Jump to content

Adversus avaritiam/II

Checked
E Wikisource


LIBER SECUNDUS.

[recensere]

I.

Diximus de remediis peccatorum, immo potius de spebus remediorum atque solatiis: scilicet hoc primum inquirendae salutis esse suffragium ut peccatorem poeniteat erroris; tum ut juxta sermonem sacrum statim peccata sua misericordiis redimat; postremo, si id non fecerit, ne quid saltem moriens inexpertum

227 relinquat, vel ultima sibi rerum suarum oblatione succurrat. Sed respondeatur fortasse hoc loco illud, si peccatores homines hac redimendorum criminum necessitate teneantur, sanctos absque dubio qui sint expertes criminum, non teneri, ac per hoc non habere eos causam substantiae largiendae qui non habeant quod redimere eos necesse sit largitate. Audio. Sed id quale sit jam videbimus. Interim, etiamsi praeterita mala non sint quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis redimere, sunt tamen perennia bona quae magno debeat comparare. Sed de hoc plenius postea. Nunc autem hoc dico libere et constanter affirmo, neminem esse omnino sanctorum qui non in multis sit Deo debitor, ac per hoc eum quaecunque Domino suo dederit, non tam donare quam solvere. Ac primum ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quo quisquis vel sanctorum es ille vel divitum, primum benevolentia ac dono Dei et natus et altus et educatus es, quod rebus ad vitam necessariis communitus, quod etiam non necessariis locupletatus, quod plus ad usum tibi Dominus tuus tribuit quam modus usuum postulavit, quod extendit denique super spes tuas munera sua, et, quod est maximum ac rarissimum, dona illius etiam tua vota vicerunt. Addo autem post ista omnia quod idem Dominus qui te primum munere suo genuit, postea etiam passione salvavit, quod propter te, o homo, terram ac lutum immo exiguam terrae ac luti partem rerum universarum Dominus terras adiit, ex carne pariter et in carne processit humiliatus usque ad humani exordii pudorem et pannorum inluviem et praesepii vilitatem, tolerans indignas se vitae istius passiones, edendi, bibendi, somni, vigiliarum aegras vicissitudines, et caducae istius conversationis contumeliosas necessitates,

228 ipsam denique hominum circa se conversantium fetidam commorationem, populos peccatorum sordentium luto oblitos, semper malae conscientiae admissu reos, turpium ex se actuum nidorem exhalantes, et ideo coelestium praeceptorum incapaces, nec sustinentes sacri fulgoris jubar, quia caligantes peccatis oculos splendor divini luminis obruebat. Nec solum hoc. Sed post haec omnia, adde protervas superbientis populi contradictiones, adde convicia, adde maledicta, impiam insectationem, testimonium falsum, judicium cruentum, inrisiones populi, sputa, verbera, acerbissimas quidem poenas, sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam, aceti poculum, cibum fellis, damnatum ab hominibus Dominum universorum, pendentem in patibulo salutem humani generis, Deum terrenae conditionis lege morientem.

II.

Quae cum ita sint, quicunque ille aut sanctus es, aut sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso: nunquid solvi haec sola possunt, etiamsi nulla alia debeantur? Quidquid libet enim homo pro Deo perferat, solvi omnino non potest quod Deus pro homine perpessus est: quia etiamsi passio ipsa non differat genere poenarum, multum tamen distet necesse est diversitate patientum. Sed forsitan dicis generale in his quae diximus omnium hominum esse debitum, et in hoc universorum hominum genus indiscrete obnoxium. Verum est. Sed nunquid aliquis ideo minus debet, si et alius idem debeat? Aut si centum hominum cautiones de centenis sestertiis scriptae sint, num idcirco allevatur unius debitum, si omnes sint ejusdem numeri debitores? Unusquisque enim, inquit Apostolus, suum onus portabit (Gal. VI, 5), et unusquisque pro se rationem reddet. Nequaquam ergo unius pondus pondere allevatur alterius, nec absolvitur reus societate multorum.

229 Neque ideo minus est cuilibet tetra damnatio, si multos complices poenae videatur habere damnatus. Ita hoc quod supra dixi, licet generale sit debitum, speciale tamen esse non dubium est; licet sit commune omnium, est tamen peculiariter singulorum; ita ad omnes aequaliter pervenit quod tamen de summa unicuique nil recedit. Christus enim sicut pro omnibus passus est, sic pro singulis, et cunctis se impendit pariter et singulis, et totum se dedit universis, et totum singulis: ac per hoc quidquid passione sua Salvator praestitit, sicut totum ei debent universi, sic totum singuli; nisi quod prope hoc plus singuli quam universi, quod tantum acceperunt singuli quantum universi. Ubi enim hoc unus accipit quod universi, etsi par est mensura, major est invidia. Quo fit ut licet ipsum accipiat, plus devere videatur: quia magis fit unus obnoxius, qui videtur omnibus comparatus. Haec ergo hactenus, quia debitores Deo quidam sanctorum esse se non putant, cum debitum aestimare non possint.

III.

Sed dicit fortasse aliquis: Non quidem debitores non esse sanctos, sed multo tamen majora hominum saecularium esse debita, quorum sunt plura peccata. Quod tale est ac si quispiam dicat: Ideo ego sum innocens, quia alius magis est nocens; ideo ego justus, quia alter injustus; ideo ego apprime bonus, quia alius singulariter malus. Jam primum enim indecorum hoc sanctae menti est, ut bona sua crescere malis arbitretur alienis, et meliorem se esse aestimet comparatione pejorum. Infelicissimum enim consolationis genus est de miseriis hominum peccatorum capere solatia, cum Apostolus gaudere nos cum gaudentibus jubeat et flere cum flentibus (Rom. XII, 15), et non quae sua sunt singulos cogitare, sed ea quae aliorum (Philipp. II, 4). Sed esto: istius modi comparatio

230 justa atque honesta videatur: nunquid etiam fida existimari potest? Quis enim de illo tanto ac tam terribili futuro Dei judicio satis certus est? Aut quis dicere potest: Ego minus debeo, ille plus debet. Quis postremo de se praesumere aut de alio desperare? Omnes enim, inquit Apostolus, stabimus ante tribunal Christi (Rom. XIV, 10), et Unusquisque suum onus portabit (Gal. VI, 5). Nihil ergo, inquit aliquis, inter sanctos et peccatores est? Multum plane, et pene immensurabile. Sed quia Scriptura dicit: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14), et nunquam est de salute propria mens secura sapientis; licet multum inter sanctos et peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis, quis sibi juxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de illa futuri examinis tremenda severitate non trepidus, quis de perpetua incolumitate securus? Quod si utique non est, sicuti neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum cur non totis substantiae suae viribus ad id nititur ut vel mortis devotione redimat quidquid vitae offensione contraxit? Quanquam haec quae loquor scire omnes legentes volo, non me de omnibus sanctis, sed de his tantum loqui qui, licet religionem non professi sint, tamen divitias non relinquunt. De illis enim qui expediti omnibus sarcinis, Salvatoris viam sequuntur, et Dominum Jesum Christum non sanctitate tantum, sed etiam paupertate imitantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum quod etiam propheta dixit: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro, non aliter quam Christi imagines colo, non aliter quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum memini ut eorum memoria dignus fiam.

IV.

Sed injuriosa illa quae supra diximus, religiosae professioni esse videantur.

231 Quid enim, inquit aliquis, si vidua sit dives, et viduitatem tamen in magna opum copia non relinquens? Quid si virgo integritatem professa, et impolluti corporis sanctitate devota? Quid si conjugium sine opere conjugali, negans seipsum sibi, et habens se quasi non habens? Quid si monachus ab incunabulis Deo militans? Quid si clericus sacri ministerii servitutem fideli servitute consummans? Nunquid etiam hi aeternae salutis fructu periclitantur, si aut viventes opes integras habeant, aut morientes indigentibus non relinquant? Parva est ad promulgandam de hujuscemodi quaestione sententiam sermo atque auctoritas mea. Videamus ergo quid de his omnibus sacrorum voluminum linguae ac praeceptorum coelestium voces sonent; et tunc rectissime secundum datam a Deo normam opinionis nostrae regulam dirigemus. Ac primum: non est quod confugiendum sibi nunc quisquam putet ad veterum exemplorum esse solatia, ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut ante legem divites fuisse. Abiit quippe illud tempus, mutata ratio est. Ante Legem enim liberum omnibus erat vel habendae vel etiam consectandae facultatis arbitrium: quia scilicet adhuc tunc virga interdictorum coelestium non castigabatur. Ubi enim, inquit Apostolus, non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Lex ergo fecit aliquid non licere, secundum illud: Nam concupiscentiam, inquit Apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7). Et ideo opes quas ante legem Deus non reprehenderat, homo libere possidebat. In lege quoque nihilominus prope idem juris omnibus suppetebat: quia lex hominem, dummodo juste, habere quod vellet penitus non vetabat. Itaque tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis juxta praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes,

232 ut legimus, in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela (Luc.I, 6). Sicut utique illi ipsi ambulaverunt de quibus ista memorantur, sicut prophetes Anna in jejuniis atque orationibus vivens; sicut Nathanael ille, quem legimus, veri Israelitae laude sublimis, et ipso Domino ac Deo teste mirabilis; sicut Tobias, magnanimitate devotionis praecepta legis excedens, sepulturis hominum mortuorum etiam cum mortis periculo serviebat, et indigentibus usque ad indigentiam suam consulens, in tantum largitatis affectum venerat, ut mercenario suo partem bonorum omnium deputaret; et hoc, quo magis possit mirum esse, jam dives; et, quo mirabilius, dives ex paupere, quia majorem ferme excitant habendi cupiditatem opes post indigentiam.

V.

Tales ergo tunc sancti erant, secundum legem omnia habentes, secundum legem omnia relinquentes. Ac sic perfectus fuit omnis qui legi paruit, et tam devotus qui sub lege tunc minus fecit, quam nunc in Evangelio qui plus facit. Tunc enim quasi Evangelium lex fuit. Quo fit quod qui se obtemperantem tunc legi praebuit, quasi Evangelium complevit. Non est ergo quod confugiendum sibi nunc quisquam ad legem putet. Vetera enim, ut ait Apostolus, transierunt: facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Plus tunc indulgentiae erat et plus licentiae. Tunc esus carnium praedicabatur, nunc abstinentia. Tunc in omni vita jejuniorum paucissimi dies, nunc quasi unum jejunium vita omnis. Tunc laesis ultio suppetebat, nunc patientia. Tunc irascentibus lex ministra erat, nunc adversaria. Tunc accusatori gladium porrigebat, nunc charitatem. Tunc etiam carnali illecebrae lex indulgebat, nunc Evangelium nec aspectui. Tunc corporeae voluptates habebant quamdam licentiam, nunc jubentur etiam oculi custodire censuram.

233 Tunc ad multas uxores recipiendas unius mariti torum lex dilatabat, nunc etiam ad unam excludendam casti affectus devotione constringit. Superest enim, inquit Apostolus, ut et qui habent uxores, ita sint ac si non habeant: et qui flent tanquam non flentes: et qui gaudent tanquam non gaudentes: et qui emunt tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Videte quam breviter missus a Deo doctor cuncta moderatus sit et intra quam perfectionem universa concluserit, non inlicita solum intercidendo, sed etiam licita coarctando, circumcidens scilicet, et usum conjugiorum, et infidelitatem fletuum, et intemperantiam gaudiorum, et habendi libidinem, et emendi cupiditatem, et ipsam denique mundi hujus brevem atque umbratilem voluptatem. Et haec omnia cur? Cur utique nisi, ut ipse dixit, quia praeterit figura hujus mundi? Quam longe sunt ergo a mandato Dei quos cum ipsos jusserit Deus viventes opibus renuntiare, illi eas cupiunt etiam in cognatis suis mortui possidere. Aut quam longe ab ea devotione sunt ut exhaeredent seipsos propter Deum, qui exhaeredare nolunt saltem extraneos propter se! Quibus libenter libere dicerem: Quae insania est, o miserrimi! Ut haeredes alios quoscunque faciatis, vos ipsos vero exhaeredatis; ut alios relinquatis vel brevi divites, vos ipsos aeterna mendicitate damnatis.

VI.

Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud quod nunc plus exigat Deus a Christianis per Evangelium quam a Judaeis ante per legem? Certa istius rei ratio est. Ideo enim majora nunc Domino nostro solvimus, quia majora debemus. Judaei quippe habebant quondam umbram rerum, nos veritatem; Judaei fuerunt servi, nos adoptivi;

234 Judaei acceperunt jugum, nos libertatem; Judaei maledicta, nos gratiam; Judaei litteram interficientem, nos spiritum vivificantem; Judaeis servus magister missus est, nobis filius; Judaei per mare transierunt ad eremum, nos per baptisma introimus in regnum; Judaei manna manducaverunt, nos Christum; Judaei carnes avium, nos corpus Dei; Judaei pruinam coeli, nos Deum coeli: qui cum, ut Apostolus ait, in forma Dei esset, humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6, 8); non contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi ipsam voluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum perpessione cumulasset. Pro hoc ergo solo quid solvere homo poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus impendit? Aut quid pro se dignum Domino repensabit, qui ipsum a quo redemptus est Deum debet? Haec ergo causa est qua devotiores esse nos Dominus sibi velit, quia tam magno devotionem nostram pretio comparavit. Et ideo beatissimus Paulus: Quis ergo, inquit, nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? Non Apostolus solam pecuniam nec solas deberi a nobis divitias Deo dicit, sed tribulationem, angustiam, famem, gladium, passionem, effusionem sanguinis, animae exhalationem, mortem denique omni poenarum genere conditam. Unde intelligant omnes religiosi non satis se Deo reddere, etiam si universas dederint facultates: quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent. Et ideo, sicut supra dicere coeperamus, si vidua est quaepiam, nequaquam sibi sufficere ad aeternam salutem nomen viduitatis putet, sed videat qualem esse in Apostolo viduam Deus jubeat dicens: Quae vere vidua est, desolata sperat

235 in Domino, instat orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6). Uno eodemque praecepto duas Apostolus formas viduitatis expressit, unam vitae, alteram mortis, cum in deliciis mortem posuit. Ergo absque dubio divitem esse non vult quam deliciosam esse non patitur; quia omnis fructus divitiarum in usu est positus deliciarum: alioqui remoto usu deliciarum, causae opum non relinquuntur.

VII.

Cum itaque Apostolus in deliciis viduae mortem esse memoraverit, promptum est quod ad vitae aeternae fructum vult universa distribui, qui non vult ad mortis usum aliqua reservari. Et ideo dicit: Quae vere vidua est, desolata sperat in Domino (Ibid., 5): docens scilicet parum esse si non sit vidua deliciosa, non dives, nisi fuerit Deo adhaerens, nisi orationi dedita, nisi a cunctis mundi inlecebris desolata, et per haec omnia vere vidua. Quod si ita est, quaecunque se vitae cupit esse, non mortis, nequaquam sufficere sibi aestimet si et delicias sibi ob Deum et divitias abnegarit, nisi et oratione et labore id promeruerit ut vere vidua Dei esse videatur: quia non est dubium quod quemadmodum quis in hoc saeculo Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum illud: Adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua (Psal. LXII, 9). Quo declaratur quod eam tantum animam quae Deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera Dei suscipiet in futuro. Haec ergo viduitatis est regula. Nam de conjugibus continentiam professis et spiritu Dei plenis dubitare quis debeat quin sua haeredibus mundanis servire nolint qui seipsos mundo eliminaverint? Quomodo enim ad se pertinentia aliis addicant, qui ipsos se sibi denegant? Tam nova enim virtute praediti, concessasque et, quod majus est, expertas corporum voluptates admirabilis

236 continentiae austeritate calcantes, quemadmodum aliquid rerum suarum non Deo voveant, qui ipsum intra se Deum esse fecerunt? ut meo quidem judicio etiam de tali conjugio rectissime dici possit: Laetare, sterilis, quod non paris, erumpe et exclama quod non parturis: quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1). Et sterile namque est quod non parit, et desertum quod ab omnibus se mundi inlecebris separavit, et sine viro quod sine viri usu ita virum habet ut non habere videatur. Hos ergo conjuges tales quis dubitet, et dum vivunt, sicut in se, ita etiam in suis substantiis Deo vivere, cum e vita exeunt, cum sua ad Deum cui vixerint facultate migrare? Aliter enim quilibet horum, si res suas saeculo deditis atque ipsi saeculo derelinquit, frustra sibi nomen religionis inscripsit, eique videtur semper vixisse cui moritur. De conjugibus itaque ista sufficiunt.

VIII.

Transeamus ad sacras virgines, quibus legem devotionis Salvator ipse praescripsit (Matth. XXV, 1 seqq.), exemplo scilicet decem virginum, ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo dicit poenis perennibus dandum, quia scit ei opus misericordiae defuturum. Quo dicto evidentissime docuit quanti pretii judicarit largam misericordiam, sine qua dixit nec integritatem quidem ipsam virgini profuturam. Sed blandiuntur sibi fortasse quaedam, et sufficere sibi aestimant si, cum multa ac magna in facultatibus habeant, saltem exigua largiantur. Nec ego abnuo ut si ita ratio est, ita esse credatur. Parum detur, si parum dedisse sufficit. Sed ego sufficere parum nescio: immo parum non sufficere certo scio. Si aliud ipsae sciunt, apud se ipsas sciant. Ego unum scio, quod Deus dicit exstinctas fatuarum virginum lampadas operum bonorum oleum non habentes. Sed tu, quaecunque es, habere te

237 oleum abunde putas? Et illae profecto de quibus dixi stultae virgines sic putabant. Nisi enim habere se credidissent, providerant ut haberent. Nam cum postea, ut ait Dominus, mutuari velint et omni studio atque ambitione perquirant, absque dubio etiam ante quaesissent, nisi eas habendi fiducia decepisset. Et tu itaque, quaecunque virgo es, vide ne sic non habeas, licet habere te credas. Ejusdem enim nominis cujus illae, ejusdem professionis es. Tu virgo es, et illae virgines erant; tu praesumis te esse sapientem, et illae se esse fatuas non putabant; tu lumen habere lampadem tuam judicas, et illae profecto lumen praesumptione futuri luminis perdiderunt. Nam et ideo scribuntur aptasse lampadas suas, quia illuminandas esse credebant. Et quid plura? Etiam emicuisse in eis quiddam luminis puto. Cum enim ipsae, ut legimus, exstinguendas forte lampadas suas reformidarent, habebant profecto aliquid quod verebantur exstingui. Nec falsa opinio metuentium fuit. Exstinctae siquidem, et obcaecatae sunt. Nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen virginitatis apparuit, quia substantia olel non suppeditante defecit. Ex quo intelligimus id quod parum est quasi nihil esse: quia non satis prodest illico exstinguendum lumen accendi, nec juvat aliquid inlucescere quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo habere initium viventis ut possit initium habere morientis. Plane itaque lucerna opus est ut lumen possit esse diuturnum. Nam si in lychnis ipsis quibus ad breve tempus utuntur homines, languescit lumen ac deficit nisi oleum large fuerit infusum; quanta tibi, quaecunque illa es, quanta tibi olei abundaptia opus est ut lucerna tua luceat in aeternum? Nemini itaque ad vitam perennem sat est si putet se habere quod non habet.

238 Stultae enim praesumptiones, perditionis causae sunt, non salutis. Nam qui se, inquit Apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit (Gal. VI, 3). Nisi forte tibi, quaecunque illa es, revelatus a Deo modus sit largitatis, et praescriptos a Spiritu sancto donandi terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis quodammodo genus judices si religiosior fueris quam a Deo esse jubearis. Si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a Divinitate concessa. Quod si tam falsum est hoc quam frivolum, quae insania est ut non quanta potes omnino facias per cautam et timidam provisionem, cum ignores penitus quid tibi competat ad salutem?

IX.

Superest de ministris et sacerdotibus quiddam dicere, licet superflue forte aliqua dicantur. Quidquid enim de aliis omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet qui exemplo esse omnibus debent, et quos utique tanto antistare caeteris oportet devotione quanto antistant omnibus dignitate. Nihil est enim turpius quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem vilitate. Quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine? aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Et ideo cunctos qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito quantum gradu. Si enim viris in plebe positis et mulierculis ipsa faece infirmioribus talem ac tam perfectam Deus vivendi regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores jubet a quibus omnes docendi sunt ut possint esse perfecti, et quos tam magni esse exempli in omnibus Deus voluit, ut eos ad singularem vivendi normam non novae tantum, sed etiam antiquae legis severitate constringeret? Nam licet decretum vetus largam cunctis ampliandarum opum

239 dederit facultatem, omnes tamen levitas et sacerdotes intra certum habendi limitem coarctavit, quos scilicet neque segetem, neque vineam, neque ullum omnino fundum habere permisit. Ex quo intelligi potest an ea nunc Deus noster velit in Evangelio viventes clericos suos mundanis post se haeredibus derelinquere, quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem voluit possidere. Unde est quod eis Salvator ipse in Evangelio non ut caeteris voluntarium, sed imperativum officium perfectionis indicit. Quid enim eum laico illi adolescenti dixisse legimus? Si vis esse perfectus, vende quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21). Quid autem ministris suis? Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Non peram in via, neque duas tunicas habeatis, neque calciamenta, neque virgam (Matth. X, 9, 10). Videte quanta sit in utroque hoc Dei sermone diversitas. Laico dixit: Si vis, vende quae possides: Ministro autem: Nolo possideas. Sed et hoc parum existimavit si possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter ongum apostolo sustulisset, et unius eum tunicae singularitate multasset. Et quid postea? Nec hoc satis est. Nudis quoque insuper servos suos lustrare pedibus orbem terrarum jubet, et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit. Quid dici amplius potest? Peram de apostoli manu rapuit, et peragrantibus universum mundum ministris suis usum unius virgulae non reliquit. Et post haec parum est successoribus eorum, id est levitis ac sacerdotibus, tanta divinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum divites fuerint, nisi etiam haeredes divites relinquant. Erubescamus, quaeso, hanc infidelitatem. Sufficiat nobis quod videmur usque ad vitae terminos Deum spernere. Cur id agimus

240 ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus? Diximus de personis atque officiis singulorum. Et haec omnia ideo quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut caeteros mundiales substantiam suam Domino, aut certe minus debere arbitrantur; cum utique hoc magis debeant, quia servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulet multis; qui autem nescit, vapulet paucis (Luc. XII, 47, 48). Religio autem scientia est Dei; ac per hoc omnis religiosus, hoc ipso quod religionem sequitur, Dei se voluntatem nosse testatur. Professio itaque religionis non aufert debitum, sed auget: quia assumptio religiosi nominis sponsio est devotionis; ac per hoc, tanto plus quispiam debet opere, quanto plus promiserit professione, secundum illud: Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere (Eccle. V, 4).

X.

Sed forsitan dicit aliquis: Si haec ita sunt, tutior ergo est inreligiositas quam religio. Minime. Religiosus enim per hoc est debitor quod profitetur religiosum; inreligiosus autem per id quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent pro diversitate conditionis debitum suum. Religiosus debet quidquid se professus est agnovisse; inreligiosus vero etiam quod non dignatur agnoscere, secundum illud quod specialiter sermo divinus de eo dicit: Noluit intelligere ut bene ageret (Psalm. XXXV, 4). Sed tamen qui onerasse religiosos hac re videmur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis; removeamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. Consideremus denique non quid professione; sed quid ratione; non quid voto, sed quid salubritate ipsa facere debeamus. Dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, nunquid est ullus hominum qui non omnia quae facit, vel salutis suae vel certe utilitatis gratia faciat?

241 Nemo, opinor. Omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque impulsione ducuntur. Ideoque et qui militant, id sibi pulchrum; et qui negotiantur, id sibi utile; et qui agricolantur, id sibi fructuosum esse existimant. Et quid plura? Fures quoque ipsi et latrones, et venefici, et sicarii, et omne improbae conversationis genus, id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli prava conveniant, sed quod ille qui pravis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod pravum. Ergo et nos non alia opinor causa religionis philosophiam appetivimus quam quod nobis id conveniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium rerum brevitatem, et futurarum aeternitatem, quam parvum istud, quam grande illud; cogitantes quoque futurum judicem et tremendi judicii graves exitus, ardentem in medio populorum circumstantium vallem perennium lacrymarum; quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam videri ac timeri pars mali summi sit; cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima, alia haec praeclara ac beatissima: novos scilicet coelos et novam terram, vultum rerum omnium pulchriorem, aeternum justitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes coelos sanctorum omnium domos, aulas gemmis intermicantibus expolitas, et immortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo illustriorem, puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis divitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem, et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum coelestium copiam,

242 deliciarum immortalium affluentiam, communem cum Deo vitam. Haec itaque cogitantes, haec contemplantes, ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus, eamque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et advocatum efficacissimae intercessionis assumpsimus, atque in eis nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus.

XI.

Unde cum haec tanta et cogitaverimus pariter et petierimus, videamus nunc et expendamus diligentissime, si est vel in actibus nostris vel in substantiis unde talia ac tanta a Deo emere possimus. Quod si non est, cur, rogo, non unusquisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum Salvator ipse ac Deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare; idque praecipue et in vetere, et in nova lege mandaverit dicens quod, qui dividant propria, ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet (Tob. XII, 9), Et alibi de sancto viro: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psalm. CXI, 9). In Evangelio quoque: Nolite, inquit, thesaurizare vobis thesauros in terra (Matth. VI, 19). Et iterum: Non potestis Deo servire et mammonae (Ibid., 24). Et iterum: Vae vobis, divites, qui habetis consolationes vestras (Luc. VI, 24). Avaris quoque et inhumanitatis crimine reis: Ite, inquit, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quorum quae poena semper futura sit, facile intelligitur, quibus sors cum diabolo deputatur: per quae tamen tormenta maxima, non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo avaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas. Unde intelligere nos convenit quid passuri sint

243 quos, praeter alia peccata, etiam avaritia reos fecerit; cum summo supplicio afficiendi sint quos, expertes omnium peccatorum, solum avaritiae crimen morte damnarit. Quae utique si futura omnia credimus, absque dubio evitare debemus. Si autem non devitamus, profecto non credimus. Si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus. Neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum.

XII.

Sed esto, illas quas supra diximus poenas non timeamus rei; nunquid etiam praemium sperare possumus non merentes? Et ideo si opes non damus ob peccatorum redemptionem, demus saltem ad emendam beatitudinem; si non damus ne damnemur, demus saltem ut muneremur: quia etiam si praeterita mala non sint quae oporteat sanctos redimere, sunt tamen perennia bona quae magno debeant comparare; etiamsi poena non sit quae timeatur, est tamen regnum quod ambiatur; ac per hoc, etiamsi non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant. Nisi forte aliquis damnum in emptione vereatur, videlicet ne plus commodet quam recipiat, ne grandia feneranti parva reddantur ne largitionem redhibitio non repenset, et data semel pretii magnitudine pecunia periclitetur emptoris; ac si magnum quid Domino commendarit in terra, non habeat Christus forsitan unde ei solvat in coelo. Plane si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo: quia nec prosunt omnino ulla dubitanti. Cassa quippe est operatio, si fides certa non fuerit; et frustra fenerat qui de receptione desperat. Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est. Si ergo aut inopem eum qui retribuere non possit, aut infidelem putas esse qui nolit; quomodo ab eo retributionem sperare

244 poteris, quem et impossibilitatis et infidelitatis ipse damnaveris? Quod si non ita est, nec ambigis eum facturum esse quae dixit; quae insipientia aut qui error est ut non ei tantum des quantum potes, cum utique non dubites multo te plus recepturum esse quam dederis? Quae denique miseria ut malis nihil ex eis recipere quae relinquis, cum totum possis penitus possidere quod credis? Sed (miserum me!) puto, non creditur Deo. Et quod dico puto, utinam ambigue putarem, et non evidenter agnoscerem. Laborarem fortasse intra me vincere opiniones meas, et cogerem sensum dubia non credere, ut mentem melioribus applicarem. Sed quid agimus? Non dubiis rebus vincimur, et evidentibus coarctamur. Quis enim Domino mente credit, et facultate non credit? quis Deo animam suam mancipat, et pecuniam negat? quis promissis coelestibus fidem commodat, et non agit ut esse possit particeps promissionum? Et ideo cum videamus homines haec non agere, cogimur non credentes palam et evidenter agnoscere. Non licet ut eos nos Deo fidem putemus adhibere, cum illi se rebus clament negare. In quo necesse est infidelitatem pene omnium hominum plangi atque lugeri. O miseria! o perversitas! Homini ab homine creditur, et non creditur Deo. Humanis promissionibus spes commodatur, Deo negatur. Omnia denique in rebus humanis spes futurorum agunt. Vita quoque ipsa haec temporaria non nisi spe alitur ac sustinetur. Ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus. Ideo in vineis labor maximus ponitur, quia homines spes vindemiae consolatur. Ideo negotiatores thesauros suos emptionibus vacuant, dum venditionibus sperant esse cumulandos.

245 Ideo navigantes vitam ventis ac tempestatibus credunt; ut spebus votisque potiantur. Et quid plura? Pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur, et fide astipulante firmatur. Latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi invicem non negant, et quae promiserint, mutuo servaturos esse confidunt. Totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. Solus Deus est de quo desperatur. Cumque elementa ipsa et naturam mundi Dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur.

XIII.

Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum, sed necessitatis, neque Deo non credere religiosos, sed vitae atque usui necessaria reservare: multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnunquam, aut aetate, aut ipsa infirmioris corpusculi imbecillitate prohiberi. Esto, hoc ferri possit; sed tamen etiamsi feratur, ita ferendum est ut pro qualitate necessitatum atque causarum sufficientia retineantur, immoderata resecentur. Habentes enim, inquit Apostolus, victum et vestitum, his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 8, 9). Ergo, ut videmus, in rebus tantum necessariis salus est, in superfluis laqueus; in mediocritate Dei gratia, in divitiis diaboli catena. Denique quid statim Apostolus subdit? Quae demergunt, inquit, hominem in interitum et perditionem. Ergo si divitiae interitum in se habent, evitemus opulentiam, ne in interitum corruamus. Ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur. Refugienda est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio. Ac per hoc, sive sexus, sive aetas, sive infirmitas necessaria victui requirant, sufficientibus debent

246 esse contenta; ita ut quidquid temporarium excedit usum, religiosum absumat officium. Caeterum si tu, quicunque aut quaecunque illa es sanctae professionis, aut conservandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. Nunquid enim infirmior sexus ducere aliter vitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? Nunquid puella sacra aut vidua castitate devota servare illaesam sanctae professionis perseverantiam non valent, nisi argenti et auri ponderibus incubaverint, ac tantas intra conscientiam opes possidere se noverint quantas usus possidentium non requirit? Aut quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, nunquid impossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inviolatam quietem posse servare, nisi aures ejus familiae ingentis strepitus verberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? Quae utique sanctae animae et quietem veram desideranti non pati tantum nimis magna inquietudo, sed etiam videre quodammodo pars est inquietudinis, quasque etiam si subdere aliquis disciplinae ac silentio velit, comprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete non possit: adeo etiam ipsa emendatio alienae inquietudinis perturbatio est nostrae quietis. Haec autem quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent, omnique pariter aetati, sexui, infirmitatique conveniunt. Non est itaque quod competere quisquam aut non obesse divitias religioni putet: impedimenta haec sunt, non adjumenta; onera, non subsidia. Possessione enim et usu opum non suffulcitur religio, sed subvertitur, secundum illud quod Dominus ipse dicit: Sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocant

247 Dei verbum, et sine fructu efficitur (Matth. XIII, 22). Proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse divitias. Bona enim et putantur et appellantur; ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.

XIV.

Sed licet haec ita sint, ut Deus ipse praedixit, acquiescamus tamen miseriis quorumdam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus vitam agere non posse. Esto tu, quicunque aut quaecunque illa es sancti nominis ac professionis; esto divitias, esto copias tuas usque ad finem vitae istius habeas, dummodo saltem in fine tibi conferas. Esto, rebus ac facultatibus tuis in vita hac uti velis, dummodo tui vel moriens non obliviscaris, et ad ejus cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris cujus te munere accepisse cognoscis. Humanum est quod ab omnibus vobis, o divites mundi hujus, petitur, ac deliciosum. Si impetrari ab unoquoque vestrum non potest ut esse in hoc saeculo pauper velit, praestet sibi saltem ne in aeternitate mendicet. Qui praesentem inopiam tantum fugitis, cur in perpetuum non reformidatis? In brevibus meticulosi, longa et interminabilia vitate. Quid tantopere in vita ista paupertatem horretis, quid expavescitis? Minus multo est quod hic timetis. Si tenuitatem temporariam gravem ducitis, qualis, quaeso, erit illa quae nunquam desinet? Quasi vestri apud vos animi rem agimus vestrique voti. Si usu vestrarum rerum penitus carere non vultis, id agite ne aliquando careatis. Deliciosam a vobis rem et voluptariam poscimus. Qui sine divitiis omnino esse non acquiescitis, id agite ut divites semper esse possitis, secundum illud: Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis (Sap. VI, 22).

248 Alioqui qui error aut quae insania est, quemquam hominum esse posse qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum vita, nec in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa jam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in divitiis, per se Dominum accusantibus, secundum illud, Vae vobis divites (Luc. VI, 24), etiam alia ipsi diviti peccatorum genera non desint, quae in ipso divitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non vel in ultimis suis id agat, id elaboret, id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat, ne reus vadat, ne cruciandum postea corpus, crucianda etiam ad praesens anima derelinquat? Quis ergo est aut tam infidelis aut insanus qui haec non cogitet, haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et cuncta penitus spe vitae hujus, cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat, nec amittat tantummodo, sed abjiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans ne quid sibi omnino reliquum esse faciat quo periturus evadat? XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saevi ac tam crudeles adversum inimicos suos possunt quam sunt isti adversum se: nulli quippe sunt tam feri, tam inhumani, qui non vel desperatos jam atque morientes adversarios suos persequi desinant; isti seipsos etiam in morte positi persequuntur. Annon est hoc persecutio, aut esse alia major potest, exhaeredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri, et quasi in exsilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato, sed novo et crudelissimo.

249 Omnes enim exsules, etsi corporibus ablegantur, animis non eliminantur; etsi carne captivi sunt, cordibus tamen, si volunt, liberi perseverant. Hoc autem unde nunc loquimur, novum exsilii genus atque tormentum est, scilicet ubi in exsilium anima ipsa mittitur, ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. O quanto leviores sunt extranei et carnales inimici! Illi enim corporum tantum hostes sunt, vos et animarum. Leve est itaque, in comparatione facinorum vestrorum, illorum odium. Facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet. Illud grave, illud perniciosum est quod in aeternitate jugulabit. Et ideo Salvator ipse, Nolite eos, inquit, timere qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt (Matth. X, 28). Facile est ergo odium quod corpus laedit, non laedit animam: quia laeso corpore, anima extra damnum est, et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur. Illud itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. Et ideo leviores vobis inimici vestri sunt quam vos ipsi. Omnis siquidem inimicitia morte dissolvitur. Vos contra vos ita agitis, ut inimicitias vestras nec post mortem evadatis.