Liber II |
1.
[recensere]1.Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et velut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites, derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos, 2. statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire invidiae et calumniosas dissolvere criminationes, ne aut illi sibi videantur, popularia dum verba depromunt, magnum aliquid dicere aut, si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent, victam sui vitio, non adsertorum silentio destitutam. 3. Neque enim negaverim validissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas per quas suis mundus aberravit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis.
2.
[recensere]1.Inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus. 2. Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi repperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores atque inveteratis religionibus deditos. 3. Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianae religionis | f.1b | occepit, quidnam inusitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? 4. Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? 5. numquid machinae huius et molis, qua universi tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? numquid vertigo haec mundi, primigenii motus moderamen excedens, aut tardius repere aut praecipiti coepit volubilitate raptari? 6. numquid ab occiduis partibus attollere se astra atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? numquid ipse siderum sol princeps, cuius omnia luce vestiuntur atque animantur calore, exarsit, intepuit atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? numquid luna desivit redintegrare se ipsam atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? 7. numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? numquid longos habere dies bruma et revocare tardissimas luces nox coepit aestatis? 8. numquid suas animas expiraverunt venti emortuisque flaminibus neque caelum coartatur in nubila nec madidari ex imbribus arva succedunt? commendata semina tellus recusat accipere aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis et vitis liquoribus mutatus est? olearum ex baculis cruor taeter exprimitur nec lumini subministratur extincto? 9. animalia terris sueta atque in aquis degentia non suriunt, non concipiunt, | f.2 | fetus non in uteris sumptos suis moribus et sua lege custodiunt? 10. ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque nativitas, non matrimonia copulant nuptiarum sollemnibus iustis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes? 11. non negotia publica, non privata et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diversas artium disciplinarumque rationes et ingenia derigunt et studiosae referunt navitatis usuras? 12. non regnant, non imperant quibus sors rerum adtributa est talium? non auctiores cotidie dignitatibus et potestatibus fiunt, iudiciorum disceptationibus praesunt, leges interpretantur et iura? 13. nonne omnia cetera quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum?
3.
[recensere]1.Cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et veritatis absconditae sacramenta patefecit? 2. Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis vestris atque offensionibus exasperati. 3. - Si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari | f. 2b | huius vocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum varietate mortalia. 4. Si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde novit antiquitas miseriarum haec nomina, unde bellis significatum dedit? pestilentias, grandines qua potuit ratione signare aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, adsumere? Nam si novella sunt haec mala et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse neque ullis comperisset maiorum in temporibus factitatas? 5. Penuria, inquit, frugum et angustiae frumentariae artius nos habent. - Antiqua enim et vetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? 6. Quodsi ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties et quae gentes famem senserint horridam et aggerata interierint vastitate. 7. Casus frequentissimi grandinis accidunt atque adterunt cuncta. - In litteris enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? 8. Difficiles pluviae sata faciunt emori et sterilitatem indicunt terris. - Immunis enim antiquitas malis ab his fuit, cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inhorruisse siccatis? 9. Pestilentiae, contagia urunt genus humanum. - Annalium scripta percurrite linguarum | f.3 | diversitatibus scripta: universas discetis gentes saepenumero desolatas et viduatas suis esse cultoribus. 10. Ab locustis, a muribus genus omne acciditur atque adroditur frugum. - Historias ite per vestras et ab istis pestibus instruemini quotiens prior aetas adfecta sit et paupertatis ad miserias venerit. 11. Terrarum validissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum civitates. - Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt aut ab huiusmodi casibus fortunas habuere securas?
4.
[recensere]1.Quando est humanum genus aquarum diluvis interemptum? - non ante nos? Quando mundus incensus in favillas et cineres dissolutus est? - non ante nos? Quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? - non ante nos? 2. Quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? - non ante nos? Quando pernicies populis venenatis ab anguibus data est? - non ante nos? 3. Nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, vastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non videtis.
5.
[recensere]1.Ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato [Tim. 25b] demonstrat, magna erumperet vis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? 2. ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum | f.3 b | ferro dimicaretur et viribus, verum etiam magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, invidia nostra haec fuit? 3. ut Helena, diis ducibus atque inpulsoribus rapta, et suis esset dirum et venturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini? 4. ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est ira? 5. ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitate ac servitio subiugaret, nos fecimus atque excitavimus causas? 6. ut modo Romani velut aliquod flumen torrens cunctas submergerent atque obruerent nationes, nos videlicet numina praecipitavimus in furorem? 7. Quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum novi fiat nihil, sed sint omnia vetera et nullis antiquitatibus inaudita?
6.
[recensere]1.Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, verum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. 2. Nam cum hominum vis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore, habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere | f. 4 | a sanguine cognati animantis occepit. 3. Quodsi omnes omnino qui homines <se> esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, universus iamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conveniret.
7.
[recensere]1.Sed si per vos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas?. 2. - Sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. Neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio in id sumpta est a me ut ostenderem vel probarem quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. 3. Quod si praesto, si facto et argumentis insignibus rei veritas explicatur, unde sint haec mala vel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo.
8.
[recensere]1.Ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil videar interrogatus expromere, possum dicere: 2. quid enim, si prima materies quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus involutas? 3. quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus, lineis, pariunt haec mala et subiectis adferunt variorum discriminum necessitates? 4. quid si statis temporibus rerum vicissitudines fiunt atque ut in maritimis | f. 4b | aestibus modo secundae res adfluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? 5. quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? 6. quid si - quod proximum vero est - quicquid nobis videtur adversum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur eventa naturae? 7. Plato [Tim. 22d], ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit, nec vir prudens extimuit humani generis subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare et [in] iuventutem his quandam redintegratis viribus comparari.
9.
[recensere]1.Non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus. - Quid enim inservire elementa tuis necessitatibus postulas atque, ut vivere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? 2. Quid enim si hoc pacto navigationis cupidissimus conqueratur ventos iamdiu non esse et caeli conquievisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia vectoribus impediat vota? 3. Quid si sole aliquis torrere se suetus et adquirere corpori siccitatem ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis iucunditatem serenitatis ablatam? | f.5 | numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiose rutilare se flammis et causas potionibus praeparare? 4. Eventa haec omnia quae fiunt et accidunt mole sub hac mundi commodulis non sunt nostris sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.
10.
[recensere]1.Nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fovit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. 2. Pluit mundus aut non pluit: sibimet pluit aut non pluit et, quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluviarum effusionibus temperat. 3. Pestilentias, morbos, fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire ne quod exuberat sic tollat, ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?
11.
[recensere]1.Tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissolvere neque originem valeas neque causam et, quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum voluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? 2. Quid ergo? quia frigus membris tuis adversum est et congelare, constringere sanguinis tui fervorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequeas, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? 3. Veratrum venenum est hominibus: numquid ob hanc causam non debuit nasci? Ovilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, | f. 5b | quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? Morsu animam serpens tollit: maledicam scilicet primordis rerum, quod tam saeva prodigia genituris spirantibus addiderunt.
12.
[recensere]1.Superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione verseris, potentioribus dare condicionem velle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inveneris antiquis constitutionibus fixum. 2. Quare habere si locum vestras vultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde vel qui sitis, vobisne sit genitus et fabricatus mundus, an in eum veneritis alienis ex regionibus inquilini. 3. Quod cum dicere non sit vestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli convexione versemini, desistite arbitrari pertinere ad vos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.
13.
[recensere]1.Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di serunt et interitus comparatur ab superis frugibus. - Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? 2. Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulls protinus vilitas aut abundantia rerum fuit? 3. Hoc enim primum efficiendum est ei qui nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis, ut dicitur, feriis multiplicium | f.6 | formas sustinuisse discriminum.
14.
[recensere]1. Atquin videmus mediis his annis mediisque temporibus ex victis hostibus innumerabiles esse victorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse proventus, vilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent universa, pretiorum auctoritate prostrata. 2. Quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium, si non omnia quae usus [ut] vitae posceret subministraret fertilitas rerum?
15.
[recensere]1. Sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra voluntatem quaedam bella administrata: et victoriis postmodum successibusque correcta. 2. Quid ergo? dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? 3. Si quo tempore fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint; atque ita perducitur res eo ut vicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum <omissa> recordatione restituant.
16.
[recensere]1. Quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas, Scythas, idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? 2. Si in Asia, Syria, idcirco mures et locustas | f. 6b | effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis Christiani? 3. Si apud Gaetulos Tinguitanos, huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur? 4. Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? 5. Aut igitur cuncti nihil laetum habere debuerunt, si malorum causa nos sumus, nationibus enim sumus in cunctis, aut, cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis adscribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis. 6. Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit non obsto? si ut inopia magna sit meum nomen in causa est, cur nihil impedio ut sit feracitas maxima? si ut in bellis accipiatur vulnus ego dicor adferre fortunam, cur, duelles cum pereant, laevum augurium non sum nec in adversa spes bonas mali ominis obscenitate traduco?
17.
[recensere]1. Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseveratis deos? Ita non advertitis, non videtis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? 2. Quid est enim aliud irasci quam insanire, quam furere, | F. 7 | quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris cruces efferati pectoris alienatione bacchari? 3. Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur et sentiunt quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices. 4. Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae virtutis firmitate consistens scire adseveratur a vobis: 5. - et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spuma iactetur ex ore et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?
18.
[recensere]1. Quod si verum est istud et est exploratum et cognitum, ecfervescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in divinitatis alicuius existimatione ponendi. 2. Ubi enim est ullus, sicut sapientibus videtur, adfectus, ibi esse necesse est passionem; ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi; ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est; ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est; quae duo si vexant, adest vicinus interitus, mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus vitam.
19.
[recensere]1. Quid quod isto modo non tantum illos leves ac fervidos, verum - quod ab diis convenit procul esse dimotum - et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis vel modicae nullam prorsus obtinere rationem? 2. Quid est enim tam iniustum quam in aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos | f. 7b | labefactare cultores?
20.
[recensere]1. At numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? - Ergo humana patrocinia dii quaerunt et, nisi vestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias? 2. Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque virtutes. 3. Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali; 4. aut si malum consilium est adgredi nos vi, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub caelo.
21.
[recensere]1. Vobis secundas tribuant valetudines, adversas nobis ac pessimas. Opportunis imbribus vestra inrigent rura, pluviarum quicumque sunt rores nostris ab agellulis abigant. Lanitia curent vestra numerosis fetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. 2. Ex olivis vestris atque vinetis plenam faciant autumnitatem fundi, at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem. 3. Ad extremum et ultimum in vestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam, at vero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta fracescere et sub ipsius potu labris in acoris perfidiam vinum repente mutari.
22.
[recensere]1. Quod cum minime fieri testificentur res ipsae | f. 8 | neque minus ad nos quicquam neque ad vos plurimum redundare vitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te videas ratione in aliqua discrepare? 2. Si verum vobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici, verba sunt haec, verba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae.
23.
[recensere]1. Ceterum dii veri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. 2. Etenim revera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat, et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. 3. Puerile, pusillum est et exile, vix et illis conveniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat errones, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae sorte versari.
24.
[recensere]1. Vestra sunt haec, vestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. 2. Quinimmo, ut verius proloquar, huruspices has fabulas, coniectores, harioli, vates et numquam non vani concinnavere fanatici, qui, ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, 3. Negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam veterrimi ritus | f. 8b | religionum novarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis. 4. Et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes videre, audent adseverare furiosi quod vos credere non erubescitis sani.
25.
[recensere]1. Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis. 2. Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis huius disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeviant superi et asperati homines inardescant. 3. Religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. - Quid, o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione temptatis? 4. Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans?
26.
[recensere]1. Hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites | f. 9 | aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum, propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis? 2. Quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi, aut deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus? 3. Trophonius nos impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi? 4. Delius Apollo vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius et hic habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari? 5. Qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen invocare nos deum et ab eo quod postulamus orare vel auribus potuit scire vel ipsius vocis sono qua utimur in precibus noscitare.
27.
[recensere]1. Nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint vel unde sint, quantum possint vel noverint, cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur eius inimicos habent et invisos; quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores; | f. 9b | nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari. 2. Haec totius summa est actionis, hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis, huic omnes ex more prosternimur, hunc conlatis precibus adoramus, ab hoc iusta et honesta et auditui eius condigna deposcimus, non quo ipse desideret supplices nos esse aut amet substerni tot milium venerationem videre; utilitas haec nostra est et commodi nostri rationem spectans. 3. Nam quia proni ad culpas et ad libidinis varios adpetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus.
28.
[recensere]1. Quid dicitis, o sacri, quid, divini interpretes iuris? Meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, [Aios Locutios], Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibus que tutamina? 2. Et illi cati, sapientes, prudentissimi vobis videntur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas civitatumque genios, qui Pavores reverentur atque Bellonas, nos hebetes, stolidi, fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in essentiae suae perpetuitate defixum est? 3. Hancine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis vestros adoraverit servulos, crucem mereatur extremam | f. 10 | quisquis vobis ipsis dominis supplicarit? 4. In civitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in volgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. Templa faelibus, scarabeis et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent inrisae numinum potestates nec livore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium vilium conspiciunt sanctitates. 5. Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi dii hostes, quia patrem veneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui nominis maiestatisque coeperunt, a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt et in rerum numero recognoscunt, cuius voluntate et arbitrio et interire et solvi nec solvi possunt nec interire? 6. Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia vetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita et in sui nom et prodita et in sui nominis prosiluisse naturam. 7. Quod si fixum et ratum est, erit nobis consequens confiteri et deos esse nativos et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt nativi et geniti, et interitionibus utique periculisque vicini. 8. At enim esse creduntur immortales, perpetui et nullius umquam participes finis. - Ergo istud munus dei patris et donum est, ut infinita meruerint idem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura.
29.
[recensere]1. Atque utinam daretur, in unius speciem contionis toto orbe contracto, oratione hac uti et humani in generis | f. 10b | audientia conlocari. 2. Ergone impiae religionis sumus apud vos rei et, quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convicio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur? 3. Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut novit aut sciscitatur aut credit? 4. Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo vel missae <animae> vel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit vi que ipsa vivendi efficit nos esse et animali agitatione motari? 5. Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum? Mundus iste in quo degitis, cuius est aut quis eius vobis attribuit fructum possessionemque retinere? 6. quis, ut subiectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum istud lumen dedit? quis, ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia, solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? 7. Solem deum cum esse credatis, conditorem eius opificemque non quaeritis? Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor eius et fabricator quis sit?
30.
[recensere]1. Nonne cogitatio vos subit considerare, disquirere in cuia possessione versemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem vitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis ventorum disposuerit flamina, quis undosas excogitaverit nubes, quis se| f.11 |minum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? 2. Apollo vobis pluit, Mercurius vobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse vitalem? 3. Si enim temporis antiquitate mundus eos antevenit et, priusquam nati sunt, iam noverat pluvias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas invenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari.
31.
[recensere]1. O maxime, o summe rerum invisibilium procreator, o ipse invisus et nullis umquam conprehense naturis, dignus, dignus es vere, si modo te dignum mortali dicendum est ore cui spirans omnis intelligensque natura et habere et agere numquam desinat gratias, cui tota conveniat vita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare. 2. Prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, inmortalis, perpetuus, solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione verborum, qui ut intellegaris tacendum est atque, ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino muttiendum. 3. Da ueniam, rex summe, tuos persequentibus | f. 11b | famulos et - quod tuae benignitatis est proprium - fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum, si ignoraris: maioris est admirationis, si sciaris; nisi forte audet quisquam - hoc enim furiosae restat insaniae - ambigere, dubitare an sit iste deus an non sit, explorata fidei veritate an rumoris cassi opinatione sit creditus. 4. Audimus enim quosdam philosophandi studio deditos partim ullam negare vim esse divinam, partim an sit cotidie quaerere; alios casibus fortuitis et concursionibus temerariis summam rerum construere atque diversitatis impetu fabricari, cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. 5. Aiunt enim sana sentientes contradicere rebus stultis stultitiae esse maioris.
32.
[recensere]1. Sermo cum his nobis est, qui divinum esse consentientes genus de maioribus dubitant, cum idem esse plebeia atque humiliora fateantur. Quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaborabimus obtinere? Discedat haec longe atque a nobis procul, procul inquam, ut dicitur, averruncetur amentia. 2. Tam est enim periculosum argumentis adgredi deum principem conprobare quam ratione huiusmodi esse illum velle cognoscere. Nec quicquam refert aut discrepat, utrumne neges illum an asseras atque existere fatearis, cum in eadem culpa sit et adsertio talis rei et abnegatio refutatoris increduli.
33.
[recensere]1. Quisquamne est hominum qui non cum istius principis notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsis | f. 12 | paene in genitalibus matris non inpressum, non insitum esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem? 2. Ipsa denique hiscere si animantia muta potuissent, si in linguarum nostrarum facilitatem solvi, immo si arbores glaebae, saxa, sensu animata vitali, vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non, duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent?
34.
[recensere]1. Sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania. 2. - Dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque novam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis <puncto> coepisse esse vel saeculo. 3. Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. 4. At vero Iuppiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres; nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse vitali. 5. Ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet, perhibeatur alter a vobis | f. 12b | et dies habuisse natales et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum?
35.
[recensere]1. Sed sint, ut vultis, unum nec in aliqua vi numinis et maiestate distantes: et quid ergo iniustis persequimini nos odiis? Quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? Aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque infestissimos nobis? 2. Etenim si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sint solis, manifestum est nescire et vos et illos deum, quem Iovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.
36.
[recensere]1. Sed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum, sed quod hominem natum et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et cotidianis supplicationibus adoratis. 2. - Si vobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere: Ianus Ianiculi conditor et civitatis Saturniae Saturnus auctor; Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur sed in vini melior et laudabilior potu; 3. Indigetes illi qui flumen repunt et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus; Mercurius utero fusus Maiae et, quod est divinius, candidae; 4. arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis errantibus Virtuti; Dioneia Venus proles, | f. 13 | viri materfamilias Troici atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata atque in floribus legendis occupata Proserpina; 5. Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis; Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu; Titanes et Bocchores Mauri et ovorum progenies dii Syri; 6. Apis Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus; Aethiopicis solibus Isis furva maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum; praeterimus et transgredimus Opis suboles regias, quas in libris auctores vestri quae fuerint et quales vobis ediscentibus prodiderunt: 7. hine ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine vulneratis accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt? 8. Haec est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo velle fortunas, aliorum res premiet in contempta humilitate calcari?
37.
[recensere]1. Natum hominem colimus. - Quid enim, vos hominem nullum colitis natum? non unum et alium? non innumeros alios? quinimmo non omnes, quos iam templis habetis vestris, mortalium sustulistis ex numero et caelo sideribusque donastis? 2. Si enim forte vos fugit, sortis eos humanae et condicionis | f. 13b | fuisse communis, replicate antiquissimas litteras et eorum scripta percurrite qui vetustati vicini sine ullis adsentationibus cuncta veritate in liquida prodiderunt. 3. Iam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua innati regione, qua gente, quae fecerint egerint pertulerint actitarint, quas in rebus obeundis adversorum senserint secundantiumque fortunas. 4. Sin autem scientes uteris esse gestatos et frugibus eos victitasse terrenis, nihilominus tamen nobis nati hominis obiectatis cultum, res agitis satis iniustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile quod et ipsi vos factitatis, aut quae vobis licere permittitis consimiliter aliis licitum esse nolitis.
38.
[recensere]1. Sed concedamus, interdum manum vestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, mentis animae corporis fragilitatis et condicionis unius: nonne dignus a nobis est tantorum ob munerum gratiam deus dici deus que sentiri? 2. Si enim vos Liberum, quod usum reppererit vini, si quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Minervam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superavit conpescuitque natrices, divorum retulistis in censum: 3. honoribus quantis adficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata veritate traduxit, qui velut caecos passim ac sine ullo rectore gra| f. l4 |dientes ab deruptis, ab deviis locis planioribus reddidit: 4. qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, deus monstravit quid sit, quis, quantus et qualis: qui profundas eius atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quivit mediocritas capere, et intellegere permisit et docuit: 5. qui quo auctore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri: qui nativitatis eius exprompsit genus et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius, unde ignibus solis genitalis fervor adscitur, cur luna semper in motu, isdemne quis creditur an aliis causis lucem semper atque obscuritatem resumens; 6. animalium origo quae sit, rationes quas habent semina, quis ipsum finxerit hominem, quis informarit vel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmaverit corporum, quid sit sensus, quid anima, advolaritne ad nos sponte an cum ipsis sata sit et procreata visceribus, mortis particeps degat an inmortalitatis perpetuitate donata sit, qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris, visurine nos sumus an memoriam nullam nostri sensus et recordationem habituri; 7. qui adrogantiam constringit nostram et elatas supercilio cervices modum fecit suae infirmitatis agnoscere: qui animantia monstravit informia nos esse, vanis opinionibus fidere, nihil comprehensum habere, nihil scire et quae nostros | f. 14b | sita sunt ante oculos non videre; 8. qui, quod omnia superavit et transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem transduxit ad veram: qui ab signis inertibus atque ex vilissimo formatis luto ad sidera sublevavit et caelum et cum domino rerum deo supplicationum fecit verba atque orationum conloquia miscere.
39.
[recensere]1. Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, adfabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco, et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, adficiebam contumeliis gravibus, cum eos esse credebam ligna lapides atque ossa aut in huius<modi> rerum habitare materia. 2. Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus omnia ista quae sint scio, digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino, et quid cuique debeatur vel personae vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo. 3. Ita ergo Christus non habeatur a nobis deus neque omni alioquin <qui> vel maximus potest excogitari divinitatis adficiatur cultu, a quo iamdudum tanta et accepimus dona viventes et expectamus, dies cum venerit, ampliora?
40.
[recensere]1. Sed patibulo adfixus interiit. - Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum eius auctoritas, | f. 15 | quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est sed vi inlata decessit. 2. Pythagoras Samius suspicione dominationis iniusta vivus concrematus in fano est: numquid ea quae docuit vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte sed crudelitate adpetitus effudit? 3. Similiter Socrates civitatis suae iudicio damnatus capitali adfectus est poena: numquid inrita facta sunt quae sunt ab eo de moribus virtutibus et officiis disputata, quia iniuria expulsus e vita est? 4. Innumerabiles alii gloria et virtute et existimatione pollentes acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius Trebonius Gegulus: numquid idcirco post vitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum sed mortis asperrimo genere lacerati excruciatique perierunt? 5. Nemo umquam innocens male interemptus infamis est, nec turpitudinis alicuius conmaculatur nota, qui non suo merito poenas graves sed cruciatoris perpetitur saevitatem.
41.
[recensere]1. Et tamen, o isti, qui hominem nos eolere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et vos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? 2. non<ne> Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas et supplicia fulminis, custodem nuncupavistis et praesidem sanitatis valetudinis et salutis? 3. nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture invitatis incenso, quem ipsi vos fertis vivum arsisse [post poenas] et concrematum in funestis busticetis? 4. nonne illum Attin Phrygem | f.15b | abscisum et spoliatum viro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? 5. nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et pulvinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis? 6. Aut igitur ridendi et vos estis, qui homines gravissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut si certa est ratio cur id vobis faciendum putetis, et nobis permittite scire quibus istud causis rationibusque faciamus.
42.
[recensere]1. Natum hominem colitis. - Etiamsi esset id verum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. 2. Cum vero deus sit re certa et sine ullius rei dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari? 3. Ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus?. - Deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. 4. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. 5. - Nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam virtutum novitas, quam omnia vieta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente viderunt, | f. 16 | quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges vanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.
43.
[recensere]1. Occursurus forsitan rursus est eum aliis multis calumniosis illis et puerilibus vocibus: Magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas. 2. - Quid dicitis, o parvuli, incomperta vobis et nescia temerariae vocis loquacitate garrientes? Ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi? 3. Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? Qui sine ulla vi carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua observatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum? 4. Non enim urgemus et quaerimus quae sese spondeant facere vel in quibus generibus actum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri. 5. Quis enim hos nesciat aut inminentia studere praenoscere, quae necessario velint nolint suis ordinationibus veniunt aut mortiferam inmittere quibus libuerit tabem aut familiarium dirumpere caritates aut sine clavibus reserare quae clausa sunt aut ora silentio vincire aut in curriculis equos debilitare incitare tardare aut uxoribus et liberis | f. 16b | alienis, sive illi mares sunt sive feminei generis, inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates, aut si utile aliquid videantur audere, non propria vi posse sed eorum quos invocant potestate?
44.
[recensere]1. Atquin constitit Christum sine ullis adminiculis rerum, sine ullius ritus observatione vel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse 2. et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat vero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliatibus plenum nobis potestatis munificae liberalitate donasse.
45.
[recensere]1. Quid dicitis o iterum? Ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius vocem popularibus et cotidianis verbis missam valetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant? 2. unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius visum gens illa nequibat ferre mersorum in visceribus daemonum conterritaque vi nova membrorum possessione cedebat? 3. unus fuit e nobis cuius foedae vitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis visceribus relinquebant? 4. unus fuit e nobis, cuius ex levi tactu stabant profluvia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores? 5. unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et veternosae fugiebant undae, penetrabilis ille vitabat liquor et turgentia viscera salutari ariditate deflabant? 6. unus fuit e nobis qui claudos currere praecipiebat, et iam operis res erat; porrigere mancos | f. 17 | manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam suos referebant lectos alienis paulo ante cervicibus lati; viduatos videre luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreatis?
46.
[recensere]1. Unus, inquam, fuit e nobis qui debilitatibus variis morbisque vexatos centum aut hoc amplius semel una intercessione sanabat? 2. cuius vocem ad simplicem furibunda et insana explicabant se maria, procellarum turbines tempestatesque sidebant? qui per altissimos gurgites pedem ferebat inlutum, calcabat ponti terga undis ipsis stupentibus in famulatum subennte natura? 3. qui sequentium se milia quinque <quinque> saturavit e panibus, ac ne esse praestigiae incredulis illis viderentur et duris, bis senarum sportarum sinus reliquiarum fragminibus aggerabat? 4. Unus fuit e nobis qui redire in corpora iamdudum animas praecipiebat efflatas, prodire ab aggeribus conditos et post diem funeris tertium pollinctorum voluminibus expediri? 5. unus fuit e nobis qui quid singuli volverent, quid sub obscuris cogitationibus continerent tacitorum in cordibus pervidebat? 6. unus fuit e nobis qui, cum unam emitteret vocem, ab diversis populis et dissona oratione loquentibus familiaribus verborum sonis et suo cuique utens existimabatur eloquio? 7. unus fuit e nobis qui, cum officia religionis certae suis sectatoribus traderet, | f. 17b | mundum totum repente conplebat quantusque et qui esset revelata nominis inmensitate monstrabat? 8. unus fuit e nobis qui deposito corpore innumeris se hominum prompta in luce detexit, qui sermonem ledit atque accepit, docuit castigavit admonuit, qui ne illi se falsos vanis imaginationibus existimarent, <se> semel iterum saepius familiari conlocutione monstravit, qui iustissimis viris etiamnunc inpollutis ac diligentibus sese non per vana insomnia sed per purae speciem simplicitatis apparet, 9. cuius nomen auditum fugat noxios spiritus, inponit silentium vatibus, haruspices inconsultos reddit, adrogantium magorum frustrari efficit actiones, non horrore ut dicitis nominis sed maioris licentia potestatis?
47.
[recensere]1. Et haec quidem summatim exposita non ea ratione protulimus, tamquam magnitudo facientis solis in his esset perspicienda virtutibus. Quanta sint enim haec vel exilitatis cuius repperientur et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cuius numinis ministrator advenerit! 2. Quae quidem ab eo gesta sunt et factitata, non ut se vana ostentatione iactaret sed ut homines duri atque increduli scirent non esse quod spondebatur falsum et ex operum benignitate quid esset deus verus iam addiscerent suspicari. 3. Simul et illud volumus sciri, cum summatim ut dictum est enumeratio facta gestorum est; non ea Christum potuisse quae fecit, sed constituta etiam exsuperasse fatorum. 4. Nam, si ut liquet et constat, debilitates | f. 18 | et corporum passiones surdi manci et muti, nervorum contractio et amissio luminis fatalibus accidunt inroganturque decretis, <si> solus haec Christus correxit restituit atque sanavit: sole ipso est elarius, potentiorem illum fuisse quam fata sunt, cum ea solvit et vicit quae perpetuis nexibus et immobili fuerant necessitate devincta.
48.
[recensere]1. Sed frustra, inquit nescio quis, tantum adrogas Christo, eum saepe alios sciamus et scierimus deos et laborantibus plurimis dedisse medicinas et multorum hominum morbos valetudinesque curasse. 2. - Non inquiro, non exigo, quis deus aut quo tempore cui fuerit auxiliatus aut quem fraetum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adiunctione materiae, id est medicaminis alicuius, ad tactum morbos iusserit ab hominibus evolare; imperaverit fecerit et emori valetudinum causam et debilium eorpora ad suas remeare naturas. 3. Christus enim scitur aut admota partibus debilitatis manu aut vocis simplicis iussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum vincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, vitiligines querqueras atque intercutes morbos omniaque alia valetudinum genera, quae humana eorpora sustinere nescio qua voluit inportuna crudelitas, verbo solitus imperioque sanare. 4. Quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam? Qui si quando, ut fama est, nonnullis adtribuere medicinam, aut cibum aliquem | f. 18b | iusserunt capi aut qualitatis alicuius ebibi potionem aut herbarum et graminum sucos superponere inquietantibus causis, ambulare, cessare aut re aliqua quae officiat abstinere. 5. Quod esse non magnum nec admirationis alicuius stupore condignum promptum est, si volueritis attendere: et medici enim sic curant, animal humi natum nec confisum scientiae veritate sed in arte suspicabili positum et coniecturarum aestimationibus nutans. 6. Nulla autem virtus est medicaminibus amovere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates: et, ut sit laudabile scire qua quibus conveniat medicina aut arte curari, locus huius laúdis non in deo sed in homine constitutus est. 7. Hunc enim non est turpe rebus extrinsecus sumptis valetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum deo est non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque praestare.
49.
[recensere]1. Et quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis et Christi, quot milia vultis a nobis debilium vobis ostendi, quot tabificis adfectos morbis nullam omnino rettulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati limina ipsa converrerent osculis, cum Aesculapium ipsum datorem ut praedicant sanitatis, quoad illis superfuit vita, et precibus fatigarent et invitarent miserrimis votis? 2. Nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese | f. 19 | habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus et pietatis expectatione triverunt? Quid ergo prodest ostendere unum aut alterum fortasse curatos, cum tot milibus subvenerit nemo et plena sunt omnia miserorum infeliciumque delubra? 3. Nisi forte dicetis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici. - Atquin Christus aequaliter bonis malisque subvenit nec repulsus ab hoc quisquam est [qui] rebus qui auxilium duris contra impetum postulabat iniuriasque fortunae. 4. Hoc est enim proprium dei veri potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli nec reputare quis mereatur aut minime, cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non voluntatis et iudicationis electio. 5. Dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere et dubitabile quod adseras facere, ut et ille qui sanus est factus fortuito possit videri esse servatus et ille qui non est non meriti causa sed <in> firmitate credatur valetudinem expellere non potuisse divina.
50.
[recensere]1. Quid quod istas uirtutes, quae sunt a nobis summatim, non ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit vi sua, verum, quod erat sublimius, multos alios experiri et facere sui nominis cum adiectione permisit. 2. Nam cum videret futuros vos esse gestarum ab se rerum divinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio, magicis se artibus | f. 19b | munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores opifices rusticanos atque id genus delegit imperitorum, qui per varias gentes missi cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent. 3. Verbo ille compescuit verminantium membrorum cruces, et illi verbo compescuerunt furialium vermina passionum. Imperio ille uno exturbavit a corporibus daemonas et exanimatis suos restituit sensus, sub eorum tortantes et illi se casibus iussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt. 4. Ille notas albicantium vitiliginum manu admota detersit, liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliavere contactu. 5. Uliginosa ille et turgentia viscera siccitatem iussit reciperare nativam, et famuli eius hoc modo statuerunt errantes aquas et a pernicie corporum suos labi iussere per tramites. 6. Ille ulcera oris inmensi et recusantia perpeti sanitatem intra unius verbi moram continuato frenavit a pastu, et illi haud aliter contumaciam canceris saevi ad subeundam cicatricem circumscriptis evaginationibus compulerunt. 7. Incessum ille claudis dedit, visum luminibus caecis, interemptos revocavit ad vitam, nec minus et hi quoque contractionem relaxavere nervorum, luce oculos implevere iam perdita et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conversione iusserunt. / f. 20 / 8. Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne donaverit faciendum parvolis illis et rusticis et eorum subiecerit potestati.
51.
[recensere]1. Quid dicitis, o mentes incredulae difficiles durae, alicuine mortalium Iuppiter ille Capitolinus huiusmodi potestatem dedit? Curionem aut pontificem maximum, quinimmo dialem, quod eius est, flaminem isto iure donavit? 2. Non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem, non ut membrorum situs curvatis redderet et dissolutis, sed ut pustulam reduviam papulam aut vocis imperio aut manus contrectatione comprimeret. 3. Ergo illud humanum fuit aut ex ore terrenis stercoribus innutritotale potuit ius dari, talis licentia proficisci, et non divinum et sacrum, aut si aliquam superlationem res capit, plusquam divinum et sacrum? 4. Nam si facias ipse quod possis et quod tuis sit viribus potentatui que conveniens, admiratio non habet quod exclamet; id enim quod potueris feceris et quod praestare debuerit vis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur aequalitas. 5. Transscribere posse in hominem ius tuum et quod facere solus possis fragilissimae rei donare et participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis continentisque sub sese est rerum omnium causas et rationum facultatumque naturas.
52.
[recensere]1. Age nunc veniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, | f. 20b | Bactrianus et ille conveniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus, Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: 2. permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque redducere. 3. Aut si ardua res ista est neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid virium continet fremor ille verborum atque adiunctae carminum necessitates, non invidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: 4. experiri libet et recognoscere an cum suis efficere diis possint quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.
53.
[recensere]1. Desistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed vobis, periculum inquam non parvum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inveniri. 2. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam dissolvamini cachinnorum. 3. Deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis | f. 21 | regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere vel suspicari: et merito. 4. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. 5. Quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus iudicabatur e nobis?
54.
[recensere]1. Sed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. 2. Quinam isti sint fortasse quaeritis? Gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum quod, nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum. 3. At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse vanos mendaces stolidos brutos, ut quae numquam viderant vidisse se fingerent et quae facta omnino non erant falsis proderent | f. 2lb | testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent vobiscum et unanimiter vivere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita susciperent odia et execrabili haberentur in nomine?
55.
[recensere]1. Quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam brevi tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, ventis caeli convexionibusque dimotae? 2. Adseverationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione voluerunt, cum nihil tale vidissent quod eas in hos cultus novitatis suae posset excitare miraculo? 3. Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera dei animis hominibus que portabant, veritatis ipsius vi victae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra vobis proicere et viscera sua lanianda praebere.
56.
[recensere]1. Sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta et angustas res satis ambitioso dilatavere praeconio. 2. - Atque utinam cuncta referri in scripta potuissent, vel quae ab ipso gesta sunt vel quae ab eius praeconibus pari iure et potentia terminata. Magis vos incredulos faceret vis tanta virtutum, et adprehendere locum fortasse possetis, quo videretur esse simillimum veri, et incrementa rebus adposita et inditas scriptis et commentariis falsitates. | f. 22 | 3. Sed neque omnia conscribi aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum, aut siqua sunt litteris conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipi veritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam et addita, partim mutata atque detracta verbis syllabis litteris, ut et prudentium tardaret fidem et gestorum corrumperet auctoritatem. 4. Sed numquam fuerit, his bene ut Christus qui fuerit litterarum testimoniis, colligatur, cuius in id solum dimissa est causa, ut, si esse constiterit ea vera quae dicimus, confessione omnium deus fuisse monstretur.
57.
[recensere]1. Non Creditis scriptis nostris: - et nos vestris non credimus scriptis. Falsa de Christo conpingimus: - et vos de diis vestris inania et falsa iactatis; neque enim caelo deus aliquis lapsus est aut suis res vestras commentatus est manibus aut ratione consimili nostris rebus et religionibus derogavit. 2. Ab hominibus haec scripta: - et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus; et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de vestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis. 3. Vultis vera esse quae in vestris conprehensa sunt scriptis: - et quae in nostris consignata sunt litteris confiteamini necesse est esse vera. Falsitatis arguitis res nostras: - et nos vestras arguimus falsitatis. / 22b / 4. Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt ac per hoc fidei et veritatis plenissima: - quasi vero errorum non antiquitas plenissima mater sit et non ipsa pepererit res eas quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnaverunt in fabulis. 5. Ante milia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri et eredi aut non simillimum veri est, fidem vicinis et finitimis quam spatiorum inesse longinquitate distantibus? 6. Testibus enim haec, illa opinionibus adseruntur et proclivius multo est, minus esse in recentibus fictionis quam in antiqua obscuritate summotis.
58.
[recensere]1. Sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili auditione credenda. - Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendacis, mente simplici prodita et ignara lenocinis ampliare. 2. Trivialis et sordidus sermo est. - Numquam enim veritas sectata est fucum nec quod exploratum et certum est circumduci se patitur orationis per ambitum longiorem. Collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus fides queritur adsertioni suspicantes adiuvant, non veritatis liniamenta demonstrant? 3. Ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque alia sectatur artificia verborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.
59.
[recensere]1. Barbarismis, soloecismis obsitae sunt, | f. 23 | inquit, res vestrae et vitiorum deformitate pollutae. 2. - Puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut vera sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt perfrui nos eo, quod principaliter antecedit et saluberrimum nobis voluit esse natura. 3. Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid grave an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflectis? 4. Aut qui minus id quod dicitur verum est, si in numero peccetur aut casu praepositione participio coniunctione? Pompa ista sermonis et oratio missa per regulas contionibus litibus foro iudiciisque servetur deturque illis immo qui, voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina contulerunt. 5. Cum de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos non tantum abiecisse sermonis cultum verum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet gravitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent. 6. Et enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem, et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medi cinam | f. 23b | vulneribus admovere. 7.Quamquam si verum spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic et haec quid sint aut cur ex his unum sexum virilem designet, femininis generibus id quod sequitur adplicetur. 8. Humana ista sunt placita et ad usum sermonis faciendi nòn sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione potuissent, si ab initio sic dici placuisset et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione servatum. 9. Et tamen o isti, qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate, stribiligines et vos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis? 10. Nonne aliud haec utria aliud dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non item crocus et crocum, non item fretus et fretum? Non item apud vos est positum hoc pane et hic panis, hic sanguis et hoc sanguen, candelabrum et iugulum ratione eadem iugulus et candelaber? 11. Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum | f. 24 | non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur qui articulos masculinos femininis generibus anteponit. 12. Atqui vos conspicimus et res masculinas <feminine> et femineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere. 13. Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini, quamvis Epicados omnes, Caesellios Verrios Scauros teneatis et Nisos.
60.
[recensere]1. Sed si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus et cur more est interemptus humano?. 2. - An aliter potuit invisibilis illa vis et habens nullam substantiam corporalem inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi se figere ineptissimae posset contemplationis obtutus? 3. Quis est enim mortalium qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse noluit vel qualitate vel numine? 4. Adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut et videri posset et conspici, verba faceret et doceret atque omnis exequeretur res eas propter quas | f. 24b | in a mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis.
61.
[recensere]1. Quid enim, dicit, rex summus ea quae in mundo facienda esse decreverat sine homine simulato non quibat efficere?. - Si oporteret ita fieri quemadmodum dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit. 2. Quare isto voluit et illo genere noluit, latent [aliter] involutae et vix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius te formares ad non credendi frontem quam tibi esset exositum id quod novisse atque audire conquireres.
62.
[recensere]1. Sed more est hominis interemptus. - Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione conpactum. 2. Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus?. - Homo quem induerat et secum ipse portabat. 3. Incredibile dictu est et caecis obscuritatibus involutum. - Si velis, non caecum est et similitudine proxima constitutum. Si quo tempore Sibylla praesagia, oracula illa depromens, fundebat vi ut dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretnr in ea esse occisus? 4. Si Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: nurmquid aliquis diceret lege eos humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes vias rerum | f. 25 | postulantibus explicabant? 5. Mors illa quam dicitis adsumptio hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec ipsam perpeti succubuisset vis tanta, si non agenda res esset et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.
63.
[recensere]1. Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria?. - Quae nulli nec homines scire nec ipsi, qui appellantur dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in abditos recessus thesauri interioris inducere. 2. Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos vel potestate universa prohiberet? 3. Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat incedere, is motus conligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere? 4. Sed quia fieri ratio ea quae fuerant destinata poscebat et hic in ipso mundo nec modo quám gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus nec reputandum putavit quid illorum | f. 25b | dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent. 5. Cum enim de animarum periculis multa, multa de illarum contra <salute> insinuaret, magister, atque auctor ad officiorum convenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, non hiatum compressit aviditatis, non tela extorsit e manibus atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit? 6. Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus et corporalibus adfectos malis, morbis, unica illa benignitate miseratus reddidit et restituit sanitati?
64.
[recensere]1. Quid ergo vos subigit, quid hortatur maledicere conviciari inexpiabiles cum eo conserere simultates quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu? 2. Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exilis caedibus nudant nobilitatibus civitates, qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque divos, et quoscodiis acrioribus conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus aris templis atque alio mactatis cultu ludorum et celebritate natalium. 3. Nec non et illos omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt | f. 26 | publicos mores, qui luxurias ac vitas vestras secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lascivientibus nudis, qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: 4. solum Christum conpellare dilacerare, potestis si deum, vultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare. 5. Quodnam quaeso ob meritum dicite, euius ob peccati culpam? Quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege, quia vobis inmortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum adseverationibus suasi? 6. Quodsi esset apud vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare, immo, si animus vobis clemens fuisset et mitis, vel propter id solum eum deberetis | f. 26b | amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum.laederent, securioris quinimmo expectationis implerent.
65.
[recensere]1. O ingratum et impium saeculum, o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione pravatum. 2. Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis rmedicamen pollicens tale quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? 3. Et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. 4. Eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans et praeconium salutare credentibus. 5. Quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut verius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis? 6. Non placent ea quae dicit et cum | f. 27 | offensionibus audiuntur a vobis: pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes vos viri et in suis erroribus fatuitantem relinquite volutari. 7. Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam his salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam? 8. Cumque novitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, virtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.
Liber II |