Sam. 7: 14 h cf. i Kgs. 11: 14 236 21 nationum vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et propriae condicionis seorsum a propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem sperantes in Christum: Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt.

[3] Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et po- testatum: et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi et dicent, Venite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum: et revincet1 populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et proselytorum: et concident machaeras suas in aratra et sibynas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis: et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae: et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paci- ferum repromissum.

[4] Haec aut prophetata nega, cum coram viden- tur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in 21 . 1 revincet MR1 : revincent R3 edd. 21. a Isa. 16: 4 b Isa. 42: 4 c Isa. 2: 2 sq. d Isa. 2: 4 238 21 proselytos, quomm a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam apostoli induxerunt.

22.

[1] Habes et apostolorum opus praedicatum: Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropin- quaverunt iustitiae meae et veritati.

[2] Cum huic negotio ac- cingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum. An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant. Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum: excedite de medio eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa1 portatis.

[3] Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera evangelica iam liber- tate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum; postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus domi- num et adversus Christum eius.

[4] Quae dehinc passi sunt apostoli? Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros 22. 1 dominica vasa Lat.: domini causam MR 22. a Isa. 52: 7; Rom. 10: 15 b Ps. 19: 4 c Isa. 46: 12 sq. d Isa. 52: 11 e Ps. 2: 3 f cf. Ps. 2: 1 sq. 240 22 apostolos eius, verum et exprobrat?

[5] Nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat ut vultis, neque expro- brasset quod ipse curasset: Videte quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferantur, nec quisquam animadvertit: a persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde, passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos illa nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum.

[6] Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis bene- dicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae2 pro- phetia: Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum3 est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et benedictio et laus et hymni.

[7] Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacra- menta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

23.

[1] Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, 22. 2 Malachiae Pam.: Micheae MR (ipsius scriptoris forsitan errore) 3 glorifi- catum Pam,: gloriatum MR 22. g Isa. 57: 1 h Wisd. 2: 12 i Ezek. 9: 4 j Ps. 22:22 k Ps. 22: 25 l Ps. 68: 26 m Mal. i: 10 sq. 242 23 recognosce et exitum ipsorum quem post Christum relaturi prae- dicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt et interemerunt. Primum enim ex die qua secundum Esaiam proiecit homo asper- namenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum veritate idola proiecit, vide an quod sequitur expunctum sit:

[2] Abs- tulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelesti- bus beneficiis ne provenirent domui Israelis.

[3] Fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad Ioannem. Dehinc cum ea perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in vinea vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum Israelis.

[4] Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si nolueritis1 nec audieritis me, machaera vos comedet, probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinqua- gesimo octavo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum per- orans, Propter me haec, inquit, facta sunt vobis, in anxietate dormietis.

[5] Satis vane, si haec non propter eum passi sunt qui 23. 1 nolueritis prophetae observata scriptura scribendum ducebam: volueritis libri et edd. 23. a cf. Isa. 2: 20 b Isa. 3: i sqq. c cf. Isa. 5: 6 sq. d cf. Isa. 5: 2 e Isa. 52:5 LXX f cf. Isa. i: 7 sqq. g Isa. i: 3 sq. h Isa. i: 20 LXX i Ps. 59: 13 LXX j Isa. 50: 11 244 23 propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis a creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepul- tura eius, qui scilicet subreptam eam2 asseveraverant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti.

[6] Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis—sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum—aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est?

[7] Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

24.

[1] Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testi- monium diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. 23. 2 subreptum eum voluit Pam. 23. k Isa. 53: 9 246 24 Ceterum vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem!

[2] Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FEDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum quia non de terrena sed de caelesti promissione sit quaestio.

[3] Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem, in mille annos in civitate divini operis Hierusalem caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat: et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians alicui utique caelesti civitati eum deputat.

[4] Hanc et Ezechiel novit, et apostolus Ioannes vidit: et qui apud fidem nostram est novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de caelo pepen- disse, omni moeniorum habitu evanescente de profectu diei, et 24. a cf. Heb. 11: 10; Gal. 4: 26; Phil. 3: 20; Rev. 21: 2 248 24 alias de proximo nullam.

[5] Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam. Siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis,

[6] post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in atomo in angeli- cam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumen- tum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.

[7] Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedica- tione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur? cum Abrahae semen, post primam promissionem qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Iacob filium suum, Det ait tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt?

[8] Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio cae- lestis est roris, secunda terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea in- venimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quo- que habet, Quaerite primum regnum dei, et haec adicientur vobis.

[9] Ceterum ad Esau promittit1 benedictionem terrenam et subicit caelestem, De opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per 24. 1 promittit MR: praemittit Kroy. (forsan recte) 24. b cf. i Cor. 15: 52; 2 Cor. 5: 2 c cf. Gen. 13: 16 d cf. Gen. 15: 5 e Gen. 27: 28 f Luke 12: 31 g Gen. 27: 39 250 24 legem, postea ad caelestia per evangelium credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, domini constitutum esse iudicio.2

[10] Cur autem, ut evigilavit et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpreta- tionem somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim viderat, templum dei et portam eun- dem, per quem aditur caelum. Et utique portam caeli non nomi- nasset, si caelum non aditur apud creatorem. Sed est et porta quae recipit, et <via>3 quae perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum illo erunt.

[11] Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes volant, et velut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in terra et in caelo, qui ob utrius- que promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra.

[12] Et ego quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam expectarem aliquid et de caelo, a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicen- tem eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum4 annuntiaretur.

[13] At 24. 2 iudicio Urs.: iudicium MR 3 <via addendum arbitrabar: nec Kroy. dis- sentire videtur 4 dominum Kroy. 24. h Gen. 28: 17 i Amos 9: 6 LXX j Isa. 49: 18 k Isa. 60: 8 l cf. i Thess. 4: 17 m cf. Dan. 7: 13 n Isa. 1: 2 252 24 tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet. Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis quam sperandam dicis; immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec do- mum ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum, quomodo et hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O praestigia magnae etiam promissionis!