Argumentum.
— Sicuti libro praecedenti ex Evangelio B. Lucae, quod sibi usurpaverat Marcion, sic nunc ex Epistolis Pauli (quas ille mutilatas in librum Apostolicum suo titulo editum diverso ordine redegerat, exceptis iis quae sunt ad Timotheum et Titum, et ad Hebraeos) probat Tertullianus non alium Deum praedicari ab Apostolo quam Creatoris.
C. I. Imprimis autem id vel ex eo manifestum facit, quod nulla auctoritas apostolo Paulo probetur, nisi de Instrumento Veteri Creatoris, et Actis Apostolorum, quae Marcion rejiciebat.
C. II. Deinde tum per argumentum et verba Apostoli, de Epistola ad Galatas, ex cap. I.
C. III. Item ex ejusdem Epistolae cap. II et III.
C. IV. Ex ejusdem etiam cap. IV, V, VI.
C. V. Deinde per verba Apostoli, de Epistola ad Corinthios prima, ex cap. I.
C. VI. Etiam ex Epistolae ejusdem cap. II et III.
C. VII. Ejusdem quoque ex cap. IV, V, VI, VII, VIII, IX et X.
C. VIII. Item cap. XI, XII, XIII et XIV.
C. IX. Ex cap. etiam XV priori parte.
C. X. Et ex ejusdem cap. XV secunda parte.
C. XI. Rursum per verba Apostoli, de Epist. II ad Corinth. ex cap. I, II et III.
C. XII. Item ex cap. V, VII, XI, XII et XIII.
C. XIII. Porro etiam per verba Apostoli, de Epist. ad Rom. ex cap. I, II, III, V, VI et VII.
C. XIV. Ex ejusdem etiam Epistolae cap. VIII, X, XI, XII, XIII et XVI.
C. XV. Nec minus per verba Apostoli, de Epist. ad Thessalonicenses.
C. XVI. Et de Epist. ad Thessalonicenses secunda.
C. XVII. Dein per verba Apostoli, de Epist. ad Laodicenos (sive ad Ephesios) ex cap. I et II.
C. XVIII. Ex ejusdem etiam Epistolae cap. III, IV, V et VI.
C. XIX. Denique per verba Apostoli de Epist. ad Colossenses.
C. XX. De Epist. ad Philippenses.
C. XXI. Postremo de Epist. ad Philemonem. Pamel.
Caput Primum.
Nihil sine origine, nisi Deus solus: quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit. Quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus, apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus, nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam, nisi nihil temere credendum. Temere porro credi quodcumque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud Evangelium non deprehendo. Denique audiens postea eum a Domino allectum jam in coelis quiescente, quasi improvidentiam existimo, si non ante scivit illum sibi necessarium Christus; sed jam ordinato officio apostolatus, et in sua opera dimisso, ex incursu, non ex prospectu adjiciendum existimavit; necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti; si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in Dei rebus, edas velim nobis quo symbolo susceperis apostolum Paulum? quis illum tituli charactere percusserit? quis transmiserit tibi? quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere? ne illius probetur, qui omnia apostolatus ejus instrumenta protulerit. Ipse se, inquit, apostolum est professus (Gal. I, 1), et quidem non ab hominibus, nec per hominem, sed per Jesum Christum. Plane profiteri potest semetipsum quivis. Verum professio ejus alterius auctoritate conficitur: alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor et testis est. Praeter haec utique legisti (Luc. XXI, 8), multos venturos qui dicant: Ego sum Christus. Si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut jam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes; et impudentiam suffundam, qui vindicas, et unde possis vindicare non recipis. Sit Christus, sit Apostolus, ut alterius dum non probantur nisi de instrumento Creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones, Jacob cum ad Benjamin direxisset, Benjamin, inquit (Gen. XLIX, 27), lupus rapax, ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Benjamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem, ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora Domini, ut persecutorem Ecclesiarum; dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente jam aetate oves Christi educaturum, ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule, secundum tribus; et Jesum in David, secundum virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta apostolorum (Act. IX) hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum. Inde apostolum ostendo persecutorem, non ab hominibus, neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione ejus expello; nec timeo dicentem: Tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo quem tueor. Nego, ut te probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse, quae credis; aut si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens, a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum de meo, sicut et Christum; tam meum apostolum, quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit. Neque enim versimile est, ut avertens a judaismo, non pariter ostenderet in cujus Dei fidem averteret: quia nemo transire posset a Creatore, nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus jam alium Deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio; vel ne non ejus Dei apostolus haberetur, quem Christus revelaverat; et quia non licebat abscondi ab apostolo, qui jam revelatus fuisset a Christo. Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus, ut jam hinc profiteamur nos proinde probaturos, nullum alium Deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus, nec a Christo; ex ipsis utique Epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero, forma jam haeretici Evangelii praejudicasse debebit.
Caput II.
Principalem (Gal., I) adversus judaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de Creatoris venientem dispositione, sicut saepe jam in isto ordine tractavimus, de praedicata novatione a prophetis Dei nostri. Quod si Creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris; Christus vero tempus distinctionis istius ( Lex et Prophetae usque ad Joannem) terminum in Joanne statuens inter utrumque ordinem, desinentium exinde veterum et incipientium novorum; necessarie et Apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius Dei fidem curat quam Creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et Legis destructio, et Evangelii aedificatio, pro me faciunt in ista quoque Epistola, ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum utputa Creatoris, salva Creatoris lege credendum: quod adhuc incredibile videretur, legem a suo auctore deponi. Porro, si omnino alium Deum ab Apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus Dei quem reliquissent, alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum Deum recepisset? Imo, quia eadem quidem divinitas praedicabatur in Evangelio, quae semper nota fuerat in Lege, disciplina vero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex Creatoris ab Evangelio deberet excludi in Christo Creatoris. Denique, aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio Epistolae istius nihil aliud docet, quam Legis discessionem venientem de Creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi Dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae Legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat: Miror vos tam cito transferri, ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium: ex conversatione aliud, non ex religione; ex disciplina, non ex divinitate. Quoniam quidem Evangelium Christi a Lege evocare deberet ad gratiam, non a Creatore ad alium Deum. Nemo enim illos moverat a Creatore, ut viderentur sic ad aliud Evangelium transferri, quasi dum ad Creatorem transferuntur. Nam et adjiciens, quod aliud Evangelium omnino non esset, Creatoris confirmat id, quod esse defendit. Si enim et Creator Evangelium repromittit, dicens per Esaiam (Is., XL, 9): Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni; extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem. Item (Is., LII, 7) ad apostolorum personam: Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona; utique et nationibus evangelizantium; quoniam et: In nomine ejus, inquit (Is., XLII, 4), nationes sperabunt, Christi scilicet; cui ait: Posui te in lumen nationum. Est autem Evangelium etiam Dei novi, quod vis, tunc ab Apostolo defensum. Jam ergo duo sunt Evangelia apud duos Deos, et mentitus erit Apostolus, dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud; cum sic suum Evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse ut fugias hinc; et ideo, dices, subtexit: Licet angelus de coelo aliter evangelizaverit, anathema sit; quia et Creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quo astringeris. Duo enim Evangelia confirmare, non est ejus qui aliud jam negarit. Tamen lucet sensus ejus qui suam praemisit personam. Sed et si nos aut angelus de coelo aliter evangelizaverit; verbi enim gratia dictum est. Caeterum, si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo; non angelum ad Evangelium referret Creatoris. Exinde, decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum; scripturam Actorum Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam Epistolae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere, et observandam esse Moysi legem: tunc apostolos de ista quaestione consultos, ex auctoritate spiritus renuntiasse, non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quod si et ex hoc congruunt Paulo apostolorum Acta, cur ea respuatis jam apparet, ut Deum scilicet non alium praedicantia quam Creatorem, nec Christum alterius quam Creatoris, quando nec promissio Spiritus Sancti aliunde probetur exhibita, quam de instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo Creatoris annuntiant; ut praedicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
Caput III.
Denique (Gal., II et III), ad patrocinium Petri caeterorumque apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim, scribit, ut conferret cum illis de Evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset, aut curreret; si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret. Adeo ab illis probari, et constabiliri desiderarat. Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturae, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione veteris disciplinae, ne legem Creatoris excluderent. Ergo, Propter superinductitios, inquit, falsos fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subjectioni. Intendamus enim et sensui ipsi, et caussae ejus, et apparebit vitiatio scripturae, cum praemittit: Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset graecus, coactus est circumcidi: dehinc subjungit: propter superinductitios falsos fratres, et reliqua: contrarii utique facti incipit reddere rationem, osteadens propter quid fecerit; quod nec fecisset, nec ostendisset, si illud propter quod fecit, non accidisset. Denique, dicas velim, si subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subjectioni? non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur, hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo, ne in vacuum cucurrisset aut curreret, suspecto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem christianam, ne ante eam in servi utem abducerent judaismi, quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus. Sic ei ratio constat, Timotheum circumcidendi, et rasos introducendi in templum, quae in Actis (Act. XVI, 21) edicuntur, adeo vera, ut Apostolo consonent profitenti (I Cor. IX, 20): Factum se Judaeis judaeum, ut Judaeos lucrifaceret, et sub Lege agentem, propter eos qui sub Lege agerent: sic et propter superinductitios illos, et omnibus novissime omnia factum, ut omnes lucraretur. Si haec quoque intelligi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitavit, ejus Dei et Christi praedicatorem Paulum, cujus legem, quamvis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum Deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Jacobus et Joannes; et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem; tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem Creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in Evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de Lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex Lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum, non recto pede incedentem ad Evangelii veritatem. Plane reprehendit; non ob aliud tamen, quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione; non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore caussa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae volunt credi? De caetero pergat Apostolus, negans ex operibus Legis justificari hominem, sed ex fide, ejusdem tamen Dei, cujus et Lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ultro ipsius divinitatis discrevisset, si fuisset. Merito non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem Lex habuit, ex quo vox Joannis clamavit (Luc. III) in eremo: Parate vias Domini; ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est, Legis difficultates in Evangelii facilitates. Meminerat jam et Psalmi (Ps. II) esse tempus: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: Ex quo tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terrae, et magistratus congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ipsius; ut jam ex fidei libertate justificetur homo, non ex legis servitute: Quia (Hebr. X, 38) justus ex fide vivit. Quod si prophetes Habacuc (Habac. II, 4) praenuntiavit, habes et apostolum Prophetas confirmantem, sicut et Christus. Ejus ergo Dei erit fides in qua vivet justus; cujus et lex, in qua non justificatur operarius. Proinde, si in lege maledictio est, in fide vero benedictio; utrumque habes propositum apud Creatorem: Ecce posui, inquit (Deut. XI, 26), ante te maledictionem et benedictionem. Non potest distantiam vindicare; quae etsi rerum est, non ideo auctorum; quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso Apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem Creatoris. Neque enim quia Creator pronuntiavit: Maledictus omnis in ligno suspensus; ideo videbitur alterius Dei esse Christus, et idcirco a Creatore jam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum Creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat Creatori, Filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi Deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique, si atrox videtur hoc in Creatore circa Filium, proinde tuo in Deo. Si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur, ejus esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet justus secundum Creatorem. Hoc est ergo quod dico, ejus Dei fidem esse, cujus est forma gratiae fidei. Sed et cum adjicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra haeretica industria eraserit; mentionem scilicet Abrahae, qua nos Apostolus filios Abrahae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit. Caeterum, quomodo filii fidei? et cujus fidei, si non Abrahae! Si enim Abraham Deo credidit, et deputatum est justitiae, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari; nos autem credendo Deo magis, proinde justificamur, sicut Abraham; et vitam proinde consequimur, sicut justus ex fide vivit; sic fit ut et supra, filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique, alterius Dei fides, ad formam Dei alterius non potest admitti, ut credentes justitiae deputet, ut justos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat: totum hoc ejus est, apud quem ante jam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.
Caput IV.
Adhuc, inquit (Gal., III, IV, V et VI), secundum hominem dico, dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin non est hoc humanitus dictum: non enim exemplum est, sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subjectus est mundi, quae pro Deo suspicit? Illud autem facit, quod cum secundum hominem dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim humani testamenti permanentis, divinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dixit, seminibus, quasi pluribus; sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat spongia Marcionis, nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem evenit impleri tempus, misit Deus Filium suum; utique is, qui etiam ipsorum temporum Deus est, quibus saeculum constat; qui signa quoque temporum ordinavit, soles, et lunas, et sidera, et stellas; qui Filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit (Is., II, 2): In novissimis diebus erit manifestus mons Domini, et (Joel, II, 28): In novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum Joclem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cujus erat etiam finis temporis sicut initium. Caeterum Deus ille otiosus, nec operationis, nec praedicationis ullius, atque ita nec temporis alicujus, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri, etiam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est ut Creatoris tempora sustinuerit serviens Creatori. Cui autem rei misit Filium suum? Ut eos qui sub lege erant, redimeret: hoc est, ut efficeret (Is., XL, 4) tortuosa in viam rectam, et aspera in vias lenes, secundum Esaiam; ut vetera transirent, et nova orirentur; Lex nova ex Sion, et sermo Domini ex Hierusalem (Is. II, 3): et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine ejus nationes sperabunt. Itaque, ut certum esset nos filios Dei esse, misit Spiritum suum in corda nostra, clamantem, Abba, Pater. In novissimis enim, inquit (Joel, II, 28), diebus effundam de meo Spiritu in omnem carnem. Cujus gratiae, nisi cujus et promissio gratiae? quis Pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias, non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a Deo eorum avertere cupiebat; etsi dicendo supra: Si ergo his qui non natura sunt Dei servitis; physicae, id est, naturalis superstitionis elementa pro Deo habentis sugillabat errorem, nec sic tamen elementorum Deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, et sabbata, ut opinor, et coenas puras, et jejunia et dies magnos. Cessare enim ab his quoque sicut et circumcisione oportebat ex decretis Creatoris, qui et per Esaiam (Is. I, 14): Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo: jejunium et ferias et caeremonias vestras odit anima mea; et per Amos (Am. V, 21): Odi, rejeci caeremonias vestras, et non odorabor in frequentiis vestris. Item per Osee (Os. II, 11): Avertam universas jucunditates ejus, et caeremonias ejus, et sabbata, et neomenias ejus, et omnes frequentias ejus. Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius: aut si alius, ergo ille adjuvit sententiam Creatoris, auferens quae et ille damnaverat. Sed non hujus loci quaestio, cur leges suas Creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil Apostolum adversus Creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio Legis a Creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Utique manifestavit et christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et judaismi servitutem legalem in filio ancillae; atque ita ejus Dei esse utramque dispositionem, apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit Dominus? Alienos enim servos ne Galba quidem manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus jugo servitutis, id est, legis adstringi, jam Psalmo (Ps. II) adimpleto: Dirumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum; postquam archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos, ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem; ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate; memor dictum per Hieremiam (Jerem. IV, 4): Et circumcidimini praeputia cordis vestri. Quia et Moyses (Deut. X, 16): Circumcidetis duricordiam vestram, id est, non carnem. Denique, si circumcisione ab alio Deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quidquam valere in Christo, sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam ejus, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis Deo esset. Porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni Deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat, propter fidei praelationem; illius fidei, de qua erat scriptum (Is. XLII, 4): Et in nomine ejus nationes credent; illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici, sic quoque Creatoris ostendit. Sive enim dilectionem dicit quae in Deum, et hoc Creatoris est (Deut. VI): Diliges Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; sive quae in proximum: et proximum tuum tanquam te, Creatoris est. Qui autem turbat vos, judicium feret. A quo Deo? Ab optimo? Sed ille non judicat. A Creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quod si non erit alius qui judicet nisi Creator, jam ergo non damnabit Legis defensores, nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, Lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intelligi, Adimpleta est, quasi jam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit; sed perseverandum erit semper in isto praecepto. Ergo lex Creatoris etiam ab adversario probata est; nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum jam praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit, quam auctori. Atque adeo cum dicit: Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; si hoc non potest fieri, nisi quis diligat proximum suum tanquam se, apparet, Diliges proximum tuum tanquam te, per quod auditur: Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit Creatoris: atque ita Christum Creatoris esse, dum Christi est lex Creatoris. Erratis, Deus non deridetur. Atquin derideri potest Deus Marcionis, qui nec irasci novit, nec ulcisci. Quod enim seminaverit homo, hoc et metet. Ergo retributionis et judicii Deus intentat. Bonum autem facientes non fatigemur; et: Dum habemus tempus, operemur bonum. Nega Creatorem bonum facere praecipisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro, si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore autem suo metemus; quia et Ecclesiastes, Tempus, inquit (Eccl., III, 17), erit omni rei. Sed et mihi famulo Creatoris mundus crucifixus est; non tamen Deus mundi; et ego mundo, non tamen Deo mundi. Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.
Caput V.
Praestructio superioris Epistolae ita duxit, ut de titulo ejus non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse; communem scilicet, et eumdem in Epistolis omnibus: quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum judaico adhuc more, destructori judaismi; nam et hodie Judaei in pacis nomine appellant, et retro in Scripturis sic salutabant. Sed intelligo illum defendisse officio suo praedicationem Creatoris (Is. LII): Quam maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem! Evangelizator enim bonorum, id est, gratiae Dei, paci eam praeferendam sciebat. Haec cum a Deo Patre nostro, et Domino Jesu annuntians, communibus nominibus utatur, competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis Deus Pater, et Dominus Jesus praedicetur, nisi ex accidentibus, cui magis competant. Primo quidem Patrem Dominum praescribo non alium agnoscendum, quam et hominis et universitatis Creatorem et institutorem. Porro, Patri etiam Domini nomen accedere ob potestatem, quod et Filius per Patrem capiat. Dehinc, gratiam et pacem non solum ejus esse, a quo praedicabantur, sed ejus qui fuerit offensus. Nec gratia enim fit nisi offensae; nec pax, nisi belli: et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat, et rebellaverat adversus Creatorem. Deus autem Marcionis et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, virtutem autem et sapientiam Dei, salutem consecuturis. Et ut ostenderet unde hoc eveniret, adjicit: Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium irritam faciam. Si haec Creatoris sunt, et quae ad caussam crucis pertinent stultitiae deputatae; ergo et crux, et per crucem Christus ad Creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si Creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet adversarii, stultitia deputetur; et quomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui Creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud Dominum optimum, et profusae misericordiae, alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam Dei esse; alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non Creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse? Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit: Nonne infatuavit Deus sapientiam mundi? Cumque et hic adjicit, quare: Quoniam in Dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam Deum, boni duxit Deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per Dominum mundi interpretantur; nos autem hominem qui sit in mundo intelligimus ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet, ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit et Forum locutum est, et Basilica fremuit; id est, qui in his locis rem egerunt. Igitur, quia homo, non Deus mundi, in sapientia non cognovit Deum, quem cognoscere debuerat, et Judaeus in sapientia Scripturarum, et omnis gens in sapientia operum: ideo Deus idem, qui in sapientia sua non erat agnitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. Quoniam Judaei signa desiderant, qui jam de Deo certi esse debuerant; et Graeci sapientiam quaerunt; qui suam scilicet, non Dei sapientiam sistunt. Caeterum, si novus Deus praedicaretur, quid deliquerant Judaei signa desiderantes quibus crederent? aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent? ita et remuneratio ipsa in Judaeos et Graecos, et zelotem Deum confirmat et judicem, qui ex retributione aemula et judice infatuaverit sapientiam mundi. Quod si ejus sunt et caussae, cujus adhibentur Scripturae, ergo de Deo tractans Apostolus non intellecto, de Creatore utique docet intelligendum, etiam quod scandalum Judaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat Creatoris dicentis per Esaiam (Is., XXVIII, 15): Ecce posui in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: petra autem fuit Christus, etiam Marcion servat. Quid est autem stultum Dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi? Quid infirmum Dei fortius homine, nisi nativitas et caro Dei? Caeterum si nec natus ex virgine Christus, nec carne constructus, ac per hoc neque crucem, neque mortem vere perpessus est, nihil in illo sit stultum et infirmum; nec jam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam; nec infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est, quae non vere sunt, ut confundat quae sunt, id est, quae vere sunt. Nihil enim a Deo dispositum est et vere modicum, et ignobile, et contemptibile, sed quod ab homine: apud Creatorem autem etiam vetera, stultitiae, et infirmitati, et inhonestati, et pusillitati, et contemptui deputari possunt. Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum, et holocautomatum nidorosorum a Deo exactio? Quid infirmius, quam vasculorum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius, quam carnis jam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile, quam talionis indictio? Quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio? Totum, quod sciam, Vetus Testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam. Marcionis Deus nihil tale. Quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere, ne glorietur omnis caro; ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit: nisi Creator praecepit, ut in Deo Marcionis glorietur.
Caput VI.
Igitur (I Cor., II et III) per haec omnia ostendit, cujus Dei sapientiam loquatur inter perfectos: ejus scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit, et prudentiam prudentium irritam fecerit; qui infatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens ejus, et disponens in salutem. Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis; quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a Creatore promittente per Esaiae vocem, patefacturum se thesauros invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is Deus, qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua ejus sacramenta. Creator autem tam ipse notus, quam et sacramenta ejus; palam scilicet decurrentia apud Israel; sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia Dei delitescebat inter perfectos, narranda suo in tempore, proposita vero in proposito Dei ante saecula. Cujus et saecula, nisi Creatoris? Si enim et saecula temporibus structa sunt; tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur; dies porro et menses, et anni solibus et lunis et sideribus Creatoris, signantur, in hoc ab eo positis: Et erunt enim, inquit (Genes., I), in signa mensium et annorum: apparet et saecula Creatoris esse; et omne quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cujus et saecula. Aut probet Dei sui saecula Marcion, ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua, vel ortum eorum. Si nihil demonstrat, revertor ut et illud dicam. Cur autem ante saecula Creatoris proposuit gloriam nostram? posset videri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit pene jam totis saeculis Creatoris prodactis, vane ante saecula proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat pene post saecula. Non enim ejus est festinasse in proponendo, cujus et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque, et ante saecula proposuisse, et in fine saeculorum revelasse; quia et quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministravit . Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem. Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris. Sed jam nec mihi competit principes hujus aevi virtutes et potestates interpretari Creatoris, quia ignorantiam illis adscribit Apostolus: Jesum autem et secundum nostrum Evangelium (Matth., IV) diabolus quoque in tentatione cognovit; et secundum commune instrumentum (Luc. IV, 34), spiritus nequam sciebat eum sanctum Dei esse, et Jesum vocari, et in perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior oppressit, et vasa ejus occupavit (Luc. XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriae, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant. Scriptum est enim apud me (Luc. XXII, 3), Satanam in Judam introisse. Secundum autem Marcionem, nec Apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus Creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intelligi principes hujus aevi. Quod si non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit; de populo principali utique non inter nationes, de ipsis archontibus ejus, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo major principatus hujus aevi romana dignitas praesidebat. Ita et cum destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram Dei tui esse, et apud eum in occulto fuisse, et quare adhuc eodem et Deus instrumento et Apostolus nititur? Quid illi cum sententiis Prophetarum ubique? Quis enim cognovit sensum Domini? et quis illi consiliarius fuit? Esaias est (Is., XL, 13). Quid illi etiam cum exemplis Dei nostri? Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a Creatore, per Esaiam (Is., III, 2): Auferam enim, inquit, a Judaea inter caetera et sapientem architectum. Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Judaea, id est, de judaismo, auferri habens in aedificationem christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eumdem prophetam Creator: Ecce ego, inquit (Is., XXVIII, 15), injicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem; et qui in eum crediderit, non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei? Si homo, et res, et opus, et imago, et similitudo, et caro per terram, et anima per afflatum Creatoris est; totus ergo in alieno habitat Deus Marcionis, si non Creatoris sumus templum. Quod si templum Dei quis vitiaverit, vitiabitur, utique a Deo templi. Ultorem intentans, Creatorem intentabit. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia enim hujus mundi stultitia est penes Deum. Penes quem Deum? Si nihil nobis et adhuc sensuum pristina praejudicaverunt, bene quod et hic adstruit: Scriptum est enim: Deprehendens sapientes in nequitia illorum. Et rursus: Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse ejus Dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine. Et hoc secundum Creatoris disciplinam (Jerem. XVII, 5), Miserum hominem, qui spem habet in hominem; et (Ps. CXVII), Bonum est fidere in Deo, quam fidere in homine: ita et gloriariari (I Cor. IV, X).
Caput VII.
Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit (Is. XLII, 6); se quoque lucernam pronuntiavit, scrutantem corda et renes (Ps. VII, 10). Ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis ut a judice. Certe, inquis, vel hic mundum Deum mundi interpretatur, dicendo: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Imo ne ita argumentareris, providentia Spiritus Sancti demonstravit quidnam dixisset, Spectaculum facti sumus mundo; dum angelis qui mundum ministrant, et hominibus quibus ministrant. Verebatur nimirum tantae constantiae vir, ne dicam Spiritus Sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in Evangelio generaverat, libere Deum mundi nominare, adversus quem, nisi exerte, non posset videri praedicare. Non defendo secundum legem Creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit, communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum eum damnat dedendum Satanae, damnatoris Dei praeco est. Viderit et quomodo dixerit in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini, dum et de carnis interitu, et de salute spiritus judicarit; et auferri jubens malum de medio, Creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud Creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi, per similitudinem sanguinis salutaris, et pecoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit solemnium Creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos a fornicatione, manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori; ut templum Deo, et Deus templo. Templum ergo Deo peribit, et Deus templo. Atquin vides, Qui Dominum suscitavit, et nos suscitabit, in corpore quoque suscitabit; quia corpus Domino, et Dominus corpori. Et bene quod aggerat: Nescitis corpora vestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra jam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. Ergo Christus habuit quo nos redimeret; et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra jam Christi, non nostra: utique sibi salva praestabit, quae magno comparavit. Jam nunc quomodo honorabimus? quomodo tollemus Deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior Apostolo prohibet. Etenim Apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen conjugium et contrahi permittit, et usui esse, et magis retineri quam disjungi suadet. Plane Christus vetat (Matth. V et XIX) divortium, Moyses vero permittit. Marcio totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni ejus) repudium ante nuptae jubens, cujus sententiam sequitur, Moysi an Christi? Atquin et Christi Apostolus, cum praecipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro; et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmavit, quod primo vetuit disjungi, et si forte disjunctum, voluit reformari. Sed et continentiae quas ait caussas? Quia tempus in collecto est. Putaveram, quia Deus alius in Christo; et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum Deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus Creatoris. Certe praescribens, Tantum in Domino esse nubendum; ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur Creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed, etsi sunt, qui dicuntur Dei, sive in coelis, sive in terris; apparet quomodo dixerit, non quasi vere sint, qui dicantur quando non sint: de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion Deum non negat; ergo non potest videri Apostolus Creatorem quoque inter eos posuisse, qui dii dicantur, et tamen non sint; quando etsi fuissent, nobis tamen unus esset Deus Pater ex quo omnia. Ex quo omnia nobis, nisi cujus omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Adeo omnium Deum Creatorem facit, a quo et mundus, et vita, et mors; quae alterius Dei esse non possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque docens vivere oportere, satis exempla praemiserat militum, pastorum, rusticorum; sed divina illi auctoritas deerat. Legem igitur opponit Creatoris ingratis, quam destruebat: sui enim Dei nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis; et adjicit: Nunquid de bobus pertinet ad Dominum? etiam et bobus propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de Evangelio viventibus patrocinantem; ac propter hoc, non alterius esse Evangelizatores, quam cujus lex, quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad Legis destructionem, qua alium probavit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique Creatoris, cujus et populus. Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse vetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum populi decursurus, praemittit: Haec autem exempla nobis sunt facta. Dic mihi, a Creatore alterius quidem ignoti Dei hominibus exempla sunt facta? an alius Deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? De illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert? Meliorem me illi adversarius faciet? Jam si deliquero eadem quae et populus, eademne passurus sum, annon? Atquin si non eadem, vane mihi timenda proponit, quae non sum passurus. Passurus autem a quo ero? Si a Creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut peccatorem aemuli sui puniat magis, quam e contrario foveat Deus zelotes? Si ab illo Deo, atquin punire non novit. Ita, tota ista propositio Apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam Creatoris est. Denique et in clausula praefationi respondet. Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aevorum decucurrerunt. O Creatorem et praescium jam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando paria eorum quae retractata sunt, quaedam et breviter expungo. Magnum argumentum Dei alterius, permissio omnium obsoniorum, adversus Legem; quasi non et ipsi confiteamur Legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit; ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio praestitit. Caeterum, si quis alius Deus fuisset destructor Dei nostri, nihil magis suos prohibuisset, quam de copiis adversarii vivere. (II Cor., XI, XIV).
Caput VIII.
Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit, quam auctoris. Cujus denique viri caput est? Certe de quo subjicit: Vir enim non debet caput velare, cum sit Dei imago. Igitur si Creatoris est imago (ille enim Christum Sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput, non eum cujus imago sum? Cum enim imago sum Creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur. Adjicit etiam, Propter angelos. Quos? id est, cujus? Si Creatoris apostatas, merito, ut illa facies quae eos scandalizavit, notam quamdam referat de habitu humilitatis, et obscuratione decoris. Si vero propter angelos Dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae foeminas appetunt? Saepe jam ostendimus haereses apud Apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intelligendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento jam (Luc., XXII) in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem, adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem judicii mentionem Creatori competere, ut Deo judici, toto pene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a Creatore promissa, sub illa praescriptione justissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cujus probata fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias (Is., XI, 1): Prodibit virga de radice Jesse, et flos de radice ascendet, requiescet super eum spiritus Domini. Dehinc species ejus enumerat: Spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis; spiritus eum replebit timoris Dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus; non quasi postea obventura illi, qui semper spiritus Dei fuerit, ante carnem quoque; ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu David, postea consecuturus sit Dei sui spiritum. Sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere quantum ad Judaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu Creatoris, ablato a Judaea sapiente et prudente architecto, et consiliario, et propheta (Is., III, 2); ut hoc sit, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc., XVI, 16). Accipe nunc quomodo et a Christo in coelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est, in coelum; captivam duxit captivitatem, id est, mortem, vel humanam servitutem; data dedit filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus. Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus; nos ostendens filios hominum, id est, vere hominum, Apostolorum. In Evangelio enim, inquit, ego vos generavi. Et (Gal. IV, 19): Filii mei, quos parturio rursus. Jam nunc et illa promissio Spiritus absolute facta per Joelem (Joel. II): In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum; et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus Creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator, in novissimis diebus apparuit, dicente Apostolo (Gal. IV, 4): At ubi tempus expletum est, misit Deus Filium suum; et rursus (I Cor., VII, 29): Quia tempus jam in collecto est; apparet et de temporum ultimorum praedicatione, hanc gratiam Spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species Apostoli et Esaiae (Is. XI): Alii, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae; statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae; hic erit sermo intelligentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu; hic erit spiritus religionis et timoris Dei. Alii donum curationum, alii virtutum; hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; hic erit agnitionis spiritus. Vides Apostolum et in distributione facienda unius spiritus, et in spiritalitate interpretanda, Prophetae conspirantem. Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in aliis linguis, et in aliis labiis locuturum Creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma Creatoris praedicatione confirmasse. Aeque praescribens silentium mulieribus in Ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur, caeterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit, ex lege accipit subjiciendae foeminae auctoritatem, quam ut semel dixerim, nosse non debuit, nisi in destructionem. Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion Dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de Dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint, et cordis occulta traduxerint. Edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit. Probet mihi, etiam mulierem apud se prophetasse, ex illis suis sanctioribus foeminis, magnidicam. Si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus. Habet professionem meam, qui voluerit eam exigere.
Caput IX.
Interim Marcionites nihil hujusmodi (I Cor. XV) exhibebit, qui timet jam pronuntiare, cujus magis Christus nondum sit revelatus. Sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius non credimus in Christum futurum, quam haereticus in nullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc. Siquidem semper resurrectio carnis negatur. Caeterum, animam et sapientium plures divinam vindicantes, salvam repromittunt; et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit. Caeterum, corpora aut ignibus statim, aut feris, aut etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes Apostolus retundit, utique adversus illos tuetur, quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum. Caetera jam ex abundanti. Nam et ipsum quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Mortuum itaque vocabulo non est, nisi quod amisit animam, de cujus facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam, et amittendo fit mortuum: ita mortui vocabulum corpori competit. Porro, si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat, quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro jacuit; resurgere autem non est nisi ejus quod cecidit. Iterum enim surgendo quia cecidit, resurgere dicitur. Re enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex Dei lege; corpori enim dictum est (Gen. III, 19): Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est, ibit in terram. Hoc abit, quod in terram ibit; hoc resurgit, quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. Hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe jam docuimus. Quod si sic in Christo vivificamur omnes, sicut mortificamur in Adam: quando in Adam corpore mortificamur, sic necesse est et in Christo corpore vivificemur. Caeterum, similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationis in Adam, vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptationem non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum ejus Dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit: Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos ejus sub pedes ejus; jam quidem et ex hoc ultorem Deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit (Ps. CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum; tecum, et caetera. Sed necesse est, ad meam sententiam pertinere defendam eas Scripturas, quas et Judaei nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc Psalmum (Ps. CIX) in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes ejus averterit Deus et absumpserit (IV Reg. XIX); propterea igitur, et ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire, et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus Evangelia, de quorum fide aliquid utique jam in tanto opere istos confirmasse debemus, nocturna nativitate declarantia Dominum, ut hoc sit ante luciferum, et ex stella Magis intellecta, et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum; et ex loco partus: in diversorium enim ad noctem convenitur. Fortasse an et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec generavi te edixisset Deus, nisi filio puero. Nam etsi de toto populo ait (Is. I): Filios generavi; sed non adjecit: Ex utero. Cur autem adjecit Ex utero, tam vane, quasi aliquis hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intelligi in Christum: Ex utero generavi te, id est, ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus? Quod et in ipso hic accedit: Tu es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem Ezechias, nec in aevum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedech. Quid Ezechias, ad Melchisedech Altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum jam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedech, quoniam quidem Christus proprius et legitimus Dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suspici habebat, cognituram se quandoque circumcisionem, et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius Psalmus (Ps. LXXI) ita incipiens: Deus judicium tuum regi da, id est, Christo regnaturo: Et justitiam tuam filio regis, id est, populo Christi. Filii enim ejus sunt, qui in ipso renascuntur. Sed et hic Psalmus Salomoni canere dicetur; quae tamen soli competunt Christo, docere non potuerunt etiam caetera non ad Salomonem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram. Placidum descensum ejus et insensibilem describens de coelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de coelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo. Caeterum, Salomon uni et modicae Judaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges; quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes; cui omnes, nisi Christo? Sit nomen ejus in aevum; cujus nomen in aeternum, nisi Christi? Ante solem manebit nomen ejus, ante solem enim Sermo Dei, id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes; in Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis. Quid nunc si et Deum eum Psalmus iste demonstrat? Et beatum eum dicent; quoniam benedictus Dominus Deus Israelis, qui facit mirabilia solus. Benedictum nomen gloriae ejus, et replebitur universa terra gloria ejus. Contra, Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in Deo gloriam amisit, per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici ejus pulverem lingent, subjecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli, et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam, et inimicorum subjectionem, secundum dispositionem Creatoris, consecuturus, non alium credendum, quam Creatoris.
Caput X.
Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt (I Cor., XV)? Viderit institutio ista. Kalendae si forte Februariae respondebunt illi, pro mortuis petere. Noli ergo Apostolum novum statim auctorem aut confirmatorem ejus denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi qui vane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi (Eph., IV, 5) unius baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui, pro corporibus est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et Apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam: Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim resurrectione quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens, et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur, quae Apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? (jam enim praedicavit resurrecturum esse corpus) de corporis qualitate tractari. Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicujus ejusmodi, vel quibus det corpus Deus prout volet; si unicuique seminum, proprium ait esse corpus; et aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum; et corpora coelestia atque terrena; et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam: nonne carnalem et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo Deo eam spondet, a quo sunt et exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? sicut et granum corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, resurgit in honestatem et virtutem. Cujus ille ordo in dissolutione, ejus et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Caeterum, si auferas corpus resurrectioni, quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus? Proinde etsi seritur animale, resurgit spiritale. Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut possit videri corpus animale animam significare, et corpus spiritale spiritum; non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futurum, sed corpus, quod cum anima nascendo, et per animam vivendo, animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. Denique, si non anima, sed caro seminatur in corruptela dum dissolvitur in terram, jam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale. Siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit: Non primum quod spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Factus primus homo Adam in animam vivam; novissimus Adam in spiritum vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse. Dominum enim posuit novissimum, pro novissimo Adam; veritus scilicet ne si et Dominum novissimum haberet Adam, et ejusdem Christum defenderemus in Adam novissimo, cujus et primum. Sed falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque, et ejusdem vel nominis, vel substantiae, vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum; sed unius auctoris. Caeterum, si et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen intulerit, primum est; novissimum autem, si primo par sit. Par autem primo non est, quia non ejusdem auctoris est. Eodem modo et in homine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de humo terrenus; secundus, dominus de coelo. Quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid et primus dominus, si et secundus? Sed sufficit, si Evangelio Filium hominis adhibet Christum et hominem, et in nomine Adam, eum negare non poterit. Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit Apostolus: Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique; ergo et qualis qui de coelo, homo, tales et qui de coelo, homines. Non enim poterat hominibus terrenis non homines coelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque coelestes homines; tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. Et ideo jam ad exhortationem spei coelestis: Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis; non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus; praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit, ita incedere, et a terreni, id est, veteris hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. Denique, quid subjungit? Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas (Gal., V, 19-21) scribens, abstulit Dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere; ut cum dicit, Eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; quando enim placere Deo poterimus, nisi dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum, opinor, est. Sed si in carne quamquam constituti, carnis opera fugiamus; tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. Quod si in nomine carnis opera, non substantiam carnis jubemur exponere; operibus ergo carnis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur Dei regnum. Non enim id damnatur, in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare, scelus est; calix tamen in quo datur, reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum alicujus mali facti temperat. Quale autem, ut si anima auctrix operum carnis merebitur Dei regnum, per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus ministrum solummodo, in damnatione permaneat? Venefico absoluto, calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus Dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi januam regni per quam aditur. Caeterum, aliud resurrectio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. Resurgent enim mortui incorrupti; illi scilicet, qui fuerant corrupti, dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc (tenens utique carnem suam dicebat Apostolus) induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem; ut scilicet habilis substantia efficiatur regno Dei. Erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem, tunc consequetur Dei regnum; jam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus Deus dederit. Et ideo recte Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non consequentur; demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud Creatorem: Ubi est, mors, victoria tua, vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Verbum autem hoc Creatoris est, per Prophetam; ejus erit et res, id est regnum, cujus et verbum fiet in regno. Nec alii Deo gratias dicit, quod nobis victoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi a quo verbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit (II Cor., I, III et IV).
Caput XI.
Si Deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen Deus Domini nostri Jesu Christi Pater non alius quam Creator intelligetur, qui et universa benedixit, habes Genesim (Gen., I); et ab universis benedicitur, habes Danielem (Dan., III). Proinde si pater potest dici sterilis Dei nullius magis nomine quam Creatoris; misericordiarum tamen pater idem erit, qui misericors, et miserator, et misericordiae plurimus est dictus: habes apud Jonam (Jon., III, IV) cum ipso misericordiae exemplo, quam Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae (IV Reg., XX) fletibus flecti, et Achab marito Jezabelis deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae (III Reg., XXI), et David agnoscenti delictum statim indulgere (II Reg., XII); malens scilicet poenitentiam peccatoris, quam mortem, utique ex misericordiae affectu (Os., VI). Si quid tale Marcionis Deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum, quo liberare instituit genus humanum; atquin et nos ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur revelatus: non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliud ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur: accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt; maxime cum jam alterius est, quod adscribitur ei, qui prius non sit ostensus, tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse, ejus est, qui jam ostensus est. Sic et Testamentum Novum non alterius erit, quam qui illud repromisit; etsi non litera, at ejus spiritus, hoc erit novitas. Denique, qui literam tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat (Joel. III, 28): Effundam de meo spiritu in omnem carnem, Et si litera occidit, spiritus vero vivificat, ejus utrumque est qui ait (Deut. XXXII, 39): Ego occidam, et vivificabo; percutiam, et sanabo. Olim duplicem vim Creatoris vindicavimus, et judicis et boni; litera occidentis per Legem, et spiritu vivificantis per Evangelium. Non possunt duos deos facere, quae etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israel. Si ideo ut claritatem majorem defenderet Novi Testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat; hoc et meae convenit fidei, praeponenti Evangelium legi. Et vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit: Sed obtusi sunt sensus mundi; non utique Creatoris, sed populi qui in mundo est, De Israele enim dicit: Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse, velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus Creatoris a Moyse praedicatus nondum venit? Quomodo jam operta et velata adhuc denotantur corda Judaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intelligere deberent? Quid ad apostolum Christi alterius, si Dei sui sacramenta Judaei non intelligebant, nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum, Moysi pertinebat? Denique, quod sequitur: Cum vero converterit ad Deum, auferetur velamen; hoc Judaeo proprie dicit, apud quem et est velamen Moysi: qui cum transierit in fidem Christi, intelligit Moysen de Christo praedicasse. Caeterum, quomodo auferetur velamentum Creatoris in Christo Dei alterius, cujus sacramenta velasse non potuit Creator, ignoti videlicet ignota? Dicit ergo, nos jam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Judaeis, contemplantes Christum, eadem imagine transfigurari a gloria (qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria Domini) in gloriam: ita corporalem Moysi inluminationem de congressu Domini, et corporale velamen de infirmitate populi proponens et spiritalem claritatem in Christo superinducens, tanquam a Domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi, figuram ignorati apud Judaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse, de sono pronuntiationis, aut de modo distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo, In quibus Deus aevi hujus; ut Creatorem ostendens Deum hujus aevi, alium suggerat Deum alterius aevi. Nos contra, sic distinguendum dicimus: In quibus Deus; dehinc: aevi hujus excaecavit mentes infidelium; in quibus, Judaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus Evangelium adhuc sub velamine Moysi. Illis enim Deus (Is. XXIX, 13), labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat (Is. VI, 10): Aure audietis, et non audietis; oculis videbitis, ut non videbitis; et (Is. VII. 9): nisi credideritis, nec intelligetis; et (Is. XXIX, 14): auferam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de Evangelio Dei ignoti abscondendo minabatur. Ita, non hujus aevi Deus, sed infidelium hujus aevi excaecat cor, quod Christum ejus non ultro recognoverint de Scripturis, intelligendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae, nae ultro possum et in totum contentionem hanc praeterisse simpliciori responso. Prae manu erit scilicet hujus aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente (Is. XIV, 14): Ero similis Altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota hujus aevi superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda, et in primis, apostatae Marcionis. Denique, non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam Deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae, in persona Christi. Quis dixit: Fiat lux? Et de illuminatione mundi, quis Christo ait (Is. XLII, 6): Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris, et in umbra mortis? Cui respondet Spiritus in psalmo, ex providentia futuri (Ps. IV, 7): Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, Domine. Persona autem Dei, Christus Dominus. Unde et apostoli supra: Qui est imago, inquit, Dei. Igitur si Christus persona Creatoris dicentis, Fiat lux; et Christus, et Apostoli, et Evangelium, et velamen et Moyses, et tota series secundum testimonium clausulae Creatoris est Dei hujus aevi, certe non ejus qui nunquam dixit: Fiat lux. Praetereo hic et de alia Epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim (Eph. II, 12) meminisse nationes, quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione, et testamentis, et spe promissionis, etiam sine Deo essent, in mundo utique, etsi de Creatore. Ergo si nationes sine Deo dixit esse, Deus autem illis diabolus est, non Creator, apparet dominum aevi hujus cum intelligendum, quem nationes pro Deo receperunt, non Creatorem quem ignorant. Quale est autem ut non ejusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris, cujus et vasa sunt? Nam si gloria Dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi; vasa autem fictilia Creatoris sunt; ergo et gloria Creatoris est, cujus vasa eminentiam virtutis Dei sapiunt, et virtus ipsa. Quia propterea in vasa fictilia commissa sunt, ut eminentia ejus probaretur. Caeterum, jam non erit alterius Dei gloria, ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cujus eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quod si haec sunt fictilia vasa in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus Domini; satis ingratus Deus et injustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide ejus tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur. Sed enim proponit: Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors ejus circumfertur in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? Qua nunc vivimus in illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia, nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est, non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quod si de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adjiciens: Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens, hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione tentationum, et animi renovationem ex contemplatione promissionum.
Caput XII.
Terreni domicilii nostri (II Cor. V, VI, VII, XI, XII et XIII): Non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam in coelis, quia quae manu facta sit Creatoris, intereat, in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod gravemur, nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit, quod in prima Epistola strinxit, Et mortui resurgent incorrupti, qui jam obierunt; et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a Deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut et hoc sint incorrupti: et hi propter temporis ultimum jam momentum, et propter merita vexationum Antichristi, compendium mortis; sed mutati consequentur, superinduti magis quod de coelo est, quam exuti corpus. Ita si hi super corpus induent coeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de coelo: quia et de illis ait: Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem. Illi induunt, cum receperint corpus; isti superinduunt, quia non amiserint corpus. Et ideo non temere dixit: Nolentes exui corpore, sed superindui; id est, nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri; uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripietur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte praeventu, et arrhabonem nos spiritus dicit a Deo habere, quasi pignoratos in eamdem spem superindumenti, et abesse a Domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore, et esse cum Domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo, omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit, sive bonum, sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo jam aliqui cum Deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando, et dispunctionem boni ac mali operis, utriusque sententiae judicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit, quod corpore admissum est, non corpore vindicari. Iniquus enim Deus, si non per id punitur quis aut juvatur, per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, caetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia (Is. XLIII, 19). Si etiam jubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantium capere regnum Dei, si et virginem sanctam destinat Ecclesiam assignare Christo, utique ut sponsam sponso; non potest imago conjungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos, transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae reos taxat; adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur Satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in Creatorem. Deus enim, non angelus, Creator; in Deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum Satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradiso suus stylus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum Deus, nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso Creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad coelum Creatoris, exemplum est in Helia (IV Reg. II). Magis vero mirabor Dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed Creatoris angelum Satanae colaphizando Apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecratum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum Creatorem, elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Job dedit Satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam Legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurum se peccatoribus comminatur, lenissimi Dei praedicator? Imo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a Domino datam sibi adfirmat. Nega nunc, haeretice, timeri Deum tuum, cujus Apostolus timebatur.
Caput XIII.
Quando opusculum profligatur, breviter jam retractanda sunt quae rursus occurrunt; quaedam vero tramittenda quae saepius occurrerunt. Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII). Sed et judicem Deum ab Apostolo circumferri saepe jam ostendimus, et in judice ultorem, et creatorem in ultore. Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique Legis, et sui Evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de coelo super impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in injustitia detinent. Cujus Dei ira? utique Creatoris. Ergo et veritas ejus erit cujus et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adjiciens: Scimus autem judicium Dei secundum veritatem esse; et iram ipsam probavit, ex qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem Dei confirmavit, cujus iram probavit probando judicium. Aliud est, si veritatem Dei alterius in justitia detentam Creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime Epistola Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri Instrumenti integritate patebit. Mihi sufficit quae proinde eradenda non vidit, quasi negligentias et caecitates ejus accipere. Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem. Judicabit autem quomodo? Secundum Evangelium, inquit, per Christum. Ergo et Evangelium et Christus illius sunt, cujus et lex et natura, quae per Evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo judicio Dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent. Scilicet Apostolus verebatur convicium Deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Judaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem. Propter vos nomen Dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum, cujus blasphemandi caussa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi: apud Deum Legis, est facta circumcisio cordis, non carnis; spiritu, non litera. Quod si haec est circumcisio Hieremiae (Jerem. IV, 4): Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moysis (Deut. X, 16): Circumcidemini duricordiam vestram; ejus erit spiritus circumcidens cor, cujus et litera metens carnem ejus; et Judaeos qui in occulto, cujus et Judaeus in aperto; quia nec Judaeum nominare vellet Apostolus, non Judaeorum Dei servum. Tunc lex, nunc justitia Dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit Deus tuus dispositioni Creatoris, dans ei tempus et Legi ejus: an ejus tunc, cujus et nunc? ejus lex, cujus et fides. Christi distinctio dispositionum est, non deorum. Monet justificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad Deum habere. Ad quem? Cujus nusquam fuimus hostes, an cujus legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et justificabimur, et ejus erit Christus, ex cujus fide justificabimur, ad cujus pacem competit redigi hostes ejus aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? Ut superabundaret, inquit, gratia. Cujus Dei gratia, si non cujus et lex? nisi si Creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere, ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos inquit Legi. Ergo corpus Christi; et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecumque substantia sit, cum ejus nominat corpus, quem subjicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et caussa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur Apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio, nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid Deo imputas Legis, quod Legi ejus Apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum ejus justum et bonum. Si taliter veneratur legem Creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, justum alium, bonum alium; cum is utrumque debeat credi: cujus praeceptum et bonum et justum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Judaeis omnibus potuerit agnosci.
Caput XIV.
(Rom. VIII, X, XI, XII, XIII, XIV) Hunc si Pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum Filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset, nam et haec erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem. Non enim magnum, si spiritus Dei carnem remediaret; sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset peccati, si substantiae similitudinem vellet intelligi, ut negaret veritatem. Tantum enim carnis posuisset, non et peccati. Cum vero tunc sic struxerit, carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinis nem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex semine; de statu similis, sed vera de censu, non vero dissimilis. Caeterum, similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat, videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne; ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse (I Cor., XV, 50); Caro et sanguis regnum Dei consequi non possunt; non substantiam damnans, sed opera ejus: quae, quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item, si corpus quidem mortuum propter delictum (adeo non animae, sed corporis mors est), spiritus autem vita propter justitiam; ei utique obveniet vita propter justitiam, cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur quid, nisi quid aliud amisit; et ita erit resurrectio mortuorum, dum est corporum. Nam et subjungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit, nec mortale aliud intelligi, et Christi substantiam corporalem probavit. Siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae Scripturae; sed apprehendo testimonium perhibentem Apostolum Israeli quod zelum Dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam justitiam sistere quaerentes, non subjecerunt se justitiae Dei. Finis enim legis Christus in justitiam omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi Deum superiorem ignoraverint Judaei, qui adversus eum justitiam suam, id est, legis suae constituerint, non recipientes Christum finem legis. Cur ergo et zelo eorum erga Deum proprium testimonium perhibet, si non et inscientiam erga eumdem Deum eis exprobrat? quod zelo quidem Dei agerentur, sed non per scientiam; ignorantes scilicet eum, dum dispositiones ejus in Christo ignorant consummationem legi statuturo, atque ita suam justitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse Creator et ignorantiam erga se eorum contestatur (Is. I, 3): Israel me non agnovit, et populus meus me non intellexit); et quod justitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum (Is. XXIX, 13), nec non et (Ps. II, 2) congregati essent adversus Dominum, et adversus Christum ipsius, ex inscientia scilicet. Nihil igitur potest in alium Deum exponi, quod competit in Creatorem, quia et alias immerito Apostolus Judaeos de ignorantia sugillasset erga Deum ignotum. Quid enim deliquerant, si justitiam Dei sui adversus eum sistebant, quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae Dei, et investigabiles viae ejus! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet Scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi, ex lege venientem. Haec si Marcion de industria non erasit, quid apostolus ejus exclamat, nullas intuens divitias Dei tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit? Sed enim et opes et divitiae Creatoris olim absconditae, nunc reseratae repromiserat (Is. XLV, 3): Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae Dei! cujus jam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de ejusdem prophetae instrumento (Is. XL, 13): Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Quis porrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de Scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec Creatoris? Plane novi Dei praecepta videamus. Odio, inquit, habentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud Creatorem. Auferte malum de vobis, et (Ps. XXXIII, 14) declina a malo, et fac bonum. Amore fraternitatis invicem affectuosi. Non enim id ipsum est: Diliges proximum tanquam te? Spe gaudentes; utique Dei: Bonum est enim (Ps. CXVII) sperare Dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes: Exaudiet enim (Ps. XIX, 1) te Dominus in die pressurae. Habes Psalmum. Benedicite, et nolite maledicere; quis hoc docebit, quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes; vae enim audiunt per Esaiam (Is. V, 21). Malum pro malo nemini retribueritis; et (Levit. XIX, 18): Malitiae fratris vestri ne memineritis . Nec vosmetipsos ulciscentes: Mihi enim (Deut. XXXII, 35) vindictam, et ego vindicabo, dicit Dominus. Pacem cum omnibus hominibus habetote; ergo et legalis talio non retributionem injuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis conprimebat. Merito itaque totam Creatoris disciplinam principali praecepto ejus conclusit: Diliges proximum tanquam te. Hoc Legis supplementum si ex ipsa Lege est, quis sit Deus Legis jam ignoro (metuo ne deus Marcionis); si vero Evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est Creatoris, quo jam contendimus? Dixerit Christus, an non: Ego non veni legem dissolvere, sed implere (Matth. V, 17)? Frustra de ista sententia neganda Ponticus laboravit. Si Evangelium Legem non adimplevit, ecce Lex Evangelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique judicis et ultoris, utique Creatoris; illum certe constituens promerendum, quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.
Caput XV.
Brevioribus quoque Epistolis non pigebit intendere: est sapor et in paucis. Occiderant Judaei prophetas suos. Possum dicere: Quid ad apostolum Dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum Israel, si occidit quos et ille reprobavit? si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud Deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quivis alius, quam adversarius laesi. Sed nec onerasset illos, imputando etiam Domini necem, qui et Dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos; licet suos adjectio sit haeretici. Quid enim tam acerbum, si alterius Dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui Dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et Dominum et famulos ejus peremissent. Denique, si alterius Dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eumdem Dominum commissa, ex utroque titulo. Ergo ejusdem Dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem Dei dicat, ex contrariis quae prohibet, agnosceres. Abstinere inquit, a stupro, non a matrimonio. Scire unumquemque suum vas in honore tractare. Quomodo? Dum non in libidine, qua gentes; libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis, et non naturalibus et portentosis. Sanctitas luxuriae est turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem; quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum, salva alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione, tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis; destructores enim Dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos qui remaneant in adventum Christi, cum eis qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obviam Domino. Agnosco his jam tunc prospectis mirari substantias coelestes ipsam Hierusalem quae sursum est (Gal. IV, 26), et per Isaiam (Is. LX, 8) pronuntiare; Quinam huc velut nubes volant, tamquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, erit ille Christus de quo Osee (Am. IX, 6): Qui ascensum suum aedificat in coelos, utique sibi et suis. Exinde, a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum prohibet exstingui? et quas prophetias vetat nihili haberi? utique non Creatoris spiritum, nec Creatoris prophetias secundum Marcionem; quae enim destruxit, ipse jam exstinxit, et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihili fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud Ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit exstinguendus, et prophetias quae non sint nihili habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et futura praenuntiet, et occulta cordis revelet, et sacramenta edisserat. Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias Creatoris, secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit Apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in Ecclesia ejus dei, qui dum est, spiritus quoque ejus operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in hujusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud, quam substantiam carnis; quomodo Apostolus omnes in novis substantiis, certis nominibus distinxit, et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventum Domini et salutificatoris nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas: licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus; cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam, cui vocabulum corporis accommodetur, praeter carnem. Hanc totiens in corporis nomine intelligens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus, suo nomine appellatur.
Caput XVI.
(In Ep. II ad Thess.) Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis. Sed flammam et ignem delendo haereticus exstinxit, ne scilicet nostratem Deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit Evangelio non obaudientes, sive christianos peccatores, sive Judaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui Evangelium forte non norint, non est Dei ejus qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in Evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam naturali agnitio debetur ex operibus intelligendo, et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes Deum plectere, quem non liceat ignorari. Ipsum quod ait: A facie Domini et a gloria valentiae ejus, verbis usus Esaiae (Is. II, 19): ex ipsa caussa eumdem sapit Dominum consurgentem, ut comminuat terram. Quis autem est homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante Domini adventum, extollens se super omne quod Deus dicitur, et omnem religionem; confessurus in templo Dei et Deum se jactaturus? Secundum nos quidem Antichristus, ut docent veteres et novae prophetiae; ut Joannes apostolus, qui jam antichristos dicit (I Joan. IV, 1, 2) processisse in mundum, praecursores Antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Jesum, scilicet in Deo Creatore. Secundum vero Marcionem, nescio, ne Christus sit Creatoris: nondum enim venit apud illum. Quisquis est autem ex duobus, quaero, cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii? Propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susceperint, ut salvi essent; et propter hoc erit eis instinctum fallaciae, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Igitur si Antichristus est secundum Creatorem, Deus erit Creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt veritati ut salvi fierent, ejusdem erit veritas et salus, qui ex submissu erroris ulciscitur, id est Creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit. Si vero non est antichristus secundum nos, ergo Christus est Creatoris secundum Marcionem. Et quale erit ut ad ulciscendam veritatem suam, Christum Creatori submittat? Sed et si de Antichristo consentit, proinde dixerim, quale est, ut illi Satanas angelus Creatoris sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi Creatori? In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est; an qui semel unico Evangelii instrumento, et ipso incerto, nec palam alium Deum praedicante, productus est? Ita cui competit vindicta, et competet materia vindictae: Evangelium dico, et veritas, et salus. Jubere autem operari eum qui velit manducare, ejus disciplina est qui bovi trituranti os liberum jussit.
Caput XVII.
Ecclesiae quidem veritate Epistolam istam ad Ephesios habemus emissam (In Ep. ad Eph. I et II), non ad Laodicenos; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes Apostolus scripserit, dum ad quosdam; certe tamen eum Deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur. Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in graeco sonat) recapitulare (id est, ad initium redigere, vel ab initio recensere) omnia in Christum, quae in coelis, et quae in terris; nisi cujus erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletiones, dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? Alterius autem Dei, quod initium, id est unde, cujus opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? denique, quid in terris egit jam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur, ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in coelis? Nec in coelis autem res ab altero actas existimabimus quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris acta omnibus constat. Quod si non capit alterius omnia ista deputari ab initio quam Creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium et non a suo auctore, et in suum Christum? Si Creatoris sunt, diversa sint necesse est a diversa Deo. Si diversa, utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos qui praesperavimus in Christum? Qui enim praesperasse potuerunt, id est, ante sperasse in Deum, quam venisset; nisi Judaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id est, ad Judaeos refert, ut distinctionem faciat, conversus ad nationes: In quo et vos cum audissetis sermonem veritatis, Evangelium, in quo credidistis, et signati estis Spiritu promissionis ejus sancto. Cujus promissionis? Factae per Joelem (Joel II): In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem; id est, et in nationes. Ita et Spiritus et Evangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et Pater gloriae ille est, cujus Christus rex gloriae canitur in Psalmo ascendens (Ps. XXIII, 10): Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur, apud quem haec quoque spiritalium species enumerantur inter septem spiritus per Esaiam (Is. XI). Ille dabit illuminatos cordis oculos, qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi (Is. XLII, 19): Et quis caecus, nisi pueri mei? Et: Excaecati sunt famuli Dei. Apud illum sunt et divitiae haereditatis in sanctis, qui eam haereditatem ex vocatione nationum repromisit (Ps. II, 8): Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subjiciendo omnia, qui et dixit (Ps. CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quia et alibi spiritus ad Patrem de Filio (Ps. VIII, 7): Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Si ex his alius deus et alius christus infertur quae recognoscuntur in Creatore, quaeramus jam Creatorem. Plane puto invenimus, cum dicit: Illos delictis mortuos, in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro Deo mundi Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus Deo. Sed nec princeps potestatis aeris dicetur, qui est princeps potestatis saeculorum. Numquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius a Judaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur, si haec non cadunt in Creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc Apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille, qui ipsi Creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert (Is. XIV, 14): Ponam in nubibus thronum meum, ero similis Altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi, (si tamen ita et Apostolum legi volunt) Deum aevi hujus agnoscemus. Ita enim totum saeculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset, tunc haec in Creatorem spectasse potuissent. Sed et in judaismo conversatus Apostolus, non quia interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris hujus Creatorem praestat intelligi; sed quia in judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur Ecclesiam et Christum Creatoris. Propter quod et iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne, quia filios appellavit Judaeos Creator, argumentetur haereticus dominum irae Creatorem. Cum enim dicit: Fuimus natura filii iracundiae; Creatoris autem non natura sunt filii Judaei, sed adlectione patrum; irae filios ad naturam retulit, non ad Creatorem. Ad summam subjungens: Sicut et caeteri; qui utique filii Dei non sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis, et incredulitatem, et iracundiam reputare, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse jam infecit delicti semine inlato: Ipsius inquit, sumus factura conditi in Christo. Aliud est enim facere, aliud condere. Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura Creatoris est. Idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo. Sine quo autem Deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo, cujus erat conversatio Israelis, et testamenta, et promissio. At nunc, inquit, in Christo, vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine ejus. A quibus erant retro longe? A quibus supra dixit: a Christo Creatoris, a conversatione Israelis, a testamentis, a spe promissionis, a Deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a quibus tunc longe fuerant. Si autem conversationi Israelis, quae est in religione Dei Creatoris, et testamentis, et promissioni, et ipsi Deo eorum, proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius Dei Christus de longinquo admovit Creatori. Meminerat Apostolus ita praedicatum de nationum vocatione ex longinquo vocandarum (Is. XLVI, 12): Qui longe erant a me, appropinquaverunt justitiae meae. Tam enim justitia, quam et pax Creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe jam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, judaicum scilicet populum, et gentilem, quod prope, et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne sua. Sed Marcion abstulit sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae. Sicubi alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cujus supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam Non adulterabis, cum dicitur: Nec videbis ad concupiscendum: vacat Non occides, cum dicitur: Nec maledices); adversarium legis de adjutore non potes facere. Ut duos conderet in semetipso; qui fecerat, idem condens, secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus, conditi in Christo. In unum novum hominem faciens pacem. Si vere novum, vere et hominem, non phantasma. Novum autem et nove natum ex virgine, Dei spiritu: ut reconciliet ambos Deo; et Deo, quem utrumque genus offenderat, et Judaicum et Gentile; In uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque adnuntiante pacem iis qui prope, et iis qui longe, accessum consecuti simul ad Patrem, jam non sumus peregrini, nec advenae, sed concives sanctorum, sed domestici Dei; utique ejus, a quo supra ostendimus alienos fuisse nos, et longe constitutos. Superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, et prophetarum, oblitus Dominum posuisse in Ecclesia sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta, aedificatio nostra constaret in Christo; cum ipse Apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de Psalmi significatione (Ps. CXVII): Lapis quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli? De manibus haeretici praecidentis non miror, si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducat.
Caput XVIII.
(In Ep. ad Eph. III-VI) Datam inquit sibi Apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes; quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in Deo, qui omnia condidit. Rapuit haereticus in praepositionem, et ita legi fecit: Occulti ab aevis Deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim Apostolus: Ut nota fiat principatibus et potestatibus, in supercoelestibus, per Ecclesiam, multifaria sapientia Dei. Cujus dicit principatibus et potestatibus? Si Creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus ejus ostendi voluerit Deus ille sapientiam suam, ipsi autem non? quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere. Aut si ideo Deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus ejus qui omnia condidit, pronuntiasset: proinde in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum; ergo non Deo erat occultatum, sed in Deo omnium conditore; occultum autem principatibus et potestatibus ejus (Is., XL, 13): Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit, ut dicat Deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset Deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei, et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris Dei nescissent? Tamen et Creatori notum erat futurum. Annon utique notum, quod sub coelo in terra ejus habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim Creator cogniturus erat quandoque occultum illud Dei superioris sacramentum, et ita Scriptura habebat: Occulti Deo, qui omnia condidit; sic inferre debuerat: Ut nota fiat illis multifaria sapientia Dei, tunc et potestatibus et principatibus cujuscumque Dei, cum quibus sciturus esset Creator. Adeo subtractum constat, quod et sic veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis Apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus praeliis? de cujus gentis vastatione? de cujus civitatis eversione? quas foeminas, quos pueros, quosve regulos catenis victor inseruit? Nam et cum apud David (Ps. XLIV, 4) Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam (Is., VIII) spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere eum et visibilem excondis praeliatorem; agnosce igitur jam et armaturam et militiam ejus spiritalem, si jam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas: vel quia et captivitatis hujus mentionem de Prophetis Apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium, loquimini veritatem ad proximum suum quisque. Et irascimini, et nolite delinquere, ipsis verbis quibus Psalmus (Ps., IV, 5) exponeret sensus ejus. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum justo enim justus eris, et cum perverso perverteris (Ps. XVII, 27). Et, (I Cor. V, 13), Auferte malum de medio vestrum. Et (II Cor. VI, 17), Exite de medio eorum, et immundum ne attigeritis. Separamini, qui fertis vasa Domini (Is., LII, 11). Sic et, inebriari vino dedecori inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum (Amos II, 12), quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos, et filii ejus, cum adirent ad sancta (Deut. XXII). Et Psalmis et hymnis Deo canere docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a Deo (Is., XI, 12) norat. Ita, cujus invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, ejus apostolum agnosco. Caeterum, mulieres viris subjectas esse debere, unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere Creatoris Deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? Hoc jam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et Ecclesiae ejus inde statum sumit: Sicut et Christus caput est Ecclesiae. Similiter et cum dicit: Carnem suam diligit, qui uxorem suam diligit sicut et Christus Ecclesiam. Vides comparari operi Creatoris Christum tuum, et Ecclesiam tuam. Quantum honoris carnidatur in Ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, nisi plane Marcion solus: sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et Ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. Atenim Christus iamavit et carnem sicut Ecclesiam. Nemo non diliget maginem quoque sponsae, imo et servabit illam, et honorabit, et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiae, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista, si Creatoris magna sunt apud Apostolum sacramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dico, inquit, in Christum et Ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratum, cujus erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto Deo figuras praeministrare non potuit; etiam quia adversario. Si noto, Deus superior ab inferiore, et ad destruendum potius, mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam et si Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum. Lex loquitur (Exod., XX); Honora patrem et matrem. Et: Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione Domini. Audisti enim et veteribus dictum: Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo jam mihi duos Deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti jam Dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si Creatorem significabat, cujus essent quas praemisit potestates? Porro, cum supra quidem induere nos jubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, jam ostendit diaboli esse, quae diabolo subjungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo Dei, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? Sed quomodo creator et diabolus et Deus idem? cum diabolus non idem et Deus et diabolus. Aut enim ambo et Dei, si ambo jam diaboli; aut qui Deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus Deus. Ipsum vocabulum diaboli, quaero ex qua delatura competat Creatori? Fortasse detulit aliquam Dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne Dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo Creatorem significabant, quia adjecit, in coelis. Sciebat enim et Apostolus in coelis operata esse spiritalia nequitiae angelorum scandalizatorum in filias hominum (Gen. VI). Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?
Caput XIX.
( In. Ep. ad. Coloss.) Soleo in praescriptione adversus omnes, de haereses testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et Apostolus dicens: De spe reposita in coelis, quam audistis in sermone veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos sicut et in totum mundum. Nam si jam tum traditio Evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc! Porro, si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem, cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de Apostolica. Eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum replevit, illius scilicet Dei Evangelio, qui et haec cecinit de praedicationibus ejus (Ps. XVIII, 4): In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. Invisibilis Dei imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus Patrem Christi, scientes Filium semper retro visum, si quibus visus est in Dei nomine, ut imaginem ipsius: ne quam et hinc differentiam scindat Dei visibilis et invisibilis, cum olim Dei nostri sit definitio (Exod. XXXIII, 20): Deum nemo videbit, et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut Sermo Creatoris per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil factum est; si non in illo condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset Apostolus: Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis? si non Sermo Creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse, qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse, quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in coelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus? nisi ex thronis, et dominationibus et principatibus, et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et judaici evangelizatores de suo intulerint, et ad plenitudinem Dei sui Marcion qui nihil condidit: caeterum, quale est ut plenitudinem Creatoris, aemulus et destructor ejus, in suo Christo habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cujus novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent; reconciliari vero, non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus, Creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus Creatorem. Sicubi autem et Ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait, Adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne, pro corpore ejus quod est Ecclesia; non propterea et in totum mentionem corporis tranferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore ejus per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem; mortuus est, non per Ecclesiam, plane propter Ecclesiam; corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia et inani seductione, quae sit secundum elementa mundi; non secundum coelum aut terram dicens, sed secundum literas saeculares; et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum: longum est quidem et alterius operis ostendere, hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, Dominum inferens hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum Deo Creatore materiam, de porticu Stoicorum: negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cujus ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram Dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eamdem restituturum repromittat, et Christum ex vulva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim (I Cor., I) mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: ille sine dubio, qui ex respectu hujus suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae, nihil perversi possumus sapere. Denique si nos Deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari, in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age jam, cum dicit: Nemo vos judicet in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi; quid tibi videtur, Marcion? De lege jam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est, de figuris ad veritatem, quod est Christus. Ergo et umbra ejus, cujus et corpus; id est et lex ejus, et Christus. Segrega alii Legem, et alii Deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cujus umbra est, separare. Manifeste Legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos taxat, qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput; non ideo Legem et Moysen pulsat, quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorumdam edulium. Moysen enim a Deo accepisse Legem constat. Denique, hanc disciplinam, secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum deputavit in eos, qui caput non tenerent, id est, ipsum; in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata, etiam indifferentia escarum. Caetera praeceptorum, ut eadem, satis sit jam alibi docuisse quam a Creatore manarint; qui cum vetera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam (Jerem., IV, 3): Novate vobis novamen novum; jam tunc docebat deponere veterem hominem, et novum induere ( In Ep. ad Philipp.).
Caput XX.
Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsius: quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorumdam vera, id est simplex, quorumdam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. Nam si alius longe ab Apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent, qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum Creatoris interpretarentur; cum et hodie major pars sit omnibus in locis sententiae nostrae, quam haereticae: quo nec hic Apostolus de diversitatis denotatione et increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem Dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic qua in effigie eum Dei collocat? Aeque non erit Deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus. Utrobique enim veritas necesse habebit cludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quod si in effigie et imagine, qua Filius Patris vere Dei praedicatus est, etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum, nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem: quod enim invenitur, constat esse. Sic et Deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem; quia nec morti subditum pronuntinsset, non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adjecit: Et mortem crucis. Non enim exaggerat atrocitatem, extollendo virtutem subjectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam, quam experto; nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis hebraei ex hebraeo censum, titulum tribus Benjamin, pharisaeae candidae dignitatem; haec modo detrimento sibi deputat, non Deum, sed stuporem Judaeorum. Haec ac si stercora existimat, prae comparatione agnitionis Christi, non prae rejectione Dei Creatoris, habens justitiam, non suam jam quae ex Lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex Deo. Ergo, inquis, hac distinctione Lex non ex Deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit: Non quae ex lege, sed quae per ipsum; non dixisset, per ipsum, de alio, quam cujus fuit lex. Noster, inquit, municipatus in coelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem Creatoris (Gen. XXII, 17): Et faciam semen tuum tanquam stellas in coelo. Ideo et stella a stella differt in gloria. Quod si Christus adveniens de coelis, transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae; resurget ergo corpus hoc nostrum quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram dejectum. Quomodo enim transfigurabit, si nullum erit? Aut si de eis dictum, qui in adventu Dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur? Atquin, cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam Domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.
Caput XXI.
(In Ep. ad Philem.). Soli huic Epistolae brevitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem literas factas receperit, quid ad Timotheum duas, et unam ad Titum, de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Adfectavit, opinor, etiam numerum Epistolarum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam. nec illic diffidentiam judicabis.