Jump to content

Adversus V haereses (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adversus V haereses
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.AdVHa 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM SERMONEM.

Tractatum adversus quinque Haereses, quem Erasmus hominis eruditi quidem, et arguti et facundi esse censuerat, non tamen Augustini, nisi forte, ait, juvenis scripsit, Augustino sine cunctatione adjudicant Lovanienses et Bellarminus, aliique auctoritate Bedae, qui ex capite ejusdem tractatus quarto et quinto citat quaedam in caput primum Epistolae Pauli ad Romanos. Ea de facto verba nomine Augustini citata reperiuntur non solum in vulgata Bedae collectione illa auctiore, quae verius est Flori Lugdunensis; sed etiam in altera certa Bedae, quae penes nos est brevior in Paulum collectio, nondum typis edita. Verum sermo iste dictus eo tempore deprehenditur, quo Africa tenebatur Arianorum dominatu, quando jam orthodoxis pastoribus, aliis exsilio seu fuga, aliis morte sublatis, haeretici Catholicos et concertationibus sollicitabant, et largitionibus pecuniave corrumpere tentabant. In capite 6, Ubi estis, inquit, fontes lacrymarum? Quibus agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii fugati. Et cap. 7, Adversatur (Arianus), clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat. Ille sanguinem fudit, ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Similia leguntur in sermone 2 ad Catechumenos, n. 24, et sermone de Tempore barbarico, n. 10; quae tomo sexto, in tempus Vandalicae persecutionis post Augustini mortem excitatae convenire observavimus. Praeterea dictio nec satis accurata, nec tam seria est, quam solet esse Augustini. Exempli gratia, in cap. 3, Deo Patri ad gignendum Filium conjugis vice fuisse bonam voluntatem docet. Ad haec quod Augustinus in Donatistas scripsit, id auctor in Arianos torquet, cap. 6: Quare litigamus? Si una nobis est haereditas, simul possideamus, fratres sumus, etc. Credimus itaque Bedam hic, quemadmodum et in subdititia Collatione cum Pascentio, quam in secundi tomi appendicem rejecimus, deceptum esse errore veterum codicum qui hunc tractatum Augustino assignant. Hujus libri mentionem facit Hincmarus, lib. de non trina Deitate, et quia praeconceptae illius opinioni valde incommoda erant haec capitis 7: Gratias tibi, vera et una Trinitas, una et trina Veritas, trina et una Unitas, ibi multis contendit, a pagina scilicet 450 ad 464, ea a falsario et impostore aliquo fuisse immissa. In Indice Possidii notatum dicit Bellarminus, in eo videlicet, quem interpolatum edidit Joannes Ulimmerius: nusquam vero in caeteris, tum editis, tum scriptis, quae videre nobis licuit, Possidiani Indicis exemplaribus invenitur. Recognovimus Tractatum et emendavimus ad codices Vaticanos decem, ad Germanensem unum, ad Michaelinum, ad Remigianum, ad Ebrulphensem, ad Arnulphensem, ad Cisterciensem, ad Fossatensem, ad Colbertinum, ad codicem V. C. domini de Maran Tolosatis, ad Turonensem S. Gatiani, et ad alium Ecclesiae Lugdunensis codicem, in quibus inscribitur Libellus adversus quinque haereses, sive contra quinque hostium genera; quia nempe est contra Paganos, Judaeos, Manichaeos, Sabellianos et Arianos.

CAPUT PRIMUM.

1. Quinque genera hostium. Debitor sum, fateor, non necessitate cogente, sed, quod est vehementius, charitate. Non tam ad compellendum potest esse molestus exactor, quam ad reddendum devotus est debitor. Sed ut impleam quod promisi, adjuvate me sanctis orationibus vestris, ut Deus omnipotens det gratiam sermonibus meis, et satisfaciam piis mentibus et auribus vestris. Si meminisse dignamini qui in tempore adfuistis, quinque hostium genera esse diximus: contra quae expugnanda inducias postulavimus, ut necessaria arma praeparare possemus. Promissus dies illuxit, nos quoque impigre ad certamen Domino adjuvante processimus. Adjutorium nostrum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8). Donabit certanti victoriam, qui certandi dedit audaciam. Non nos hostium turba, non nos bellantium revocet forma, non quasi vitrea, fulgentia terreant arma. Goliam magnum, robustum, armis terribilibus, ingentique turba munitum, David solus, puer parvus atque inermis, uno lapidis ictu prostravit, totaque Allophylorum castra turbavit atque fugavit (I Reg. XVII, 49). Quid autem aliud petra contra Goliam manu David missa, nisi Christum contra diabolum ex semine David venturum significavit? 2. Aggrediamur jam, et errorum quae diximus quinque genera proponamus. Pagani dicunt, Quid est quod nos exhorretis atque abjicitis tanquam multos colentes deos? Ecce et vos Deum, quem praedicatis colendum, filium habere dicitis, eumque sine alterius commixtione sexus natum esse confingitis. Judaei dicunt, Quomodo unum colitis Deum, quando et hominem quem patres nostri crucifixerunt Dominum dicentes, hominibus extorquetis ut tanquam Filium Dei vobiscum venerentur et colant? Manichaei dicunt phantasma esse, quod dicitur Dominum Christum femineo potuisse nasci ex utero. Non enim dignum est, inquiunt, ut tanta majestas per sordes et squalores feminae transisse credatur. Sabelliani, iidem Patripassiani, dicunt, Unus est Deus Pater et Filius; quoniam qui Pater, ipse est et Filius. Nam si aliter dixerimus, dicemur multicolae. Ariani dicunt, Alius est Pater, alius est Filius, sed minor est Filius. Quomodo enim fieri potest, ut genitori genitus existat aequalis?

CAPUT II. 3. Fiducia adversus haereticos.

Ecce sunt errorum propositae quaestiones, quasi hostium compositae acies. Contra istas acies pestiferas, sanctissimi fratres, assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. Accingimini lumbos in veritate: nemo trepidet, nemo formidet. Est lorica justitiae, est scutum fidei, in quo sagittae malignorum ignitae excipiantur et exstinguantur. Est galea salutis, est gladius spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14-17). Quisquis fidelium Christi militum his fuerit armis munitus, non cujusquam formidabit personam, non terrore temporis a certamine revocabitur. Eia, fratres, certamen in promptu est, fervet opus, urget adversarius, spicula parat, jacere tentat, nemo expavescat. Fratres, plures sunt nobiscum quam cum illis. Nobiscum est Moyses ille magnus amicus Dei, qui ut hostem vinceret praeliantem, manus ad coelum extendit, jam tunc figuram crucis Christi ostendens: ipse divino imperio, tumentis ponti volventes flexuosis sinibus undas, uno virgae percussu trajiciendo populo aridos vertit in campos. Nobiscum est Jesus post Moysen populi dux Israelitici, fortissimus praeliator, cujus etiam nomen indicat Salvatorem: ipse potentia sua et divina fiducia, diem, sui cursus metas ne perageret, statuit; et nocti ne accederet imperavit. Ipse gentium reges, non singillatim, sed congregatim superavit, captivavit, humiliavit, occidit. Nobiscum est David manu fortis; quid dicam? servus Dei, electus Dei, amicus Dei, parens Dei: noverat et bene noverat, non solum parcere subjectis et debellare superbos (Aeneid. lib. 6., vers. 853), verum etiam virtutes ostendere et patientiam custodire. Ipse inimicos suos cum persequeretur, non perniciosus, et cum vinceret, non exstitit impius. Nobiscum sunt alii atque alii sancti viri, qui omnia futura praeviderunt et praedixerunt. Non est ergo quod terreat vos: et tantum exspectate, audite et orate, intentior et auctior circa me vestra sit oratio. Non diutius immoremur, jam quae proposuimus prosequamur.

CAPUT III. 4. Ex Hermete et Sibylla adversus Paganos.

Quid dicis, pagane? Deus, inquis, si delectatus est filio, indiguit conjugio: si horruit conjugium, solus est sine filio. Quid enim poterat inveniri simile Deo, quod conjungeretur Deo, et pareret filium Deo? Deinde si, ut dicitis, habet Deus filium, jam non unum colitis Deum. Quid agimus? Ab Allophylo telum missum excepimus; quid remittemus? Quodlibet miserimus telum, licet perveniat ad illum, nihil prodest. Quare? Quia durus est. Quantum durus est? Lapideus est: idola colit; et scriptum est, Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Sanctas Scripturas non accipit. Quaeramus ergo lapidem quo percutiatur, ut percussus quassetur, quassatus comminuatur, comminutus in pulverem convertatur, conversus in pulverem compluatur, complutus seratur, satus faciat fructum, non qui igne consumatur, sed qui in horreo recondatur. Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui Λόγος τέλειος appellatur, id est, Verbum perfectum: magnum nomen libri hujus, quia magnus est de quo scriptus est. Quid enim perfectius Verbo, qui solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6)? Audiamus quid loquatur Mercurius de Verbo perfecto: Dominus, inquit, et omnium factor deorum, secundum fecit Dominum. Et post pauca, ut ostenderet quid dixerit, repetiit et dixit: Quoniam ergo hunc fecit primum, et solum et unum: bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus Joannes evangelista dicat: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Bonus autem ei visus est, et plenissimus omnium bonorum. Et sequitur: Laetatus est. Cui, vel cum quo laetatus est? Dicat ipsa Sapientia Dei, Filius Dei: Ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 30). Ergo, laetatus est, et valde dilexit tanquam unigenitum suum. Quem primo factum dixit, postea unigenitum appellavit. Item alio loco sic dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest humano ore narrari. Quaerebas, pagane, conjugem Dei? Audi Mercurium: para frontem, et excipe lapis lapidem: cade, ut erigaris; frangere, ut confirmeris; destruere, ut aedificeris: ictus lapidis non cutem dividat frontis, non venam rumpat sanguinis, non aperiat foveam vulneris; sed signum faciat crucis. Conjugem Dei quaeris? Abjiciatur ex corde tuo, rogo, impura pravitas. Conjux Dei bona voluntas est. Quomodo autem pater sit Deus, et Filius Deus, nec tamen duo dii, sed unus sit Deus, tecum disputare non debeo; quia nisi credideris, intelligere nullatenus poteris. Et tamen Filium Dei Deum fatetur Mercurius. Hoc lapide percussus, lapideus desinat esse sacrilegus. Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Deus filiis hominum colendum. Quantum apparet, in his sententiis Mercurii et Sibyllae, Sabellius etiam judicatur. Mercurius et Patrem Deum dicit et Filium: et Sibylla dicit Deum alium. Sabellius dicit non alium, quia eumdem Patrem asserit esse quem Filium. Optimum valde est, si modo non unum tantum, sed etiam ad quantoscumque missus pervenire potuerit adversarios, uno ictu percutiamus. Item Sibylla dicit: Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse. Versus iste et Paganum increpat et Judaeum. Alio loco Filium Dei σύμβουλον appellat, id est, consilium, vel consiliarium, Et propheta dicit, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis et potens (Isai IX, 6). Hic Arianus arguitur, qui cum dicit minorem Dei Filium, dicit aliquando Deum non habuisse filium. Et si fuit sine filio, fuit sine consilio. Ecce ad quanta pericula provocamur. Sed quia Deus nunquam fuit sine consilio, etiam contradicente Ariano, nunquam Pater potuit esse sine Filio. Quid agis, pagane? Aperi aures, noli esse sicut aspis surda, quae obturat aurem ne audiat vocem incantantis (Psal. LVII, 5). Non tibi meos auctores profero; tuus est Mercurius, cui inter deos tantus honor cultusque a vobis delatus est, ut ejus nomine diem vocaretis. Ipsum audi, ipse te convincat, ipse expugnet; ut cum te vicerit, illi cedas, et mihi credas. Mercurius dixit: Dilexit Deus Unigenitum suum. Ipse dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis. Et ne de ejus nomine taedium interrogationis sustineret, secutus adjunxit: Cujus nomen non potest humano ore narrari. Quid tu, Mercuri, ab hominibus dicis nomen Dei Filii narrari non posse? A te narretur, qui non homo, sed deus ab hominibus aestimaris. Loquitur autem ad Filium suum dicens: Est autem. Quis? Filii inenarrabilis sermo sapientiae Sanctus sanctus. Nonne hoc est, In principio erat Verbum (Joan. I, 1)? Dic, Hermes, sermo iste sapientiae habet matrem? Sequitur: De solo Deo Domino est, omnibus dominante Deo mortalibus. Et quia ab hominibus indagari non potest, addit et dicit: Super homines est. Ergo quia super homines est, nomen Filii Dei narrare non possum, quia deus non sum: dicant homines quasi homines quod non sum, ego agnosco quod sum. Sermo sapientiae de solo Deo est Non ergo ibi, pagane, humanum suspiceris aut fingas fuisse conjugium: de solo Deo est, et super homines est. Increpat te Sibylla dicens, Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse Deum: ipsum, non alium, non Martem, non Jovem, non Mercurium; sed quem confitetur Mercurius. Quid miraris, christiane, quod talia isti de Patre et Filio dicant? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Nempe in Evangelio transeunte Domino dicunt, Novimus qui sis, Filius Dei, venisti ante tempus torquere nos (Marc. I, 24). Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent salvatorem!

CAPUT IV. 5. Ex Vetere Testamento adversus Judaeos.

Quid dicit Judaeus? Unus est nobis Deus, praeter ipsum non alium novimus. Illum vero quem dicitis Christum, patres nostri non Deum, sed hominem occiderunt. Nempe hoc est quod dixi: Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent salvatorem! Ecce daemones viderunt, et tremuerunt: homines viderunt, et occiderunt. Daemones confessi sunt: homines persecuti sunt. Quae infelicitas est et quanta miseria, imparem etiam daemonibus inveniri? Item homines credunt, daemones pereunt: homines salvantur, daemones puniuntur. Sed haec immutatio gratia est dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), non praesumptio hominis de suis viribus confidentis. Contra istum vero Judaeum non laboro: pugnant contra illum codices sui, pugnant Lex et Prophetae: et aut victus et humiliatus salvabitur, aut superbus et pertinax punietur. Dixit Dominus ad Moysen: Ecce ego mitto angelum meum qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes. Audisti angelum, agnosce Dominum: nec contemnendum esse putes. Audi adhuc quod metuas: Nec, inquit, contemnendum putes. Quare? Quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo (Exod. XXIII, 20, 21). Quis est ille tam magnus, cui Deus et potestatem suam dedit et nomen? Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Et unde probamus, quod cum dicitur angelus, debeat intelligi Deus? Habes in libro qui appellatur Genesis: Venerunt, inquit, duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth prae foribus civitatis: quos cum vidisset, surrexit, et ivit obviam eis (Gen. XIX, 1). Quid plura? Suscepit, et obsecutus est eis tanquam peregrinis. Consuetudine hospitalitatis liberatus a periculo civitatis, et temporale evasit incendium, et aeternum consecutus est praemium. Discite, christiani, sine discretione exhibere hospitalitatem, ne forte cui domum clauseritis, cui humanitatem negaveritis, ipse sit Christus. Non amplius evagemur a proposita actione. Angeli venerunt ad Loth, et dixerunt: Videte et advertite, quia angeli loqui dicuntur. Quid dixerunt angeli? Salva animam tuam, noli respicere post tergum (Ibid., 17). Quia nemo ponens manum super aratrum, et retro respiciens, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Neque stes in omni circa regione; terrenis non inhaereas voluptatibus: sed in monte salvum te fac (Gen. XIX, 17); spes tua Deus sit, ne et tu simul pereas cum Sodomitis. Dixitque Loth ad eos. Videte hominem videntem, non caecum, sicut Judaei et Sabelliani; non lippientem, sicut Ariani: sed oculos sanos habentem, sicut catholici Christiani. Angelos vidit, et Dominum intellexit. Quid dixit angelis? Dixitque Loth ad eos: Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam ante te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam (Ibid., 19). Magna res, cum volo Judaeum ferire sic, Moyses fortissimus vir hastam verbi sui vibravit, et misit, ut per Judaeum ad Sabellianum transiret, Arianumque percuteret. Quid agis, Loth sancte? Angelos vides, et non unum, sed duos, et dicis, Domine mi. Ad unum verba facis, unum precaris; et non metuis ne alteri injuriam facere videaris? Absit, inquit. Recedite, Judaei; recedite, Sabelliani, quia non videtis; recedite, Ariani, quia parum videtis. Ego video; et quod video quia video, nec contemno nec erro. Duos video, aequales video. Unum rogo, nulli injuriam facio: quia Patrem a Filio non divido. Nam ut intelligatis me non falli, cum duos tanquam unum deprecor, videte utrum duo, an unus meis respondeat precibus. Petiit ut in modica civitate et proxima refugium haberet et viveret. Respondetur ei. Videamus quot sunt qui respondent. Verba libri subsequuntur, Dixitque ad eum: quasi responsio singularis est. Adhuc sequere, videamus: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc (Ibid., 21, 22). Vides, Judaee, et dici angelum, et esse Deum? Audis, Ariane, duos, Patrem et Filium, dicentem: nec tamen eumdem Patrem quem Filium, propter Sabellianos; sed Patrem et Filium? Audis quid dictum est, Suscepi preces tuas? Audis quid dicit, Non subvertam urbem? Audis, Non potero facere quidquam? Judaeus legat angelum, intelligat Deum; Sabellianus legat duos venisse; Arianus legat unum respondisse: et non contemnant, sed errorem fugiant, ne ad ignem perveniant. Sed ut plenius ostendamus dictum angelum debere intelligi Deum, hujus lectionis sequentia recitemus: Igitur, inquit, Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24). Quid est, Dominus a Domino, nisi Filius a Patre? Sicut et alio loco: Dixit Dominus Domino meo, id est, Pater Filio suo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Item in Exodo, Apparuit, inquit, Moysi angelus Domini in flamma ignis de rubo, et vidit quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. Et dixit Moyses: Transeo, et videbo hoc grande visum, cur utique non crematur rubus. Cum vidisset autem Dominus, quia accedit videre, vocavit eum Dominus de rubo. Ecce ipse angelus ipse Dominus. Et sequitur dicens, Moyses, Moyses. Et ille dixit, Quis es Domine? Ait illi Dominus, Ne accesseris huc, nisi solveris calceamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est. Adhuc audi quid dixerit ei: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 2-6). Et ideo Judaeus sic audiat angelum, ut intelligat Dominum et timeat Deum: Sabellianus sic confiteatur Patrem, ut non neget Filium: Arianus sic confiteatur Patrem et Filium, ut non minuat Filium. Jesus etiam Nave, sicut liber dicit qui ejus scriptus est nomine, cum adversus hostes dimicaret, in ipso constitutus procinctu, vidit virum stantem contra se, et evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc adveni (Josue V, 13, 14). Cecidit autem Jesus pronus in terram, et adoravit. Et nunc sequere, Judaee, ducem tuum. Videt, interrogat, et adorat. Visio communionem habet: videtur enim et quod agnoscitur, et quod non cognoscitur. Ergo visio communionem habet, interrogatio ignorationem, adoratio fidem. Quem videt? Hominem. Quis est homo iste? Ipse est cujus contra inimicas gentes praenuntiabatur, desiderabatur, exspectabatur adventus. [ Et homo est, inquit, et quis cognoscet eum?] Quis est princeps exercitus Domini? Nonne ipse est, qui in Evangelio interrogatus quis esset, respondit, Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25)? Quid turbaris, Jesu? Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1)? Vides armatum, noli metuere: non contra te venio, sed pro te; quia non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Quid est, Jesu, quod vides, interrogas, et adoras? Audi: Hominem video; interrogo quem video; audio quem non video; adoro, non quod video, sed quod credo: quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 17). Quid ergo quaeris? Adverte, et sequere: Hominem video, sed prae filiis hominum est quod intelligo. Nescio quid mihi coruscat, et tanquam de latebris fulgidum aliquid splendet. Vado ad eum, quia venit ad me: perscrutabor quod video hoc tam grande visum. Quem video, et homo est, et non est homo. Imo et homo est propter Manichaeum; et plusquam homo est propter Judaeum. Perge, Jesus meus, dux meus, perge. Quare, nisi quia cum tu me inquiris, me acquiris? Ecce venio, hominem invenio: intus nescio quid intelligo; obscurum est, nondum video: recta est facies Moysi, velamen impedit aciem (Exod. XXXIV, 33), latet veritas. Non agnosco quid sit, opus est interrogatione. Dic, tu homo, Noster es an adversariorum? Si adversariorum est, et homo est, et inimicus est: si noster est, et homo est, et Salvator est. Post me venit, sed ante me factus est (Joan. I, 30). Si Jesus est, et Salvator est. Interroget Jesus Jesum, interroget prior posteriorem, sed tamen minor majorem; interroget deficiens crescentem: figura interroget veritatem; imo figura intelligat veritatem: ut lucescat dies, et removeantur tenebrae temporales. Ecce venio, scio quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39); palpo carnem: quaero, intueor armatum. Adhuc latet mysterium. Interrogo virum, audio verbum; removeo velum, adoro Deum. In eo quod Jesus vidit nec cognovit, furiosam gentem Judaeorum significabat, quae si videns cognovisset, nunquam Dominum gloriae crucifixisset (I Cor. II, 8): in eo autem quod audiendo credidit et adoravit, istum significabat populum de quo scriptum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Audi adhuc qui negas Deum genuisse Filium, audi quid dicit Pater per Isaiam prophetam: Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus (Isai. LXVI, 9)? Ego qui generationes caeteris tribuo, sterilis remanebo? dicit Dominus Deus tuus, cui dictum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Quid me stimulas, Ariane, et irrides cum audis, hodie? Apud Deum nunquam crastinus, nunquam hesternus dies est, sed semper hodie: non mensium circulis volvitur annus, non succedentibus ac decedentibus transigitur mensis diebus, non horae mutantur, non variantur tempora vel momenta, ubi dies nec termino concluditur, nec initio inchoatur. Audiat adhuc Judaeus quid per prophetam dicat Dominus, audiat Arianus: audiant et omnes qui Filium Dei aut non esse, aut esse minorem dicunt. Ego, inquit, Deus, et non est alius. Et quid de Filio, Domine, si tu solus es Deus? Audi adhuc, quid festinas? In memetipso juravi. Ubi est juratio, nulla est dubitatio. In memetipso juravi, Egredietur de ore meo justitiae verbum. Ecce habes Filium: Egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur. Quid est, non revertetur? Ne Sabellianus dicat quia ipse est Filius qui Pater, egressum verbum non revertetur: quia Pater, Pater est; Filius, Filius est. Sileat aliquantulum haereticorum loquacitas, nullam habens verecundiam: impleat Dominus sententiam; et Filio Dei aut nullus adversabitur, aut qui adversarius exstiterit, confundetur. Egredietur, inquit, de ore meo justitiae verbum, et non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua. Et Filius quid? Audi ergo in Domino dici: Meae sunt summae justitiae et imperium. Age ergo, et quid postea? Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei (Isai. XLV, 22-25). Ite nunc, omnes, Pagani, Haeretici, Judaei; adversamini, et repugnate Filio Dei: ad eum venietis, et confundemini omnes qui repugnatis ei.

CAPUT V. 6. Contra Manichaeos.

Non parum de Filio Dei secundum divinitatem locuti sumus, et resistentibus in quantum potuimus adversariis non pepercimus: nunc volo ad ejus incarnationem accedere, et Manichaeus obsistit impurus. Quare? Quia Dei Filium non vult dici etiam hominis filium. Et ubi est quod scriptum est, Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem; et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum (Ibid., 8)? item, Ecce parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Id. IX, 6)? item, Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14; Matth. I, 23)? Dicit aliquis, Cum Manichaeo certare disposueras, non cum Judaeo. Contra Manichaeum nova tela sunt necessaria, non antiqua. Quare? Quia novum, non Vetus accipit Testamentum. Sed mihi, qui contra utrosque suscepi certamen, undique arma sunt necessaria; maxime, quia ista nova ex veteribus fabricata sunt: ergo nec illa abjicienda, et ista portanda sunt. Diversis enim telis diversi concidunt adversarii. Ordo itaque iste servandus est, ut loquens de Evangelio, non sileam de Prophetis. 7. Sed ego, inquit Manichaeus, nec Moysen accipio, nec Prophetas. Quid ais de Paulo apostolo, qui in exordio Epistolae suae ad Romanos scripsit, Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3)? Audis quia Evangelium per Apostolos non exhiberetur, nisi per Prophetas ante promitteretur? Audis quia Filius Dei secundum divinitatem, factus est filius hominis ex semine David secundum carnem? Quid est enim, in quo Prophetae contrarii sunt Evangelio? Dixit Propheta: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum: veniat angelus, praedicet verbum. Aperiatur terra; audiat Maria: et germinet Salvatorem; pariat Jesum. Propheta dixit, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc etiam evangelista cum diceret, secutus est et exposuit dicens, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Frustra, Manichaee, conaris adversari Prophetis. Ecce Apostolus dicit, De Filio suo qui factus est ei de semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Quod Prophetae praeviderunt et praedixerunt, hoc Apostoli viderunt et praedicaverunt. Qui erat, factus est. Quid erat? quid factus est? Verbum erat, caro factus est. Deus erat, homo factus est: Filius Dei erat, Filius hominis factus est. Suscepit humanitatem, non amisit divinitatem: factus humilis, mansit sublimis: natus est homo, non destitit esse Deus: natus est parvulus, latens magnus: qui libenter amplectitur Deum natum, non horreat virginis partum. Dicit tibi Deus creator hominis, filius hominis: Quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem, de qua nascerer, feci; ego viam meo itineri praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, Manichaee, mater est mea; sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est corrupta virginitas, sic mea ibi non est maculata majestas. Si solis radius cloacarum sordes desiccare novit, eis inquinari non novit; quanto magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinamenti incurrit, quocumque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest? Stulte, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem, nec pariendo est passa dolorem? Unde sordes in domo, ad quam habitator nullus accessit? Solus ad eam fabricator et dominus ejus venit, vestem quam non habebat, induit; eamque sicut invenit, clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6); sic istius, ex qua natus est, matris pudor solus est integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria obediendo consecuta est gratiam: illa gustando prohibitum maledicta, haec credendo angelo est benedicta: illa nobis mortem contulit, haec vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christianum premis, non Christum defendis. Taceat immunda vanitas, quia munda nata est veritas.

CAPUT VI. 8. Contra Arianos.

Vellem adhuc Manichaeum persequi, sed infestum patior Arianum, qui confidit in virtute sua, et gloriatur in potentia sua (Psal. XLVIII, 7). Jam quidem cum aliis responderemus, nec ipsi tacuimus: sed etiam nunc servato ipsius ordine, videamus quae spicula jaciat. Nullius terreat persona potentis: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Vides quotidie fenum crescere, vides florere, quid expavescis? Tales fructus deserta germinat terra. Agricolas non accuso, sed quaero. Ubi modo estis, o boni agricolae? Quid agitis? quare vacatis? Videtis quot malis ista plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuli, hinc fenum surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, fenum secate, bona semina spargite, non vos terreat hiems: et si abundat iniquitas, tamen vestra ferveat charitas. Serite hieme, quod metatis aestate. Sed quibus dico? Ubi estis fontes lacrymarum? Quibus agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii fugati: terra tradita est in manus impii (Job IX, 24), tribulatio et necessitas invenerunt nos. Domine, da nobis auxilium de tribulatione, ut salus hominis non sit vana, sed vera (Psal. LIX, 13) Quid dicis, Ariane? Interroganti quaeso respondeas. Nolo despicias parvulum, non te grandis forma juvat, non magna protegunt arma, unius lapidis ictus frontem penetrat galeatam (I Reg. XVII, 49). Dic mihi ergo quod te interrogo: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Credo, inquit. Credis in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum? Credo, inquit. Credis Deum et hominem Jesum Christum natum de Spiritu sancto ex virgine Maria? Credo, inquit. Bene facis. Adhuc interrogo: Sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est? Ita. Alius est Pater, Alius Filius? Et maxime. Aequalis est Patri Filius? Aequalis, inquit. Quid restat? Ecce ad omnia quae interrogavi, respondit. In eo quod credere se dicit Deum Patrem et Deum Filium, contrarius est mecum Pagano. In eo quod credit Christum Deum et hominem natum de Spiritu sancto ex virgine Maria, mecum est contra Judaeum et Manichaeum. In eo quod credit alium esse Patrem, alium Filium, mecum est contra Sabellianum. Age, si mecum es in omnibus, quare litigamus? Si una nobis est haereditas, simul possideamus; fratres sumus: Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Quare est nova fabrica ante murum? Simul ad custodiam nostrae haereditatis in vigilemus. Haereditas nostra praeclara est nobis (Psal. XV, 6). Habemus invidos, habemus inimicos: et ipsi possidere volunt, non nobiscum, sed contra nos. Nemo sibi usurpet aliquid: haereditas ista sic est nobis dimissa, ut indivisa possideatur, non partibus dissipetur. Simul fructum colligamus, ne dividendo perdamus. Paupertas sollicitum me facit; rogo te, noli foras praeter me colligere, ne incipias spargere. Qui enim mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Quasi oblitus sum, cum quo agebam; sed non sum oblitus, interrogo Arianum, quem desidero esse catholicum. Dicit aliquis: Ad omnia quae voluisti respondit, in responsionibus illius nihil invenitur adversum: quid amplius quaeris? Exspecta, frater, noli facile judicare, habeo adhuc quod interrogem: noli cito te illi committere, responsio claret, virus latet. Quid dixisti, frater? Aequalis est Patri Filius? Aequalis, inquis. Eia modo vigila, modo manifestabitur quod latebat. Quomodo dicis aequalem Patri Filium? operatione, an origine? potestate, an aeternitate? an forte in utroque? Absit, inquis. Operatione et potestate aequalis est, non aeternitate: quomodo enim fieri potest, ut genitus sit aequalis ingenito? En adest ille qui mecum quasi cohaeres ambulabat, dolus apparuit qui latebat. Mecum possidere putabatur, vult dividere: sed non permitto; prorsus resisto. Leges habent ut testatoris voluntati in omnibus pareatur: si quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, careat haereditate. Sed silent leges inter arma (Cicero pro Milone, n. 40)? Non prorsus: ad hoc laboratur, ad hoc pugnatur, ut legibus serviatur. Testamentum profero, verba testatoris recito: si est quod dividatur, ibi invenio: si non est quod dividatur, de ipso testamento tibi resisto. Audi quid habet testamentum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Haec est haereditas. Et quis est ipse testator? Lege Testamentum, et invenies. Cum propheta de Domino loqueretur, ait; Magnificabitur usque ad terminos orbis terrae, et erit ipse pax (Michaeae V, 4, 5). Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus (Luc. II, 14); non divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae voluntatis. Ipse est haereditas, ipse est testator, ipsum quaeris dividere. Quid partiris unum? Si unum diviseris, integrum nihil habebis. O ariana haeresis, crudelis et impia meretrix, erubesce judicante Salomone. Meretrix, ne unum vivum, ne undecumque conceptum, jamque partum perderet, non permisit dividi filium suum; et tu dividis Dominum Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia, quia mater; tu et meretrix et impia, quia non mater, quod paris praefocas, quod non paris congregas. Quomodo alienum lactas, quae tuum necas? Viscera tua duruerunt, illius tremuerunt. Quid dixit? Date illi puerum, et nolite dividere eum (III Reg. III, 27): Filius meus est; sed melius apud illam integrum gaudeo vivum, quam divisum lugeam mortuum. Filius meus est, inquit; sed quid prodero mater puero, si vitam quam non confero, aufero? volo illius crudelis a parvulo repellere ubera, sed magis cogor judicis timere machaeram. Date illi filium meum: meus est natus; sed migret ad illam totus, apud me maneat affectus. Date illi puerum totum, non auferatur vita membrorum: non dividatur integritas, mihi non eripitur pietas. Quid dixit, Date illi puerum et nolite dividere eum? Ecce et ego dico, totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis habere pacem sine praejudicio, divide haereditatem. Et quomodo habeo dividere? Pater major est, Filius minor? O partes! o justitia! o aequalitas! Una pars major est, alia minor. Non consentio, non facio partem; quia non divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam non erit pax. Sed quomodo apud te pax illibata esse potest, apud quem fides integra non est? Unde, quia mecum non vis possidere, et pacem vis dividere, haereditatem non potes obtinere. Postremo si more tuo non paci, sed perfidiae studes, vade, interpella judicem, videamus quid tibi dicturus est. Habes judicem ordinarium, nolo mihi adducas ex diversis partibus alias atque alias potestates. Non mihi armiger, sed legifer necessarius est. Et ubi, inquis, istum invenio? Ubi autem eum non invenies? Audi prophetam dicentem: Dominus judex noster, Dominus legifer noster. Nec contemnendum judicem putes; audi quid sequitur: Dominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos (Isai. XXXIII, 22). Ecce habes judicem. Si parum est, et rex noster ante te est. Sic est in coelo, ut non deserat terram. Coelum, inquit, et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Et nobiscum est, et cum Patre est: quia nec Patrem dimisit, cum ad nos descendit; nec nos deseruit, cum ad Patrem ascendit. Ipsum interpella, ipsi dic: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Audi responsum divinum, audi judicem justum; audi pacem, fugientem litem: quid ait? Amice, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos (Luc. XII, 13, 14)? Vis dividere pacem, et quaeris habere judicem pacem? Judex tuus nolo esse; ego pax sum, litigare non novi; consentientibus assideo, litigantes fugio. Si tu cum esses inimicus Patri meo, reconciliavi te per me, quomodo ergo a Patre meo separabis me? Ego cum esses longe, veni ut reducerem te: cum inter montes et silvas errares, quaesivi te: inter lapides et ligna inveni te: in lapidibus offendebas, ipsis adhaerebas, quia ligna et lapides adorabas. Et ne luporum ferarumque avido ore laniareris, collegi te, humeris meis portavi te, patri meo reddidi te, laboravi, sudavi, caput meum spinis supposui, manus meas clavis objeci, lancea latus meum aperuit: tot non dicam injuriis, sed et asperitatibus laceratus sum: sanguinem meum fudi, animam meam posui, ut mihi conjungerem te, et tu dividis me? Audi quid respondeatur discipulo, qui Filium noverat, et Patrem quaerebat. Ait Philippus Domino: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Numquid non et ipse Filium separabat a Patre? Jam te, inquit, novimus, sed Patrem tuum non novimus. Et quid vis? Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ad eum. Si vis, Ariane, audire, errasti cum Apostolo, redi cum Apostolo: sit illius objurgatio etiam tua curatio. Quid ait Dominus? Tanto tempore, inquit, vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, ego veni Patri meo te applicare, tu noli me separare: quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me vidit, vidit et Patrem. Tanta in nobis est unitas, tanta similitudo, tanta charitas, ut ego in Patre sim, et Pater in me. Sentio, Sabelliane, quid mussitas, aut in Ariano me concludere, aut ab Ariano avocare festinas. Sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; non trium, sed unius Dei; cum illi respondeo, te non praetereo. Quid dixit Dominus? Qui me vidit, vidit et Patrem. Numquid dixit, Qui vidit me, vidit Patrem; aut, Ego sum Filius simul et Pater? Sed dixit, Ego in Patre, et Pater in me; et Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8-10). Interpositio unius syllabae, quae dicitur Et, discernit et Patrem, discernit et Filium; teque demonstrat nec Patrem habere, nec Filium. Dic mihi, Ariane: Patrem dicis Deum? Et maxime. Quid Filium? Ipsum quoque Deum confiteor. Unde agnoscis? Quia cum praenuntiaretur in carne venturus, de ipso propheta dixit, Dicite, Pusillanimes confortamini: nolite timere, ecce Deus noster ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos (Isai. XXXV, 4). Agnosce, in eo quod te agnoscere dicis, si Prophetae non adversaris. Quid ergo dicis de Patre? Deus est. Quid Filius? Deus est. Coaeternus est Patri Filius? Non. Ergo erat tempus, quando non erat Filius, secundum te. Si erat tempus quando non erat Filius, ergo fuit tempus quod non fecit Filius. Si fuit tempus quod non fecit Filius, non omnia per ipsum facta sunt: jam enim erat tempus, quando non erat Filius. Si erat tempus, quando non erat Filius, Joannes evangelista non debuerat dicere, In principio erat Verbum; sed, In principio erat tempus. Joannes dicit, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3): sed Arianus contradicit. Dic, Ariane: unde scis quia erat tempus, quando non erat Filius? An forte dicturus es, Et Joannes unde scit, quia in principio erat Verbum? Quia super pectus Domini discumbebat, et inde hauriebat quod in convivio Christi bibebat, quia in principio erat Verbum. Tamen dic mihi, quando in principio erat Verbum (Ibid., 1), vel quando Joannes super pectus Domini recumbebat (Id. XIII, 23), et a Verbo Domini discebat, quia Verbum erat in principio, et Verbum Deus erat: Arius ubi erat? Nescio, si audes dicere ibi erat. Notum est enim et legitur quo tempore natus est, meritoque sit damnatus. Notum est etiam quomodo vixerit, quomodo mortuus fuerit: et ideo non audes dicere de Ario, sicut de Verbo, Et fuit, et est: quia nec tunc fuit Arius, nec modo est. Sed ut in omnibus excludatur Arianus, audi quid per Salomonem dicatur: Dominus fecit regiones et fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi. Et post pauca: Eram ego apud illum cuncta disponens: ego eram quando faciebat fortia fundamenta terrae: ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 26, 27, 30). Sed dicis, De tempore agitur; utrum fuerit Filius antequam esset tempus. Audi ipsum per prophetam dicentem: Ex tempore, inquit. Quid est, Ex tempore? Numquid ex quo tempus esse coepit? Non sic, impie Ariane; non sic: sed, Ex tempore, antequam fieret, ibi eram (Isai. XLVIII, 16). Ecce antequam fieret tempus, ibi erat. Quaere jam quando non erat, qui ante tempora erat. In principio erat Verbum. Melius Graeci dicunt, Λόγος. Λόγος quippe verbum significat et rationem. Vides ergo quia semper erat, de quo tu audes dicere, Non erat. Aut si dicis Deum aliquando sine verbo, aut sine ratione fuisse, jam non Filio tantum, sed et Patri adversarius eris. Ego, inquit, ex ore Altissimi prodii (Eccli. XXIV, 5). Quis dicit? Verbum. Et Verbum hoc quid est? Joannes dicat: Deus erat Verbum. Et Verbum ergo, et cujus erat Verbum, non duo, sed unum sunt. Non, inquis: quia verbum posterius est eo cujus est verbum, unde apparet Filium Patre esse minorem. Negas itaque Filium Dei esse Deum. Non nego, inquis: et Patrem Deum dico, et Filium Deum; sed Patrem majorem, Filium minorem. Quamdiu Pater major, Filius minor? Dic mihi, quia video te calculare velle aeternitatem: quot annis praecedit Deus Pater Filium suum? Ubi diem nativitatis Filii Dei legisti? Filii Dei dico, non dico Filii Dei et hominis. Ubi ergo diem nativitatis ipsius legisti? Cum quo mathematico Creatoris siderum constellationem quaesisti, atque tractasti? Quae tempora, quas horas, quae momenta, quos numeros, quas minutas momentorum nativitatis illius, qui omnia condidit, collegisti? Conquiescat rogo, conquiescat haeretica tua, non religio, sed superstitio: de Christi initio deficit calculatio. Quia cum auditur sine initio aeternitas, nulla ibi quaeritur aetas. Si Pater Deus, et Filius Deus, Pater major, Filius minor: jam non unus Deus, sed duo dii. Si duo dii sunt, quid est ergo quod dicit Dominus per prophetam, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10)? Quid dicis, Ariane? Cui istas deputas voces? Si Patris sunt, dicendo, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit: aut ipse Pater non erit, aut Filius Deus non erit. Si enim hoc tantum diceret, Ante me non est formatus Deus; nec adderet, et post me non erit: liberum tibi erat haec verba Patri tantummodo applicare. Cum autem sequitur et dicit, post me non erit: secundum te, ut dixi, et se Patrem et Filium negat Deum. Item si Filii sunt haec verba, Patrem suum et Deum negat et Patrem. Si enim non diceret, Ante me non est formatus Deus; sed tantum diceret, post me non erit: posset forsitan dici Filium illud fuisse locutum. Modo autem cum dicit, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit: Patrem suum nec Deum dicit esse, nec Patrem. Item si Patris sunt haec verba; quis dicit, cui dicit, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)? An forte, quod absit, mendacii arguendus est Deus? Sed si Filii verba sunt, quis dicit, de quo dicit, Pater meus usquemodo operatur (Joan. V, 17)? An forte et injuriosus Patri judicandus est, et ingratus? Sed numquid ingrato diceretur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8)? An forte Propheta aut quid diceret nescivit, aut fallere voluit; aut ut mitius aliquid de Propheta dicamus, finxisse credendus est sibi duos confabulantes, id est, Patrem et Filium; et Patre dicente, Ante me non est formatus Deus, adjunxit et Filius dicendo, Et post me non erit? Mimica sunt et jocularia quae agimus, an divina? O scelus! proh dolor! Parce, parce, haeretica impietas. Cum tu Deum non capias, nos quoque ad blasphemiam provocas. Non hoc docet sancta Ecclesia. Pater, Pater est; Filius, Filius est: et ille nunquam non fuit Pater, et iste nunquam non fuit Filius: ambo aeterni, nec coeperunt esse, nec desistunt. Quod Pater loquitur, Filius loquitur, quia Verbum Patris est: et quod Filius loquitur, Pater loquitur, quia Pater Verbi est. Ipsum Verbum dicit, Verba quae ego loquor, a me ipso non loquor (Joan. XIV, 10). Concedite, quaeso, Creatori quod ipse praestitit creaturae, et in creatura, si potestis, capite Creatorem. Ecce ignis et splendor duo sunt, alter ex altero est, nec sine altero alter est: ignis pater, splendor filius. Ipse, si posset, diceret, Quod luceo, non a me ipso luceo; sed qui me misit, ipse mihi dedit ut luceam. Ignis enim splendorem mittit. Et sicut Filius de Deo Patre dicit, Pater mecum est (Id. XVI, 32); ita et splendor dicere posset, Ignis mecum est. Exstingue ignem, splendor nusquam parebit. Si ergo ignis et splendor, pater et filius, unus sine conjuge pater, alius sine matre filius est; nec dividi alter ab altero potest; et cum sit alter ex altero, initium tamen alterius esse non potest sine altero; hoc autem posse, a Creatore tributum est creaturae: quid potest ipse Creator? Accedat Paganus, accedat Sabellianus, accedat Arianus: contemplentur lucernam, in ipsa videant quod in Deo videre non possunt. Non facio injuriam, si aliqua ex parte tanti Creatoris cupiens ostendere potestatem, ignis sive lucernae afferam tantillam similitudinem. Scriptum est enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Et de Deo dictum est, Ignis consumens (Deut. IV, 24; Hebr. XII, 29). Accedite ergo, et lucernam diligenter considerate, vestrasque fatuas tenebras removete. Paganus intueatur, et illic sine conjugio esse Patrem discat et Filium, et quomodo natus est Filius: et si caecus non es, ibi vide; inter ignem et splendorem quaere medium. Si nullum est medium, nullum est conjugium. Noli velle perscrutari medium, ne magnum patiaris incendium. Accedat Sabellianus, videat duos in unum, ignem et splendorem. Numquid non recte dicere potest splendor, Ego in igne, et ignis in me; sicut et Filius dicit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10)? Accedat et Arianus, videat et ipse alterum ex altero, nec tamen nasci posse alterum sine altero: nemo eorum prior, nemo posterior; coaevi sunt pater et filius, splendor et ignis: nec ignis sine splendore, nec splendor sine igne esse potest. Aut certe, si placet, mitte manum, divide alterum ab altero: ostende mihi ignem sine splendore, vel splendorem sine igne. Absit, absit: ardere tantummodo poteris, separare alterum ab altero non poteris. Sicut enim ignis et splendor alter ex altero est, nec tamen esse alter sine altero potest: ita Pater Deus et Filius Deus alter ex altero est, nec tamen esse alter sine altero potest. Non illis ortus qui non est, sed aeternitas atque substantia una est. Ignis et splendor temporales sunt: Pater autem et Filius Deus aeterni sunt. Sunt dico, quia Pater et Filius; Deus dico, quia unum sunt. Dualitas in prole, unitas in deitate. Alterum facit unius nativitas, sed unum ostendit esse divinitas. Cum dico, Filius, alter est: cum dico, Deus, unus est. Alius est, quia Filius est: aliud non est, quia Deus est. Erubescite, Ariani. Tunicam hominis jam judicati in cruce pendentis carnifices Pilati non sunt ausi conscindere (Id. XIX, 24): et vos conamini charitatem Dei in coelo sedentis, imo ipsam charitatem Deum dividere? Sed conamini; quantum potestis, conamini, vos jam in infernum ruistis: nam illam tunicam nunquam rumpetis. Item per prophetam Dominus dicit, Non est Deus absque me: Deus justus et salvans non est praeter me (Isai. XLV, 21).

CAPUT VII. 9. Contra Sabellium.

Hic Sabellianus exsultat. Ut enim unum eumdemque Patrem ostendat et Filium, talibus se testimoniis credit muniri. Contra Ariani, ut probent alium esse Patrem, alium Filium, alia proferunt testimonia, et dicunt, In tantum alius est Pater, alius Filius, et alius major, alius minor; ut Pater dicat Filio, Dedi te in lucem gentium (Id. XLIX, 6); et Filius dicat, Pater misit me (Joan. VIII, 19). Quantum intelligo, lux ista gentium tam clara est atque perspicua, ut haeretici eam comprehendere non valentes atque perspicere, unde caecati, non in eam possint ambulare, sed potius oberrare. Arianus aliud, Sabellianus aliud. Quale bellum? Quid ad haec Catholicus? Arma, inquit, quae portant, mea sunt: mihi militant; ambo contra se pugnant, sed pro me: utinam ambo deficiant, et non alter ad alterum transeat, sed ad me! Proferam et ego aliquid, unde utrique percutiantur. Tu, Ariane, dieis majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur: interrogo te et ego, Quis est major, qui praecedit, an qui praeceditur? Item quis est major, cui praeparatur aliquid venienti, an qui praeparat: cui exhibetur officium, an qui exhibet? Utique si hominum genus interroges, respondebit illum esse majorem, qui praeceditur, cui praeparatur, vel cui officium exhibetur. Tu inde vis probare minorem Filium, quia missus est: ego ostendo eum qui misit, praecedere illum quem misit; nec alterum eorum dico majorem, quia non audeo dicere vel minorem. Isaias propheta dicit, Haec dicit Dominus Christo meo Domino, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Ecce jam Filio misso comes est Pater. Adhuc sequere: Et dorsa regum vertam, et aperiam ante eum januas, et portae non claudentur (Isai. XLV, 1). Ecce ille qui miserat, praecursor factus est. Quis enim major aut superior ante minorem januas aperit? vel quomodo id faciat, nisi paululum quoque praecesserit? Audi adhuc, Et portae, inquit, non claudentur. Quomodo? Ego ante te ibo (Ibid., 2). Vides quia qui miserat, et comitatur, et praecedit: mittit, et non discedit. Parum est quia non discedit, insuper et praecedit. Jam tu discerne qui sit major, qui potior: ego enim nullam discretionem video, sed potius aequalitatem conspicio. Filius dicit de Patre, Misit me (Joan. VIII, 16). Pater Filio dicit, Ego ante te ibo. Recedat de medio discordiosa calamitas: aequalitas hoc exhibet, non disparilitas. Adhuc sequere, ut clarius appareat quis cui dicat: Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Hic esto et tu, pagane. Audi quid dicat propheta. Non mihi ego quod volui scripsi: codex, in quo haec scripta leguntur, in armario Judaei habetur. Inimicus meus testis est meus; ab ipso quaere; aperi, lege, et crede. Dorsa, inquit, regum vertam, et gloriosos terrae humiliabo. Nonne reges terrae vides, qui ante persequebantur Christianos, nunc esse christianos? Nonne vides eos qui humiliabant Ecclesiam, humiles intrare in Ecclesiam? Nonne nunc vides ipsos habere defensores, quos ante habebat persecutores? Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego sum Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel (Isai. XLV, 2, 3). Audiat Sabellianus, Deus dicit, Deo dicit. Ergo duo sunt; qui dicit, et cui dicit. Audiat et Arianus: Ego Deus, et non est alius extra me (Ibid., 5). Diu est ex quo contra istas duas haereses certando laboro, et pene sum fatigatus. Veni, Domine meus, Jesu praeliator fortissime, princeps exercitus Domini qui diabolum vicisti et saeculum, Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV, 2). Processurus ad praelium, et victurus in mundo mundum, oravit; non tanquam virtutis impotens, cum esset omnipotens; sed ut nobis, propter quod venerat, humilitatis magisterium exhiberet. Et quid dixit? Pater, clarifica Filium tuum (Joan XVII, 1). Modo Arianus maledictus dicit, Vides quia minor est, et claritatem non haberet, nisi Patrem petisset? Exspecta, homo, quid festinas? Tu hominem vides, in qua forma non solum Patre, sed et angelis minor est (Psal. VIII, 6): homo paret, Deus latet. Tu mihi ostendis hominem humilem: aperi oculos, et vide Deum sublimem, non angelis minorem, sed Patri aequalem. Pater, inquit, Filium tuum clarifica: ecce minorem. Adhuc sequere, Ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1): ecce aequalem. Invenimus Filium agnoscentem Patrem, atque orantem, eique conjunctum, non ut putabatur ingratum. Videamus quid de Filio dicat et Pater. Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus (Evangelii verba sunt), et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes (Matth. XVII, 1-3). Moyses et Elias, Lex et Prophetae; loquebantur cum illo, quia locuti erant de illo; ostendebant quem praedixerant, manifestabant quem prophetaverant. Loquebantur: putas, quid loquebantur? Ut Judaei convincerentur, Pagani converterentur, Manichaei confunderentur, Haeretici comprimerentur, Catholici confirmarentur. Loquebatur lex et gratia, asperitas et lenitas, terror et mansuetudo, praeceptum et adjutorium, ferramentum et medicus, umbra et lux, praeco et judex, sententia et misericordia. Et quid post haec? Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nobis hic esse; si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XXVII, 4). Quid dicis, sancte Petre? Mundus parturit, et tu secretum petis? Vides ergo tot gentes in unum convenisse, et tu requiem quaeris? Vides tenebras mundi, et tu lumen abscondis? Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Id. V. 15). Ista domus totus est mundus: lucernae accensio, Verbi est incarnatio: candelabrum autem, crucis est lignum: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Vidisti tu, videamus et nos. Tenebrae sunt, non offendamus in Paganis, non erremus in haereticis: luceat nobis lucerna, doceat nos Verbum in carne. Videamus quid dicit Evangelista, videamus si admissum est consilium Petri: Adhuc, inquit, eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube dicens (Id. XVII, 5). Omnes audiamus, nemo aures claudat. Audiant Pagani irrisores, audiant Judaei persecutores, audiant Manichaei phantasmatum somniatores, audiant haeretici erronei litigatores; audiant, et maxime audiant etiam Catholici, fideles Dei cultores. Isti audiant ut instruantur, illi ut corrigantur: aut isti audiant ne seducantur, illi ut puniantur. Quid dicit vox de nube? Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Ibid., et III, 17). Ubi estis qui adversamini Filio Dei? Pater dicit, Hic est Filius meus: et tu dicis, Non habet Filium Deus. Tu pagane, quid stas foris et murmuras? Intra huc in scholam Dei, aperi aures cordis tui, audi vocem Domini, et disce Filium Dei. Quid agetis, Judaei, qui occidistis Filium Dei? Quo fugietis, ubi vos abscondetis? Qui montes, quae petrae super vos casurae sunt? Et si in cavernis petrarum vos absconderitis, inde extraham vos, dicit Dominus (Jerem. XLIX, 16). Sed et vos venite, intrate, consilium meum audite, desperare nolite: quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37). Saevistis, occidistis, sanguinem Christi fudistis, in periculo estis, Filio Dei increduli fuistis. Quid ergo facere nunc habetis, nisi ut credentes baptizemini, et bibatis sanguinem quem fudistis? Non est quod horreatis: fusus est sanguis medici, et factus est medicamentum phrenetici. Quid dubitatis? Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quid, tu manichaee, quamdiu phantasmata somniabis? Evigila, et vide; nubila tonant. Quid tonant? Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17; XVII, 5). Vide in terra hominem verum, audi de coelo Deum verum: vide in terra hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium. Utrumque verum esse cognosce, id est, Deum et hominem, Filium Dei et filium hominis unum eumdemque esse Deum et hominem. Agnosce hominem, et placabis Deum. Cave ne offendas in petra, et mortis patiaris ruinam: quia quod tu somnias, vanitas est; quod Deus tonat, veritas est. Audi, tu Sabelliane, audi de coelo Patrem, vide in terra Filium, et noli dicere, Idem est Pater qui Filius. Audi, et tu Ariane, et in Patre et in Filio noli errare, sed sequere unitatem, et vide divinitatem. Domine, audiamus quid dicis de Filio tuo: Hic est, inquit, Filius meus. Vide in terra hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium. Meus dilectus in quo mihi bene complacui. Et quid? Ipsum audite. Deo gratias. Intonuit praeceptum Dei, et remotum est consilium Petri. Gratias tibi, Deus Virtus; gratias tibi, Deus Pater, qui et Filium tuum ostendisti, et mihi doctorem dedisti. Recedat Sabellianus, recedat Arianus, recedant caeterae pestes, recedat omnis iniqua doctrina. Doceat Deus, non Arius: doceat Dei Filius, non Filii adversarius. Dic, Domine meus Jesu, doce, discam quod doceam. Sabellianus dicit, Ipse est Pater qui Filius. Arianus dicit, Alius est Pater, alius Filius; Pater major, Filius minor. Adversatur, clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat. Ille sanguinem fudit, ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Speluncam fabricat, illic catholicum praefocat, christianum vocat paganum, baptizato ingerit Baptismum, contra id quod scriptum est, Qui semel lotus est, non indiget denuo lavari (Joan. XIII, 10). Clamat homo, Christianus sum: quid me dicis esse quod non sum? Clamat, Fidelis sum: et ille dicit, Accipe a me pecuniam. Clamat, Redemptus sum: et ille dicit, Accipe a me aurum. Quid das, aut quid aufers? Das pecuniam, ut auferas gratiam: das pecuniam, ut auferas vitam: das pretium, ut auferas quod emptus sum. Quid emis ab empto? Pretium meum, non aurum, sed sanguis Christi est: non me seducis, non me decipis; quantumcumque mihi conferas, non mihi tollis pretium meum. Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20): nam pretium meum non habet pretium. Clamat homo: Fidelis sum, et tu exsufflas. Clamat, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus sum, et exsufflas. Quid ergo Christiano reservas, in quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum exsufflas? An forte novam fidem, novum baptisma, novum deum de transmarinis partibus advexisti? Dic, meus doctor sancte Paule, doce, divini juris perite, sponsi amice: homo iste modo venit, mundum subvertit, et fidei unitatem scindit, Trinitatem dividit, non sibi consentientem rebaptizare contendit; quid facio? In ipso Jesu per Evangelium tu me genuisti (I Cor. IV, 15), in Christo baptizatus sum. An forte est aliud baptisma aut alia fides? Absit, inquis: Una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6). Si ergo una fides est, imo quia et una est fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium: jam credidi, jam baptizatus sum, jam Deum habeo Patrem: quare homicidam patior Arianum? Subveni, Domine meus Jesu, et accingere gladium tuum circa femur, potentissime (Psal. XLIV, 4). Omnium potentissime, egredere, occide eos in se, ut vivant in te, desinant persequi me. Sabelliani te subtrahunt, Ariani te minuunt: tu quid dicis de te? Pater dixit ut te audiamus: cum te audimus, ipsum audimus: uno ictu utrosque percute adversarios. Pereant, inquit, vaniloqui, et mentis seductores, Arianus et Sabellianus: nam Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non dixit, Ego et Pater unum sum; sed, Ego et Pater unum sumus. Quod dico, unum, audiat Arianus: quod dico, sumus, audiat Sabellianus. Non dividat Arianus, unum: non deleat Sabellianus, sumus: sed ambo veniant, et sint etiam ipsi in nobis unum, sicuti ego et Pater unum sumus (Id. XVII, 11). Ergo si Pater et Filius unum sunt, imo quia indubitanter unum sunt, non duo dii, sed unus Deus: non mimicum aliquid propheta scripsit, sed verum dixit, Domino dicente, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10). Docuit veritas veritatem, et gladio bis acuto omnem peremit errorem. Si adhuc haeretici reluctantur, audiant Catholici definitivam sententiam, quam sequantur.

CAPUT VIII. 10. Conclusio.

Audistis Patrem quid dixerit de Filio, audistis Filium quid de Patre dixerit vel de se. Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8). Diximus de Patre et Filio quod potuimus, et quantum potuimus, si tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto tacuimus, sed non eum separavimus; quidquid enim de Patre et Filio diximus, etiam de Spiritu sancto diximus. Est enim in illis et cum illis aequalis et unus, non minor, aut tertius deus. Quid aliud dicam fatigatis fatigatus? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio aeternitate et substantia vel communione separat, et qui negat Spiritum sanctum non esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus Spiritu sancto. Ideo enim Deus dicitur charitas (I Joan. IV, 8), quia non partibus dividit unitatem, sed ineffabiliter coagulat Trinitatem. Ipsa est enim Trinitas unus Deus, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4), qui in se credentes custodit in saecula saeculorum. Amen.